Textsspektrum.GIF (657 Byte)

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticusspektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum

spektrum.GIF (657 Byte)

p.1 – p.24 purpur.GIF (70 Byte) p.25 – p.37 purpur.GIF (70 Byte) p.38 – p.65 purpur.GIF (70 Byte) p.66 – p.88 purpur.GIF (70 Byte) p.89 – p.110 purpur.GIF (70 Byte) p.111 – p.128 purpur.GIF (70 Byte) p.129 – p.145 purpur.GIF (70 Byte) p.146 – p.166 purpur.GIF (70 Byte) p.167 – p.184

spektrum.GIF (657 Byte)

p.89

Italiamque cum uxores et natis suisque suppelectileque quippe
properarunt. Nam donec Ragusim demorarunt, a iam dictis illius
habitatoribus terre Romani sunt vocitati; at ubi Italiam adierunt
veneruntque in locum qui Melfis dicitur, ibique multo videlicet
tempore sunt demorati, et inde sunt Amalfitani vocati; locum
namque nomen dedit illorum. Ab illodenique tempore, ut diximus,
Amalfitani (fuerunt) vocati, sicuti Suevi a monte Suevo, de
quibus Lucanus:
Fundit ab extremo flavos aquilone Suevos.
Inde Alani dicti feruntur a Lanus fluio ultra Danubium, et populi inhabitantes
iuxta Lemannum fluvium Alemanni vocantur, de quibus idem
Lucanus:
Deseruere cavo tentoria fixa Lemanno.

89. Igitur dum prolixo tempore ibidem Amelfitani morarentur,
Italiamque diversis potestatibus diversarum gencium invasa
(esset), locus ille quo Malfitani degebant, vilior (esset), atque eos
nimirum in servitute attriberent, sustinere eam omnimodis (non
valentes), dam exinde sunt moti, pervenerunt in locum (ubi
Ebulis dicitur), qui est prope a Salernitana urbe fere miliaria
14, et de districtu ac iurisdicione urbis eiusdem. Sed opprimebantur
ab incole loci illius, et illi nimirum metuebant, ne a
maioribus in servitute amplius nimirum opprimerentur, quemadmodum
oppressi in Ragusi fuerant. Sed quidam ex eis dum
perambularent illac hac propter negocium, pervenerunt in locum
ubi Scala dicitur; et dum fuissent ab hominibus qui ibidem
morabant multum rogati, ut ibidem paulisper morarent, illi (vero)
dies aliquot ibidem manserunt, atque deinde descenderunt in
locum ubi nunc Amalfitani degunt, locumque illum undique
circuieiites, cumque vehementer expiantes, tandem ad suos reversi

p.90   

sunt. Dum enim omnia que vidissent eorum silicet retulissent,
atque eorum tutissimum locum et abundancie aque nimirum
collaudassent, minime eorum verba crediderunt; set statim
strenuos illuc viros miserunt. Sed cum omne ipso loco delicacius
explorantes, eorumque oculis vehementer complacuisset,
remearunt cum magno gaudio nimirum ad suos. Et dum eis
promerent quia: » Tutissimum locum repperivimus; tantum
eamus ibique silicet quiescamus, quia ibidem ab hostibus omnimodis
metum nil habemus. » Cum natia Amalfitani certo certius
cognovissent, mox clam exinde sunt moti, cum uxoribus et
liberis et omnia quo portare poterant Scala deveniunt, locum
eumque cicius invadunt, atque nomen ipsi loco dederunt, sicuti
in istoriis legimus, ut Medi a rege suo cognominati putantur. Namque
Iason, Peliaci regis frater, a Pelie filiis Tessalia pulsus est cum Media, uxor
sua, cuius fuit privignus Medus rex Atheniensium, qui post mortem Iasonis
orientis plagas perdomuit, ibique Mediam urbem condidit, gentemque Medorum
nomine suo silicet appellavit. Set invenimus nimirum in Genesi,
quod Madai auctor gentis Medorum fuisset, a quo et cognomimati, ut
superius dictum est. Sic denique Troianorum gens antea Dardana a
Dardano nominata. Nam Dardanus et Iasius, sicut in ystoriis peribentur,
fratres fuerunt, ex Grecia sunt profecti; ex hiis Iasius ad Traciam,
Dardanus ad Frigiam pervenit, ibique primus regnavit, post quem filius
eius Erictonius, deinde nepos eius Tros, a quo Troiani nunccupati sunt.
Inde vero Amalfia ab Amalfitanis est nominata. Atranum nempe
est dictum ab oscuro; nam atra obscurum dicimus; et profecto
congrue, quia ardua mole saxorum desuper hic inde extenduntur.

90. Primo anno quo sunt egressi de Salerno per indictionem
ingredientem terciam per Kal. Septembr, predicti Malfitani anno
primo principis Radelchisi, (comes) preposuerunt quidam Petrus
nomine. Subsequente alio anno Sergius comes ordinarunt, filius
Gregorii comitis, deinde Urso comes, filius Mauroni comitis, et
post eum Cunari comitis; iterum Sergio comes, filius Constantini
comiti. Post ipsum comitem duos per annum, hii sunt Lupus et

p.91   

Iaquintus comites. Deinde incipientes illorum preesse Marinus
prefectus solus. Sequitur post eum Urso comes cum Fluro comite,
et post eum Musco comes cum Sergio comite, et iterum Leo
comes cum Mauro comite, et post eum... de Atrano cum Mauro
comite. Sequitur Lupinus comes et Iohannes comes, deinde
Mauro comes cum Urso comite. Post eos Urso comes cum Sergio
comes qui dicitur de Marina; iterum Tauro et Constantino comitibus.
Deinde Sergius, filius prefecti Marini, sedit annos 3;
temporibus Mauri prefecti Bonus et Iohannes comites; post ipsos
Pantaleo et Pantaleo comites; deinde Leo et Iohannes comites.
Sequitur Manso et Pantaleo comites; post ipsos Sergio et Iohanne
comitibus. Deinde Marinus et Cunarius necnon et Iohannes comitibus;
et post Urso et Sergio et Manso comitibus; et iterum
Sergius, filius Gregorii magistri militis; et post hunc Vitalem et
Sergium et Maurum comites; et post ipsos anno unu, occiso
Mauro prefecto, cui successit Sergius, filius magistri militis; in
die 13 eique successit Urso comes; post menses 3 Sergius comes,
filius Petri, et post dies 20 Ursus comes. In die sexto introivit
dominus Marinus, et post eum dominus Pulcari. Isti sunt comites,
quos in archibis illorum repperivi scriptos. Deinde proposita re
que omisimus, devota industria indagamus, et de genealogia seu
de sagacitatibus Melfitanorum nos dicta sufficiant.

91. Igitur Sikenolfus confirmato denuo principatu, cum suis
silicet exultabat atque seperrime eis dona tribuebat. Factum est,
ut una die ex more in sellam ad secessum resideret, ante optutumque
eius Muti Dauferii filius Guaiferii staret, et in hunc
videlicet modum principi verba promsisset: »Talem minime
locum invenit homo, qualem ad secessum, suum dominum
occidendum. » Ut talia princeps Sikenolfus audisset, nimis quippe
exterruit, atque sine mora lancea mire magnitudinis comere
iussit. Die vero altera finxit se Sikenolfus ad sellam quasi ex
more resideret, atque Guaiferium iam factus illuc iussit nimirum
accersire. Dum eius optutum Guaiferius adisset, mox taliter ei
princeps Sikenolfus allocutus est verbis: » Tu heri mihi dixisti,

p.92   

ut non esset locum aptum nisi ad secessum principem occidendum;
et ego nunc dico - acutam lanceam ei demostrans –
minime repperit locum in dolo suum inimicum occidendum
quam eum in secreto vocatum. » Hec autem auribus auriente,
Guaiferius mox valde pertimuit, atque in hunc modum promsit
tunc talia dicta: » Scit Deus, mi princeps, non in dolo talia promsi,
sed pro affectu mei domini principis natia nimirum gessi. » Ipse
princeps Sikenolfus huiusmodi verba depromsit: » Conicio, quia
meis ac tuis moribus non convenitur; vade et in alia terra nimirum
morare, atque iuxta tuum morem dominum quere, quia me post
hec seniorem mimime habebis. »

92. Dum Guaiferius talia auribus aurisset, mox eum opprimit
meror, atque sine dilacione Neapolim properavit, iam uxore defuncta;
defuncta, ut diximus, non propria morte. Nam cum
fuisset a quodam Guaiferii intimatum, ut sua uxore ab alieno
viro esset strupata, statim ille ut erat audax, evaginato gladio
eam videlicet protinus de hac luce extincxit. Cum vero Guaiferius
Neapolim moraret, Sergio qui tunc magister milicie preerat,
et alimenta tegumentasque plurima exibebat. Factum est autem
eo tempore, ut princeps Sikenolfus cum non paucis suis fidelibus
ludus causa seu arte venacionis in predium deveniret, ubi Cervaricia
dicitur. Sed dum hac illacque, ut mox est, alternatim discurrerent,
ingentem singlarem repperiunt. Dum vero omnes satagerent,
qualiter ipsum extingueret, princeps Sikenolfus omnes
anticipat, eumque forti yctu percussit atque in terram videlicet
protinus mortuum stravit. Sed dum paulisper cum ipsum aprum
satageret, mox eum frebis invasit, acrique cepit ardore fatigari,
atque omnes illius artus depressit. Mox tuba nisu quo valuit
nimirum insonuit. Sed dum insolita vox tube suis optimatibus
audissent, illico omnes ad eum currerunt. Ille vero (que) acciderat
pandens ordinem rei, statimque quamvis cum merore Salernum
reddiit. Cum vero fuissent Salernum ingressi, cunctos suos
optimates agregari iussit in unum. Sed dum simul sunt congregati,

p.93   

ipse princeps tunc promsit talia dicta: Eia mei fideles
meosque consanguneos, pariter iniamus consilium, qualiter per
omnia meum infantulum Siconem [per omnia] fiat vobis commendatum.»
At illi una voce dixerunt: » Sicut per omnia fuimus
genitori fideles, sic nimirum sumus demum fili eiusque proles. »
Hec autem dicentes, immensas lacrimas invicem effundebant.
At princeps dextera sui filii Siconi tenens, cuidam Petri, qui
eum ex sacra fonte susceperat, tradidit; crux denique in alia
manu tenens, dixitque: » Crux ista erit testis inter me et te hodie;
intueatur Dominus et iudicet inter nos, si post meum obitum afflixerit
filium meum et si introduxerit alium super eum seniorem; nullus
sermonis nostri testis est absque Deo, qui presens respicit. » Sed dum diu,
ut fati sumus, extuaretur febribus, de hac luce extinctus est.
Sue coniugi Idte non parvus merore reliquia; tenuitque principatum
Salernitanum annos [plurimis] decem et aliquod mensibus.
Fuit autem corpore prevalidus, statura procerus, et multa
per singulos homines largitus est dona.

93. Dum vero princeps Sikenolfus obisset, Petrus namque
puerum regebat, et Salernitanis et omnimodis optemperabat.
Per idem tempus Salernitani cum Beneventanis alternatim inter
se pacem iniunt, atque Petrus, qui puerum regebat, multitudinem
hostium congregans, una cum Adelchisum principe
Beneventanum Varim cum magna virtute perveniunt, quatenus
Agarenorum gentem videlicet debellarent. Cum talia Agareni qui
Varim morabant comperissent, repente cum grandi strepitu
eorum obviam exierunt, et sine mora bellum cum eis nimirum
inchoaverunt. Sed cum Langobardis totis viribus diu cum eis
pugnassent, tandem Agareni terga dederunt. Set dum omnimodis
Langobardi decertarunt, ut eos ultima cede quippe vastarent,
subito cuneus validus alius Agarenorum ex adverso cum ingenti
virtute super Langobardos irruit. Sed dum Langobardi iam fexi

p.94   

essent, et omnimodis illorum impetum sustinere nequirent, statim
in fugam omnes conversi sunt, plurimis ex eis interempti et non
pauci sauciati; postremum quamvis confusi, sine effectu propria
redeunt. Agareni quippe omnes simul sunt denuo congregati, et
protinus per Beneventanas Salernitanasque fines peragrant;
quicquid repperiri poterant, ad instar plurimarum locustarum
demoliunt, multosque homines necant, uxores liberosque eorum
duxerunt captivi, vix paucis evadentibus, qui per tutissima castra et
iuga moncium fugerunt. Tandem Agareni suas fines repedant,
spalla multa secum gestantes.

94. Set dum talia patrata fuissent, quosdam adolatores iam
fati Petri promebat, ut principalem honorem ipse arriperet,
atque in illius nomine annales nimirum scriberet. Ille vero diu
exinde eorum minime optemperavit, tandem voluntati eorum
assensum dedit, et particeps factus est tante dignitatis. Sed cum
talia repperissent Petrus filius Ademarius, idipsum et ille omnimodis
satagebat exinde, quatenus ad tante sublimitatis fastigium
pervenire. Quid multa dicam? Cum patri suo fuisset cognitum,
ille qui ei minas indignacionesque eum obiurgare debuerat
propter huiusmodi ambicionem, que iureiurando pollicitus fuerat
oblitus est, eumque socium in principatum honorem assivit. Sed
Sikenolfi filius Sicone eorum deterior erat, et nullum honorem
ei videlicet exibebant; quapropter consilium inter se iniunt,
quatenus eum de hac urbe omnimodis exturbarent. Sic idem
Petrus promissiones quas Sikenolfum promiserat, funditus eas,
oblitus fuerat, et quod ei iusiurandum iuraverat; atque ipsum
puerum Sico ad se ascivit, et ei huiusmodi verba depromsit:
» Volueramus te Ytalie regi Lodoguici cum honore nimirum mictere,
quatenus ibidem astucia mundi huius didiceres. » Cui ille:
» In potestate vestra sum; quod vestris oculis comparet, facito. »
Hoc autem faciebat, ut suum filium Ademarium optinere valeret
solum Salernitanum principatum. Dum vero Lodoguico rege cum
plurima opes ipso Sico transmissus fuisset, eum libenter suscepit,
moratusque est apud eum aliquos annos. Sed dum adolescens

p.95   

factus fuisset, ei ex more ipse iam dictus rex arma donavit,
atque cum honore eum Salernum misit. Cum namque Capuam
cum suis subditis venisset, a cunctis terre illius hominibus dilectus
est valde, eo quod esset adolescens, florida etate gerentes,
micantibusque oculis, procerusque valde; et, ut diximus, ab
omnibus diligebatur, sed maxime a Landone tunc comite simulque
et a suo germano Landolfo episcopo nimium diligebatur
affectu. Sed dum aliquos dies ibi degeret, atque cum iuvenibus
terre illius creberrime exercitaret, ille vero tante fortitudinis erat,
ut virga que in manu gestabat, anphitheatrum, quod olim ibidem
constructum fuerit et est mire altitudinis necnon et forti pulcritudinis,
exuperaret. Dum patri filiique principibus fuisset cognitum,
repente inibi satellites suos miserunt, atque clam per
austum letale ipsum Siconem fecerunt spiritu exalare.

95. Per idem tempus Lando ut diximus Capuanus comes una
cum predictum suum germanum Landolfum episcopum ceterisque
aliis Capuanis civitatem hedificare conati sunt ad pontem
qui Casulinus dicitur, iuxta Vulturnum fluvium, quia ipsa civitas
quo fuit in monte Trifrisco a Landolfo genitore istorum constructa,
creberrime ad ignem consumabatur. Sed dum principi
Ademari genitore extinctum fuisset, et ei a quodam de ipsa iam
dicta civitate intimatum fuisset, valde iratus est, atque multitudinem
hostium congregans, cum valida manu Capuam venit, et
turrem qui nunc cognominata est Sancti Angeli, protinus diruit
et ad solum eam usque prostravit, quia Capuanis nil ei adversa
fecerunt propter iusiurandum quod ei iam dudum iuraverant,
sed pocius eum exflagitandum mittebant, ut opus eorum minime
impediret, licet semet ipsis ei minime se credebant. Dum vero
sine effectu Ademarius reversus fuisset, Capuam denique minime
ipsa civitas operari desierunt, et ferunt nonnulli, quod hic inibi
Ademarius ut eam destrueret perrexisset; sed nil ei profuit, et
Deo tuente, usque nunc illesa hactenus manet.

96. Factum est autem, ut comes Capuanus Lando eo tempore,
pro qua re nescio, perrexisset Neapolim, atque cum Sergio

p.96   

magistro milicie in unum sermocinaret. Sed cum notum fuisset
Guaiferii, qui inibi exiliatus iam prolixo tempore moraverat,
atque sine uxore nimirum adhuc manebat, moxque palacium
adiit atque illius Sergii verba depromsit: » Exoro te valde, quatenus
Landonem in secreto vocari facias, eique innuas, ut filiam
suam mihi in matrimonium tradat. » Sed dum ipso Sergius
distulisset talia tacere, per semet ipsum Guaiferium Landonem
vocavit, eique secrete huiusmodi verba predixit: » Volo, quatenus
mihi in matrimonium tuam filiam tradas. » Ille vero ut talia
audiret, miratus est, eique cum rubore ait: » Duas filias habeo;
qualem ex eis volueris tolle; tantum scito, quia ipsam forciori
(pulcritudinis) unum oculum habet claucosum. » At ille: » Ipsam
opto haberem uxorem. » Et statim utrique Capuam venerunt.
Dum vero Lando Guaiferium Capuam, sicut debebat, honorifice
deduxit, ad suamque domum cum sublimitate, sicut ei decebat,
eum videlicet deportasset, sue bine filie apte iam residebant.
Ad Guaiferium protiniis Lando ait: » Ex eis elige, qualem vestris
oculis comparet. » Ille vero quamvis cum rubore Landelaike, de
qua iam supra diximus, nimirum dextram apprehendit; et licet
unum oculum habuisset fedatum, decoraque facie aspectuque
letabile erat, et ut melius dicam, illo in tempore illius moribus
sexu femineo transcendebant. Cum vero honorifice nupcie
peracte fuissent, accidit, ut princeps Ademarius illo in tempore,
nescio pro qua re, illuc suum fidelem quidam nomine Moncola
micteret. Sed dum Capuam venisset, Lando comes taliter prorupit
in voce: » Arcius te exoro, quatenus pro nostro amore dompnum
Ademarium enixius exores, ut generum meum Guaiferium sua
arva repetere iubeat. » Sed dum Moncula illius verba auribus
aurisset, taliter fertur promsisse responsum: » Nequimus talia
nunc pollicere verba, quia quantum conicere valeo de hac re,
ipso princeps minime nostra anuet preces. » Cui Lando: » Scit
Deus, nisi mihi exinde iureiurando satisfeceris, minime illuc
repedabis. » At ille necessitate compulsus, quod ab eodem

p.97   

poposcerat ei omnia adimplevit; quapropter dona ei Lando
optima denique dedit, et sic Moncola Salernum repedavit. Dum
vero Salernum, ut fati sumus, Moncola introysset, enixius Ademarium
principem obsecrabat, quatenus Guaiferium propria
regredi faceret; ille vero omnimodis de tali re seperrime resistebat.
Tandem eius postulaciones annuit, ipsumque Guaiferium
cum uxore, servis ancillisque, cum multitudine suppellectile
opesquc plurima regredi sua propria iussit.

97. Radoalt episcopus dum aliquo tempore Salernitanam
sedem, ut superius fati sumus, rexisset, per idem tempus capta
est ab Agarenorum gente civitas Canusie, que scita fuit in Apulie
finibus. Sed Dei nutu Petrus, qui illo in tempore illi civitati
episcopus preerat, cum suis non paucis fidelibus evaserunt, atque
Salernum nimirum venerunt, opes plurimas secum deferentes.
Dum vero Salernum aliquod tempore cum suis mansisset, Radoalt
iam dictum episcopum diem clausit extremum; quapropter omnes
exorarunt, ut aliquod annos ipse Petrus episcopus ipsius ecclesie
facultas ipso nimirum regeret. Ille vero dum talia audisset, in
hunc modum illis respondit: » Ad regendum ecclesiam preesse
me dico, in sedem ipsius ecclesie minime ascensurus sum. »
Sed dum aliquo tempore ipsam iam dictam ecclesiam moderantissime
gubernaret, de suo sumptu ecclesiam iuxta predictam
sanctam sedem in honorem beati Iohannis Baptiste mire magnitudinis
construcxit, licet minime eam ad culmen usque perduxit,
quia, divina vocante potencia, de hac luce extractus est. Quo
defuncto, Ractulus quidam episcopus ordinarunt; cumque hic
obisset, Magnaldus episcopus ordinarunt; set dum ipse de hac
luce migrasset, idipsum tempus episcopus elegerunt. Quo
mortuo, preclarissimum quidam Alonem episcopum ordinarunt.
Fuit autem vir bonus ecclesieque reparator; fecit autem mire
pulchritudinis lectorium ex ipso. Set dum et ipse in Domino
obdormisset, Landemarius, qui ex Nucerie finibus fuerat ortus,
episcopum sublimarunt; cumque et hic obisset, temporibus iam
dicti principi Sikenolfi quidam Bernaldus episcopum ordinarunt.
Fuit autem ex civitate Latiniana ortus, parentibus quidem non
infimis. Fecit autem in eadem ecclesia campanile mire pulcritudinis,

p.98   

et ecclesiam sancti Iohannis Baptiste, quam Petrus
episcopus, Grimoaldi principi cognatus, a novo fundamine construcxit,
iste eam videlicet consumavit, atque ciburia pulcrisque
figuris eam silicet illustravit, et multa corpora sanctorum
undique adunavit. Nam cum imminente Agarenorum populum
metueret, ne a propriis frustrarentur patronos, silicet sanctorum
martirum Fortunatus, Gaius et Anthes, eorum sacras reliquias
a propria aula, ubi per longa temporis spacia requieverunt iuxta
fluvius qui Lirinus dicitur, idem egregius presul abstulit, easque
cum debito honore intra civitatem menia in ecclesia iam dicta
sancti Iohanis honorifice collocavit; ipsumque altare in honore
sanctorum martirum Fortunati, Gaii et Anthes beatorumque
omnium apostolorum silicet dedicavit. Idipsum cum multitudine
clericorum necnon et laycorum chaut procul a civitate iam dicta
locum pervenit qui dicitur Faianum finibus Salernitane, et cum
magna reverencia oracionesque assiduas beatorum confessorum
pariterque pontificum corpora ubi per longa tempora requieverunt,
Cirini et Quingesi abstulit, atque in sindone munda involutis
(eorum) sacra misteria ab ipso iam dicto episcopo deferebantur.
Sed dum paulisper (per) equum, in quo ipse episcopus residebat,
deportata fuissent, statim calcaribus qui in pedibus episcopi
erant innexi, protinus in terra proiecti sunt, sic tamen ut fibulis
aptate essent, tanquam si in pedibus episcopi fuissent. Quo
comperto omnes tale miraculum, una omnipotentis Deo gratias
reddiderunt, atque omnis populus qui inibi erat necnon et clericos
cum cereis et lampadibus discalciatis pedibus cum magno
tripudio Salernnum venerunt, et corum sacra misteria honorifice
collocaverunt in honore eorum dedicaverunt,
ubi seperrime signa et miracula Iesus Christus dominus
noster ad laudem nominis sui facit usque in hodiernum diem.

98. Dum talia peracta fuissent, res mira illo in tempore in
hac sanctam sedem accidit, quod minime oniicto retexere. Nam

p.99   

cum sepissime nocte dieque idem presul Bernardus in sacra
oracione diu persisteret, et cotidie sacrificium Deo offerret, et
dura diu, ut diximus, pervigil in lacrimis nocte dieque persisteret,
factum est, ut ex more una cum suo familiare diacono nomine…
ecclesiam Dei genitricis introysset, et ante altare pro suis delictis
necnon et plebi sibi a Deo cominissi staret, et Dei eiusque
genitricis suffragium vehementer exflagitaret, subito in tempesta
noctis Dei genitrix cum suis virginibus a bestibulo cum claro
lumine super eum venit. At ille dum insolito tanto splendore
cernisset, immenso pavore perculsus, mox in faciem ruit; sed
dum super eum sancta Dei genitrix cum suis virginibus paululum
staret, una ex his virginibus Dei genitrix in hunc modum
verba depromsit: » Mi domina mitissima, hunc servum tuum tibi
sit commendatum. » At illa dulcia verba depromsit: » Natum
meum et dominum meum exoravi, quatenus in cetu confessorum
ipsum recipiat, et ab ipso piissimo exaudita sum. » Et hec dicens,
cum ipsis virginibus celo recepta est. Cum vero iam dictum
dyaconum, qui in angulo ipsius ecclesie stabat, et pro suis delictis
Dominum vehementer exflagitabat, omnia quo acciderat
audisset et vidisset, statim nocturnum sonare iussit. Sed cum
uterque sexus ecclesiam adissent, invenerunt episcopum ante
altare in extasi denique stratum; sed cum ab ipso diacono omnia
quo acta fuerat, eis intimatum fuisset, una omnes gratias Deo
eiusque genitricis reddiderunt, dicentes quia: » Respexit Dominus
humilitatem servi sui », ipsumque episcopum beatissimum de pavimento,
in quo prostratus iacebat, cum magna reverencia honorifice
levaverunt, cumque in domum ubi solitus erat requiescere,
detulerunt. Cum namque non multo post dies ad pristinam valitudinem
venisset, eo ordine ipsum miraculum hominibus panadebat,
quemammodum a dyacono antea eorum fuerat predictum.
Erat enim mitissimus ecclesieque reparator.

99. Set cum sepissime legati Agarenorum Salernum venissent,
(dum) iam dicto Sico Petroque rectore Salernitanis simul preessent,
accidit, ut unum eminentissimum Agarenum fuisset missus
a Satan domino Salernum. Sed cum Salernum venisset, cum

p.100   

magna sublimitate eum susceperunt; at episcopium illum miserunt,
quatenus in domo, ubi Bernardus presul morare solitus,
erat, degeret. Dum fuisset nimirum factum, ipso presul exinde
mox valde ingemuit, atque ex intimo cordis anelitum trahens,
tandem deintus vulnus foras erupit, et quasi pro causa dictis
principibus Romam properavit. Cum namque Romam venisset,
aliquod tempore ibidem moravit, et a papa qui tunc in tempore
adherat, et ab omnibus Romanis nimio diligebatur affectu. Sed
dum bis terque a predictis principibus per epistolam exflagitatus
esset, quatenus propria remearent, ille vero diu redire distulit.
Tandem exoratus ab omni populo Salernitano et plus nimirum
a clero, illis epistolam in hunc modum misit: » Si illuc me habere
cupitis, edem mihi aliam in loco alio edificate, quia post hec
minime ubi moravi iam habito. » Et specialem quidam suum
famulum, Gualpertus nomine, per epistolam in hunc modum est
allocutus: » Precipiendo tibi dirigo, quatenus cum omni sollicitudine
sine dilacione domum mihi hedifices, » et locum ei scriptum
et mensuram misit. At ille cum omni sollicitudine domum
mire pulcritudinis quamvis exigua construere fecit, mansiunculas
in ea faciens, et eam mire pulcritudinis pingere iuxit. Sed dum
iam dictus presul Salernum regressus fuisset, omnis populus
omnisque etas gratias Deo reddiderunt dicentes: » Veni pastor
noster et orator patrie nostre! » Dum in pristinum honorem iam
dictus coangelicus presul redisset, iterum ecclesiam inibi mire
pulcritudinis construere fecit, et pavimentum parvulis crustis ac
tessellis tinctis in vario colore componere iussit. Libet me eius
ethimologiam fidelibus panderet. Vocata autem pavimenta, eo quod
paveantur, id est cedantur; unde et pavor dicunt, quid cedit cor. Distat
autem pavimenta ab ostraca; nam ostracus est pavimentum testacium
eo quod fractis testis calce admixto feriatur; testa enim Grece ostraca dicunt.
Hec exigua verba me de pavimento dixisse sufficiant. Nunc ad
obitum iam dicti episcopi stilo proprio revertamur. Dum ipsam
ecclesiam consumasset, variis pulcrisque figuris eam silicet decoravit,
atque in honorem Domini et salvatoris ipsam videlicet
dedicavit, eiusque confessoris Felicis et multa corpora sanctorum

p.101   

ipsum sacratissimum nimirum altare replevit. Set dum feliciter
ipsam iam dictam sedem decem annos et menses sex gubernasset,
eum divina pietas vocavit, atque tenebras reliquit mundi, et
perpetuam lucem adeptus est. Interim quod omisimus, subtilius
nunc perquiramus.

100. Ademarius iam dictus una cum sua coniuge, Gumeltruda
nomine, avaricie simulque et discordie fedati erant, atque suos
subditos variis casibus cruciabant. In tantum enim Gumeltruda,
ut diximus, exarserat in avariciam, ut si quilibet homo sine
herede illom tempore nimirum (extinctus) fuisset, et illi intimatum
esset, suo viro protinus nunciabat, et sive predium sive
suppellectilem defuncti, sicuti mos est, per preceptum statim ab
ipso silicet ipsam videlicet optinebat; et si eam, ut diximus,
aliquis exflagitaret, ut virum suum rogaret pro ipso, eique
responsum reddeat, asserens: » Minime pro vestris partibus res
ipsa accipere volui, sed magna postulatione res ipsa nos denique
a parte [denique] mei viri optinemus. » Dum talia Salernitani
manifestius cognovissent, multi ex eis exinde in unum sunt
congregati, atque inter se exinde colloquebantur de tanta cupiditate;
sed minime valebant mox in eum consurgere, licet ante
illius optutum mesti sistebant. Ipse vero Ademarius sepe dictus
una cum sua ut diximus coniuge dum plurima opes congregassent,
plus magis ad ipsam congregandam animos accendebant,
et pro denique parva ammiserunt eciam magna. Quid multa
referam? Mortuo, ut prediximus, bone memorie presul Bernardus,
statim suum filium Petrum electum sublimarunt, ut quemammodum
preerant laycis, idipsum et clericis nimirum cupiebant
preessent. Sed non in longum permansit eorum facinus.
Nam denuo Salernitani omnes in unum congregati, et invicem
inter se colloquebantur, quatenus in dolo suum principem
apprehenderent, adnectentes: » Nituntur inponere iugum in cervicibus
nostris; omnia quippe funditus suis diccionibus congregant
et nostros sermones deridunt. » Vereor, ne forte a quodam
sagacissimo viro, qui de liberalibus disciplinis apprime est

p.102   

inbutus, de » inponere » reprehensionem habeam. » Inponere » est
(rem) aliquam sive corporalem sive incorporalem alteri rei superinponere.
Sed propter et » imponere » per fraudem facere aliquando dicitur, unde
et » importuna » vocantur, cum argentum aurumque violari metallo
adulterantur, et qui hoc facit » impostor » vocatur. Unde eciam vulgo qui
aliquid fraudis facit aut simulacionis, impostor solet appellari; unde beatus
Gregorius inter cetera sic ait: » Cepit illum simulatorem et verbo
rustico impostorem clamare; » item in Genesi: » Quare imposuisti mihi?
Nonne pro Rachel servibi tibi? » Et in Regum: » Quare imposuisti michi? Tu
es enim Saul. » Hoc est: Quare me simulatione decipere et fraudem facere
voluisti? Et sanctus Augustinus: » Ideo miser sibi imponit, sibi enim
fraudem facit, qui perdit meliora amando peiora. » Credo enim, quia
sufficit testimonia prolata.

101. At Salernitani uno agmine incedentes, suum principem
Ademarium comprehenderunt, et in ardua custodia eum videlicet
inclauserunt; omnes enim eum exosum habebant, et minime
unusquisque exinde se perturbat, et ut diximus, pro exigua re
perdiderunt eciam ampla; postremum lumen oculorum ammisit.
Cum vero talia patrata fuissent, Daferius quidam, Maioni filius,
qui fuerat Guaiferius germanus, omnimodis satagebat una cum
collactaneis suis, quatenus principatum Salernitanum arriperet.
Sed (dum) diu exinde cum suis sodalibus decertaret quamvis sine
effectu, principatum gestire maluerunt, ipsumque Dauferium
principem sublimarunt, et quasi si fuisset firmatum ab omnibus,
palacium manebit. Hoc autem factum est sine Salernitanis nutu,
quia iuvenes illi Beneventani fuerunt, et partim a Salernitanis
suffragium habuerunt. Sed cum talia Salernitani cognovissent,
ut sine eorum suffragio princeps sublimatus fuisset, exinde in
unum coniunti sunt, et dum simul inter se de predicta re sermocinarentur,
et Guaiferius, patruus iam dicti Dauferii, inter eos
essent, ipse Guaiferius tale fertur dississe responsum: » Usque
nunc partem cum tiranno habuimus; et tirannum elegerunt;
valde etenim nobis stultum esse videtur, et nobis nostrisque filiis
oppressionem fore, si eum ilico non eicimus foras. » Sed dum
huiusmodi Salernitani verba captassent, valde exinde se perturbaverunt,

p.103   

atque in hunc modum verba promserunt: » Nos pariter
super eum irruamus, eumque cicius per vim foras nimirum
proiciamus, et qualem competenter postmodum nobis est, principem
sublevemus. » Quid multa dicam? Cum magna virtute
palacium ascenderunt, atque Dauferium cum suis, ut diximus,
hic inde stipatim in throno residere reppererunt. Cui pro cunctis
Guaiferius sic pectore fatur: » Dic mihi, inquid, Dauferi, quis
temerarius tibi ausus est promere, ut in tantam vexaniam curreres? »
Et statim cum furore eis precepit, quatenus sine mora
exinde exiliret. Ille vero quamvis cum timore ei respondit: » Isti
comes fratres mei quamvis indignum elegerunt me sibi in principem. »
At illi cum grandi strepitu omnes super eum inruerunt,
eumque protinus comprehenderunt, et eos qui eum adiuvare
conabantur, fustibus attriverunt, et sic Dauferium cum suis germanis
in obscura carcere reclauserunt. Cum namque peracta
talia fuissent, omnis populus necnon et sublimes una omnes
Guaiferium principem sublimarunt. Ademari filius, qui fuerat
ordinatum electum, Petrus nomine, cum accidisset patri que
supra iam diximus, ille vero metu perculsum Sanctum Angelum,
qui scitum est in monte qui Aureus dicitur, cum exiguis cleris
venit. Set dum Guaiferium principem sublimatum fuisset, statim
illuc misit, illum quatenus apprehenderet. Sed dum illuc bis
terque misisset, et propter loci municione eum comprehendere
minime valuisset, tandem spontanea voluntate ipse Petrus
illorum manibus se nimirum tradidit. At illi comprehenderunt
eum Salernumque aduxerunt; sed quid de illo factum est, penitus
ignoramus, utrum eum dampnaverunt, an illesum illum ire permiserunt;
ferunt quod plurimi.

102. Radelchis ut supra diximus Beneventanus princeps dum
tenuisset principatum Samnitum annos 11 et menses 11, de hac
luce extinctus est. Eius filius Radelgarius Beneventani principem
sublimarunt; et ipse denique prefuit illorum princeps annos 3
et menses 6; sed prelia (que gesserunt, quante fortitudinis
fuerunt, minime ad noticiam nostram usque pervenit. Sed dum
Radelgarium extinctum de hac luce nimirum fuisset, Adelchis,

p.104   

frater eius principatum Samnitum optinuit. Dum vero principatum
firmiter optinuisset, statim fedum firmissimum cum Gaiferium
iniit, atque pari consensu legacionem Lodoguico miserunt
regi, quatenus cum valido exercitu veniret, et una cum ipsis
Agarenis de finibus Italie exturbarent, quia iam valide eam denudatam
silicet habent.

103. Dum in hunc modum Lodoguici regi delatum fuisset, diu
veniret distulit. Hac tempestate imperator Constantinopolim
preerat Basilius. Dum ipse Basilius cerneret, ab Agarenorum
manibus Calabriam simulque et Apuliam esset detentam, et nullo
modo per suos subditos illos exinde eicere valeret, legacionem
ipso Lodoguici regi protinus misit, quatenus cum suo exercitu
veniret, et Agarenos de Ausonie finibus potenter silicet eiceret,
muneraque illi infinita mictens. Cum vero Lodoguici regi munera
simulque ei epistola ei perlata fuisset, et iam bis exinde et ter
a principibus iam dictis exflagitatus vehementer nimirum fuisset,
statim universum suum exercitum congregare iussit in unum,
moxque Romam properavit, et non exigua munera in sedem
sacratissimam beatorum apostolorum obtulit; et a papa qui tunc
in tempore aderat, oleo uncionis est unctus, coronaque suo
prorsus capite septus, et ab omnibus imperator augustus est nimirum
vocatus. Dum vero talia fuissent ordinata, cum valido ut
diximus exercitu Campanie finibus venit, et suum adventum
principibus nunciandum misit, quatenus et ipsi cum suis hominibus
ad bellum se prepararent.

104. Cum aliquanto tempore Dauferius prenominatus una cum
suis germanis temti essent in carcere cum ingenti dolore, taliter
proruperunt in verbis: » Pro nullius alia re nos in vinculis macerat
nefandissimus noster patruus Guaiferius, nisi ut nostra opes
sibimet societ, quod facere omnimodis non prevalet. » Ut verba
inepta principi Guaiferii fuissent comperta, valde iratus est, et
in verbis talia promit: » Nisi protinus omnes facultates illorum
ante meam diccionem presentaverint, ilico eos lumen celi privare
facio. » Sed ut germani minas principis comperissent, statim
omnes suas opes ante illius optutum venire faciunt. At princeps
continuo a loro cum quo nexi erant iuxit absolvi, et ante suum

p.105   

aspectum iussit venire, et in hunc modum verba predixit: » Opes
vestras tollite, et ubique competens videtur pergite; tantum in
mea arba minime nimirum morate. » At illi licet cum merore
Neapolim adierunt.

105. Dum principi Guaiferii adventum imperatoris Lodoguici
fuisset cognitum, protinus per diversis suis finibus misit, quatenus
omnes in civitate, ubi ipse degebant, sine dilacione properarent.
Dum omnes in unum simul adissent, ipse princeps in hunc
modum promsit tunc talia dicta: » Dicite, inquid, mei fideles
meosque consanguineos, qualiter vel quomodo imperatorem
Lodoguicum recipiamus, et ut mihi relatum est, Ademarium
nobis illesum poposcere cupit. » At illi in hunc modum principi
verba promserunt: » Nos domine antea rem talia operemur, ut
inlesum ipso imperator Ademarium minime repperiat! » Et statim
rem ipsam Rachenaldo episcopo indicare studuerunt. Erat siquidem
ipse Rachenaldus in hac sedem Salernitana episcopus ab ipso
Guaiferio preordinatus. Fuerat denique inclausus non pro alia
re, sed pro perpetua vita. At ubi ei intimatum fuisset, ut presulatum
honorem ipse gereret, ex improviso exinde exiit, et ad tante
sublimitatis fastigium pervenit. Sed ut eum interrogaverunt,
utrum Ademari, qui in carcere nexus erat, eruerentur oculos an
non, ipse prediceret, ipse in hunc modum verba depromsit: » Non
dico, ut illius oculos eruatis, set tamen fuerat bonum, si minime
celi lumen aspexisset! ».
Igitur princeps Guaiferius, collecta multitudine, imperatori
Lodoguici obviam exiit; aut procul a Salernitana urbe locum cui
Sarnum nomen est, utrique inibi in unum venerunt. Predictus
autem imperator Lodoguicus Ademarium ab ipso principe expetiit,
quatenus inlesum illum suis traderet iuris. Cui princeps: » Quid
est quod domino meo ipsum nimirum ansie querit? Est namque
luce privatus, et vestre sublimitatis iam quid est opus? » E
vestigio nimirum clam ipse Guaiferius famulos suos Salernum
misit, et in ardua carcere Ademarium luce privarunt, iusto Dei
iudicio. Nam Redemptor noster Petro sic ait: » Omnis enim qui
acceperit gladium, gladio peribit. » Ademarium iam fatum una

p.106   

cum suo genitore Siconem, liberum Sikenolfi, Galliam extorrem
fecerunt, postremum per austum letale eum fecerunt spiritu
exalaret, ... bis terque iusiurandum suo genitori. Unde
ortamur atque omnimodis fideles omnes non modice obsecramus,
ut prelatis omnimodis moderamine subiciatis atque fidem servetis,
dicente apostolo: » Subditi estote omni creature propter
Deum. » Si omni creature - subaudis omni homini – quanto
magis illi cui fidem accomodatus es? Interim que omisimus
arcius indagemus.

106. Ut certo cercius imperator Lodoguicus Ademarium effosis
agnovisset occulis, cum omni suo exercitu Beneventum adiit,
digneque eum Beneventi princeps Adelchis suscepit; atque cum
ipso imperatore ipsi principes Apuliam properarunt, et civitatem
Barim, ubi ipse Sagdan Agarenus cum non paucis degebat,
cum omni conamine eam undique constrinxerunt, et variis
machinis expugnare ceperunt. His ita gestis, predictus ille
Rachenaldus episcopus sepissime ecclesiam Dei genitricis nocte
dieque pergebat, et pro suis delictis Deum indisinenter exflagitabat.
Factum est autem, ex more in tempestate noctis ecclesiam
iam dictam introysset atque vestibulum iam fexus resideret;
illico apparuit ei mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus,
cum immenso splendore. At ille ut eum conspexit, obriguit et
in faciem ruit. Cui Dominus trina voce predixit: » Scis meum
nomen? » Idem episcopus: » Scio et vere scio. » Ad hec Redemptor
subiunxit: » Utinam fuisses calidus aut frigidus; » hoc est nec in fide
fervidus nec in totum infidelis. Hec dicens, celo receptus est.
Predictus ille presul statim elanguit, et cuncta que ei dicta
fuerant a piissimo Domino suis clericis enodavit. At illi cognoverunt,
quod pro nulla alia re Redemptor talia dignatus est
promere, nisi ut suos fideles innormiter pergentes recto tramite
ducere, atque suis electis denique sociaret.

107. Imperator iam dictus Lodoguicus una cum ipsis principibus
Apuliam simulque et Calabriam properat, atque minutas
civitates sui dominii pacifice subicit, et quotquot ex Agarenis

p.107   

repperiunt, denique trucidant. Sed imminente peccato, Neapolim
Agarenos suscipiunt alimentaque illis nimirum prebunt. Expulsi
ut diximus Agareni ex Italia, tantum Varim ubi ipse Sagdan
preerat, et aliquante alie civitates illorum omnimodis resistebant
propter Agarenorum metum. Sed ut cognovisset ille imperator,
ut minime Varim expugnare valeret, eo quod non haberet
marinos hostes, statim Constantinopolim Basilio imperatori
legacionem misit, quatenus sine mora navalis exercitus micteret,
ut Varim una cum ipso posset attribuere. Basilius imperator
Grecorum ut huiusmodi verba captasset, valde gavisus est, atque
sine mora non pauca scelandria misit, et, qui preessent illorum
quidam patricius, Georgius nomine, direxit, eumque ammonuit,
ut solierter invigilet et strenue pro suo posse decertaret. Ille vero una
cum suis placidissima equora omni nisu sulcantes, Varim
adierunt, et ab australi parte undique obsedunt; cumque per
multas dies undique eam obsiderent, atque variis machinis
Langobardi Francique silicet expugnarent, idem imperator
Basilius quidam Iohannes patricius imperatori Lodoguici legatum
misit, atque eum vehementer redarguendum direxit, eo quod
ipso Lodoguicus se Imperator Augustus in epistolas quas dudum
illi Basilii direxerat, scribere iusserat, et quod pauci essent et
sic infirmi, ut si Grecorum exercitus ad illos adire potuissent,
si ferrei Franci fuissent, Greci lambentes sine dilacione ad
nichilum deduxissent. Ille namque Lodoguicus confusionem ferre
non valens, Autprandum fidelem ac familiarem suum cum
luciflua epistola Constantinopolim direxit, et de omnia unde
illum redarguendum miserat, mira relacione dicta illius compescuit,
et tamen illam huic ystorie innexere facimus:
» In nomine domini nostri Iesu Christi Dei eterni. Lodoguicus
divina ordinante providencia imperator augustus Romanorum
dilectissimo spiritualique fratri nostro Basilio gloriosissimo et
piissimo eque imperatori nove Rome. Probabile quidem et laudabile
constat aliquem fratrum monitis quasi quibusdam flatibus
ad ignem caritatis accendi; probabilius autem est sicut +ipnibus+

p.108   

ultronec voluntatis ad hoc motibus inflamaris sed probatissimum
est quandocumque viam quemquam virtutis arripere et magis
magisque miris successibus in sublime proficere. Nam ille semper
milex a duce magis diligitur, qui post veniens hostium vires
fortiter premit, quam his qui maturius quidem accessit, sed forte
aut nichil aut certe modicum gessit.
Secundum quam regulam divinitus sublimatum imperium
nostrum ex die, qua cepit erga fraternitatem tuam dileccionis
radice in corde suo plantare, multiplices fructus exibere non
destitit, non minus que vestra (ac) que nostra sunt procurans et
vindicans. Quamvis que circa missos nostros in causa familiaritatis
et benignitatis te gloriaris egisse, nos prius erga Iohannem
famosissimum patricium gessisse patescat, quem revera non sicut
amicum vel quemadmodum fratris, id est imperii tui, hominem,
sed quasi consanguineum nostrum et tamquam excellencie tue
sobolem tractavimus et dileximus; nec hunc penes nos positum
aut tarditas umquam temporis aut intima locorum a penetralibus
nostris fecere extorrem. Ceterum spiritualem fraternitatem tuam
miramur tot sermonum ambages contentiosius adversus apostolum
pretendentem, qui dicit » Si quis vult contenciosus esse, nos
talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei,» cum
imperii dignitas apud Deum non in vocabuli nomine, sed in
culmine pietatis gloriosa consistat; nec nobis quod appellantur
curandum, sed quod sumus magnopere providendum. Verum
quia de imperatorio nomine multa nobis scripsisti, cognitur et
nos quoque ad scripta tua quedam rescribere, ne si usquequaque
super hoc siluerimus, non ut contencionem vitantes, sed quasi
racione convincti, siluisse ab insipientibus videamur.
Indicat itaque dileccio tua se maledictum legis pavescere, et
idcirco terminos eternos transferre et veterum imperatorum
formas commutare ac preter canonica et paterna precepta conversari
rennuat et recuset. Et tamen qui sunt illi vel ubi aut
unde fuerint prolati termini eterni vel veteres forme aut illa
canonica et paterna precepta, minus aperte declarat, nisi forte

p.109   

super imperatorium nomen velit hec cuncta sentiri. Verum apud
nos multa lecta sunt, multa quidem indefesse leguntur; numquam
tamen invenimus terminos positos vel formas aut precepta
prolata, neminem appellandum basilea nisi eum, quem in urbe
Constantinopolitana imperii tenere gubernacula contigisset, cum
gencium singularum monimentis interim postpositis sacre nobis
affluenter ystorie mostrant, plurimos fuisse basilis nuncupatos,
non solum [electoresque] electos quosque, quales videlicet fuere
Melchisedech et David, verum eciam reprobos, quales primores
Assiriorum Egypciorum Moabitarum et ceterarum nacionum,
quas dinumerare longum est, extitisse probantur. Ergo cum ita
sit, frustra causandum ducit prudencia tua, alios preter se
basilis appellandos, nisi forte radendum ducat tocius codices
mundi, in quibus pene cunctarum gencium primi a temporibus
priscis et deinceps basilei inveniuntur ascripti.
Et certe, ut de Latinis codicibus interim taceamus, si Grecos
etiam noviter editos revolvas codices, invenies procul dubio
plurimos tali nomine vocitatos et non solum Grecorum, sed et
Persarum Hepierotarum Indorum Bithiniensium Parthorum
Armeniorum Sarracenorum Ethiopum Guandalorum et Gothorum
atque aliarum gencium prelatos /gr basileon /gr appellacione
veneratos. Intuere igitur frater, et considera, quod multi fuerint,
qui basilei diversis temporibus et in diversis locis et nacionibus
nuncupati sunt vel hactenus nuncupentur; et noli vel nobis quod
dicimur invidere, vel tibi singulariter usurpare, quod non solum
nobiscum, sed et cum pluribus prepositis aliarum gencium possides.
Grave namque vicium est singularis dignitatis fastigium;
quid quis in principio ambierit, vel quid ei ambiendo talia
contingerit, commemorare nolumus, ne fraternitas commemoratum
ad iniuriam suam existimet.
Dicis autem, quod quatuor patriarchales sedes unum imperium
inter sacra misteria memorari a deiferis apostolis usque nunc

p.110   

traditum habeant; mosque hortaris, ut persuadeamus eis, qui
nos imperatores appellent. Quod tamen nec racio dictat nec opus
est; primo quidem, quia nobis non congruit, alios qualiter nos
vocent instruere, deinde vero quia, nobis eciam minime suadentibus,
tam patriarchas singulos quam ceteros homines qui sub
celo sunt, excepta fraternitate tua, tam honoratos quamque
privatos, tali nos novimus appellare cognomine, quociens eorum
accipimus epistolas et licteras. Invenimus presertim, cum et ipsi
patrui nostri, gloriosi reges, absque invidia imperatorem nos
vocitent et imperatorem esse procul dubio fatentur, non profecto
ad etatem, qua nobis maiores sunt, actendentes, set ad unccionem
et sacracionem, qua per summi pontificis manus imposicione et
oracione divinitus ad hoc sumus culmen provecti, et ad Romani
principatus imperium, quod superno nutu potimur, aspicientes.
Porro si unum imperium patriarche inter sancta [sacramenta]
sacrificia memorant, laudandi sunt non utique inconvenienter
agentes; unum est enim imperium Patris et Filii et Spiritus
sancti, cuius pars est ecclesia constituta in terris, (quam) tamen
Deus nec per te solum nec per me tantum gubernari disposuit,
nisi quia tanta sumus ad invicem caritate connexi, ut non iam
diversi, sed unum existere videamur. Non autem credimus sanctissimos
patriarchas sic tui memoriam facere, ut aliorum quoque
principum, ut omittamus nostram, mencionem pretereant, cum
pro huiusmodi eciam apostolus orare iusserit, cum persequerentur
ecclesiam, ut securam et tranquillam vitam agerent cum
omni pietate, presertim cum eos eciam pro impiis orare non
diffidamus, sub quorum diccione consistunt, sicut ille quoque
populus, in Babiloniam ductus, pro rege Babilonie per Iheremiam
iubetur orare; nam in illorum pace fidelis eciam populus
constituit pacem.
Illud autem mirari merito possumus, quod sublimitas tua ad
novam vel recenciorem appellacionem aspirare nos autumat,
cum quantum ad lineam generis pertinet, non sit novum vel recens,

p.111

spektrum.GIF (657 Byte)