Textsspektrum.GIF (657 Byte)

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum

spektrum.GIF (657 Byte)

p.1 – p.24 purpur.GIF (70 Byte) p.25 – p.37 purpur.GIF (70 Byte) p.38 – p.65 purpur.GIF (70 Byte) p.66 – p.88 purpur.GIF (70 Byte) p.89 – p.110 purpur.GIF (70 Byte) p.111 – p.128 purpur.GIF (70 Byte) p.129 – p.145 purpur.GIF (70 Byte) p.146 – p.166 purpur.GIF (70 Byte) p.167 – p.184

spektrum.GIF (657 Byte)

p.25

Ornasti patriam doctrinis, moenibus, aulis;
Hinc in perpetuum laus tua semper erit.
Tu requiesque tuis portusque salusque fuisti,
Gloria, delicie, tu generalis amor!
Heu mihi! quam subito perierunt omnia tecum
Gaudia, prosperitas, paxque quiesque simul!
Planctus ubique sonat; te luget sexus et etas
Omnis, et anie omnes tu Benevente doles.
Nec minus excelsis nuper que condita muris,
Structorem orba tuum, clara Salerne, gemis.
Apulus et Calaber, Vulgar, Campanus et Umber,
Quosque Siler potat Romuleusque Tibris,
Quique bibunt Arariin te flent Histrumque Padumque,
Extimus adfinis, seu peregrina falans.
Tam felix olim, nunc namque miserrima, coniux,
Regali in thalamo quam tibi iunxit amor,
Eheu perpetuo pectus transfixa mucrone,
Languida membra trahens, te moribunda dolet.
Viderat unius hec nuper funera nati,
Ast alium extorrem, Gallia dura, tenes!
Huic gemine nate vernanti flore supersunt,
Solamenque mali, sollicitusque timor;
Has cernens reddi vultus sibi credit amatos;
He ne preda fiant, fluctuabunda pavet.
Solatur tantos spes hec uteumque dolores,
Quod te pre meritis nunc paradysus habet.
O regina potens, Virgo genitrixque Creantis,
Prosit ei huc sacro membra dedisse lari.
Vixit autem quinquaginta tres annos; obiit septimo Kal. Septembris,
anno ab incarnacione Domini 787, indictione 9. Ex
domna Adelperga principissa filios Romoald, Grimoald et
Gisifum, Theoderada et Adelchisam.

p.26  

21. Item alios versus, que super tumulum Romoald, filiis
Arichis, repperibimus.
Alta ruit subito Beneventi gloria tristis,
Quam tenet hic tumulus, ve tibi Barda cohors!
Hic Arichis dormit magni pulcherrima prolis,
Unica spes patrie, murus et arma suis,
Cuius fexa patris bene iam virtute senectus
Tuta regebatur, tucio matris erat.
Hic novus a multis Arichis vocabatur herilis,
Moribus et forma consilioque vigens;
Grammatica pollens, mundana lege togatus,
Divina instructus nec minus ille fuit,
Religione patrem equiperans matremque pudore,
Illius eu tristes quos male flamma cremat.
Subditus ad mortem dulcisque parentibus usque,
Nullus plus voluit amplius aut potuit.
Ceu Abraham genitor Ysaac, sic iste peregit,
Oblatus tacuit, iussa parentis agens.
Traditus ob patrie populi cunctique salutem,
Se opponens voluit pro pietate mori.
Obbius occurrit regi innumereque falangi,
Munivit fines, o Benevente, tuos.
Tu placida regis sedasti mente furorem,
Obruta Gallorum te ira loquente fuit.
O Romuald, mitis ductor, sine felle suavis,
Terrea liquisti, regna superna tenes.
Terreno verbis placuisti quam bene regi!
Celesti melius huic sine fine places.
Hoc lacrimans cecini David ego flevile carmen
Presul, cui semper te sine velle mori est!
Vixit annos viginti quinque; depositus est duodecimo kalendas

p.27  

Augustas principante patre anno tricesimo, indictione percurrente
decima.

22. Referunt multis, quod properante rex Karolus Campanie
finibus, statim, ut diximus, ipse Arichis obvia ei presules misit
cum ipsum Romuald, qui fastigium cum patre principatui optinebat;
sed valde nimirum ab ipsis presulis ipse rex fuerat oratus,
ut ipsum Romoald suo patri transmitteret, et Grimoald, aliud
suum filium, libenter acciperet; quod ille, ut ferunt, audito
ammoniccionem tantorum patrum, talia fieri dixit. Sic denique
illo redeunte, et Grimoald, ut dudum diximus, illuc properante,
sicuti iam quippe superius declaravimus.

23. Cumque talia patrata fuissent, Beneventanorum popuius, qui
suis ductoribus semper fidelis extitit, nunciandum protinus Karoli regi
mittunt, ut cicius Grimoald Beneventum mitteret, ut principatum,
quod suo patre ammiserat, ipsum nemppe exciperet. His
auditis, rex statim ut a se cicius Grimoald venire dixit. Cum vero
venissent ante suis aspectibusque astaret, ipse rex ut erat benivolus,
cum magna mesticia ei dixit humili voce: » Ut mihi relatum
est, tuus pater mortuus est. » Ille ut erat sacax nempe strenuusque,
in hunc modum regi responsum dedit: » Domne piissimeque
imperator, quantum prorsus conicere valeo, sospes est pater
meus, et gloria eius viget, et opto, ut vigeat per secula cuncta.»

24. His auditis, rex taliter quippe eum est allocutus: »Vere
tuus genitor ex hac iam luce subtractum est. » Idem Grimoald:
» A die, domne imperator, qua huc sub vestri dicioni allatus sum,
nec genitor, nec genitris, nec ullus quippe ex meis stegmatibus
abui, nisi te rex. » Proceres quippe qui ante eius sistebant optutibus,
nimium collaudabat strenuitatem eius,'asserentes: » Dignum
est, ut Samnitum ducatum istius Grimoald dicioni perveniat. »
Cumque rex aures innecteret in sermones quod effaverat suis
fidelibus, conversum ad Grimoald eum taliter est allocutus: » Dic
mihi, inquiens, Grimoald, vis arva tua repedare? » Qui ait:

p.28  

» Domine, volo. » Idem rex: » Et si mabis, unum quod a te quero,
nostre eminencie iusiurandum promitie, ut statim dum Salernum
fueris ingressus, muros eius a fundamento diruas et ad solum
usque perducas; sic facies et Cumse simulque et Aggerentie. »
Quod ille nimirum iusiurandum spopondit omnia esse facturum.

25. Ipse sepe dictus rex equos familiasque atque dona plurima
est ei largitus, eumque Beneventum misit, ammonens, ut ei qua
spoponderat fide servaret. At ille vale faciens regi, cum suis fidelibus
iter arripuerunt. Sed ipse rex e suis fidelibus duos preclarissimos
cum ipsum Grimoald viros misit, Autharim (necnon)
et Paulipert, ut quemadmodum sue dignitati, sic per omnia illius
fidem servaret, et idem Grimoald ut eminenciores atque cum
honore eos in sua patria optinere, et domos prediaque plurima
eorum dicioni tradere, et ex nobili genere eorum puelle
copularent.

26. Dum simul, ut diximus, carperet iter, pervenerunt in
Beneventanorum finibus non procul a Capuana urbe. Sed antequam
Vulturnum fluvium transmearent, inmensam Longobardorum
plebs in occursum eius venerunt, atque cum gaudio est
ab eis exceptus. Qui dum catervatim Beneventum properassent,
promiscui sexus fere miliarium unum ab urbe exierunt, cum ymnis
et canticis Deo gratias referentes, idipsum adnectentes: » Veni pastor
noster et post Deo salus nostra. » Dum urbem fuisset ingressus, statim
Dei genitricis ecclesiam adiit, atque in faciem in pavimento se
extensum prostravit, et veniam ab ipsa Dei genitrice exflagitabat.
Cum paucos a Beneventanis illuc detinerentur dies, Salernum
venit. Sed dum Salernitanis fuissent cognitum, repente ex urbe
egressi sunt; tam virorum quamque et feminarum omnis sexus
omnisque etas ei obvia exierunt fere miliarium unum cum ymnis
et canticis, dicens: » Veni domine veni, qui proprium tuum corpus

p.29   

non est veritus pro tuis ovibus tradere. » Atque in hunc modum
simul reiterabant voces. Cumque urbem Salernitanam fuisset
ingressus, ilico Dei genitricis adiit ecclesiam, atque ab ipsa
eiusque prolem veniam poposcebat. Super sepulchum veniens
patris fratrisque, multum illic flevit. Cum veniret vero palacium
cum suis proceribus, illic cum magno gaudio simul sunt epulati.
Dum vero talia patrata fuissent, ipse de quo iam diximus princeps
cunctos suos optimates accersiri iuxit, quatenus prorsus
quod dudum regi spoponderat panderent. Sed dum optimates talia
nimirum cognovissent, conturbati sunt valde, adiciens: » Quomodo
tam preclarissima (civitas) ad solum usque, sicut tu domine
asseris, ducimus, que, ut melius scis, tuus nuper piissimus genitor
mirabiliter ampliavit? » His auditis, princeps ad instar sui genitori
blanditer alloquens eos: » Aliud facere nequeo, quia iusiurandum
regi asserui omnimodis talia adimplere. » Dum optimates
illius voluntati obtemperare mallent, taliter proruperunt in
verbis: » Dominus noster est; quod bonum quippe et utile tuis
comparet occulis facito. » At ille: » Eamus, inquid, in locum qui
Veteri nunccupatur, et plus tutissima civitas quam ista est, inibi
construamus. »

27. Cumque cum suis proceris illuc, (ut) diximus, carperet iter,
locumque ipsum undique circumspiceret, famulis suis precipiens
hinc inde muros edificare; et statim revertens Salernum, et electa
manus cum valido exercitu (Cumsam) pergit, et locum, qui erat
tutissimus sine muro, muris illic inventis disrupit, ut civitas
omnimodis diruta esse videretur. Deinde Aggerenciam venit
eamque funditus diruit et ad solum usque prostravit; sed ea plus
melius quam ipsa vetustissima fuit, in locum alium edificavit.
Nam non procul ab ipsa civitas mons ingens erat, in quo
ascendens eumque vehementer illustravit; cumque oculis ipsius

p.30 

placuisset, ibidem construere civitas dixit; quod mox talia
inchoarunt, atque ipse princeps ibidem et per Apulie finibus est
demoratus, donec ipsa civitas ad culmen usque perduxit. Deinde
Kalabrie finibus perambulavi; dona simulque et magna exenia
sunt ablata.

28. His ita gestis, callem nimirum que reliquerat iterum
repedavit; cumque venisset Salernum, dum portam ipsius civitati
cum suis egrederentur, ipse princeps alta trahens suspiria,
tandem in voce prorupit: » Civitatem hanc preclaram quomodo
linquimus? quia, quantum conicere valeo, illa que cepta est,
callem ipsius scopolis plena est, et nec honeratum veiculum nec
plaustrum illuc ducere valemus; et quid exinde peragam nescio,
utrum illam perficiam, et ista in qua nunc degimus. diruam? »
Quibus unus e Longobardis ad hec ita respondit: » Quid donum
mihi dat dominus meus, sic faciam, ut ista civitas (inlesa) semper
maneat, et quod regi spondisti adimpleas. » Ad hec princeps:
» Pete quod vis. » At ille: » Nichil aliud peto, nisi ut protinus det
mihi varium indumentum, quod olim tuus genitor in pascali
festivitas utebatur. » Idem princeps: » Difficile postulasti res,
attamen si perficis quod prompsisti, ego te induam ipsum. »
Tunc ipse nimirum ut erat consilio sagax, taliter prorsum dedit
responsum, ait: « Ipsum murum ab oriente, qui est situs iusta
Faustini rivum, protinus diruamus, quia nempe machina quod
nos petraria nunccupamus, ibidem valde videtur esse contraria,
eo quod ipsa terra ultra Faustini rivum eminet muro; et hac
parte paululum murum ipsum construamus, et omnimodis iam
ab hostibus (ab) hac parte metu nil habemus. Ipsum aliud murum
qui est ad occidua parte, ultra ipso priore statim murum hedificemus,

p.31  

et est tutamentum contra marinos hostes. Et tunc
denique quod dudum regi prompsisti, omnimodis videtur esse
completum.» Tunc omnes qui aderant mirati sunt valde, quod
tam salubre consilium cicius potuisset repperiri, et protinus idem
princeps indumentum deferri iussit. Cumque eum deferisset ante
suum optutibus quidam eius famellus, ilico ipse princeps eum
tulit atque sicut promiserat, eumque induivit. Nam quod ex ore
eius semel procedebat, nullatenus introrsus rediebat; premia non
captans, sermone immobilis extans.

29. Cumque fuissent patrata talia, ipsa quod inchoarunt,
operari desierunt, et hac preclarissima civitate quod vir ille
magnificus dixerat, omnimodis adimplere studuerunt, et Deo
tuente, inlesa usque nunc actenus manet. Ipse ut diximus
Grimoald ad instar sui genitori undique muniri civitas ista cepit
atque a parte australi antemuralem fecit. Fuit vir mire fortitudinis,
consilio cautus, cor denique capax. Et quid multa referam?
Erat promptus ad omne bonum. Sufficiant de Grimoald pauca que
diximus. Nam quidam illorum cognitus et per omnia probabilis
amicus plenissime acta que in hoc mundo gesserunt versibus
illustravit, quod nos huic historie scribere curavimus:
Magnus erat princeps Arichis, lux vestra salusque,
Restituenda Deo hic sua membra dedit,
Necnon et Romoald, ipsius maxima prolis,
Sub patre iam princeps hic requiescit humo.
Vir quoque magnificus Grimoald famosior illis
Hic scitus est princeps inter utroque loco,
Sensus eloquiis et formam scribere laudis
Cuius non poscit pleniter ulla manus;
Gloria magnificus, de Longo - maxime - bardis,
Precelsa e quorum stirpe superstes erat;

p.32  

Regali genere existens ab utroque parenti,
Transcendunt (cuius) gesta sed alta genus.
In terris pollens, nimium pulcherrimus armis
Spes iam Samnitis certa salutis erat;
Mirandus specie, sed plus mirabilis actis,
A puero micuit promptus ad omne bonum.
O dolor immensus! pro ultime dampna ruine,
Que gens Bardorum fraude subacta tulit!
A patre pro patria directus regibus obses,
Placavit patriam funus ad usque patris.
(L)…

(D)...
...
(Premia non captans, sermone immobilis extans)
...
(R)...
...
(I)...
...
(N)...
...
Cum Danahis vellum felici sorte peregit,
Finibus et pellit belliger ipse suis.
Extera regna sibi tribuenda pace subegit;
Dilectus cunctis terribilisque fuit.
Pertulit adversas Francorum sepe falangas,
Salvavit patriam sed Benevente tuam.
Sed quid plura feram? Gallorum forcia regna
non valuere huius subdere colla sibi.

p.33  

O quam longinquo fuerat dignissimus evo,
De quo tantus erit tempus in omne dolus,
Post casum infaustum quod regna Latina ruentem
Ipse sue gentis spes requiesque fuit.
Terrenas gazas numquam servabit amando,
Sed mox captivis indigenisque dedit.
Itala, Romana, Illirica, Hebrea, Afla, Pellasga
Morte tua princeps (gens) sine fine dolet;
Mors tibi non nocuit, sed nos linquendo peremit,
Dulcis alumne, tua quos tenet atra dies.
Vixisti septem, (bis ternis floridus annis),
Sed cunctis seclis laude perempnis eris.
Sint satis hec breviter de te prolata legenti,
Plenus laude tua lllic) quia mundus adest.

30. Igitur Grimoald postquam tenuisset principatum Samnitum
anni videlicet decem et novem et mensibus sex, vocante
eum divina potencia, de hac luce extinctus est, atque reconditus
in iam dicta ecclesia sedis Salernitane iusta sepulcha patri
fratrique.

31. Ipse de quo prediximus Karolus cum iam per evolutis
multis quippe temporibus regnasset, Pipino suo filio regnum
tradidit, presentisque vite relinquens gloriam atque potestatem terrenam,
ad beatum Benedictum devotus cum aliquantis suis advenit fidelibus,
seseque eidem Dei contulit confessori, utque in spirituali habitu fore
spondens permansurum; et ibidem perfectus est monachus et in quo et
sancta finire vitam iure profexus est iurando. Igitur dum venisset
monasterium quod prediximus, qui est situm in Casinum castrum,
cum omni humilitate abbati qui tempore illo ipsius ecclesie
preerat, se subdedit, atque cum omni mansuetudine seperrime
monachis exibebat obsequium. Quid multa referam? Qui ante

p.34  

purpuratus contestisque ex auro gemmisque bestibus induere
solitus erat, post vili tectus tegmine pauper ipse pauperibus
ministrabat, et iusta dicta apostoli qui ait, non tantum coram
Deo sed coram omnibus hominibus caritatem servarent, sic idem
non tantum Deo exibebat servicium speciale, sed et membra eius,
id est monachis eius, sedulum cum omni humilitate sine querela
exibebat obsequium.

32. Libet sane me (de) eiusdem Karoli humilitate pauca huic
istorie inserere, ut poscit liquidius agnosci, quam humilis iste vir fuerit
quanteque innocencie (et) sanctitatis. Dum denique abbas, qui tempore
ipsum monasterium ut diximus preerat, cuius nomen memorie
non retinemus, eumque exprobans, sicuti mox est abbatibus, ut
per exprobacione, que monachis aforis inferunt, deintus quid
animo gerat cognoscere valeat, sic idem abbas in multis argumentis
dura ei loquendo, irascendo, minando pertemptabat. Sed
ille nimirum omnia tolerabat. Quid multa referam? Paucas
oviculas ei ad pascendum cure commisit. Ad ille cum omni ut
diximus humilitate sui abbati voluptati optemperans, omnimodis
sese respondit esse facturus. Cumque ad pastum per multos dies
portaret ac reduceret, una denique die in latronem incidit. Sed
cum super eum iruissed, ille nequaquam est ei superbe locutus,
adiciens: » Fac quippe quod vis; tantum ne oviculas tollas; de
meis plane indumentis quid velis accipe. » At ille nimirum funditus
eum expoliavit. Cumque sese nudatum cerneret, parvipendens
quod tegumentum femoris perdidisset, et non valens ferre
verecundia, celeriter super eum irruit, eumque in terram protinus
prostravit, tantum quippe tegumentum femoralium vim ab
eodem abstulit, reliqua illi reliquid, addens hoc: » Non propter
virestuas sed propter Dei omnipotentis eiusque confessori
Benedicti talia tibi committo. » Dum vero nudus veniret monasterium,
fratres ocius ad eum cucurrerunt atque percontari
eum vehementer ceperunt de re que acciderat. Ipse quippe que

p.35  

acciderat pandens ordinem rei, ipsi nempe ilico curaverunt
nunciare abbati. Ipse abbas cum res inusitata audisset, statim
ad eum venit, eumque vehementer increpavit, qualiter, ut iam
diximus, deintus mores eius cognoscere valeret. Sed ille nil aliud
nisi se peccasse respondebat. Quod dum abbas talia cerneret,
eumque precipua vestimenta nimirum induere fecit.

33. Et alia nempe die rursum precipiens, ut solita obediencia
ilico perageret, sed ille statim claustra relinquens, oviculas ad
pastum deduxit. Dum vero ad oram qua solitus erat nitebatur
quippe revertere, unam ex ovibus valide claudicabat pede; quod
ille dum cognoscens talia, ut ad monasterii claustra solita ora
veniret nequiret, eam super umero proprio longius deportavit;
cumque longo itinere eam deferisset, coinquinatus nempe est
luccio eius. Ad hec ipse taliter fertur dedisse responsum: » Non
propter te hec quippe pacior, sed propter Dei iussaque mei abbati
meique peccatis merentibus talia perago; nam propter te non
dico proprio humero portare, sed eciam despectui aberet vellere
tuo contingere. » Quid multa dicam? Usque cenobii claustra eam
plane perduxit. Sed dum fratres monasterii talia cerneret, cum
ingenti cursus idipsum nunciare studuerunt abbati; quod ille
nimirum celeri cursu ad eum venit et in verbis talia promit;
» Dic mihi, inquid, Karole frater, pro qua re solita hora huc
nequisti venire? » At ille: » Unam ex oviculis minime valebat
gradere; proinde, mi pater, solita hora huc properare nequivit. »
Cumque abbas crebrissime eum temptaret et ex omni parte se
superatum cerneret, aliquantis e suis monachis fratribus sociavit,
atque simul cum eis sermocinabat de tante humilitatis tanteque
temptacionis, quod ille, qui dudum fuerat rex, tolerabat. Nam
decreverunt, ut omnimodo in iam dicta obediencia minime iret,
tantum ibidem excolere ortus. Ecce quante humilitatis vir iste fuit,

p.36  

qui cum fuisset precelsus rex, oves ei commisse pascebat! Et quid
multa dicam? Uni homunculi se ad spoliandum tradidit. Quod
nos non pro alia re huic historie inseruimus, nisi ut nunc monachi
radix omnium bonorum humilitatem habeat, atque cum omni
nisu et alacritate unusquisque obediencia inter se plane peragant,
et iussa abbati quasi Dei metuant, et crebrissime sane Karoli
obedienciam ante oculos ducant. Nam sicut radix omnium malorum
superbia est, sic nimirum omnium bonorum radix comprobatur
esse humilitas.

34. Denuo de eiusdem Karoli humilitate dicere cupio. Ipse
iam dictus, ut nuper diximus, dum ab eo eiusque exercitus mensis
unius die Martis capta esset Papiam, Romam venit, ibidem
introybit, et ab Adriano papa in capite eius, ut retro redeam,
preciosam imposita est coronam. Ipso denique tempore imperator
qui preerat, eidem Karoli huiusmodi epistola misit:
» Imperator augustus patricio Karolo salutes. Scias quia dirigo
tibi aureos centum milia; rursum si ad me veneris, do tibi mille
milia et totam ex topacion coronam, insuper et sex milia miliaria
de terra Asie, quin eciam et super omnes patricios meos te
collocabo; legionem Vulgarorum unam, et Persarum alteram,
Armeniarumque terciam; qui eiciant Normannos de Europa
subiciantque tibi Asie regna omnia. Vale mi prime consul »
Item epistola qui est transmissa ad imperatorem:
» Augusto imperatori Karolus. Grates referimus multas vobis
de tot muneribus, quod mihi promisisti, sed honorem nullum
mihi fecisti, quando consulem me scripsisti; quoniam licet honorem
et terram habeas maiorem centupliciter, quia tantum est
Asya quantum Europa et Africa, tamen capud mundi Roma est,
quam teneo. De meo autem adventu sciatis, quoniam ad vos non
veniam, nisi quando resurgant mortui; quia scio Romanorum

p.37  

regnum esse sicuti fuit, meis vero temporibus volo, si placet
Deo, ut existat. Valete; et scias, quoniam dirigo tibi centum
canes. »
Quod nos huic historie proinde inseruimus, ut per omnia eius
humilitaie nimirum hostenderemus. Numquid non poterat illum
vocitare, sicuti ipse imperator proposuit ipsum? Sed humilitas
ut diximus, qui est omnium bonorum radix, est secutus; ad
optimum namque fructum pervenit ad finem.

35. Igitur cum in predicto monasterio aliquod tempore perdurasset,
iam longeva etate, divina vocante potencia, placita
morte quievit, atque ibidem digno tumulo est humatus. Iterum
ad ystorie retexendum ordinem redeamus.

36. Igitur Paulus, de quo superius mencionem fecimus, cum
funus vidisset principis Arichis eiusque prolis, presenti vite
relinquens glorium, ad beati Benedicti pergens nimirum cenobium
ibidem sancte religionis indutus est habitu, atque spopondit
usque ad sue vite exitum omnimodis ibidem esse mansurus.
Dum vero aliquod dies percurrentibus illuc moraret tante (in)
innocencie tanteque humilitati, simulque silencium deferebat
ultra humanum usus. Sed dum ab abate simulque et a fratribus
de tali re coerceretur, ut non esset bonum immoderato silencio,
et secundum dicta sanctorum patrum valde nimirum videtur
esse contrarium, ipse vero, ud erat sagax prorsus atque strenuissimus,
deliquisset se respondebat; et iterum aiebat: » Inanis verba
multa quippe iam olim nimirum locutus sum; iustum est, ut
nunc a (licita) nimirum me subtraham, dicente quippe papa
Gregorio: » Qui non commisit illicita, licita utatur; et qui commisit
illicita, a licita subtrahat (se). » Proinde, mi pater, a licita
nimirum, quem mihi precipis, me subtrahere cupio. » Ad hec ipse
abbas: » Sufficiant nimirum, quem pater noster beatus Benedictus
in sua regula edidit. » Ipse vero ut talia audiens, a nexu quo
se districtius ligaverat solvit, atque nempe regulariter cum ceteribus
fratribus quiescebat.

p.38

spektrum.GIF (657 Byte)