Textsspektrum.GIF (657 Byte)

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticusspektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum

spektrum.GIF (657 Byte)

p.1 – p.24 purpur.GIF (70 Byte) p.25 – p.37 purpur.GIF (70 Byte) p.38 – p.65 purpur.GIF (70 Byte) p.66 – p.88 purpur.GIF (70 Byte) p.89 – p.110 purpur.GIF (70 Byte) p.111 – p.128 purpur.GIF (70 Byte) p.129 – p.145 purpur.GIF (70 Byte) p.146 – p.166 purpur.GIF (70 Byte) p.167 – p.184

spektrum.GIF (657 Byte)

p.66

Dum lorica suis placuisset oculis, suo corpori induisset, et
spatam suo lateri annexisset, caleaque suo capiti posuisset,
lanceamque in sua manu iniecisset, deintus exiit foras, clippeosque
baiulante. Dum inusitata res Beneventani cernentes, mirati sunt
valde asserentes: » Quid velid hoc esse? » Idem Rofrit: » Arma,
ait, meus mihi dominus dedit, quatenus actribere valeam inimici
mei seviciam. » Cumque in patulo cunctis audientibus verba talia
promsisset, atque Alfani abbati in hunc modum ei relatum
fuisset, nimis quippe pertimuit, in tantum ud suos coetaneos
suosque sodales amicosque in unum congregaret, et cum eis
consilium exinde iniret. Et consilio inito, quatenus propriam
relinquerent urbem atque properarent, quod factum
est. Cumque Neapolim adissent, a cunctis terre illius hominibus
dilecti sunt valde; et ut plurimi ferunt, ipsi iuvenes qui cum
Alfano abbate illuc properaverunt, Beneventanis seu Salernitanis
quadrigentis fuerunt, inter quos Radoalt cum suo germano
Radolfo affuerunt; ipse Radoalt abaus meus estitit. Ipse sepe
dictus Alfanus una cum suis ut diximus sodalibus per Beneventanis
Salernitanisque fines peragrantes, incendiis rapinisque
que cuncta repperire potuerunt demolientes, iterum Neapolim
reertebantur. Cumque creberrime talia iterarentur agmen
obium, equorum vel (de) ceteris animalibus cuneatim Neapolim
deportaverunt, atque Beneventanis agricole denudatione sustinere
iam omnimodo non valentes, consilium inierunt, quatenus
eos cum dolo videlicet superarent; et statim ad eos miserunt, ut
cum ipso principe pacem firmarent atque per sacramenta exinde
inirent.

69. Dum Alfani abbati delatum fuisset, exinde mox cum suis
consilium iniit, ne forte pacifica cum dolo verba ipse princeps
illorum transmicteret; atque eisque dicendum miserunt ut:
» Minime nos sub eius diccione degimus, nisi prius episcopo
sancto monachosque, presbyteros dyaconesque seu nobilissimi
viri exinde nos per sacramenta firmarent. » Cum talia principi
Sicardi nunciata fuissent, protinus per paginam scriptam eis

p.67  

misit promendum sacramenta: » Ut dicendum misistis, vobis
persolvimus. » At speciale Alfano in hunc modum videlicet per
epistolam allocutus est: » Iusiurandum vobis facimus, salvum
Salernitanam urbem ingrediat, atque mecum de vestro honore
consilium iniat. Si vobis comparet in pristinam redire gratiam,
ita fiat, sin autem, salvus regrediat. » Dum vero Alfanus talia
cognovisset, et putaret, quod non in dolo ipsa verba princeps
idem promsisset, unum ex suis vir strenuissimus Salernum misit,
quatenus ipsa sacramenta reciperet. Cum vero Salernum introysset,
ante optimatesque qui ibi erant, et coram principe pervenisset,
ipse princeps, ut erat nequicia plenus, statim accersiri
iussit presulem seu presbyteros, idipsum et monachos, quod (per)
ipsum missum [quod] abbas Alfanus quesivit, et totidem sacramento
iuraverunt, ut ipse abbas Alfanus salvus ingrederet et
salvus regredere faceret. Cum vero Alfano missum redisset, et
omnia que acta gesserat intimaret, statim ipse Alfanus cum
paucis venit Salernum. Dum portam ipsius civitatis introysset,
palaciumque properare voluisset, callidus ille Rofrit principi
huiusmodi verba depromsit: » Mi princeps, sacramentum completum
est; sanus urbem ingressus est, sospes regrediat, atque in
patibulo suspensus intereat, quatenus nempe fama eius pervolet
undique, ut talia committere minime audeat. » Hec cum audisset
princeps, turpiter eum complehendi iussit atque non procul ab
ipsa civitate super mare subtus via que Nuceriam Veterimque
pergit, cavato ligno eum suspendere iussit. Dum vero famuli
iussa principis fecissent, atque eum nimirum complehendissent,
ipse denique, ut ferunt, valde eos exorabat, quatenus cum eo
lente silicet pergerent, atque psallendum usque ad locum pervenit,
et sic exiciale morte defunctus est. Atque ut nonnulli
ferunt, ab illo tempore gelu glaciesque in tellure videlicet Salerno
decedit ad fruges demoliendum.

70. Questionem aliquam de periurio libet me huic ystorie intexere,
ut possit quilibet agnosci omnimodo, quam valde sit

p.68  

metuendum spernere iuramentum; atque preclarissimum doctorem
episcopum in medium obiciam Augustinum: »Tam magnum
peccatum est falsum iurare, ut propter reatum false iuracionis
Dominus prohibuerit omnem iuracionem. Cur enim dictum est:
» Non periurabis. Ego autem dico vobis, non iurare omnino, nec
per celum, quia thronus Dei est, neque per terram, quia scabellum
pedum eius est, nec aliud quodcumque iuramentum; nec per
caput tuum, quia non potes facere capillum tuum album aut
nigrum; sit autem in ore vestro: Est, est; non, non. Si quid
amplius est, a malo est. » Dicit aliquis cum ergo Dominus iuravit,
quare dominus Christus suis iurare prohibuit? Dico quare; non
est peccatum verum iurare, sed quia grande peccatum est falsum
iurare, longe est peccato falsum iurandi qui omnino non iurat.
Dominus ergo qui prohibuit iurare, supra ripam te noluit ambulare,
ne pes tuus in angusto labatur, et cadas. Aliquando et
nolens homo periurat, cum verum putat esse quod iurat; non
est quidem tantum [quantum] peccatum, quantum eius, qui scit
falsum esse, et tamen iurat. Herodes infelix, ne Deum offendere
periurando, Deum offendit seviendo. Ecce puella petivit capud
sancti Iohannis; quid facere debuit Herodes? Consilium illi
demus. Si dixerimus: Parce Iohanni! periurium suademus; si
dixerimus: Noli periurare! ad scelus implendum provocamus.
Antequam ergo veniatis istud vim incipite, tollite de ore
vestro temeritatis iuracionem. Occurrit mihi tale exemplum.
Iuravit sanctus David, Nabal occisurum se esse; incautus fudit
in oracionem et cepit ire, ut facere quod iuraverat. Occurrit ei
Abigail, uxor Nabal, rogavit flexis genibus, flevit amare,
sanguinem revocavit. Ecce sanctus David non quidem iratus
sanguinem hominis fudit, sed eum falsum iurasse negaret quis
poterit? De duobus peccatis elegit minus, sed minus fuit illud,
in comparacione peioris. Si quis autem te provocaverit ad iuracionem,

p.69  

ut sibi existimet satisfieri posse, si iuraverit, de illa re
quam te putat commisisse, et forsitan facinora maneant in illo
mala suspicio, si iuraveris tu, non sic peccas, quomodo ille qui
te provocavit. Quicumque homo provocat ad iuracionem et scit
eum falsum esse iuraturum, vincit homicidam, quia homicida
corpus occidit, ille animam, immoduas, animas, et eius quem
iurare provocavit et suam. Scis verum esse quod dicis, falsum
esse quod ille dicit, et iurare compellis, et iurat et perit, tu quid
invenisti? Immo [quia] et tu peristi, qui de illius morte saciare
te voluisti. At illi quid dicam, quod numquam dixi caritati
vestre. Fuit hic homo simplex quidam bene fidelis a multis
nostris cognitus Tutus Limeni vocatus. Ab illo audivi quod dico.
Nescio quis negavit ei, vel quod commendaverat, vel quod ei
debebatur, et hominis fidei se commisit; commotus provocavit
eum ad iusiurandum. Ille iuravit, iste perdidit, sed isto perdente,
ille periit. Dicebat ergo iste Tutus Limeni ipsa nocte exibitum
se fuisset ante iudicem (et) in magno impetu atque terrore pervenisset
ad presidentem excelsum quendam et ammirabilem
virum, cui parebat officium similiter excelsorum, iussum fuisse
perturbatum retro revocari, et interrogatum fuisse his verbis:
»Quare provocasti hominem ad iuracionem quem sciebas falsum
esse iuraturum? » Respondit ille: » Negavit mihi rem meam. » Ipse
dixit ei: » Et melius rem tuam quam exigebas perderes quam
animam hominis falsa iuracione perimeres. » Prostratus iussus
est cedi; cesus est tam graviter, ut in dorso evigilantis vestigia
plagarum apparerent. Sed dictum illi, posteaquam emendatus est:
» Parcitur inocencie tue; de cetero cave ne facias. » Fecit ille
quoddam magnum peccatum, et emendatus est; sed multo gravius
peccatum faciet, qui post istum meum sermonem et exortacionem

p.70  

tale aliquid fecerit. » Nunc que ommisimus iterum retexamus,
et de periurio pauca promsisse sufficiat.

71. Dum vero ipse princeps post factum facinum cum non
paucis ex Salernitana urbe foras ad exercitandum deveniret,
atque Lirinum fluvium transmearet, Rofrit ille callidus huiusmodi
est ei locutus: » Retro mi aspice princeps, et nefandum
pendentem cerne Alfanum. » Cum talia ipse princeps fecisset,
statim una ex eius suris obriguit, atque ab illo iam tempore
sospes exinde minime fuit.

72. Per idem tempus Agarenorum gens cum iam Siculorum
provintiam aliquantos (tenerent) annos pervasam, iam fretum conabantur
transire Italia occupundam. Dum vero cum multitudine
navium fletum eundem transmeassent, sine mora Brindisim
civitatem pugnando ceperunt. Sed dum Sicardi factum fuisset
cognitum, statim immensam multitudinem Langobardorum
coadunare iussit, et dum nimirum in unum sunt congregati,
ipse princeps huiusmodi exorsus verba: » Eia mei nimirum fideles,
extote fortes in bello atque Agarenorum gens nefanda nempe
attribere colla; sit in sufragium Dei genitricis virginis. » Atque
(et) hec dicens, non procul ab ipsa civitate cum ipsis pariter
properavit, et illis relictis, cum paucis Beneventum revertitur.
Cum vero adissent Brindisim, astutissima Agarenorum gens non
procul ab ipsa civitate foveas faciunt, et se deintus nimirum
communiunt. Dum hac illac catervatim Langobardi denique
graderent, ipsi immensam multitudinem cernentes, aforis in
patulo minime exiebant. Set accidit, ut una die post prandium
tubis clangentes, voces magnas emictentes ac perstrepentes,
Agarenorum exercitu exiit, ubi occultas foveas erant, atque inibi
ad bellum (se) preparabant; dum nescientibus Langobardi ipsa
decipula, forti animo super eos irruerunt, ut eos nimirum
attriberent. At illi retro terga dantes, et Langobardi eos sequere

p.71  

non desinentes, pars ex eis maxima in foveis cecideiunt; reliqui
terga dantes, Agareni eos nimirum necaverunt. Ibi maxima pars
Beneventanorum Salernitanorumque vel de ceteris aliis civitatibus
perierunt, tantique ibi viri fortes per contentionis malum et improvidentiam
debellati sunt, quanti possent per unum consilium et
salubri concordia multa milia prosternerent emulorum. Cum
vero confusi sua arba repeterent, atque Sicardus multorum
coadunare iussisset hostium, audito hoc, Agarenorum exercitum
urbem ipsam [ipsam] in qua morabant, igne cremarunt atque
Siciliam adierunt.

72*. Circa hec tempora Amalfitanus populus Salernum per
vim transvectus est in hunc modum, sicuti subsequens sermo
declarat. Facta est non minima dissensio inter utrumque populum,
Amalfitanum videlicet et Salernitanum. Itaque dum sui regni gubernacula
prefatus princeps moderantissime gubernaret, et primi civitati eius consilio
et fortitudine summa pollerent, quidam Amalfitanorum maiores natu
linquentes natalem solum, huius se dominatui sponte propria subdidere.
Qui cum ub eo infinita dona perciperent, missis clam nimirum epistolis
atque blanditiis suos semper affines utque germanos monebant, quatenus
propria linquerent et ut predicta dona quantocius festinarent.
Qui cum talibus, ut dictum est, diu monitis iterarentur, nequaquam
huius rei acquiescere maluerunt. Interea factum est, ut Tireni equoris
insulus Ausonieque universu locu idem princeps circuiret, quatenus corpora
sanctorum, quotquot invenire posset, Beneventum devito cum honore defferret,
atque per idem tempus ex insula Liparitana Bartholomei beati
apostoli corpus Beneventum cum magno tripudio deferri iussit.
Cum talia Amalfitani cernerent et metuerent, ne forte a propria
frustarentur patrona, Silicet Sancta Trophimenis, qui in portum
Reginum illo denique tempore eius sacrum corpus degebat,
plebem iam dictam inito consilio, dantes operam natu maiores Amalfitanorum,

p.72  

antequam ipsa civitas ub inclipta Langobardorum gente
desolurentur, ablata est a propria aula. Natica pinus cum ingenti honore
Amalfiam deveniunt, utque in ecclesia beatissime virginis Marie eius
sacrum corpusculum honorifice collocaverunt. Sed dum eius sacrum
corpusculum Amalfiam transvectum fuisset, una mulier impudencior
ceteris ex menbris illius fecit rapinam, furtim queque poterat
diripuit. Expleto igitur octavo diei cursu, in tempesta noctis quando sopore
gravi corpora fessa premuntur, in extasi Petrus Amalfitanus episcopus
positus, videns in visione iam dicta martire Christi rubicundo pallio coopertam
atque compellucionem minuci dicentem: » Cur episcope meum temere
tumulum ausus es violare, pariterque meum cunctis corpusculum revelare
popellis, et ex corpore meo quosdam artus violenter devellis? Nempe quia
nullus pudor mei ergo fuit, scias te (in) proximo moriturum cadaverque
tuum ex sepulchro expellendum. »

73. Hiis namque premissis, cum non multo post ipsius terre desolacionem
immineret, Langobardorum falans cum magna audacia a
predicto Sicardo principe absolutam Amalfiam devenit, atque
ipsa civitate sine humano sanguine effusione est silicet capta ac
depopulata. Huius siquidem civitatis loca dum hac illac lustrando pergeret,
circuirent cubiculorum penetralia et aditus ecclesiarum, si forte thesauros
occultos invenirent, presertim cum opibus plurimi essent ditati, tandem aliquando
veniunt ad locum, ubi episcopus e vicino sepultus iacebat; qui dum
sperare ob frabice recentis obstacula, quod in presulis tumulo aurum
argentumque laterent, confrengentes invenerunt episcopi cadaver iam fetidum
in monumento, compage corporis et pene membris omnibus solutum.
O incomplehensibile Dei iudicium! Turba omnis retro cohacta est, et
sepulcrum dimissum est patens. Peracto igitur excidio, cunctisque meniis
dirrutis civitatis, adhuc ibidem civibus commorantibus, canes rubido ore
latrantes, maturo cursu currentes abstruhunt ex tumulo predictum cadaver
episcopi, uti baticinatum fuerat a sancta Christi martira eidem episcopo hac
revelatum, quod nos plenissime omnia super nimirum diximus.

74. Langobardi denique omnia que in ornatum illius ecclesie
ac illorum edibus invenerunt, diripientes, necnon sacratissimum

p.73  

corpus sancte martiris Trophimenis secum nimirum gestantes.
Ita factum est, ut per circuitum cuncta depopularentur, non solum
civitatis municio intrinsecus, sed eciam extrinsecus predia cuncta concisionibus
subiucerent; et sic magno tripudio Salernum perveniunt, atque
iam dictum sanctum corpusculum per iussionem iam dicti
principis cum debito honore Beneventum perducitur. Revera dum
una contererentur, unusque fieret populus Salernitanus Amalfitanusque,
et ipse princeps conabatur, quatenus Salernitanis cum Amalfitanis
inter se inirent conubia, ut unum efficerentur populus,
donisque plurimis utrique augerentur, tamen penitudinem moti ob
Langobardorum stropham, qui eos principi concusabant, quod duci Parthenopensi
quidam Amalfitanorum flecterent capud.

75. Dum talia peracta fuissent, idipsum eminentissimum suum
germanum Sikenolfum Beneventani concusare ceperunt, addentes,
quia omnimodis satagens, quatenus honorem principalem
arripiat. Qui dum huiusscemodi dicta princeps Sicardus audisset,
immo incuranter talia credidit, et omnimodis conabatur, qualiter
eum de iam dicta gloria deviaret. Quid multa dicam? Eum complehendi
iussit, atque eum invitum clericum fecit; feruntque alii,
ut dyaconatum honorem eum per vim silicet sublimasset, necnon
et evangelium in ecclesia eum legere fecisset, et postremum
vinctum illum Tarentum misit, et in ardua custodia retrudi iussit,
qui fuit holim ad receptum pluviale aqua constructa, que nos
cisternam nuncupamus.

76. Hiis ita patratis, princeps idem cum non paucis suis fidelibus
ludus causa seu arte venacionis in predio Labellaniensi devenit. Qui dum
morarentur atque sua coniuge ibidem ascire fecisset,
atque seperrime exercitandum cum suis iret, una die accidit, ut
sub tentorio resideret atque in conca argentea pedes
lavaret. Factum est, ut ante iam dictum tentorium quidam vir
cum famulum suum transiret, atque verso capite
denique vidit. Dum illa denique cognovisset, ut eam nudis
vidisset, mox talia suo viro intimavit, adnectens: » Si
exinde me non vindico, morti incumbo. » At princeps ait:

p.74  

» Exinde fac, ut comparet voluntati tue. » Illa potestate accepta,
statim famulos suos clam Beneventum misit, quatenus iam dicti
viri uxorem cum verecundia ad eam assciret. Dum famuli eius
talia fecissent, atque usque ad suras vestimenta abscidissent,
eamque aduxerunt ubi tenctoria ficta degebant; dum eam cernisset
principissa, ipsa statim per tota castra deportare iussit.
Cum deportata fuisset ad locum ubi vir eius manebat, atque cum
suis coetaneis ad tabulam ludebat, protinus suus germanus huiusmodi
ei adlocutus: » Mi frater, aspice et dedecus tue coniugis
cernet » At ille nil ei respondit; erat enim ardens in animo suo,
atque ipsum ad tabulam ludebat et minime eam videlicet vidit.
Alia nempe die princeps idem, (ut) mos est, cum suis optimatibus
cum accipites iuxta aquosa loca gradiebant, quatenus quaslibet
aves caperent. Qui dum accipitem suum, ut fama est, micteret et
una cruribus longibus avem captasset, ad castra reversi sunt.
Dum temptorium ipse princeps adisset, vir ille cuius uxore fedata
fuit, hac illac discurrebat, quatenus invenire virum qui eum
adiuvaret ad vindicandum suum dolorem. Sed cum non paucis
de ipsa re ad illum adnecteret et vicissim inter se exinde sermocinaret,
factum. est, ut Nanningo inde transire. Quem cum eum
vidissent, protinus eum vocaverunt atque ei omnia intimaverunt.
Ille ut talia audiens, nimis gavisus est adnectens: » Nisi extimplo
talia commictimus, statim eius diccioni illud videlicet intimabo. »
Illi vero statim ad eius tentorium venerunt, atque abstracto
gladio, non paucis plagis eum videlicet peremerunt. Ferunt
namque nonnulli, quod dum ipsi tentorium introyssent, et ipse
princeps Nannigonem ibidem cernisset, taliter fertur dedisset
responsum: » Misericordiam, ait, Naningo nunc mihi facite. » Ille
denique respondit: » Mihi minime mea facinora Deus indulgeat,
si ego indulsero tibil » Et sic evaginato gladio, penituseum
sauciavit, atque nimirum de hac vita extincxit. Suam coniugem,
Adelchisam nomine, de qua iam supra diximus, cum verecundia
consanguineos suos Beneventum deducunt. Et merito; per vim

p.75  

illa suumque virum multa incomoditatem aliorum intulerunt;
necesse fuit, ut quandoque et ipsi peiora horum perciperent.
Agunt plane non pauci, ut verius est; quod ipsa Adelchisa filia
fuisset Dauferii, qui cognominatus fuit Mutus propter impediciorem
sue lingue, et (non) vivente princeps Sico, suum filium
per ordinem quod supra diximus, Sicardum eam videlicet (cepit)
uxorem.

77. Igitur dum Sicardus fuisset extinctus, Beneventani quidam
Radechis principe sublimarunt; tenuit principatum totum fere
duobus et dimidium annum. Sed ut mox est principibus seu
regibus, in sui inchoacione honoris pluris ex sua urbe idoneos
viros exturbant, sic ille conatus est facere, atque non paucis ex
Beneventanis exiliantes, inter quos Dauferius cognominatus
Mutus cum suisque natis, (atque) in finibus pervenerunt Nuceriam
in loco ubi Forma dicitur.

78. Comperta igitur evidencius principis morte, populus Amalfitanus illico
sanctuariis Dei ornumenta diripientes, igneque subposito antiqua civitatis
menia concremantes, cum ingenti gaudio ad propria sunt reversi. Agebant
vicissim inter se: » Ille qui nobis opes [qui] varias tribuit habundanter,
extinctus est; veniet ignotum nostrum aliud, in servitutemque
nos videlicet opprimet, filiasque nostras tollet et suis
servis dabit. » Proinde Salernum liquerunt atque propria redeunt,
atque, ut diximus, opes varia abstraunt, ditatique sunt valde,
quia illo in tempore per sua predia Salernitani degebant, et
mensis Augusti illo tempore percurrebat; proinde talia Amalfitani
videlicet operarunt.

79. Exiliati interea dum aliquo tempore perdurassent, novissime
iam dictus Dauferius una cum Guaiferium Maioque suis
filiis clam legacione Salernitanis mittunt, asserentes: »Tam

p.76  

preclarissimam civitatem qualem vos optinetis, et sub dicione
Beneventi persistitis, valde etenim videtur esse ignavia! Si vestre
nobilitati comparet, clam Tarentum mittamus, quatenus, annuente
Deo, Sikenolfus illuc accersiamus ipsumque principem
sublevemus, et nobis vobisque tunc felicius fore, cum tante
dignitatis fastigium optinemus. » Dum in hunc modum relatum
Salernitanis fuissent, exinde gavisi sunt adnectentes: » Talia
valemus minime facere, nisi si suffragium Amalfitanorum optinemus;
forsitan per mare ipsum videlicet furamus. » Quapropter
Amalfiam miserunt, necnon per epistolam in hunc modum verba
promserunt: » Incendia; rapinis, aut qualiscumque incommoditate
in nostra urbe gessistis, fiat vobis dimissum; unum est quod
petimus tantum, ut secrete omnimodis. nobiscum decertetis,
forsitan Sikenolfus germanus defunti nostri principi erga nos,
optinere valemus. » Ut talia Amalfitanus populus comperit, valde
gavisus est, atque ut id fieret omnimodis gradiebatur, et inter
se iusiurandum exinde sunt firmati; et partim Salernitanis partimque
Amalfitanis navim ascendunt iterque arripiunt. Set cum
Tarentum adissent, partim ex eis urbem ingressi sunt, partim
in nave relicti sunt. Dum mixti Salernitani cum Amalfitanis per
civitatem illius plateis graderentur, necnon mercimonia secum
nimirum gestantes, fictilia vasa sive alia qualibet re, et tota die
properarent quasi negociatores, dum finem diei data fuisset, illi,
ut diximus, hac illac vagabantur quasi incerti, et huiusscemodi
emictebant voces, quatenus aliqui eorum darent mansionem. Set
dum approximassent ubi ipsi carcerarii degebant, voces claras
emictebant. Hec aures carcerarii audientes, idipsum et ipsi voces
emiserunt asserentes » Scopis mandatum domum nimirum habemus;
venite et hac nocte hic manete, et quolibet munus exinde
date. » At illi dixerunt: » Et vobis damus munera et grates referimus
multas. » Dum illorum domum Salernitani Amalfitanique
ingressi fuissent, statim plures numismatibus carcerarii dederunt

p.77  

dicentes: » Ad forum pergite, dapesque nobis emite necnon et
precipua vina [vina] diversisque poccionibus, quia valde sumus
fexi longo ytinere gradientes. » At illi accepto precium, adhierunt
forum. Erant tunc ipsa civitas opulentissima minimeque ab
Agarenis adhuc actrita. Qui dum carcerarii remeassent, deferentesque
secum vina precipua variaque poccionum genera cibariaque
optima. Cum vero Salernitani cum Amalfitanis carcerariique
simul recumberent atque vicissim, ut mos est, verbis protelarent,
Salernitani Amalfitanique hac arte carcerarii deluserunt.
Pocula aqua implebant, et ipsi eam videlicet propinabant;
carcerarii putantes, ut sicut hii de vino biberent, similiter bina
optima et ipsi nimirum potabant. Et dum essent valide temulenti
madisque omnimodis, taliter fertur verba promsisse: » Nos
opprimit sopor, iam denique dormiamus. » Salernitani agebant:
» Iterum optimum vinum potemus. » Illi iam demens effecti
dixerunt: » Nimirum sic faciamus. » Statim ablata sunt vascula
plena, at illi funditus ea quippe potarunt, et ibidem in terram
ad dormiendum se prostraverunt. Dum vero Langobardi Amalfitanique
talia cernentes, e vestigio cum omni sollicitudine arte
qua poterant, carcerem ingrediuntur. Set dum Sikenolfus talia
comperisset, pavor opprimit eum; putabat nempe, ne forte emuli
eius essent, qui eum sepe nimirum angebant. Sed cum ei Salernitani
omnia intimassent, et quare ad eum venissent, recepid
vires. Sic denique Dei nutu foras eum abstrahunt et mature ad
navem deducunt, atque cum omni nisu satagebant, quatenus
Salernum in proximo adirent. Quid multa dicam? Annuente Deo,
sulcantes equora mare tranquillo obanterque Salernum veniunt,
atque ipsum Sikenolfum principem sublimarunt.

80. Adelchisi Rofrit filius apud Beneventum omnimodis satagebat,
forsitan aliquo modo principalem honorem invaderet; et
suum cognatum Landolfum, comitem Capuanum, exinde eum
videlicet omnimodis adiuvabat. Factum est una die, ipse Adelchisi

p.78  

valneum perrexisset, atque cum non paucis suis coetaneis iuvenibus
palacium adissent; cum eos cuneatis per palacium principis
Radechisi gradientes conspicerent, valde iratus est, atque
cum sevicia taliter fertur verba promsisset, inquiens ad suos:
» Protinus gradite, eumque cicius nimirum complehendite, moxque
per fenestras palacii foras dimictite, quatenus lapsum ex
alto sine mora intereant. » Cum vero suis famulis talia fecissent,
atque iam dictus Landolfus talia [fecisset] cernisset, excusacionem
moxque intulit, inquid: » Subitaneus dolor precordia mea
nimirum invasit. » Atque curvus per palacium gradiens, quasi
minime recte ambulare valeret, et sic usque ad suam pervenit;
domum, moxque ascenso equo, cum non paucis suis fidelibus
Capuamque properavit; agebat quippe: » Nequaquam sinat me
Deus habitare in urbe, unde de alto homines precipitantur. »

80a. Sikenolfus dum talia audisset, statim Landolfo intimandum
direxit, quatenus cum ipso pacem iniret. Ille vero ut talia
audiens, valde gavisus est, atque ei in responsis omnem voluntatem
silicet adimplevit.Idipsum Aggerenciam Cumsamque intimandum
misit, quatenus suus cognatus Ursus, qui preerat
Cumsinis, necnon suum alium cognatum Radelmundum, qui et
ipse illo in tempore Aggerentinis preerat, venirent, et cum ad
optinendum Salernitanum principatum omnimodis adiuvarent.
Illi talia audientes, magno gaudio sunt exinde repleti, moxque
cum suis Salernum venerunt, et principi Sikenolfi iusiurandum
iurarunt. Ut talia Radelchisi Beneventanus princeps comperit,
nimis iratus est, omnisque Beneventanis furore repleti sunt,
et necnon et ad bellum sunt preparati, adnectentes: » Nituntur
nobis iugum imponere in cervicibus nostris; pugnemus, qualiter
colla attribere valeamus; nostri denique incole adversus nos
consurgere metuant! » Vereor, ne a quodam sophista reprehensionem
habeamus. Incole sive advene utique adventicii perhibentur, que
cuncta ex vocabulo Greco quod est /gr paricos /gr in sacris licteris habemus
interpretata. Ex hii derivantur nomina incolatus et inquilinatus. Trahit autem

p.79  

inquilinus sicut et peregrinus nonnumquam dativum casum, ut Augustinus
de reprobis: » Sunt autem et ipsi peregrini et inquilini non huic terre sed
populo Dei. » Hec me dixisse sufficiat, nunc que omisimus delicacius
perquiramus.

80b. Radelchisi collecta multitudinem hostium - et ut plurimi
ferunt, cum equitibus viginti duo milia fuerunt – Salernum
pervenit. At Salernitanis, Capuanis, Aggerentinis, necnon et
Comsinis et Amalfitanis cum magno apparatu exierunt obviam
eis, et aut procul a Salernitana civitate bellum nimirum inchoarunt.
Sed Sikenolfus princes cum ceteris suis forti animo
pugnantes, undique et Beneventanis inferebant denique clades;
atque non paucis ex eis sauciati in terra prostrati sunt, et non
exiguis ex eis extincti sunt. Dum Beneventanum exercitum
suorum interitum conspiceret, in fugam conversus est, relinquentesque
omni superlectili, vix ex eorum manibus absque
armis fugierunt. Set dum Salernitani eos persequi non desissent,
plurimi ex eis conprehenderunt, atque cum magno triumpho
propria reddiunt, (auferentes) secum spolia multa, ditatique sunt
valde. Idipsum Sikenolfus valido exercitu congregans, sine mora
Beneventanas fines invadunt. Sed dum Beneventani fuissent
cognitum, repente ex urbe egressi sunt, contra Salemitanos totis
viribus pugnaturi perveniunt. Dum utreque acies approximassent,
moxque bellum inchoant, tandem Salernitani terga dantes,
quamvis ex eis non pauci sauciati, suas repedant fines.

81. Cum vero talia peracta fuissent, non dissensio parva inter
Salernitanam Beneventanamque (civitatem exorta est), atque
vicissim inter se denique seperrime consurgebant. Set dum
creberrime talia iterarentur, audito hoc, Agarenorum gens generalem
faciens monicionem, Calabrie finibus adiunt, circumquaque
loca pervadunt. Tarentum veniunt eamque sine mora ceperunt;
idipsum in Apulie finibus perveniunt, pene omnes civitates
Apulie depopularunt, homines, qui ad istar segetum excreverant,
succidunt. Comperta eorum fama, Salernitani ac Beneventani
statim, ut unum principem aliud superaret, Agarenorum legationem

p.80  

mictunt, quatenus cum eis fedus inirent. Illo denique
tempore super Agarenos quidam Satan preerat, atque in civitate
Barim denique residebat. Alius Agarenus, Apolaffar nomine,
Tarentum deiebat, et ipse illo in tempore Agarenorum qui in
Calabrie finibus demorabant (preherat). Cum conspiceret a
Langobardis pro pacis federe alternatim vehementer exflagitaret,
plus eorum corda silicet obdurabant, atque in hunc modum
Beneventanis legatis verba promserunt: » Vobiscum omnimodis
pacem inimus, sed cum Salernitanis minime fedus videlicet
intremur. » Hoc autem dicebant, quatenus eorum terra depredaverent
valerent, quod factum est. Dum vero copiosa multitudo
plebis Agarenorum Beneventum venissent, et princeps Radelchisi
eos cum honore recipisset, statim per Salernitanas fines eos
denique misit. Dum misti Beneventani Agarenique nimirum
graderet, omnes quos inveniebant nempe devilitabant, et quicquid
reperiri poterant demoliebant. Set dum Agarenorum gens absoluta
a Radelchiso Apuliam reversa fuisset, statim Sikenolfus
princeps sicuti auribus aurierat, ut Radelchisi Beneventanus
princeps non parva thesauri copia ex ecclesie Dei genitricis Marie
abstulisset atque Agarenorum ipsum silicet condonasset, sic idem
Sikenolfus ecclesiam Dei genitricis sedis Salernitane ingressus
est, atque ex ea auri copia abstraens, Tarentum ipsum videlicet
misit, quatenus Apolaffar ipsum daret, eumque vehementer
exflagitaret, qualiter Salernum cum non paucis veniret. Sed dum
fuisset factum, misti Salernitani cum Agarenis per fines Beneventanas
peragrant, incendia (cuncta demoliunt), atque plurimos
hominum necant. Pene non procul ab Beneventana civitate
perveniunt, omniaque diripiunt, Salernum videlicet redeunt. Dum
vero una die princeps Sikenolfus cum ipso Apolaffar ad exercitum
foras devenissent, necnon vicissim inter se, sicuti mos est,
cum equitibus consurgerent, atque exinde utrique gauderent,

p.81  

Salernum nimirum remeant. Sed dum scalas palacii adissent per
eamque ascendere maluissent, princeps Sikenolfus cum ipso
nimirum ludebat, atque apprehenso eius brachium, nisu quo
valuit super gradum in quo stabat alcius eum elevans, eumque
in tercio superiore gradu deposuit, amplexatus est eum et
obsculavit. Ille vero alta exinde trahens suspiria, tandem in voce
erupit: » Ab hodierna die minime (me) amicum habebis, quia
probasti illusistique mihi. » Habebat denique ipse Agarenus statura
pusillus, et animo et viribus pollens. Dum ille princeps ageret
et diceret quia: » Non in dolo sed pro dileccione talia gessi », ille
per Deum celi iuravit, ut minime iam cum ipso fedus iniret.
Statim cum suis ex urbe egressus est, callem quam reliquerat
iterum repedavit, Tarentumque silicet remeavit. Ilico Beneventum
misit, quatenus cum principe Radelchiso fedus iniret. Ut
talia Radelchisi audiens, valde gavisus est, atque (ut) id fieret
omnimodis gratulabatur, et nimirum inter se sunt fedus uniti,
moxque cum paucis Apolaffar adiit Beneventum. Cum vero
Beneventum venisset, cum magna sublimitate eum Radelchisi
suscipiens, necnon iusiurandum inter se sunt nimirum firmati.
Statimque Tarentum misit, ut totum suum exercitu sic cicius
fines Salernitanas invaderent atque funditus eas subverterent. Ut
talia Agarenorum intimatum fuisset, protinus Salernitanas fines
adiunt, et quicquid repperiri poterant, nimirum demoliunt, perveneruntque
pene fluius qui Tuscianus dicitur, hac illacque
discurrentes vastantesque omnia, et homines quotquot repperiri
poterant denecantes, aliosque secum gestantes; et sic cum magno
gaudio propria redierunt, spolia multa secum nimirum gestantes.

82. Comperta igitur evidentius Sikenolfus Agarenorum adventu,
ilico strenuissimos suos viros optimates aliquantos silicet tollens,
ad suum cognatum Guidonem, qui illo in tempore Tuscis preerat,
mittens, quatenus sine mora veniret, suumque cognatum ab
opressione silicet Agarenorum liberaret. Ut relatum comiti
Guidoni in hunc modum fuisset, statim cum valido exercitu

p.82  

Salernum venit; et statim utrique cum suis cum magna audacia
veniunt Beneventum. Et dum muros civitatis properassent, unum
ex Salernitanis in hunc modum verba depromsit: » ubi est, inquid,
ferrarius vester, aut quid agit? » Cui protinus est ei responsum:
» Forfices fingit, quatenus clericum vestrum tondat! » Ipse Radelchisi
aliquando in adolescencie sue tempore, cum artificis plurimis
Beneventum haberet, eorum domos peragrabat, qualiter
exiguum saltim ex ipsa arte didiceret, sicuti mos est quippe
iuvenibus; set quantum ad genus pertinet, illustrissimus et ex
magno stegmate fuit nimirum hortus. Tuscis plane necnon
Spolitinique simulque Salernitani undique Beneventum circumdant,
creberrime fortiter eam videlicet expugnabant, omnia extra
urbem ferro et igni devastant, qualiter eam attribere suorum
iuris valerent; set Beneventani Agarenique deintus fortiter
resistebant.

83. Factum est, ut una die Agarenorum Apolaffar ad portam
ipsius civitatis staret atque Tuscorum Spolitinorum Salernitanorumque
hic inde per tutissima loca deambularet, castraque
illorum silicet exploraret, et quotquot conspiceret extra castra
graderet, ilico (cum) suo armigero Alim nomine super eos
irruebat, atque plurimis ex eis in terram videlicet prosternebat.
Cumque seperrime talia ageret, necnon multos ex eis quippe
sauciaret atque iugularet, factum est, ut Guido cum suoque
armigero Fraumisi nomine, ubi ipso Apolaffar stabat inde
transiret. Set dura eum Apolaffar vidisset, minime erga eum consurgit;
sed mox Radelchisi acclamans, et verbis talia dixit:
» per Deum magnum », sicuti iurare solitus erat, » si cras talia
peragit Guido qualia hodie gessit, vinctum in hac urbe cras illum
tibi demostro! » Cui protinus Radelchisi: » O si talia ego cernissem,
vestreque virtuti triumphum accresseret et nostre patrie salutem
adveniret! » Alio die mature ad locum predictum Apolaffar cum
iam dicto armigero suo venit, et Guidonem videlicet expectabat.
Dum ex more Guido cum iam dicto armigero iuxta civitatem
menie hac illacque graderet, quatenus inveniret locum ubi suis

p.83  

pugnare valeret, Apolaffar eum videlicet vidit; atque ascenso
equo optimo, una cum suo armigero a tergo Guidoni denique
venit, atque abscente Guido, cum magna virtute super eum
irruit eiusque calea forti yctu percussit, eamque super faciem
illius obduxit, ita ut minime videre valeret; apprehensoque equi
retinaculum, celeriter eum Beneventum ducebat, et armiger eius
retro sepissime Guidoni equum astis tundebat. At ille vero in
extasi denique erat, et quid ageret penitus ignorabat. Sed predicto
Guidoni armigerum dum talia cognovissent, moxque equum
quem super resedebat, cum calcaribus nimirum cruentavit,
atque super Alim, Apolaffar armigerum, cum fortissimo animo
venit, et eum nisu quo valuit corpore illius lancea perforavit.
Ut suum armigerum Apolaffar extinctum vidisset, protinus
Guidoni equum reliquid, ipsumque Guido cum lancea que manu
gerebat, in pectore forti yctu percussit, perforavit eius lorica,
et exiguum eum in pectore sauciavit. Dum vero Guido relictus
fuisset, atque in pavore simulque minime cernere, eius equum
nimirum Apolaffar sequebatur; sed suum armigerum eius antecedit
equum, eumque in fronte percussit, retro eum sine mora
compulit ire. Et dum sauciato Guido castra repeteret, ilico ad
eum omnis populus fluxit, atque singillatim eum percontabat de
insolita re que acciderat. Ipso vero responsum minime eorum
reddebat, sed pocius ex intimo cordis suspiria videlicet actrahebat,
set dum seriatim ab eius iam dicto armigero nunciatum
fuisset, protinus armis arripiunt totisque viribus pugnare ipsa
nimirum urbe ceperunt, in tantum ut non pauci ex ea urbe vulnerati
atque aliquanti extincti sunt. Hiis ita gestis, ortus est
vesper, et iam taxi tentone redierunt. Alia vero die Guido una
cum Sikenolfo ceterisque aliis optimatibus inter se consilium
iniunt, quatenus Guidoni fedus ulciscere valeant. Set dum simul
sunt congregati, ipse Guido tunc promsit talia dicta: » Dicite,
inquid, mei fideles meosque consanguineos, quid faciam de verecundia
quo mihi nimirum hodie accidit? » At illi nempe huiusmodi
verba promserunt: » Tamdiu quippe urbem hanc cum diversis

p.84  

machinis expugnemus, donec per vim eam nostris iuris [eam]
videlicet optineamus, eamque funditus depopulemur, tuumque
fedus nos pariter ulciscamur. » Comes inquid: » Nequaquam talia
faciamus, sed antea legationem illis prorsus mictamus, quatenus
Agarenos statim in nostra dictione commictant. Si rennuunt,
talia facere quod efastis omnimodis [tacere] satagamus; et si
nostre voluntati optemperant, Agarenorum silicet colla truncemus,
et cum eis pacem denique iniamus. » Dum legati Guidoni
civitatem ingressi fuissent, necnon principi Radelchisi omnia que
prediximus intimasset, ille cum suis exinde consilium iniit, et
inito consilio, legati depromsit talia dicta: » Re qua poscitis
nequimus talia tacere hodie; cras omnimodis satagemus, quatenus
vestram voluntatem adimplere valeamus. » Die autem alia in
stratu in quo Apolaffar dormiebat armatos milites misit, eumque
comprehenderunt, et ad portam civitatis eum nudis pedibus detulerunt.
Dum eum nudis pedibus Radelchisi vidisset, mox talia
verba depromsit, ad suos inquid: » Nudis pedibus eum deferitis? »
At Apolaffar verso capite, torboque aspectu promsit talia dicta,
sputo contra Radelchisim proiecit, inquid: » Non habes curam
de capite meo, de pedibus meis perquiris? » At ille cum rubore
mox inde se movit, et ipsum Apolaffar cum omnibus suis subditis
ad Guidonem silicet misit; ille vero statim eos puniri iussit.

84. Dum talia peracta fuisset, Beneventani una cum suo principe
deintus veniam poposcebant, munera necnon plurima promictebant;
Sikenolfus exinde omnimodis satagebat, ut minime
Guidonem ad sensum illorum cordemque inclinaret. Idipsum
iterum atque iterum talia gestire maluerunt, ut propria ipse
Guido reverteretur; sed minime illorum videlicet annuit preces.
Sed dum cernerent Beneventani, ut minime postulationes eorum
ageret, mille promictunt solidos, tantum ut medietatem quam
Sicardus tenerat, Radelchisi cedere et medietatem Sikenolfi iuris
nimirum tradere. Hoc autem audito, Guido exinde cum suis consilium

p.85  

iniit, qualiter exinde ageret, ei silicet indicare. Illi vero
(in) hunc modum verba promserunt: » Prolixim tempore huc
nimirum morabimus; si vestre eminencie comparet, iam propria
revertamur, atque inter se alternatim spaciosam dividant terram,
quia amborum silicet sufficit atque eorum subditis. » Dum vero
omnia Sikenolfi fuisset cognita, illico talia fertur promsisse
responsum: » Omnia que vostre sublimitati comparet, nos ilico
talia adimplemus. Volueram ego principatum videlicet optinere,
quemammodum genitor germanumque meum dominaverunt.
Nunc vero qualiter vobis comparet, talia peragamus. » Statim
idipsum Beneventum miserunt, qualiter Radelchisi in hunc
modum verba predicerent, ut cicius principatum ipse cum suis
nimirum dividerent. Moxque cum suis Radelchisi consilium iniit,
quatenus ipsum principatum dispertire valeret; sed nequibant
mox talia videlicet adimpleret. Protinus unus ex Beneventanis,
Toto nomine, huiusmodi verba depromsit: » Quid meis iuris ad
optinendum traditis, si venturam hanc noctem ipsum dispercio
denique? » At princeps: » Nequaquam tuis acquiesco sermonibus,
quia omnimodis minime talia adimplere valebis. » Idipsum omnisque
populus huiusmodi verba promebant. Idem ipse Toto:
« Tantum ut iam dixi quid mihi dabis, si ego quod pollicitus sum
adimpleo? » Idem princeps ait: » Pete quod vis. » Ille vero quoddam
castellum ab eodem exposcit. Idem princeps: » Facile res
postulasti, at tamen si perficis quod promsisti, statim illum iuris
tuis [illum] nimirum trado. » Ille namque, ut erat astutus, ipsa
nocte mirabiliter adimplevit illum, matureque surrexit, palacium
adiit, et omnia que gesserat [eos] eorum silicet intimavit, adnectens:
» Si placet, his finibus terminatur:
Inter Salernum et Beneventum, Tarentus, Latinianus, Cassanus,
Cusentia, Malbitus, Anisunianus, Comse, Montella, Rota,

p.86  

Salernus, Sarnus, Cimiterium, Furkle, Capua, Tyanuin, Sura, et
medius castaldatus Acerentinus, qua parte coniunctum est cum
Latiniano et Cumpse. Inter Beneventum et Capuam sit finis ad
sanctum Angelum ad Carros, et perexiens per serram Montis
Virginis usque in locum qui dicitur Fenestella. Inter Beneventum
et Salernum sit finis in loco qui dicitur ad Peregrinos, ubi est
ex utraque parte 20 miliaria; inter Beneventum et Cumpsem sit
finis ad ipsum staphilum ad Frequentum, ubi ex antico viginti
miliaria sunt per partes. »

84a. Dum talia princeps Radechisi una cum suis proceribus
audissent, mirati sunt valde, atque inter se exinde invicem nimirum
conloquebatur, asserentes: » Quis temerarius talia ausus est
promere, ut perficiat, sicuti Toto perfecit? » Statim per scriptam
paginam Sikenolfi Guidonique mictunt nunciandum. Dum paginam
quidam ex eis legisset, nimirum et ipsi valde sunt mirati
exinde, et inter se statuerunt, quatenus ante optutum Lodoguici
regi talia firmarentur. Et ipse Guido mille solidi iam dicti
tollens, una cum suo cognato suumque populum Beneventum
deserunt, propria reddeunt. Atque dona plurima Guidoni sui
cognati Sikenolfus denique dedit; et sic nempe ab invicem sunt
sequestrati.

84b. Ab illo denique tempore Salernitani peculiarem optinunt
principatum, et ipsum federi scriptum in hac Salernitana urbe
adhuc hactenus manet, et sufficienter ab illustrissimis viris repperivimus
eum nimirum firmatum. Et tamen nomina illorum
non pretermictam. In primis Radelchisi princeps propria manu
scriptum inibi erat, idipsum Maielpoto, Rofrit, Bernardus, Toto,
Iohannes, Maio, Tassillo, Guata, Dauferi, Mathenolfus, Poto,
Petrus, Caide, Laitu, Gualaizi, Ermengardus, Adelchisi, Tassilo,
Roderisi, Iohannes, Arechisi, Adechisi, Auduini, Epo, Adelvertus,

p.87  

Guaiferi, comes Radoalt, Radolgari, Radelfrit, Azzo, Adelricus,
Adelverio, Saductus, Landemari, Pandenolfo, Ingenprandus.

85. Dum talia patrata fuisset, moxque Radelchisi princeps
Beneventanus Totonem vocavit, et ei ad optinendum castellum
coram suis optimatibus, sicuti eum exoraverat, tradidit, atque dona
ei demum silicet promittebat; et ab omnibus nimirum sepissime
collaudabatur, et meritorie, quod (que) vix a multis hominibus
per multos dies operari potuissent, mox a sagacissimo viro
(essent) nimirum completa.

86. Hac denique tempestate Amalfitani nimirum principi
Sikenolfi et Salernitanis omnimodis obediebant, atque ipse princeps
ad instar sui germani plurima illorum predia condonavit,
et illi, ut diximus, fideliter nimirum optemperabat, licet in sua
urbe ad abitandum quemammodum (antea reverti) nolebant. At
Salernitani quanti ex hiis remanserunt Atraniensi hac urbe, licet
non fuissent cura illis qui menia antica ecclesieque cremaverant
ac denudaverant, foras expellunt, habitandique locum eorum
Veterim dant. Amalfiam denique ad habitandum ire minime
audebant, quia iam omnimodis minime ab illis recipiebantur;
et, ut ferunt, in Veterim habitaverunt usque in tempore principis
Guaiferii. A tempore predicti Guaiferii in hac urbem ad habitandum
revertuntur propter Agarenorum metum.

87. Me denique libet Amalfitanorum originem, partim (que)
a maioribus nostris mihi relatum est, partim quo a veteranis
a illorum libenter audivi, necnon in autenticos libros nomina
iudicum comitumque repperivi scripta, annectere huic ystorie;
quid hactenus cunctis mansit incognitum, ex qua provincia orti
cuiussve fuissent generis et ordinis seu officii, quorumque regum
imperatorumve temporibus dimicassent; nec antecessorum
nostrorum industria perquirere cure fuit, nec ulti sagaci relacione
notum est nostre silicet humilitati; et velud avidus indagator,

p.88  

quotquot ex circumfluis regionibus viros comperi, indesinenter
perquirere curavi, ut si apud eos aliquid de gestis triumphisque
predictorum Amalfitanorum scripta continerent, vel apud notos
et cognitos forte repperiri potuissent, fideli relacione nostre
ignavie rescriptum tradere. Sicque factum est, ut hec quo subter
annectimus, nostre noticie predictorum Amalfitanorum originem
sint cognita et ostensa.

88. Tempore quo Costantinus imperator Romanorum regni
moderabat habenas et primi civitati eius consilio et fortitudine summa
polleret (et) dum sui regni gubernacula predictus imperator moderantissime
gubernaret, atque eum prodigia magna Dominus seperrime
nimirum ostenderet, per inspiracionem divinam propria
civitas linquens, cum usore et natos, (cum) suis proceribus cum
cunctisque optimatibus necnon militesque Constantinopolim
venit, atque ipsius civitati nomen nimirum dedit, quo antea fuit
a Vizzans quodam rege Vizantia appellata, Romam quippe beatorum
Petri et Pauli iuris reliquia. Dum vero unusquisque nimirum
satageret, qualiter cum suis quippe opibus Constantinopolim
properarent, factum est, ut multas navium honeratas sulcantes
equora illuc gradere festinarent. Sed dum simul alternatim
deambularent, pervenerunt in Sclavorum fines, moxque
procella ventorum exorta est, mareque vehementer intumuit, et
dum diu fluctuaret, duarum ex eis navium sine hominibus interitum
naufragate sunt. Sed dum suarum silicet rerum deperissent
ibidem, et nec sumptum haberent, quatenus naves fractas
solidarentur, incole foci illius exorarunt, ut [ibitandum] ibidem
ad habitandum cum eis locum nimirum darent. Illi vero talia
audientes, huiusmodi verba promserunt: » Et terram ad habitandum
vobis dabimus, et sumptum vobis vestrisque uxoribus
habundanter tribuemus. » Vocaturque nomen loci illius nimirum
Ragusi, habitaveruntquc inibi temporibus multis. Sed dum a
Ragusanis sepissime opprimerentur et iam omnimodis sustinere
quippe nequirent, moxque furtim naviculas illorum ascendunt,

p.89

spektrum.GIF (657 Byte)