Textsspektrum.GIF (657 Byte)

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum

spektrum.GIF (657 Byte)

p.1 – p.24 purpur.GIF (70 Byte) p.25 – p.37 purpur.GIF (70 Byte) p.38 – p.65 purpur.GIF (70 Byte) p.66 – p.88 purpur.GIF (70 Byte) p.89 – p.110 purpur.GIF (70 Byte) p.111 – p.128 purpur.GIF (70 Byte) p.129 – p.145 purpur.GIF (70 Byte) p.146 – p.166 purpur.GIF (70 Byte) p.167 – p.184

spektrum.GIF (657 Byte)

p.38

37. Set dum valde fuisset nempe oratus a patre ipsius
monasterii simulque quippe et a fratribus, ut predictam regulam,
quicquid obscurius invenire ibidem, in patulo proderet, ipse vero
obedienter omnimodis sese talia nimirum adimplere respondit,
atque quicquid obscurius ibidem repperire potuit, mirabili
relacione in patulo protulit, codicemque illum » super regulam »
appellari precepit. Scripsit autem et nonnulla alia opuscula
sermone nimirum luculento. Cumque diu illic in sanctu converacione
moraret, ium etate maturus huius vite cursus explevit, atque
inibi predicto monasterio, de quo iam supra diximus, qui
Aquinensium finibus scitum est, ubi ipse beatus Benedictus decubuit,
digno tumulo est humatus; atque super eius tumulum
partim que in hoc mundo gessit, partim de eius prudenciis, quove
temporibus perdurasset, sacris licteris exaratum invenimus. Fuit
vir per omnia sagax divineque legis dissertus et aprime liberalibus
disciplinis imbutus, et patriarchii Aquilege civitati fuit
dyaconus; in tantum ut ipsum palacium quod princeps ut dudum
diximus Arichis strucxit in memorata Salernitana urbe, undique
ipsum versibus illustravit. Set quia fuerunt sequestrati et propter
longo tempore sunt vetustati, numerare legereque illos nequivimus.
Nam si in unam quippe paginam fuissent nexi, comparare
illos profecto potuissemus Maroni volumina nimirum Catonique,
sive profecto de aliis sophistis.
Interim nunc generalis historie revertamur ad tramitem, et omnimodis
de regibus obmictamus retexere. Tantum (de) principibus qui
fuerunt in nostris videlicet partibus, partim que in hoc mundo
gesserunt, partim de eorum audaciis, quove temporibus perdurarunt,
huic compendioso subder annecto sermoni. Hac denique
tempestate iam fatus Rodepertus, cum iam per evolutis aliquod
annis Salernitanam sedem ressisset, longeva etate huius vite cursus
explevit.

38. Defunto ut diximus Grimoalt, Idelrici filius Grimoalt,

p.39  

quem lingua Todesca, quod olim Longobardi loquebantur,
Stoleseyz fuit appellatus, quod nos in nostro eloquio » qui ante
obtutibus principis seu regibus milites hic inde sedendo perordinat »
possumus vocitare, in principali dignitate est elevatus.
Cum vero ad principalem, ut diximus, pervenisset fastigium, non
sicut antecessores eius, principibus nimirum, se gerebat, set
elacione atque avaricie simulque et discordia inter Langobardi
fortiter inferebat, et de mendaciosa eloquia per omnia cunctis
cernentibus se ostendebat; unde seperrime principibus seu regibus
sive prelatis aliis de hac re solet nimirum eveniret exinde
clades. Per idem tempus Francorum exercitu Beneventani finibus
adiit, et quicquid repperiri potuit incendiis rapinisque demoliti
sunt. Ut talia Grimoalt audiens, excitare cepit, quatinus nempe
castra eorum expiare valeret. Unus e Beneventanis in hunc
modum principi est effatus: » Si domini mei prorsus comparet,
ego illuc pergo et omnia castra illorum illustro. » Erat denique
ille audaxque nobilissimo viro, cui princeps ilico: » Stabulum
meum perge, et qualem volueris quippe equum exinde tolle. »
At ille nimirum concite stabulum properavit; set antequam patefieret
fores illius, baculum quem in manu gestabat liminarem
nempe percussit. Equi vero perterriti, set tamen qui prius caput
levavit comprehendi iussit; atque ipse equo ascenso per debia
silvasque tandem Francorum properavit. Qui cum explorasset
omnia castra eorum, sine mora ad dominum suum est reversus.
Cumque in patulo omnibus assistentibus clam principi omnia
que vidisset panderet, ipse princes talia verba depromit: » Validusne
est, super quem equitasti equum? » Ipse nempe ei protinus
manus ostendit; habebat denique eas obduratas propter equi
viriutem. At princeps: » Sit tibi concessum. » At ille protinus eum
pronus adoravit, cumque talia assistentibus cerneret unus ex his,
qui cum ipso qui Francorum falanx exploraverat iam nuper
consiliaverat, quatenus ipsum principem vita privaret, putantes,

p.40   

quod ipsum consilium principi panderet, voce emisit magna inquid:
» Melius vestre dignitati illud intimabo quam iste! » Ad hec
princeps: » Dic! » At ille nimirum parvipendens de re que promiserat,
dixit: » Putavi, mi princeps, de alia re cum ipse fuisset
locutus; proinde talia quippe depromi verba. » Cui princeps taliter
cum ira exorsus est verba: » Si ilico coram meis sistentibus que
clam nuper gessisti in patulo non prodideris, sine mora te punire
faciam! » At ille cuncta que clam dudum gesserat, pandens
ordinem rei, quomodo cum illo de (quo) supra diximus consiliaverat,
ut ipsum principem privaret vita. Statim ipse princeps
famulis suis precipiens, quatenus sine mora ipsum qui hec
dixerat, ut fertur, de hac luce extinguerent. Quod mox nimirum
que eorum preceptum est quamvis cum severitate, adimplere
studuerunt. Quo facto, idem princeps ascito virum illum qui
falanx exploraverat Francorum, eique dixit, ut unum ex duobus
eligeret, aut amissione amborum oculis aut esset privatus manibus.
Quod ille ut domum rediit, a tergo manibus districcius se
ligari precipiens; set dum una die simulque unaque nox talia
sustinuisset et nec manus ad os duceret nec suum corpus undique
muniri posse conspiceret, necnon et ad secessum mundiciam
quippe minime exibere valeret, se nimirum iussit absolvi. Deinde
ex omni denique parte sibi oculos tegere dixit. Dum vero oculos
ligatos una die unaque nox haberet, et manis ad os duceret
totumque muniret corpus valeret, ammissio duorum oculorum
elegit. Et inter hec verba que diximus affatim exflagitabat pontifices,
idipsum optimates, forsitan ipsum principem veniam ei
tribueret, et nullo modo veniam impletrare apud eum valeret.
Tercia denique die statim famulos suos princeps idem misit
eumque luce privavit.

39. Dum tam crudelis tamque tirannus necnon et abitus
Beneventanis cernerent, nimirum de morte eius cogitare ceperunt,
sed omnimodis nequibant in eum profecto insurgere propter
rixam, quod ipse princeps inter eos inferebant. Cum hec agerentur,
ipse sepedictus princeps per universis [dictis] suis civitatibus

p.41.   

necnon et provinciis suos missos mittens, quatenus sine mora
omnis suus exercitus copiam adunaret in unum. Quo facto,
eminenciores illorum ad se fecit ascire; sed dum essent congregati
in unum, ipse denique princeps taliter prorupit nimirum invoce: » Eya consanguinei necnon et ex meis stegmatibus,
simulque meique proceres cunctisque meis fidelibus, pariter
iniamus consilium, qualiter ex nostris finibus superba gens
protinus evellamus. Cupiunt denique a nostra parte censum
optinere, quod nuper soliti erant accipere. Quid exinde vobis
comparet, mox nostre eminencie intimate. » Cui pro cunctis
quidam Maio castaldeus talitir verba depromisit: » Auro argentoque,
mi princeps, satis apud nos nempe redundat; si vestre
diccioni comparet, exiguam partem et exinde demus, et nostram
terram inlesam quippe optineamus. » E contrario ab uno ex hiis
astantibus, cui nomen Rampho fuit, qui preerat ipso tempore
Cumpsinis, est ei responsum: » Talia minime, domine mi, peragamus;
meliusque multo est pugnando mori quam hic infelicius
viveret. Numquid non plane, mi princeps, legisti, quomodo
propriis edibus patres nostri liquerunt propter vectigalia, que
Guandalis ab eis exposcebant? »

40. Hiis auditis, princeps confusionem ferre non balens,
contra eosdem Francos decrevit facere municionem, et cum
magno exercitu (exiit) obvia eis. Quem cum cognovissent
Francorum exercitu, omnes ad bellum sunt [sunt] preparati.
Qui priusquam Grimoalt bello cum eis iniret, a quatuor videlicet
partibus tubas insonare precepit; moxque super eos audacter irruit;
Deo.previo ultima cede eos prostravit, ceteros fugam compulit
ire. Cumque utreque acie procul prorsus sequestrarentur, unus
e Francis audacior ceteris nominative castaldeus adclamans
Rampho, ut pariter cum eo singulare certamen iniret. Ille ut
erat magnanimis, audacter exiit obviam ei, set dum se in unum
adiungeret, ilico super eum ipse Gallus irruit atque cum omni

p.42  

nisu nitebatur illum vita privaret. Set Rampho eius yctu fortiter
resistebat, atque super eum venit, et cicius de hac luce eum nimirum
extincxit. Quo comperto Galli obisse validissimum illorum
sodalem, confusionem ferre non valentes, clam telum Ramphoni
lateri mictere iusserunt. Cum talia quippe quidam Sclabus iussa
perficeret, ipse Rampho ibidem diem clausit extremum. Ut mortem
illius comperit Grimoalt, lucxit eum magna mesticia, et
qui ante ilarior erat, postmodum quippe inmensas lacrimas
effundebat; et cum magno eiulatu tociusque exercitus perturbatu
Grimoalt Rampholji corpus elevans, eumque Beneventum
perduxit, atque digno in loco eum tumulari precepit.

41. Maio, de quo iam supra diximus, dum inchoatum vidixet
bellum, ut nonnulli nimirum ferunt, inyvit fugam; atque post
victoriam asconsum eum in quoddam molinum reppererunt.
Quot Grimoalt comprehendi iussit atque eum venire fecit in
medium; quem aspiciens, dura eidem Maio verba deproinit: » Dic
mihi, inquiens, Maio, pro qua re nos bello inchoante protinus
liquisti et te incolumem reddidisti? Nonne ipsa erant verba quod
dudum dicebas, ut cum Galli prelium minime commicteremus? »
Et hec dicens, turpiter eum comprendi fecit, atque in aselli
dorsum ponere iussit, et per plateas famulis suis fecit eius
cedere dorsum. Effugati nimirum Franci, Beneventanis magno
tripudio optinentes, cunctis leti obanterque manebant, aliis in
domibus atque aliis in prediis gradiebant nimirum et exultabant,
et non erant plane qui exterrerent eos.

42. Hac tempestate erat quidam vir insignis in civitate Spoletinam,
nomine Sico. Cum fuisset nimirum apud Pipinum regem
de quadam infamatus re, civitatem propriam linquens, cum
uxorem et filiis et cunctas suas suppellectile, cum servis et
ancillisque, ut maria transmearent atque ut Costantinopolim

p.43  

pergere, est profectus. Cumque Beneventum cum suis, ut diximus,
quippe properarent, audito hoc, princeps Grimoalt non
paucis ex suis fidelibus in eorum misit occursum. Set dum simul
gradientes, aforis portam que aurea dicitur amplicuerunt. Cum
ipse princeps diversos cives, vina quoque precipua, variaque poccionum
genera transmisit (eorum), post meridiem per semet ipsum illuc
gradiens, eumque quo tendere requisivit. Cui ipse Sico: » Pro
nulla alia re extera regna peto, nisi propter insidiam domini
mei regis, qui me nimirum habet valde exosum; et vereor, ne
una die incidam in manu eius; proinde, mi princeps, propria desero
et aliena quero. » Idem princeps: » Aliqua pars ex meis proceribus
iecuin nimirum venire iubeo, fiantque consocii vestri itineri,
donec Ydrontum properetis, atque per diversis meis civitatibus
(ac) castellis solamen vobis exibeant. » Hiis ita gestis, ipse princeps
urbem ingressus, atque cunctos suos optimates iussit
congregrare in unum, et dum simul sunt congregati, sermonem
quippe ipse princeps talem depromit: » (Quomodo) tam nobilissimum
tamque preclarissimum virum in extera regna sinimus
ire? » Ad quod pro cunctis Radechis comes in hunc modum
principi est affatus: » Si velis nimirum huc in nostra urbe illum
domine detinere, solamen a vestra dignitate et a tuis quippe
fidelibus sufficienter poterit ipse habere; sed prorsus exinde
valde veremur, ne a parte regis nostre patrie exinde eveniunt
clades. » Ad hec princeps: » Si Dei eiusque genitricis suffragium
optinemus, sic cicius ad dimicandum cum eis valido exercitu,
Deo previo, audacter pergamus, meliusque multo est pugnando
mori quam aliene gentis nempe subdere colla. »

43. Cumque placuissent omnibus qui assistebant talia, decreverunt,
ut ipsum Sico... cum omnibus suis optimatibus de
ipso decreverant, per ordinem omnia ei depromit. Cui ille:

p.44  

» Melius est mihi domine, meisque filiis et uxori apud vestram
gratiam maneret cum exiguo pane et aqua, quam in extera gente
precipua vina pluraque dapes opesque plurima optinere. » Ad
hec Grimoalt: » caro nostra es; mane apud nos; quia de quibus
dixistis rebus, satis a parte nostra poteris ipse habere. » Quapropter
domos prediasque eius diccionem tradidit, atque post hoc
non paucis percurrentibus dies, Aggerenciam et ad optinendum
tribuit, que est nimirum spaciosa terra et ad venatum omnimodis
apta, pro eo quod ipse Sico suosque proles talia diligere cognovit.
Hiis ita gestis, non parvam mesticiam Beneventanis simulque et
seviciam exinde invexit; et inter se plane musitantes: » Non ipsa
civitas proseliti, sed Beneventi geniti optinere quippe debuerant! »
Et murmur magnum exinde inter eos erat. Sed Grimoalt nimirum
omnia tolerabat, et proinde talia quippe operabatur propter
illorum discordiam. Cum venisset ipse Sico cum suis Aggerenciam,
a cunctis terre illius hominibus dilectus est valde, pro eo
quia quicquid habere poterat eorum diccioni tradebat; at illi
nempe omnia inter se disperciebant. Habebat ipse ut prediximus
Sico filios duos floridam etatem gestantes; maior denique
Sicardus vocabatur, iunior vero Sikelolfus appellabatur. Sicardus
quippe erat statura pusillus, Sikelolfus plane erat statura procerus,
amboque validissimus in omnibus prorsus rebus se ostendebant
et crebissime venatum pergebant, sicuti ipsorum mos erant. Dum
ex more una denique die perressissent venatum, ingentem
reppererunt cervum, quem cum omni nisu sequere illum non
desinebant; sed dum longius ipse cervus petere videretur,
Sicardus suo germano est allocutus: » Mi frater, cervum illum
sequere nempe sinamus, sed ubicumque fuerit, famulis nostris
illum sequantur. » Ipse Sikelolfus dum sui germani voluptati
optemperare mallent, suis famulis cervum sequendum dimisit,
et cum Sicardo Aggerenciam est regressus. Dum percontarentur
a genitore, utrum repperissent aliquod venatio an non, illis

p.45  

quicquid gesserant per ordinem ei omnia intimaverunt. Sed dum
illorum famulis cervum sequere non desissent, in silva quippe
condensa non procul a Cumsana civitate cum ipso pervenerunt.
Cum vero Cumsinis fuissent cognitum, cum ingenti cursu illuc
pervenerunt, famulis (aliquantis) terga vertentibus, alii, qui
adventum Compsinorum prestularunt, vim ab eis cervum tulerunt
et illorum nimirum canes, et quibusdam ex hiis vehementer
dorsum cederunt adnectentes: » Non sufficit vobis Aggerenciam?
Cumpsam vobis iungere temptatis? » deferentes cervum cum
canibus eorum comiti Radechisii. Dum vero Radechisii per
ordinem omnia gesta eius (delata) fuissent, magno gaudio est
repletus, pro eo quod ipsum Siconem, ut supra diximus, exosum
habere. Denique dum confusi atque cum magna verecundia
Siconi famuli redissent, ipse Sico ut erat sapiens, minime exinde
se perturbavit. Filii denique eius cum magna sevicia permanentes,
sed ipse Sico illorum duricia molliebat, et pacifice ydoneos
suos missos Radechisi comiti mittens, adiciens: » Dicite, inquid,
comiti Radechis, cervum ei fuit transmissum a Domino, canes
meos dirige mihi. Sed non recte homines illius gesserunt, qui
famulos meos durissime nimirum dorsum cederunt. » Cum
denique Radechis talia perlata fuissent, taliter verba depromit:
» Siconi, inquid, dicite, advena in nostram ingressus est patriam;
numquid ut iudicet? plus nimirum magis eum afflico, insuper et
canes minime reddere facio. »

44. Hiis uuditis, sico eiusque proies confusionem ferre non valentes,
vehementer ira commoti sunt, manifestasque iniurias vindicare nituntur;
statim audaces Cumpsam viros misit, ut exinde predam acciperent.
Cum talia fuissent peracta atque nimirum Radechis fuissent
nunciata, ilico ascenso equo occasione accepta, cum non paucis
suis adiit Beneventum, et cum magna quippe sevicia principi

p.46  

est locutus asserens: » Unum superbum accolam huc tenuisti,
necnon et Aggerenciam ei tribuisti; si placet nimirum, et Cumsam
cede, quia valde eam iam depredavit. » Ipse princeps ut
cognovisset Radechis seviciam, taliter quippe eum est allocutus:
» Radechis, exinde minime perturba te, quia omnimodis vestram
voluntatem adimplere valemus. » Et statim unum ex suis strenuissimum
famulum Aggerenciam misit, quatenus sine aliqua dilacione
Sico ante eius optutum deveniret. Et dum Siconi in hunc
modum perlatum fuisset, nimis quippe exterruit adiciens: » Quomodo
illuc pergo, qui sum nimirum in hac terra accola? Si Beneventum
nempe adeo, Radechisi plane consanguinei vivere me non
sinebunt! » Et cum suis consilium inhiit, quatenus quippe navium
emere, ut possint Constantinopolim properare. Hoc consilium sine
Aggerentinis peractum est; set dum in patulo nempe exiit, Aggerentinis
in hunc modum responsum Siconi promserunt: » Constantinopolim
quare sic cicius tendere cupis? Numquid nimirum scis
callem eius, aut per baratri fluctibus adhuc perambulasti? Arta est

denique via, et illuc minime pergito. » Hec quippe dicentibus,
mox tellurem prostrati eumque vehementer obsecrabant, quatenus
silicet minime eos esse relicturus, adnectentes: » Clarum est
si plane, quia si tu nos deseris, omnimodis ad nichilum perveniemus.
Tantum si dignitati vestre comparet, nos minime linquere;
si morieris, nos pariter tecum moriemus; extimploque nos exinde
iniamus fedus, quatenus quippe terra nostra inlesa optineamus. »
Protinus plane talia iure firmaverunt iurando; quo facto, ipse
Sico in hunc modum principi effandum direxit: » Illuc venire
minime valeo; pro nimirum corpori meo tedio. » Set dum principi
nunciatum fuisset, confusionem ferre non valens, contra eum
decrevit facere moniccionem; et congregato valido exercitu, cum
cunctis suis proceribus Aggerenciam venit, et non procul ab ipsa
civitate castra posuerunt. Cui Radechis: » Numquid nondum principi
domini mei dixi, quia ipse Sico est tirannus et elacione

p.47  

tumidus superbiaque satis apud eum redundat? » Ipse vero ut
erat callidus, dissimulabat se audire. Coniungens vero Beneventunorum
princeps Grimoalt, sequipes eciam eius et antefatus Radechis
usque ad portam civitatis Aggerencie utrique venerunt; que obsedentes
aliquantos dies, viriliter eam Beneventunorum exercitus constrinxerunt.
At Sico hecontra deintus fortiter resistebat; sed ipse princeps simulans
se molestia corpori detineri, ut exercitus a predacione
cessarent, et procul ab ipsa civitate tentoria nimirum figere
iussit.

45. Una denique die Radechis cum magna quippe audacia
Cumsinis qui ipse nutrierat tollens, aderet sibi aliquam partem
exercitui, cum ingenti virtute usque ad portam ipsius civitatis
pervenit. Sed dum Siconi fuisset cognitum, nominative duos
filios suos adclamans, quatenus cum audaces viros super eos
irruerent et ultima cede eos vastarent, ac deinde si victores
reddirent, veraces eos filios appellare valeret; sin autem, ex alio
patre geniti eos omnimodis asserebant. Ipse Sicardus una cum
suo germano Sikelolfus ceterisque Aggerentinis expeditis iuvenibus
hostium castru irrumpentes, magnu eisdem inferebant undique clades,
et non longius ab ipsa civitate eos persequi non sinebant. Ipse
autem Radechis cum ceteris suis coetaneis vix evasit.

46. Set dum principi delatum fuisset, aforis minas et indignaciones
prefato Siconi et cuntis Aggerentinis inferebat;
deintus magnum gaudium exinde nimirum habebat, atque suis
optimatibus talia verba clam referebat: » Unum exterum hominem
habere propter vos non valeo. » Cumque a quibusdam talia
nunciata fuissent, ilico ad eum venit, et in verbis talia
promit: » Auditus sum, piissime mi princeps, ut dignitas tua
murmuracione erga fidelem suum habeat, et exinde non
mesticia mihi nempe evenit. » Cui princeps: » Vere valde
videtur persequere exulem, quem in fides mea olim suscepi. »
Ad hec Radechis: » Crastina die, mi princes, ante vestrum obtutum,
si vestre dignitati comparet, eum sistere facio. » Et statim

p.48.  

cum duos viros Aggerenciam adii, atque ipsius fores pulsare
precepit. Cumque viri ipsi qui observabant fores, quidnam esset,
inquireret, responsum est, quod Radechis comes hic esset. Mox
nimirum notum fecit Siconi. Sico nempe ut talia audiens, miratus
est valde, atque portularium percontavit, cum paucis an cum
multitudine esset. Ille nimirum non essent nisi cum duos viros
respondit. Cui Sico: » Protinus eis plane aperi. » Et statim ingressus
est Aggerenciam. Sed dum pervenerunt in unum, invicem
se adoraverunt atque ad ecclesiam pariter pervenerunt. Cumque
accinti ecclesiam introysent, statim ipse Radechis omnes de ipsa
ecclesia eiecit; tantum ipse cum iam dicto Sicone ibidem sunt
demorati. Cui Radechis: » Inter nos iniamus fedus, et sponde mihi,
ut nullum consilium me abscente peragas, et de meo nimirum
honore si non augeas, nec minuas; et ego cum omni nisu omnimodo
decertabo, si prosperum Christum fore, ut obtineatis
principalem honorem. » Sed dum in illius verbis Sico aures
innecteret, metuens, ne de eo quippe illusio faceret, in excessu
mentis opprimit eum videlicet, et nequibat ei responsum redderet.
Cui Radechis: » Nil metuas, inquid, quia iusiurandum statim
tibi promicto talia omnimodis adimplerem. » Sed dum in se est
ipse Sico reversus, taliter ei allocutus est verbis: » Vereor in tali
re me quippe obicere, quia sum prorsus exulem, et ex meis
stegmatibus erga me nullus habeo; valde metuo, ne domus mee
exinde consumpeionem nempe eveniat. » Ad hec Radechis: » Ne
timeas, inquid, tantum ut diximus iusiurandum sponde. » At ille
respondit omnia adimplere se.

47. Cum fuissent nempe talia patrata, ex urbe statim utrique
egressi sunt, atque ubi ipse princeps cum suo exercitu degebant,
pariter pervenerunt. Statim ipse Sico pedibus eius provoluto,
veniam poposcebat. Ipse princeps per semet ipsum eum de terra
elevat eumque obsculavit, noxam ei condonavit, atque ut comes
eius itineri esset, ei protinus intimavit; et cum magno gaudio
catervatim Beneventum pervenerunt. Cum aliquot dies abscentibus
filiis et uxore Sico nimirum apud Beneventum maneret, uxor

p.49  

ipsius prolexque valde nemppe erant exinde mesti. Sed ipse Sico,
comeato accepto, honorifice eos Beneventum (ascire) fecit, atque
Siconi idem princeps precipiens, ut minime Aggerenciam ipse
silicet pergeret, sed quicquid fiscalia ibidem fuissent reperta,
proles illius ipse inde acciperet, ac populus terre illius suaviter
iudicaretur. Cui Sico: » Quicquid dominus meus servo suo dixerit,
sciat omnimodis eum ei esset obediturus. » Ipse de quo diximus
Radechis quicquid exosos ipse princeps habebat, ipsos suo lateri
adherebat; quotquot ipse respuebat, ipse recipiebat; cui ille
minas, dulcia verba ipse referebat. Cum talia ipse princes cognovisset,
ascito eum clam nimirum, eique dixit: » Ut video, erga
me controversia nempe peragis; quod ego sperno, tu recipis. »
Cui ille: » Vere talia perago domine, non propter me, sed propter
vestram dignitatem, ut omnes in vestra fides permaneant. » Que
cum audisset talia princeps, exinde recepit satisfaccionem; ipse
vero hac illac talia nimirum non desinebat.

48. Per idem tempus apud Beneventum erat illustris vir
nomine Rofrit cum germano suo nomine Potelfrit, filius cuiusdam
nobilissimi viri Dauferii. Sed ipse Rofrit erat nimirum callidus
et omni versucia plenus, Potelfrit denique licet fuisset magnus,
tamen erat erga Dei cultores venivolus ac benignus. Rofrit vero
quanto magnus erat, tanto nimirum humiles obprimebat; et cum
cognovisset, quod Radechis de tali re decertaret, et putaret, ut
ipse principatum honorem optinere valeret, propter invidiam
alta trahens suspiria, tandem intra se cogitans, qualiter ei omnimodo
valeret esse contrarius. Una denique die dum sepedictus
Sico pergeret balneum, ipse Rofrit nempe ut talia cernens,
famulis suis prorsus precipiens, ut cicius cum eo valneum properarent,
et quoniam nequibat in patulo cum ipso sermocinaret,
saltim nempe loqui in valneum cum ipso valeret. Sed dum ut
diximus valneum introyssent, Siconem profecto ibidem invenit,
atque erga eum nimirum resedit. Dum denique Sico capud

p.50  

saponem inungeret, statim clam Rofrit dorsum eius cepit abluere.
Dum Sico scissitaret ac diceret: » Quis ille est qui meum dorsum
aqua perfundit? », ipse statim dorsum linquens, aqua capiti eius
silicet fundere cepit, adnectens: » Sile Sico, nunc sile, quia Rofrit
ego sum. » Cum vero Sico vox eius nimirum cognovisset, ilico
exiliens, cum magno pavore dixit: » Quid est quod de me illusio
simulque et yronia facis? Quis talia cognoscet, et non irridebit
mihi? » Cui Rofrit: » In proximo, si prosperuin Christui » fore
tuo capiti septatam habebit coronam. » Ad hec Sico: » Exulem
sum ego, mihi autem talia dicite minime.» Idem ipse Rofrit:
»Tantum mihi iusiurandum sponde, ut de meo honore si non
augeas, nec minuas; quia Deo previo studenter omnimodis talia
adimplemus. » Ad hec Sico: » Terra vestra est, in vestra denique
potestate sum; quod bonum quippe et utile vestris comparet
oculis, facito; ego nempe de tuo honore si non augmentabo,
is nec minuabo ». Ab illo denique die studenter quippe ipse Rofrit
exinde omnimodis decertabat.

49. Ipse de quo sepe diximus princeps avaricie simulque et
discordie gerulus erat, et iniusta consilia suis cognatis ei seperrime
inferebat, necnon et illustrissimos viros minas et indignaciones
eos vehementer afficiebat, inopes vero simulque et
ignobiles vehementer silicet obprimebat, et ut fertur, equo unus
de illustrissimo viro, cuius nomen Dauferius fuit, pater ut
diximus Rofrit et Potelfrit, usque ad nates ad scalas ipsius
civitatis palatii caudam illius turpiter cedere fecerunt. Dum suis
cognatis talia operarentur, populusque terre illius talia cernentes,
prosternatis animis nimirum de morte eius, ut diximus, cogitare
ceperunt. Sed metuebant plane inter se de tali re in patulo talia
panderent. Causam vero quomodo tergo equi fedarunt, subsequens
sermo declarat. Domus sepe dicti, ut fertur, Dauferii
erga plateam erat nimirum constructa; factum est namque, ut
princeps inde transiret cognatis. Dauferius plane facies lota,
foras nempe proiecit aqua nimirum eius famellus, dum nescientibus

p.51  

cunctis super nates (equorum), super quos equitabant ut
diximus princeps cognatis, tangeret aqua. Denique ipsi valde
irati sunt, manifestasque iniurias vindicarent (nitens), adnectens:
» Ex animis suis cognovimus nempe honoris iniurias videlicet
nostri. » Dum vero cum ira palacium adissent, re que acciderat
intmiaverunt principi omnia. At princeps fatuus in hunc modum
promisit tunc talia dicta: » Ite, mei nimirum vestrasque iniurias
vindicate, cognati. » Cum vero Dauferius devenisset palacium,
illi namque clam quidam ex suis miserunt, et ut diximus, album
Dauferii equum turpiter fedarunt. Quidam.enim Potelfrit Rofritque
eius filii adclamans, que acciderat pandens ordinem rei.
At illi ut erant astuti, eundem equum ad propriam nimirum
miserunt, aliumque equum venire fecerunt. Dum illorum pater
more solito ut in equum ascenderet deveniret; suum equum
ibidem minime invenit, atque famulum suum percontavit:
» Quidnam est factum meum equum? » Ille excusaccione intulit
inquid: » Equi inter se, mi domine, fremerunt et retinaculum
domini mei equi rumperunt, sic per plateas et inhonesta loca
deambulante atque in luto se volutante, proinde nequeo illum
huc deferri. » Ille vero hec audiente, equo ascendit, reddiit
domum.

50. Itaque dum sepedicti filii domum reddissent, mesti vultum
genitori se silicet obicierunt. Dum percontarentur a genitore, ut
non sicut eri et nudius tercius suis nutis facies cerneret, ipsi nempe
in hunc modum taliter verba promserunt: » Utinam nuper mortui
fuissemus, quando in cunis baiulabamur, et non actenus in hac
urbe mansissemus, ut tam fedus nostri honoris hodie cerneremus!»
Cumque pater in sermonis filiorum aures innecteret, valde

p.52  

est exinde exteritus adiciens: » Si Dei meique benedicionibus
adipisci valeatis, quicquid scitis nobis evidencius intimate. » At
illi nimirum ei omnia patefecerunt. Dum vero talia nimirum
audisset, mox valde infremuit asserens: » Nec Dei meique benedictionibus
perfruatis, si iniuriam meam continuo non vindicatis! »
Tunc Dauferii proles patris sermone stimulati, que nuper
in pectore clam gerebant, iam in patulo nimirum pandebant,
atque hac illac pro principi funeribus videlicet discurrebant;
assciveruntque erga se quendam crudelissimus vir, Agelmundus
nomine. Sic denique et per iam dicti Radechis suffragium super
principem irruerunt, atque vir ut prediximus Agelmundus,
abstracto gladio, non paucis plagis eum penitus vita privavit.
Regnavit quippe anni videlicet 11 et menses 7; ad Longobardos
fuit austerus, sed tamen audax et velox fuit, et pro sua denique
sagacitate adeptus est principalem honorem, quod nos licet in
is finem nimirum annectere cupimus huic nempe ystorie.

51. Tempore quo Grimoalt, antecessor istius Grimoalt, quando
Longobardorum regni moderabutur avenas, iste Grimoalt storesais illius
videlicet fuit, per idem tempus Caroli filius Pipinus cum valido
exercitu Beneventanis finibus adiit, atque in locum qui Trinius
dicitur tentoria figere iussit, quatenus inde se cum valido
exercitu moveret, ut Beneventum undique obsideret. Cumque
aliquot dies ibidem nempe degeret, quidam inops inibi erat et
cotidie virentes (herbas) Pipini equi in humero deferebat; et
seperrime ipse rex Pipinus eum videlicet cernebat atque alimoniam
ipsius defferri iubebat. Erat, ut diximus, inops ille per
omnia similis Grimoalt. Congregavit denique iuvenes floridam
etatem gerentes Grimoalt ut diximus storesais, quod noverat
validos suosque sodales et suos consanguineos, non plures viros,
et ivit nempe contra hostes Francorum. Quod cum cuneatis
gradientes, pervenerunt in quodam firmissimum locum non
procul ab eorum castra, atque inibi reppererunt inops ille, ut

p.53  

diximus, similis Grimoalt, quem complehenderunt atque ante
aspectibus Grimoalt eum perduxerunt, adnectentes: » Ecce homo
per omnia similis tui! » Ille ut erat sagacissimus, taliter prorupit
in voce: » Eia mei nimirum coetanei [mei], pariter iniamus consilium,
quatenus superba gens saltim pars eius exercitu conterramus.
In proverbiis nempe olim a maioris nostris dicebatur,
ut plus esset melius consilium quam valitudinem. Inopem hunc
protinus exuamus, atque suis tegumentis me nimirum induite,
et ipsum inopem districtius apud vos detinete; et ego illuc pergo
virentesque erbas ibidem fero, sicuti iste solitus erat. » Sic namque
eum per omnia percontavit, quomodo iret, et in quo loco herbas
deferreret, et quomodo dispensator vocitaret. Cumque ab eo
omnia cognovisset, profectus ilico atque proprio humero virentes
herbas sarcinam baiulavit. Quem cum eum vidisset Pipinus rex,
putavit, ut ipsum esset qui solitus erat, tribuit ei annonam. Ipse
enim Grimoalt omnia eorum castra illustrat, atque enumerans
est reversus ad suos, eosque ammonuit, ut metueret minime. Et
noctis tempore irruit super eos, et actrivit maximam partem
Gallorum, in tantum ut eciam properarent regis tentorium,
undique inferente clade. Et sic nimirum callem quam remiserat
iterum repedavit, et cum magno tripudio cum suis reversus
est Beneventum, suo principi gaudio nunciante. Ipse denique
Grimoalt princeps singuli dona largitus est, sed plus omnibus
Grimoalt dedit.

52. Cum hec rex Pipinus audisset, nimis exterruit asserens:
» Rem hanc quis fecit? » Ille homo, qui similis erat Grimoalt per
omnia, ei protinus intimavit. Ipse rex dixit: » Cognomen quomodo
habuit? » Inops ille dixit: » Grimoalt storesais vocitatur. »
Rex inquid: » Si storesais talia gessit, princeps ergo terre illius
maiora faciet horum. » Quamobrem est exinde motus, atque sua
repedavit denique arva. De qua nempe re ipse Grimoalt pervenit

p.54  

ad principalem dignitatem. Hec nos de Grimoalt primum scire
sufficiat; nunc namque ad aliorum facta succinte curramus, ut
acta que in hoc mundo gesserunt, partim districtius indagemus.

53. Dum talia patrata fuissent, intestinum gladium inter
Beneventanos exortum est pro principale ambicione; sed maxima
pars populi Radechiso silicet aderebant, adnectentes dignum fore
talem virum Beneventanum principem obtinere. Roffrit demque,
unde superius fecimus mencionem, exinde omnimodis decertabat,
quatenus tante dignitatis premium obtinere, unde fecerat
ius Siconi iurandum. Quid multa referam? Inter agmen populi
se Radechis obicit atque voce emisit magna, inquid: » Ex nostris
prorsus omnimodis principem minime faciamus, sed esterum
hominem Siconem principem sublevemus, et forsitan Deo volente,
nostre patrie invidiam exturbamus. » Dum talia Radechis verba
promisisset, omnis denique vulgus necnon et sublimes voluntati
eius obtemperantes, adicientes: » Bonus sermo ex ore tuo processit;
quod inchoasti etiam perfice. » Idipsum Rofrit: » Dignum fore
talem virum tante dignitatis fastigium optinere. » Ita omnipotens
Deus disposuit, ut sine ulla unimarum periclitacione antefatus Sico iam
dictus Radechis cursum eandem quam hambiebat assumere principalem
dignitatem.

54. Cum talia gesta fuissent, Dauferius, de quo iam supra
diximus, ad animam mentemque revolvens facinus, quod nuper
nempe gesserat, affligebat se exinde valde, atque penitencia
ductus, sine mora Iherosolimam est profectus. Mirum ammodum
et res silicet inaudita, illuc eunte et inde Beneventum remeante,
non valde exiguum lapidem in os gestavit; tantum quando
cibum potumque sumebat, illo absentaverat; et ut fertur, in
Dei genitricix ecclesie sancte Beneventane sedis actenus manet;
et proinde accepit ipsum cognomen » propheta Daupherius ».
Radechis dum domum redisset cum suo videlicet filio, uxor
illius eos nimirum percontavit: » Quid et qualiter gessistis

p.55  

hodie? » Cui Radechis: » Miserum, ait, principem Siconem elegimus. »
Ad hec mulier: » Quare dicis miserum? Pro qua re non
appellas eum gloriosissimum? » At ille: » Exterum est nempe;
sicut volumus, sic eum habemus; quando volumus, tenemus;
quando volumus, eum videlicet spernimus. » Uxor vero illius
conversa ad virum suum ad suumque natum promsit tum talia
dicta: » Accipite ergo animis atque hec mea figite dicta. Ecce dies
venit, predo in quo dyrus et audax callidiora pre decessoris sui
istigamenta revolvat. » Idipsum depromsit talia verba: » Quid est
quod dicis exterum? Numquid non Sico genuit filias? Eas Beneventanis
mox viris copulante, tunc sic eum appellas exterum?
Tantum meis acquiesce consiliis, et beacius tibi mihique fore,
si meos optinebis sermones. » Inquid ad virum: » Indagemus
omnimodis exinde, cuius et cuius suas filias copulat. Si unam
ex eis nostro filio sociat, felicius nobis fore; sin autem, statim
mundum linque et monachicum indue te habitum, et non parvo
exenio illius deferet, filiumque nostrum illius diccioni comvmenda,
quia quantum conicere valeo, minime nos linques
securi. »

55. Ipse sepedictus Sico princeps omnibus hominibus benignus
ac mansuetus nimirum se ostendebat, atque plurima dona eorum
silicet condonabat, et nullum consilium abscente Radechis peragebat.
Factum est namque, ut Radechis degeret Cumpsiam, et
princeps Sico eo absente iniret consilium. Ut talia audiens
Radechis, nimis quippe exterruit, atque cum ira taliter prorupit
in voce: » Ego iam nuper superavi falconem, astat mihi adhuc
vulponem. » Cumque a quibusdam principis clam delatum fuisset,
niniis iratus est, atque sine mora suas filias Beneventanis viros
copulat; unam ex eis cuidam nobilissimi viri Azoni filio tradidit,
cuius nomen Sikelenda fuit, alia namque cuiusdam viri sociat
Ursi, terciam idipsum cuidam iuveni Radelmundus copulat;

p.56  

aliarum memoriam non retinemus. Ut talia comperit Radechis,
nimis exterruit, atque consilium quod uxor sua dederat studenter
omnimodis adimplevit, scapponem nempe argenteum cum
duocentum solidos tulit atque ipsius principi detulit. Cum talia
ipse princeps cerneret, huiusmodi verba deproinsit: » Ego denique
copiosa opes largire vobis cupio, et vos deferetis mihi vestra
propria? » Ad hec Radechis: » Imploro vestra arcius gloria, quatenus
munus nostro exiguo faciatis recipere. » At ipse ipsum ab
illo per semet recepit. Idipsum Radechis nimis eum exflagitabat,
ut monasterium pergeret ipsum principem relaxaret. Ut talia ipse
princeps comperit, huiusmodi tunc promsit talia dicta: » Nequaquam
tuis acquiesco preceptis, nec a latere meo te nimirum
faciam alienum. » Hoc namque non deintus sed aforis promebat;
ut talia ipse perficere gratulabat. Cumque anic eum staret et
obsecraret, voluntati eius licentiam dedit; comeatum accepto,
suum nempe illi commendavit filium; atque ut fertur sibi in
collo funem ligavit, et suis servis precepit, quatenus eum per
longa terrarum spacia traheret usque Benedicti sancti cenobium.
Dum devenisset cum plurima opes monasterium predictum, quod
est in castrum scitum Casinum, valde ibi se nimirum affligebat.
Uxor denique eius habitum sancte religionis induta in ecclesia
sancti Laurencii, que scita est in territorio Cumpsino, orationibus,
ieiuniis, vigiliisque valde se ibidem macerabat. Sic factum est,
ut longo tempore in tali re utrique perdurarent; set iustus iudex
Dominus ut flagiciosos corroboraret, talia demostravit denique
signa. Dum Radechis ilxor defuncta fuisset, Radechis in Casinum
degente, cognovit per spiritum sue coniugi exitum, atque abbati
fratribusque talia nunciavit; qui mox notaverunt horam, expeditumque
virum Cumpsam miserunt; qui dum venisset, curiosius
perquirente, eadem hora cognoverunt eius exitum, que vir eius
fratribus nunciavit.

p.57   

56. Agelmundus denique, unde superius fecimus mencionem,
dum deambulavit iuxta Siler clam fluvius, accipite in manu
gerente, cum paucis suis sodalibus, cum se unusquisque, ut mos
est, procul sequestrarentur ad capiendas aves, subito ipse Agelmundus
conspexit Grimoalt princeps, quem ille dudum extinxerat,
furentem cum albo equo, sicuti sessurus solitus erat, evaginatoque
gladio contra seveniret. Quem, ut assolet humana fragilitas,
in fugam conversus est; qui vir ille qui ei apparuerat, veloci
cursu eum secutus est, atque inter ambas scapulas forti yctu eum
percussit. Statim evomere sanguinem cepit, atque verso retro
capite, suum perhemtorem minime vidit, et ad suos sodales
vocem magnam emisit. Cumque venissent, omnia que acciderat
per ordinem eorum depromit. Ipsi vero talia audientes, mirati
sunt valde. Ipse ut diximus Agelmundus post hoc factum tercia
die exiciale morte defunctus est. Quod, ut arbitror et quantum
conicere valeo, non pro alia re talia Dominus fieri voluit, nisi
ut omnes inicere manum in suo domino metuant atque eius iussa
quasi Dei denique peragant. Poterat enim Dominus clam illum
pro reatu quod in suo domino gessit, percutere atque sub terra
eum obruere, ut ab humanis oculis esset absconditus, sed ut
diximus, pro suis quas redemit ovibus talia demostravit, ut quem
ammonitione vel minis atque promissa supplicia non terrent,
corrigat nuncians morte.

57. Sico princeps, de quo premisimus, exercitum copiam
adunare iussit, atque magno apparatu Neapolim properavit, et
eam undique constrinxit, et incendiis eam aforis silicet denudavit.
Quam et obsedentes aliquanto tempore, viriliter eam Beneventanorum
exercitu constrincxerunt. Tunc Ursus, electus predictus, Sico
sepe factus princeps deprecatus est, ut eciam amplius malum non proveniret
neque sanguis effunderetur christianorum. Ad hec Sico Longobardorum
princeps ammonicionem eiecti predicti audiens, Dei (dilectam)
pacem inientes, atque in scripto pactum affirmantes inter Neapolitanos
et Longobardos, et obsides Neapolitanos isdem princeps
abstulit. Spopondit ipse Neapolitanorum dux cum universis suis

p.58  

hominibus sub terribile fortissimoque sacramento atque in eadem
pacti federa per scriptam paginam affirmavit, se daturum ilico omni
anno tributum quod inter eos statutum fuit, atque suos numismatibus
in ipsa civitate pre mercimonia graderentur; et ipse
princeps Sico Ianuariique sancti martiris corpus de basilica ubi
per longa temporum spacia requievit elevans, et cum magno
tripudio Beneventum regreditur.

58. Hac denique tempestate Lando Capuanus comes una cum
episcopo Landolfo suoque germano ceterisque aliis Capuanis per
iussionem iam dicti principis civitate in monte qui Terfiliscus
dicitur, construxerunt. Sed dum ad finem usque perducta fuisset,
non paucis Capuanis cum suo Landolfo comite Beneventum
venerunt, atque ut ipse princeps cum non paucis suis proceribus
Capuam properarent, vehementer exflagitaverunt. Ipse princeps
eorum preces annuit, atque cum suis pariter cum suosque
is proceres necnon et fidelibus cuneatim Capuam gradierunt. Dum
constructam ut diximus novam civitatem adissent, conversus ad
suos, huiusmodi verba depromsit: » Dicite, inquid, mei fideles
meosque obtimates, quo nomine ista civitate nimirum vocamus? ».
Ad quod responderunt: » Hoc tuum est dicere domine. » Princeps
si ait: »Sicopolim eam appellemus. » Quibus unus ex Longobardis
taliter verba depromsit: » Non Sicopolim sed Revellopolim eam
vocitemus. » At princeps cum ira conversus ad illum, promsit tunc
talia verba: » Pro qua re talia ausus es promere? » Ipse inquid:
» Quia subditos habere minime illos iam valemus, nisi et consanguinitate
pariter cum illis inimus. » At princeps conversus
ad suos, exinde qualiter ageret, suis fidelibus expiavit. Illi uno
ore effarunt addicientes: » Nos pariter cum ipsis vicissim iungamus
connubia, et sic optinere erga nos illos prorsus valemus. »
Ab illo denique tempore inter se, Capuanis videlicet Beneventanisque,
invicem consanguinitatem iunxerunt.

59. Rofrit, unde mencionem superius fecimus, validum cum
Azzone conflictum habebat, et crebrissime inter se consurgebant,

p.59  

sicuti mos est prelatis omnibus. Sed ipse princeps aforis inter
eos dulcia verba promebat, deintus vero ut rixa inter se reyterare
gratulabat, ut ipse eos attribere nimirum valeret.

60. Per idem tempus Agarenorum gens Siciliam invaserunt.
Sed quomodo terram illam actriverunt, nunc materiam subministremus.
Erat vir predives quidam in Sicilie finibus,
Eufimius nomine; disponsavit puellam, Homonizam nomine
gerente, mire pulcritudinis. Illo denique tempore quidam
Greculus Siciliam preerat. Accepta pecunia ab alio viro, disponsatam
Eufimii auferens atque alius viri eam denique tradidit.
Quod dum in patulo exiit atque Eufimii nunciatum fuisset, talia
nimirum verba depromsit: » Meam namque fedastis uxorem; hoc
pereat anno, si non fedare facio plurimorum uxores! » Quapropter
cum servis suis navem ascendit Africamque properavit, atque
regi terre illius huiusmodi verba depromsit: » Multarum navium
dirige mecum, quatenus spaciosa terra vestre dicioni commictam. »
Ut rex barbarus talia audiens, nimis gavisus est, atque
sine mora omnis navalis exercitus iussit congregare in unum.
Dum fuissent nimirum congregati in unum, rex ille barbarus
huiusmodi exorsus verba: » Omne consilium ab isto meo viroque
amico percipite, atque eius iussa quasi mea metuite. » Et hec
dicens, non exigua dona eorum silicet condonavit, sed amplissima
plus omnibus Eufimius dedit. Cum vero Siciliam properassent,
protinus eam videlicet invaserunt, atque multaque opes ibidem
silicet reppererunt;... ingrediuntur, multorum populorum faciunt
strages, vix paucis evadentibus, qui nuper (per) tutissima castra et moncium
confugerunt iuga. Sed et ipsum Greculum ibidem negaverunt
ceterisque illius sequaces, atque ab illo tempore Siciliam dominare
ceperunt. Audito hoc, princeps Sico valde est exinde
mestus, atque coronam in suo capite iam minime posuit, predicens
futurum gladium inter agmina Longobardorum. Pro una

p.60   

denique puella sunt aliorum multeque denique viduate. Et qui
antea omnes in unum inter se epulabant et exultabant, postmodum
pro unum Greculum immensas lacrimas effundebant.
Et que dudum in mercimonio per Calabrie fines gradiebant,
postmodum ab Agarenis puplice venundabantur. Ipso denique
tempore Sicellenses vectigalia nimirum Longobardorum exibebant
propter negocium quod in Calabrie finibus peragebant.

61. Gravis sane per idem tempus inter Rofrit et Alfanum abbatem
discordie rixu surexit, iam Azzonem defunctum. Sed ipse princeps,
ut mox est, minime se perturbat exinde, et obanter exinde
permanebat.

62. Factum est autem eo tempore, ipse princeps in langorem
decidens mortem approximavit, quem Langobardi vitam excedere extimantes,
eius filium Sicardum ante eius obtutum perduxerunt, atque ut
eum salutifera monita illustraret, eum vehementer exflagitabant.
At ille conversus ad filium, promsit tunc talia dicta: » Est mihi
libertas tecum secretu loquendi; consilium ne sperne meum, tibi prospera
monstro: nec Rofrit Alfano subdere, nec Alfanum abbate Rofrit
dicioni obtrivere. » Erat siquidem ipse Alfanus dyaconus, et, ut
iam diximus, abbasque, necnon et larga manu nimirum plurimis
hominibus erat; victum opesque tegumentasque eorum silicet
condonabit. Hec dicta sufficiant; nunc ad ammonicionem iam
dicti principis redeamus. Inquiens ad filium: » Habeant inter
se rixa, et tu eorum dicioni calcare colla; te abscente facite
minime committere pugnam; tuum germanum alienum a latere
tuo minime sinite. Semper salvus eris, si mea monita optinebis. »
Et hec dicens, spiritus exalavit, tenuitque ipse principatum annos
12 et menses 3. Fuit autem corpore validus, audacia primus, statura
procerus, non minus consilio quam viribus decoratus.

63. Sicardus princeps, dum pater suus obit, monita genitoris
funditus ex animo repulit, nichilque ex eis in mente retinuit.
Ipso denique tempore ille Neapolitanus dux quod iureiurando

p.61  

promsit tributum distulit dare. Post aliquantum temporis spacium furore
vehementer repletus ille princeps Langobardorum Sicardus, cum
universo principatu suo Langobardorum populo Neapolitanam
advenit urbem, quam et trium mensium spacium obsedens utque ex omni
circumdans parte, cotidie fortiter eam expugnabat, omnia extra urbem ferro
et igni devastans utque funditus demoliens consumpsit, ut Neapolitanam
capere potuisset urbem; nam et corpora sanctorum effodiens, eorum sacra
misteria abstulit.

64. Hec dum gesta fuissent, Neapolitanis deintus veniam
poposcebant; sed ipse princeps ironiam eis nimirum faciens,
iuxta ipsius civitatem meniam telam ordire denique fecit. At
illi tanto metu perculsi, ut sermones nec lapis eorum inicerent,
sed consilium inierunt, quatenus iram eius sevissimam mollirentur.
Tunc bona fama habentes monachis nimirum miserunt, ut
ab eodem principe veniam optinerent. Dum monachus ante tentorium
principis devenisset, mox tellure prostratus, pro suis
civibus veniam poposcebat, atque, eius dicioni demum [civibus]
deservirent, vehementer silicet asserebat. Ipse princeps misericordia
motus, in eadem civitate iam dictus Rofrit legatum
denique misit. Dum Rofrit Neapolim introysset, civitatem ipsam
undique expiavit, atque in eius platee montuosa terra cernere
cepit. Sed dum sciscitaret ac diceret: » Quid velid hoc esse? », illi
Neapolitani nimirum taliter verba promserunt: » Nostre edes
tritico nempe sunt plene, sed tritici remanente proinde ipsum
in platea eiecimus, sed iam denique periit. » Sed aliud non erat
nisi nimirum arena, et pauca tritici grana super arenam sparsa
habebant, et iam ipsa denique renascebant. In hunc modum
virum strenuissimum illuserunt, quia iam valide fame oppressi
erant, et mensis Iulii ipso tempore percurrebat, et inchoante
mensis Madii ipse iam dictus princeps ipsa civitas circumdedit.
Atque ut ferunt plurimi, quod vulgus vas flascones vocant, solidi
plenum dederunt Rofrit in tali videlicet ordine, ut cicius regredi
faceret. Dum Rofrit ad dominum suum venisset, taliter ei allocutus
est verba: » Mi domne princeps, hinc minime maneamus et

p.62  

ad propriam nimirum regrediamur, atque illorum dimicte denique
noxam, et omni anno vestre eminencie exolvant tributum,
quia modiorum multorum triticum ego ibidem vidi; proinde,
si placet, per paginam scriptam vestre dicioni tributa persolvant. »
Hiis auditis, princeps acquiescit denique sermonibus suis, atque
ut talia fieri iussit; sic namque per paginam scriptam talia firimaverunt,
atque ipsum federis scriptum in sacro Salernitano
palacio adhuc hactenus manet, et in sua inchoacione huiusmodi
testum invenimus: » En ego Sicardus Domini gratia princeps
concedo vobis Neapolitanis pacem et firmissimam libertatem. »
Et ibidem continet numerum solidorum et federe pactionum,
quem ommisimus plane singillatim retexere cuncta. His ita gestis,
callem quam reliquerat iterum repedavit, atque cum magno
tripudio Beneventum remeavit.

65. Cum vero Beneventum regressus fuisset, cepit huius mundi
vanitati deservire atque aliorum uxores struparet, necnon insaciabile
(pectore) exinde nimirum gestabat. Una denique die
dum per plateam perambularet, ut moris est feminarum, ad
videndum eum nimirum cucurrerunt. Ille vero retro capud revolvens,
speciosissimam mulierem, cuiusdam viri Nannigoni uxorem,
ibidem conspexit. Dum eam vidisset, statim eam denique concupivit
atque in eius amore vim caloris sui ignis accendit. Clam
dicendo continuo misit ad illam, ut opes a parte principis optineret
multas, tantum eius animo consentiret. Illa vero ut talia
audiens, sese valde perturbavit, ac in hunc modum promsit tum
talia dicta: » Opes et gloria sibi habeat multas; mihi nichil est
necesse habere nisi iure viri mei timere et illi pudiciciam reservare.
Si demumque talia nuntiandum reiteraverat, sciat ille viri
mei prodendum. » Dum in hunc modum principi delatum fuisset,
magis magisque urebat et crevissime exinde excitabat, quatenus
ipsum facinum adipiscere valeret. Tunc Nannigonem ad se fecit
ascire; sed (dum) vocato venisset (et) ante suum aspectum astaret,

p.63  

princeps taliter est ei allocutus: » Volueram te legatum Africam
mictere, quatenus ad nos, Deo volente, cum honore a parte
regis terre illius reverteris. » Audito hoc, Nanningo nimis quippe
exinde se turbavit adiciens: » Quomodo illuc pergo, qui sum valde
infirmus? Et mi domine, metuo, ne illuc mihi morte eveniat. » At
princeps: » Excusacionem mihi exinde minime adnectere; tantum
ut diximus celerius perfice. » Ille denique dixit: » Fidelis tuus sum;
fiat ut comparet voluntati tue. » Cumque ille nescius perrexisset,
ipse princeps ad uxorem suam continuo famulos suos misit,
quatenus per vim ad se adduceret. Quo facto, vi obprimens eam.
Illa vero dum strupata domum redisset, neque valneis neque
unguentis minime iam usa est, inlotaque facie manebat, necnon
sordidisque indumentis utebat, nec in stratu dormiebat, sed in
terra nimirum prosternebat se; et si quislibet de tali re eam
coercebatur, ut non esset bona immoderata mesticia, illa aiebat:
» Non pro alia re talia denique nimirum facio, nisi propter (viri)
mei abscenciam. » Factum est autem, dum virum suum regrederetur
et dum redisset domum, repperit eam mestam atque incomposito
capite, vestibus vilis necnon et lutulenti indutam,
scissitavitque eam et dixit: » Pro qua re inspido. capite illotaque
facie manes? » At illa: » Protinus gladium, ait, evagina et meum
mox collum abscinde, quia fedata sum ab alieno viro. » Cum
cognovisset omnia Nanningo que fuissent facta, valde ingemuit
atque sue coniugi effavit: » Illuc valneum perge, atque iocunditatis
vestibus te nimirum induere, et de tali re minime te
coangustare. » Ab illa denique die, ut ferunt plurimi, minime
risit.

66. Ipse princeps adhuc sine uxore erat, et dicta illicita
sepissime commictebat. Factum est autem, ut exinde cum suis
optimatibus una die sermocinaret, quatenus sibi copularet
uxorem, aut ex rege filia aut ex stegmatibus. Unde eius optimates
eum exinde fortiter adortabant, forsitan a perpetrato scelere eum
deviaret. Sed callidus ille Rofrit clam est ei locutus: » Nec filia

p.64  

regis nec de illius stegmatibus pulcram invenire valebis, qualem
unam que in nostro territorio deget. » His auditis, princeps
amplexatus est eum, affatim eum exflagitabat, quatenus
proprium eius diceret nomen. At ille protinus sua cognata
pulcritudinem laudavit. Item princeps: » Vellem videre eam. »
Ipse vero obanter dixit: » Ego tibi eam demostro, » adiciens:
Inlotaque facie eam tibi ostendo; si vestris oculis comparet,
lateri vestro eam sociate, sin autem, omnimodis sciat ocultum.
Ad tuum cernendo pratum te simula ire, et ego denique cras ad
lassandum poccionem potabo. Dum exinde remeas, ad domum
meam quasi visitaturus veni, et inlota facie ante me sistere
illam facio. Tu nempe eam aspice atque formam eius perlustra:
Ego te interrogabo: » Optimumne est platum illum? » Tu domine
mihi responde, utrum optimum an non. »

67. Dum alia die princeps non cum plurimis ad pratum cernendo
properaret, statim regressus est urbem. Dum portam
ipsius civitatis introisset, conversus ad suos huiusmodi verba
depromsit: » Ad visitandum Rofrit pergamus, quia, ut mihi relatum
est, ad lassandum poccionem potavit. » At illi: » Domine
eamus. » Dum pervenissent ad eius domum et Rofrit intimatus
fuisset, ipsa vero, ut mos est innupte puelle, fugere temptavit;
sed Rofrit nequaquam penitus eam siniit ire. Dum introgressus
fuisset princeps ubi Rofrit manebat, contemplatus est eam valde;
atque nimis eius oculis placuit. Dum eum scissitaret Rofrit ac
diceret: » Optimumne est platum illum quod expiasti hodie, mi
princeps? », at princeps protinus ait: » Optimum. » Et hec dicens,
ad palacium rediit, moxque res que iam gesserat, suis optimatibus
propalavit, protinusque ipsam videlicet disponsavit. Sed non
(ut) sapiens, sed ut fatuus talia gessit; non illius mores sed
pulcritudinem expiavit. Proinde nempe ad exitum durum pervenit.
Libet nos pro qua re vir ducit uxorem, huic intessere
ystorie, ut non pulcritudo sed mores querantur. Tribus de causis
autem ducitur uxor: primu est causa prolis, de qua legitur in Genesis: »Et
benedixit eos, dicens: Crescite et multiplicamini; » secunda causa adiutorii,

p.65  

de qua ibi in Genesi dicitur: » Non est bonum esse hominem solum; faciamus
ei adiutorium », tercia causa incontinencie, unde dicit Paulus apostolus, ut
«Qui se non continet nubat ». In eligendo marito quatuor res expectari
solent: virtus, genus, pulchritudo, sapiencia. Ex (hiis) sapiencia potentior
est ad amoris affectum, sicut et feminis mores. Sed ipse Sicardus
mores minime requisivit. Refert hec que supra diximus quatuor
Virgilius de Enea, quod hiis Dido impulsa est in amore eius: Pulcritudine:
» Quam sese ore ferens! » Virtute: » Quam forti pectore et armis! » Oratione:
» E quibus ille iactatus fatis, que vella exausta canebat! » Genere: » Credo
equidem, nec vana fides, genus esse deorum. » Item in eligenda uxore quatuor
res impellunt hominem ad amorem: pulchritudo, genus, divicie, mores.
Melius tamen si in ea mores quam pulcritudo queratur. Nunc autem ille
queruntur, quas aut divicie aut forma, non quas probitas morum commendat,
sicut ipse iam sepedictus Sicardus gessit. Ideo femine sub viri
potestate consistunt, quia levitate animi plerumque decipiuntur; unde et
equum erat eas viri auctoritate reprimi. Proinde et veteres voluerunt feminas
innuptas, quamvis perfecte essent etatis, propter ipsam animi levitatem in
tutela consistere. Interim ad ystoriam retessendum Ordinem reddeamus.

68. Rofrit vero dum sua principissa facta esset cognata, in
superbia atque in elacione plus magis tumuit, necnon et tirannus
omnibus hominibus se ostendebat, et cum Alfano iam dicto
abbate in patulo seperrime conflictabat. Factum est autem, ut
ipse Rofrit fuisset missus cum pluris viris per Calabrie simulque
per Apulie fines a predicto principe, ut vectigalia exinde exigeret.
Cumque reversus fuisset, cum magno gaudio ab ipso principe
est exceptus; assignavit ei omnem videlicet censum, et ex suo
sumptu, ut nonnulli ferunt, duocentos detulit solidos, quos
illemet (nequaquain) acquiescere ut eos accipere valuit. Ille
verti diu eum obsecrante, eos recipere iussit atque adnectens:
» Postula a me quod vis! » At ille: » Nichil aliud meo domino quero,
nisi ut protinus mihi condonet proteccionem, quatenus inimici
mei nimirum seviciam obtrivere valeam. » At princeps plurima
iussit ei conferre arma, inquiens: » Qualem ex his volueris tolle. »

p.66

spektrum.GIF (657 Byte)