Textsspektrum.GIF (657 Byte)

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum

spektrum.GIF (657 Byte)

p.1 – p.24 purpur.GIF (70 Byte) p.25 – p.37 purpur.GIF (70 Byte) p.38 – p.65 purpur.GIF (70 Byte) p.66 – p.88 purpur.GIF (70 Byte) p.89 – p.110 purpur.GIF (70 Byte) p.111 – p.128 purpur.GIF (70 Byte) p.129 – p.145 purpur.GIF (70 Byte) p.146 – p.166 purpur.GIF (70 Byte) p.167 – p.184 purpur.GIF (70 Byte)

spektrum.GIF (657 Byte)

p.167

atque venusta forma et micantibus oculis, nares equales
et directe, decoraque facie, et ut melius dicam, sapienciam ipsum
Deus illustrasset, suus benignissimus genitor de hac luce abstractus
est. Tenuit principatum Salernitanum annos... et menses...
fuit autem corpora prevalidus, statura equalis, que nec longa nec
brevis possit adverti, pulcherrimaque facie, et nec minus consilio
quam viribus decoratus. Mirandus specie, set plus mirabilis actis, a puero
micuit, promtus ad omne bonum. - Sepultus namque est iuxta
ecclesiam Dei genitricis et virginis Marie sancte Salernitane sedis.
Fecit autem in eadem ecclesiam crucifixus ex argento purissimo,
necnon et eius altare sacratissimum argento purissimo circumdedit,
candelabraque argentea tria, idipsum altare in honorem
Domini et salvatoris construere fecit, ipsum argentoque circumdedit,
et eum ante conspectum vocari iussit. Ante conspectum
subaudis cuius? Dei. Quia ymago Dei filii est nimirum ibidem
depicta. Palacium illud quod penitus destructum erat, ipse vero
rehedificavit eum, licet non totum, et in angulo ipsius ecclesie
sancti Petri campanile mire pulcritudinis quamvis exiguum mirabiliter
construere fecit; et multa alia gessit, que omictimus plane
retexere cuncta. Huius temporibus Atenolfus Beneventanus princeps
propter suas nequicias suaque crudelitate, de quo iam
superius diximus, ex sua urbe fuit expulsus, atque cum paucis suis
fidelibus Salernum venit; sed eum Guaimarius cum sublimitate
recepit, quia socerus illius erat, et sua filia Rothilda iam nuper;
et in matrimonium tradiderat. Set non reddiderat suo filio sicuti
debuerat; sed pro bona reddedit eciam mala.

160. Dum vero princeps Guaimarius de hac luce extinctus
fuisset, sicuti mos est variis civitatibus, sic inter se Salernitani
sepissime consurgebant. Sed ipse iam dictus Atenolfus una cum
sua coniuge omnimodis satagebat, quatenus Salernitanum principatum
invaderet; sed iustus iudex Dominus iniquitas eius in capud,
illius convertit, atque de hac urbe cum verecundia fuit proiectus,
et in exilium est nimirum extinctus, et omnis Salernitanus
populus gloriosi principi Gisulphi est plane subiectus.

p.168  

161. Sed [dum] cum talia patrata fuissent, Landolfus germanus
iam dicti Atenolfi, qui et ipso illo in tempore Beneventanis
preerat, iniit fedus cum Iohanne, qui et ipso illo in tempore
preerat Neapolitanis, atque pari consensu cum omnibus suis
subditis in unum sunt congregati, quatenus venirent et principatum
Salernitanum totis viribus expugnarent, atque, si valerent,
usque meniam civitatis properarent, putantes, ut minime
princeps Gisulphus, qui erat adolescens, illis obviam irent. Set
dum princeps Gisulphus talia comperisset, statim cum valido
exercitu exiit obviam ei; et aut procul a Salernitana urbe locum
ubi Cabeis dicitur, tentoria fingere iussit; abuitque in suffragium
Mastalus, qui et ipse illo in tempore Amelfitanis preerat, cum
suis hominibus. Set dum predicti Landolfus et Iohannes cum
suis hominibus inivi properare maluissent, statim Salernitanis
una cum Amelfitanis ab bellum sunt preparati. Cum namque cernerent
Beneventanis Capuanisque necnon et Neapolitanis, Salernitanis
Amelfitanisque totis viribus ad pugnam essent parati,
terga dederunt, atque super eos in loco, in quo Gisulfus cum suis
manebat, minime adierunt. Igitur cum ipse Landulfus et Iohannes
conspicerent, quia sine effectu morarent, statim aliquantula
predia incendere iusserunt, et callem quam reliquerant iterum
repedarunt. Cumque in suis urbibus remeassent, ipso princeps
Landulfus statim fedus firmissimum cum Gisulfo principe iniit,
atque in unum sunt congregati, necnon parique consensu cum
multitudo hostium Nolam venerunt, et ibidem tentoria figere
iussit, et pene omnes predia Neapolitanorum depredare iusserunt;
[et pene omnes] et diversis machinis Nolam silicet expugnarunt,
eamque ceperunt et ad solum usque prostraverunt. Et
ab invicem pacifico sunt sequestrati, suasque repedaverunt
dinique fines.

162. Illo namque tempore Aquinensis castrum suo principi
Landolfi se revellavit, et nequibat suis iuris per vim illud nimirum

p.169  

subdere. Quidam Capuanus, Adenolfus nomine, illis preerat,
atque cum ipsis suo principi se revellaverat. Sed dum certo
cercius Landulfus princeps talia comperisset, statim Salernum
misit, quatenus Gisulfus princeps cum suo exercitu validissimo
veniret atque eum omnimodis adiuvaret, ut predictum castrum
suis iuris attriberet. Dum autem clementissimi principi Gisulfi
[intantum] intimatum fuisset, ille ut erat audax, ilico suum
exercitum congregari iussit, et protinus cum suis iter arripiunt,
Capuamque properavit, deinde Aquinensium finibus venit, ipsumque
castrum ilico expugnare cepit.

163. Landulfus de quo supra diximus princeps una cum suis
omnimodis satagebat, quatenus ipsum castrum per vim iuris
suis subdere; sed non a Deo ei fuerat nimirum concessum, quia
diversis machinis eum iam expugnaverat, sed sine effectu permanserat.
Sed dum utrumque populus omni nisu exinde decertaret,
et illum castrum illesum perduraret, unus ex Salernitanis,
Sikelmannus nomine, qui erat ex Acernio oppido ortus, strenuusque
vir ad limpidandas ligna, dam ad unum ex circumstantibus
est locutus: Volueram veraciter agnoscere voluntatem domini
mei principis, utrumne placet ei, ut istum castrum comprehendamus,
an non? At ille protinus ei respondit: Veraciter scito,
quia si illud capere potuissemus, magnum gaudium ipse dominus
noster habuerat exinde. Ille inquid: Volueram, si dignus sum, ex
ore eius talia auribus auriret. At ille dixit: Ego te illius diccioni
presentabo. Vocabatur autem ille, cum quo ipse Sikelmannus
loquebatur, nomine Petrus, eratque clericus precipuusque medicus
et ab ipso principe valde dilectus, quin eciam postmodum
eum in hac sede Salernitana presul constituit; de quo, si vita
comes fuerit, postmodum plenius disputavimus.

164. Cum vero principi Gisulfi ipse Sikelmannus presentatus
fuisset, in hunc modum promsit talia dicta: Mi princeps, velis,
ut capiamus hunc castellum? At princeps: Proinde huc veni,
quatenus eum videlicet capiamus. Et statim exinde exiit, et
machina quam nos petraria nuncupamus, mire magnitudinis
construcxit, moxque ipsum castellum Salernitani totis viribus

p.170   

ominique conamine expugnare ceperunt, atque murus illius
castelli fortiter confringebant. Dum talia Adenolfus et qui cum
eo erant conspicerent, atque aliquantos ex eis mortui essent,
ilico veniam ab ipso piissimo principe [veniam] poposcebant.
Ipse preclarissimus princeps annuit eorum preces, atque princeps
Landulfus exinde arcius exoravit, quatenus veniam illorum
tribueret. Ille vero voluntati eius assensum dedit noxamque illo
condonabat; quapropter Adenolfus cum suaque uxore suosque
liberos et cum suis famulis Gaietam inlesum permittit ire. Et
sic cum magno tripudio Capuam catervatim venerunt, donaque
plurima magni principi Gisulfi Landolfus princeps dedit, suaque
arva cum suis obanter rediit.

165. In ipsius temporibus inventum est sacratissimum corpus
beati Mathei apostoli in Lucanie finibus, atque cum debito
honore per iussionem iam fati Gisulfi principi Salernum deducitur.
Sed quod miracula et signa et quomodo fuit repertus,
omnimodis nunc omictimus pandere; postmodum Deo tuente
fidelibus innotescimus atque huic ystorie annexere facimus.

166. Dum ipso Landulfus prefuisset Samnitis annos..., ab
hac luce subtractus est; Beneventanorum principatum eius filii
Pandolfum et Landulfum bifarie regebant. Eo tempore sancte
Romane sedis preerat papa Iohannes, filius cuidam Alberici
patricii. Dum esset adolescens atque huiusmodi viciis detitus,
undique hostium congregare iussit in unum, et non tantum
Romanum exercitum, sed eciam Tusci Spolitinique in suum suffragiium
conduxit, populusque multum nimis, et cum magna
virtute Capuam properabat. Ilico princeps Pandulfus consanguineos
suos Salernum misit, quatenus eminentissimum principem
Gisulfum enixius obsecrarent, ut in eius adiutorium sine dilacione
veniret. Ille vero ut talia audiens, protinus cum magna
audacia magnoque apparatu cum omnibus suis illuc properavit.
Sed dum Romani Spolitinique necnon et Tusci adventum Gisulfi
principis comperissent, magno metu perculsi, repente suas
repedant fines.

p.171   

167. Dum autem famam eiusdemque principis Gisulfi undique
pervolaret, atque per diversas civitates eius gloriam nimirum
fragaret, legacionem illi pape Iohanni misit quatenus in unum
se nimirum coniungerent. Quapropter ipse princeps minime est
moratus, atque cum grandi apparatu per marinum iter Terracinam
est profectus; moxque iam dictus papa cum non paucis
Romanis ad eum venerunt. Sed cum facies principis eiusque
apparatu nobiliumque multorum gloriamque illius cernerent,
mirati sunt valde, adicientes: Plus nunc plane vidimus que
nuper audivimus. Et inter se alternatim fedus inierunt, atque ab
invicem sunt segregati. Quid multa referam? Regnum Grecorum,
Agarenorum, Francorum Saxonumque et nimirum obediebant,
atque suoque principatu inlesum videlicet obtinebat, et omnis
populus sub sua dicione positus gaudebant nimirum et exultabant,
et non erant plane qui exterrerent eos.

168. Per idem tempus pestis valida fuit infra principatum
Salernitanum, et multos ex eis interempti sunt, domuique plurime
vacue remanserunt, donec civibus magna instancia precum Domino
obsecrant; et tunc pestis ipso quievit. Tanta denique
pluviarum (abundancia) antea quam ipso pestis eveniret, tantaque
tonitrua et corruscaciones, quale numquam seniores nostri noverunt,
atque pars multe moncium ceciderunt.

169. Hoc tempestate Italie rex preerat Verengarius una cum
filio suo, Adeveltrus nomine. Sed cum multa sevicia erga
populum sibi subiectum ipse iam fatus rex nimirum adnecteret,
atque variis casibus [casibus] eos cruciaret, clam legacionem
Longobardi Romanique Octoni regi miserunt, quatenus veniret
et regnum Italie sub sua diccione optineret; erat siquidem illo in
tempore Saxonum Allemannorumque rex. Ut talia rex Octo audisset,
valde gavisus est, atque ut id fieret omnimodis gratulabatur,
et sine mora cum valido exercitu Italiam properavit. At vero rex
Langobardorum Adevertus [veni] cum magno apparatu populusque
nimis valde clusas venit, quatenus cum Octone certamen
iniret; feruntque plurimi, ut sexaginta milia pugnatorum cum
rege Adeveltro fuissent. Sed dum una die unaque nox ibidem

p.172   

morarent, et Octoni exercitum ibidem non apropiarent, non
pauci comitibus Adeveltri regi promserunt: Volueramus, domne
rex, ut Papiam cum paucis pergas, et tuo genitori dicito, quatenus
Bardorum regnum sub vestra dicione commictant, quia nos minime
sub illius potestate iam amplius perduramus. Si vobis commictit
regnum, nos totis viribus pugnamus, sin autem, Italie
regnum exteri regi commictimus, quid seviciam illius sueque
coniugi omnimodis sustinere nequimus. Sed dum talia (patri)
matrique que dictum ei fuerat intimasset, pater vero dictis eius
optemperavit, mator namque dictis eius nullo modo assensum
dedit. Quapropter ad clusas reversus est, et suis comitibus omnia
propalavit; at illi omnes exinde irati sunt, protinusque illum
reliquerunt, et unusquisque in suis urbibus reniearunt. Octo rex
namque sine impedimento Italiam introivit atque Italie regnum
optinuit, ipseque Verengarius in oppido, in quo cum sua uxore
fugierat, qui vocatur sancti Leoni, per vim comprehendit, Galliamque
vinctos illos direxit. Adelbertus cum suis germanis
paucisque suisque fidelibus fugam iniit, atque in insulam Corsecam
venit. Ipseque Octo cum sua coniuge Aidelgaiza nomine
Romam ingresus est, et a papa predicto Iohanne oleo uncionis
est unctus coronaque suo capite septus, et ab omnibus imperator
augustus est nimirum vocatus, et multa incommoditate Romanis
et apostolice sedis indixit, que nobis est dicenda per singula.
Deinde Campanie finibus venit, statimque et princeps Veneventanus
Pandulfus in eius venit occursum, et cum ipso suaque
coniuge cum magno tripudio Capuam properarunt, et statim
legacionem idem imperator Gisulfo principi misit, donaque
regalia, quatenus per semet ipsum, si ei durum non esset,
Capuam veniret, et sua sorore, illius imperatoris coniugem, nimirum
videre.
Set dum huiusscemodi dicta principi delata fuissent, moxque
cum non paucis suis fidelibus ecclesiam Dei genitricis introivit,
atque nimis eam exflagitabat, quatenus pro suis delictis suum
natum, ut veniam illi tribueret, arcius rogaret; et sic commeato
accepto a presule sanctissimo Petro, incunctanter illic properavit.

p.173   

Cum vero non procul a Capuana urbe cum suis venisset,
ilico Paldolfus et Landolfus principes ei obviam exierunt, atque
cum debito honore ad imperatorem Octonem eum videlicet
perduxerunt. Ille imperator ut eum vidit, ilico de throno in quo
residebat exiliens, paululum ei obviam exiit, invicemque se
obsculaverunt. Deinde imperatrix ut vidit atque lacteo vultu
conspexit, super collum eius ruit eumque osculavit, atque eum
pariter secum sedere iussit, quia ex consanguinitate erat ei nimirum
coniuncta. Agebat plane: Confrater meus Gisulfe, quare non
venisti tuamque sororem non requisisti? Et inter dicta verba
eum amplexabat et creberrime osculabat. Idem princeps eique
(mire) pulcritudinis equum cum aurea sella dedit opesque
plurima, et ab eis dignisima dona accepit; et sic cum magno gaudio
cum suis Salernum remeavit; omnis populus exinde gavisus est.

170. Ipse imperator deinde Apulie finibus venit, et valide
eam silicet denudavit, et civitas Varim aliquantulum eam obsedit,
et quantum valuit undique constrinxit. Idipsum iterum
arva sua remeavit, iterum Italiam venit Romamque properavit,
et aliquantos ex Romanis suspendere iussit, quia dum ipse imperator
abesset, valde (decimus) tercius papa Iohannes a Iohanne
Alberici filius afflixerunt atque fedarunt. Deinde Calabrie finibus
venit, incendiis, predacionibus vehementer eam videlicet
actrivit, et nulla dampna vel oppresionem in principatum Salernitanum
gessit.
Igitur dum Paldolfus cum ipso [principe] imperatore Calabriam
morarent, eius germanus Landulfus princeps diem clausit
extremum. Tenuit principatum una cum suo germano, iam dictus
Paldolfus, annos octo; fuit denique avidus et minime legis
tramitem fuit sequentem. Sed dum talia comperisset Paldulfus,
Calabriam reliquid imperatorem, Beneventum venit, suumque
filium Landolfum principem sublimavit. Iterum ipse Octo Ravennam
properavit.

171. Dum hec patrata fuissent, ipse Paldulfus Octonem rogavit,

p.174   

quatenus secum de suis aliquantos in suffragium micteret,
ut Apuliam cum ipsis nimirum graderent. Ille vero aliquantos
ex suis illi dedit, et sic ipse Paldulfus cum paucis iuvenibus
Beneventanis Capuanisque civitatem Bivinem adiit. Dum mixti
Greci cum hominibus ipsius civitatis egressi fuissent, et cum
Paldolfo pauci adessent, ad pugnam sunt nimirum protinus
parati. Paldulfus cum suis super eos irruit, ultimaque cede eos
vastavit, sicque pervenit usque ad portam illius civitatis. Dum
ei obviam quidam Grecus nomine... cum magna virtute venit,
fortique ictu percussit, et eum in terram protinus stravit; denuo
denique similia fecerunt. Sed cum iterum Greci aditum civitatis
cum grandi strepitu exissent, ut Paldulfus et qui cum eo erant
ad pugnam se preparare maluissent, ilico dum retro sibimet
conspexissent, catervatim venire cernerunt multitudo hostium;
sed nequibant optutum illorum [illorum] discernere, utrum
Pandulfi homines essent qui exspectabant, an e contrario Greci.
Set dum eis approximassent, cognoverunt, quod Greci essent;
unusquisque omnimodis ad pugnam sunt preparati. Sed dum
bellum inchoassent, statim Paldulfi equum vulneratus est et sine
mora extinxit. Sed unum ex suis dum talia vidisset, moxque
equum in quo residebat exiliens, et ipsi principi detulit; ille
vero statim equum ascendit, ut cum Grecis certamen iniret; sed
nichil ei profuit, quia iam suis dispersi erant et huc atque illuc
vagabantur incerti. Dum vero Paldulfus plurimi ex Greci sauciaret
et iam fexus esset, super eum quidam Grecus cum magna virtute
venit fortique ictu percussit, eumque de equo in quo residebat
deiecit, quia iam arma confracta habebat; sic super eum
irruerunt eumque comprehenderunt, atque ad suum patricium
perduxerunt; et non paucis ex suis vulnerati, aliquanti comprehensi,
exiguis ex eis extincti, reliqui quamvis confusi suas
veniunt fines.

172. Princeps sepedictus Gisulfus illuc Landonem castaldeum
in suffragium misit, quatenus cum suis eum nullo modo relinquerent;
et dum illuc gradere festinaret, subito ei in itinere

p.175   

nuncius venit, qui ei omnia intimavit. At ille quamvis cum merore
Salernum remeavit.
Ille patricius, Eugenius nomine, Constantinopolim Paldulfus
cum suis militibus misit, et ille cum multitudine hostium Beneventi
fines invadunt; Avellino oppido adiunt, et illorum castaldeus,
Sikenolfus nomine, cum consensu illorum comprehendunt,
Capuamque properarunt, multosque homines promiscui sexu
inibi capiunt, ipsam urbem diversis machinis expugnare ceperunt,
obsideruntque eam fere quadraginta diebus. Marinus, qui
preerat illo in tempore Neapolitanis, cum omnibus suis accepta
occasione Capuam venit, incendiis, rapinis et quicquid repperiri
poterant demoliunt. Sed iniquitas eorum in illorum verticem,
nimirum descendit; quia dum cerneret ipse patricius sine effectu
ibidem morarent, et crebrissime Langobardis suis non paucos
vulnerarent atque necarent, et metueret, ne forte Francorum
exercitum super eos irrueret, presertim cum plurima opes essent
ditati, et promiscui sexu fere quingentos comprehendissent,
Capuam liquit et cum paucis pacifice Salernum venit. Reliquum
vulgus per Beneventum habiit iter, et multa oppida in dolo
ceperunt, pene civitatem Beneventanam venerunt, ibidem vir
unus, Zocto nomine, comprehenderunt, quid germanus Paldulfi
Romualt inter Grecos a puericia fuerat, et iam minime patria
sua repedare volebant propter suam superbiam; et sic Apuliam
remearunt. Ipse vero Eugenius dum apud Salernum aliquos dies
mansisset, et princeps predictus Gisulfus ei delicias binaque
optima diversaque pocionum genera sepissime suis famulis illius
fecisset ministrare, Apuliam est reversus.

173. Dum patrata talia fuissent, non multo post dies exercitus
Alamannorum, Spolitinorum Saxonumque Capuam venit, set
Grecorum falanx minime ibidem repperit. Deinde exinde sunt
moti, territorium Neapolitanorum invadunt, undique inibi
predam capiunt, et vehementer una cum Capuanis civitatem
Neapolitanam constrinxerunt; exinde sunt moti, Avellino oppido
adierunt, quid Greci se (ut) iam fati sumus, tradiderat; proinde

p.176   

Beneventani una cum Francis eum expugnabant. Idipsi Beneventum
venerunt, missamque ab archiepiscopo Landulfo audierunt,
et corporis et sanguinis domini nostri Iesu Christi participati
sunt; et sic accepta benedicione a predicto sanctissimo
pontifice, Apuliam pervenerunt. Ipse Eugenius de (quo) prediximus
propter suam crudelitatem comprehensus est a suis atque
Constantinopolim missus. Hac tempestate imperator Niciforius
preerat, vir bonus et iustus atque diversorum gencium preliator,
de quo non est nostrum dicendum, quia ad aliorum facta percurrimus,
silicet Langobardorum.
Cum Franci catervatim graderent Esculum, repente Abdila
patricius cum magna multitudine Grecorum exiit eis obviam, et
non procul ab ipsa civitate utraque acies se coniunxerunt. Set
dum in unum adissent, et comes Alemannorum Saxonumque,
contum gestassent, super eos subito irruit, multosque ex eis interemit,
reliqui fugam compulit ire. Ipse autem patricium
occidere noluit; proinde eum secutus est, ut vivum illum
apprehendere valeret; sed mininie talia facere potuit, quia
expeditum equum sedebat; quapropter asta que inanu gestabat,
illius protinus misit equumque percussit, atque sauciatus
Esculum introivit. Ipse autem comes vocabatur nomine Cono.
Cuneus alius validus, qui fuerat ab ipso patricio missus, quatenus
ex alia parte clam super Francos irrueret ultimaque cede eos
vastaret, dum talia perficere vellet atque super Spolitinos irrueret
ilico Spolitinorum comes, Sico nomine, cum valida manu
super eum venit, ultimaque cede eos vastavit, ipseque Romualt,
qui illorum preerat, cum non paucis comprehendit, et ne unus
ex Francis est mortuus, nisi unus ex Spolitinis est sauciatus. De
exercitu vero Grecorum ceciderunt fere mille quingentos viros;
auferentesque spolia multa, dilati sunt valde, et sic cum magno
tripudio Avellino oppido adierunt, et sic pacifice Beneventani
in eodem oppido introierunt.

174. Dum talia peracta fuissent, Octo iam sepe dictus cum
multitudine hostium Neapolim properavit, atque undique eam

p.177   

animaliis [properavit] denudavit. Statim coniux predicti principis
Pandulfi, Aloara nomine, una cum suo filio exiit oviam
imperatori, et virum suum omnimodis commendavit. Ille vero
statim Apuliam venit, et non procul a civitatem Bibine applicuit,
et totam Apuliam depredare iussit, ipsamque Bibinam fortiter
circumdedit, et undique suburbana eius incidere iussit.
Set dum hec agerentur, Pandulfus de quo premisimus princeps
dum apud Constantinopolim vinctum moraret, atque ipse
iam fatus Niciforius imperator eum plus cruciare satageret,
subitanea (mors) illi imperatori evenit. Nam cum esset iustus
et iure legis servator, Theophana crudelissima sua uxor propter
sue cupiditatis ardorem una cum Iohanne Similchi, qui et ille
illo in tempore ducatum gerebat, crudeliter illum, quod dictum
nenpe est, necaverunt, [et imperato] et imperium ipse Iohannes
excepit; statimque Pandulfum a vinculis, cum quibus nexus erat,
iussit absolvi, atque celeriter illum Apuliam misit, quatenus Octo
suas arvas sine dilacione regredi faceret et illi Iohanni imperatori
omnimodis fidem servare. Dum pervenisset ipse Pandulfus
Varim, statim illuc Octo imperator misit, ut eum sine mora illius
diccioni ipse iam dictus Abdila honorifice transmicteret. Quapropter
protinus illius diccioni miserunt, et per exoracionem
Pandulfi ipse imperator Apuliam deserit et Galliam properavit.
Ipse vero Pandulfus ad dignitatem pristinam est reversus. Hec
me dississe sufficiat; nunc plane quod ipsi benignissimo iam
fati Gisulfi principis eiusque serenissime coniugi, Gemma nomine,
accidit, quamvis cum mesticia, seriatim districcius stilo proprio
percurramus atque fidelibus innotescamus.

175. Factum est autem, ut ipse princeps in gravi langore
iaceret, ante optutumque eius sua benignissima mater staret, et
doliter fleret atque immensas lacrimas funderet. Siscitavitque
eam ipse clementissimus princeps, pro qua re sic acriter fleret.
Illa vero dixit: Dulcissime fili, proinde ploro, quia ineis peccatis
merentibus derelicta sum a meo viro, et nunc te cerno infirmum
et non habeo consolatorem, quia uterinus meus germanus longe
a me nimirum abest. Cui princeps: Et quid tibi, mitissima

p.178   

mater, exinde comparet, mox nostre eminencie ilico pande. At
illa dixit: Volueram, dulcissime fili, quatenus illum cum suaque
domo huc profecto accersiamus. Idem princeps: Fiat, ut comparet
voluntati tue. Cum autem princeps ille ad pristinam valitudinem
Dei nutu venisset, statim suus patruus, Landolfus
nomine, cum omni dormo sua Salernum venire iussit, quia illo
in tempore Neapolim manebat. Fuerat idem Landulfus filius, ut
fati sumus, Atenolfi principis, et propter suam nequiciam suamque
crudelitatem superbiamque (cum) suis filiis a Capuana urbe,
in qua natus fuerat, cum verecundia fuit eiectus, Neapolimque
exulaverat. Deinde venit Salernum, Cumsemque a predicto principe
Salernitano optinuit. Sed sua nequicia suaque aviditate Conseni
sustinere nequiverunt, celeriterque eum exinde expulerunt.
Iterum ex urbe Salernitana fuit eiectus, et Neapolim properavit.
Nunc vero, ut fati sumus, Salernum cum tota domo sua, relicto
Neapolim filium suum, vir callidissimus, et ipse Landulfus
nomine, ad habitandum pervenit. Sed dum Salernum adissent,
ipse mitissimus princeps, licet non recte gessisset, ei victum
opesque varias domosque, prediis colonisque eum ditavit, Consemque
et ad optinendum tribuit. Quid multa referam? Secundus
eum in hac urbe nimirum constituit. - Valde veremur, ne a
quodam sagacissimo, qui liberalibus disciplinis aprime est eruditus,
habeam reprehensionem; sepe enim vir qui est minime
audax, hostium insidias pertimescit plus nimirum quam audax;
sic denique et nos qui liberalibus disciplinis imperiti plenissime
sumus, crebrissime gnaros timemus. Qua propter, quantum valemus,
racionem illorum reddimus. Secundum quando nomen
est ordinis, in peneultimo acuitur, ut est illud beati Gregorii:
Iohannes in spiritu et virtute Helie precessit ante Dominum;
quia sicut Helia secundum Domini adventum preveniet, ita iste
prevenit primum. Quando vero preposicio est, omnibus sillabis,
gravatur, et duplicem habet intellectum, modo propinquitatem,
secundum fores, id est prope vel iusta ianuas; (modo)
emulacionem, id est imitacionem seu similitudinem, ut secundum
apostolos vivo, id est similiter ut et illi, quod Grece cata

p.179   

dicitur; unde et evangelium cata Matheum dicitur. Item nomen
est, similiter in penultimo acutum, cum significat prosperum
vel tranquillum atque quietum et placitum, ut illud Virgilii:
Ventisque secundis; unde et verbum derivatum est: secundo ,
secundas , secundat , id est tranquillo, tranquillas, seu prosperum
facio, vel quietum et suave facio, mitigo, plago, propicium
facto. - Credo equidem, quia peritis sufficit testimonia ab
imperito prolata; nunc vero quo omisimus, iterum arcius indagemus.

176. Habebat plane nefandus ipse Landulfus quatuor filios,
Landenulfus, Landulfus, Indulfus et Guaimarius. Ipse Landenulfus
habuit unum claucosum oculum; disponsavit puellam quedam,
Tasselgardi filiam. Dum illuc civitatem Tranam cum non
paucis nobilibus, ut eam Salernum cum magno tripudio perduceret,
perrexisset, in itinere eum videlicet (invasit) febris,
qui mox correctus acrique cepit ardore fatigari, Deique nutu in Consena
civitate est nimirum extinctus. Gaudium plane est versus in
luctus, ipsamque puellam quamvis corrupta [cor] cum suis
hominibus suas repedant fines, eiusque cadaver per iussionem
iam dicti principis Salernum deducunt. Dum iste Landenulfus
obisset, statim ipse princeps ad se accersiri iussit callidus ille
Landulfus, qui fuerat Neapolim, derelictus, eique Laurim castellum
ad optinendum dedit, quod suus extinctus germanus tenuerat,
atque cum domo sua et ipse Salernum venit. Indolfi Sarnum,
Guaimari Marsicum, pene omnia fiscalia eorum dicioni tradebat;
omnis Salernitanus populus necnon et sullimes valde exinde
fremebant. At ille nefandus Landulfus una cum suis callidissimis
filiis Salernitanos, quibus se credere poterant, pro principi sueque
coniugi interitu copiosa premia condonabat, et hac illac proinde
clam pergebat et sermocinabant, necnon sacramenta exinde
recipiebant, quatenus Salernum principatum invaderent, ipsum
que Indolfum principem constituerent; et si quislibet ipsi benignissimo

p.180   

principi sueque dilectissime coniugi predictam rem intimasset,
minime dictis illius credebat.

177. Factum est autem eo tempore, ut sepedictus Pandulfus
cum multitudine Spolictini necnon et suumque populum Neapolim
adisset, et eam undique variis casibus cruciasset, et omnimodis
nitebat, quatenus predicti principis Gisulfi terram invaderent.
Set dum ipsi sagacissimo principi fuisset cognitum, repente
multitudinem hostium congregare iussit, moxque locum ubi
Flumicellus dicitur misit; caveisque sunt ibidem antiquitus facte,
et est tutissimum locum. Dum illuc validissimum suum exercitum
pergeret, atque forti animo ad bellum esset paratus, audito hoc,
Pandulfus et qui erant cum eo minime Salernitanorum adiunt
fines. Set dum Salernitani non paucis diebus illic mansissent,
consilium pessimum nefandus Landulfi filius una cum Maraldi
filius Riso et cum Romualt, filius Teurici, illuc inierunt, quatenus,
ut prediximus, Salernitanum principatum invaderent.

178. Cumque omnes per iussionem iam dicti principis in
suis edibus remeassent, atque funditus locum illum liquissent,
in magnaque pace degerent et ex omni parte in circuitum tranquillitatem
haberent, surrexit contra eundem principem filius iniquitatis cum
suisque filiis, ut prediximus, Landulfus nomine, per quem in
principatum Salernitanum, perturbata pace, maxime populorum
facte sunt strages; et Risum et Romualt una cum suis eos omnimodis
adortabant, quatenus facinus adipiscere valerent; et non
tantum ipsis, verum eciam aliis in nefanda re adnectebant.
179. Cumque per multos dies exinde satagerent, atque quibus
se credere poterant, nunciabant et promebant: Numquid non
scitis, quia vult dominus noster Gisulfus vobis abstrahere
oculos? Idipsum eorum iusiurandum iurabant, et omnimodis
eos contestabant, ut dictis illorum minime proderent. Quid multa
dicam? Quotquot ipse benignissimus princeps diligebat, Landolfus
cum filiis suis illos exosos habebant; cui princeps minime
clemens erat, illos pleniter diligebant atque sibimet sociabant;
cui ille minas, illi vero dulcia verbo referebant. Quid multa
referam? Illo igne qui in eorum pectora ardebat, iam foras illud
per os evomebant, atque non solum eorum animas, verum eciam

p.181   

corpora illorum omnimodis concremabant. Landulfus vero una
cum suis filiis iam dudum conceptam iniquitatem parturiens, adnitentibus
Risonem et Romualdum sed (et) aliis ex Salernitanis,
principatum eius ut palacium hoc modo invaserunt.

180. In tempesta noctis, quando sopori gravi corpora fexa premuntur,
iam dicti Landulfi filii cum paucis palacium, non per ianuam,
sed per fenestram ingrediunt, et quicquid ibidem dormire comperiunt
comprehendunt, ibique vestarius predicti principis,
Balsamus nomine, vehementer constringunt; et sic ad aulam, ubi,
ipso benignissimus princeps cum suaque serenissima coniuge
quiescebat, audaci animo properarunt, atque ex more illius fores
pulsarunt. Cum talia princes idem audisset, miratus est, sueque
coniugi dixit: Perconta, quis est, qui nos insolita hora inquietat.
At illa ad ianuam per semet ipsam venit, eosque siscitavit, quis
essent. At illi nomnia sua dixerunt; statimque eorum ianue patefecit.
At illi introgressi, princeps eos perquisivit: Pro qua re in
tempesta noctis ad me fratres venistis? Illi dixerunt: Quia
Salernitani arma tulerunt et te propter tuam uxorem occiderent
malunt. Et hec dicentes, eu pro dolor, in eum manus iniecerunt,
cumque comprehenderunt, suamque benignissimam coniugem
forits deducunt, iniuriisque eam afficiunt, et in ipso palacio eam
includunt, ipsumque piissimum principem in altissima turre,
quem olim proaus eius Guaiferio construxerat, deposuerunt; et
est scita iuxta istius civitatis porta qui ad mare deducit; omnem
que eius thesaurum diripierunt, et sic per domos (illorum), cum
quibus illud peccatum consiliaverant, pergunt. Et si quis eos interrogabant
de re que acciderat, illi promebant quia: Ambo
pariter mortui sunt. Et protinus Alfanum, patrem serenissime
principisse, vocare quasi a parte piissimi principis iusserunt. Sed
dum ille more solito illuc pergere maluisset, repente illum comprehenderunt
et Petrum et Pandonem archidiaconum, eius nepotes.
Deinde omnes palacium adierunt, quia putabant principem
cum suaque coniuge extinctos, quemamodum ipsi crudelissimi
iusiurabant fuissent, et ipsi Landulfo tiranno iusiurandum iurarunt;

p.182   

Riso et Romualt una cum suis exinde onmimodis decertarunt.
Atque sequenti nocte ipsum iam dictum principem una
cum sua coniuge Amalfim deducunt. Illa vero qui antea purpurata
contestisque ex duro geminisque vestibus ipsaque per
palacium gradere solita erat, post tecta vilis vestibus ipsaque
confusa iacebat.

181. Cum talia vero peracta fuissent, Marinus, qui preerat
illo in tempore Neapolitanis, et Mansone, patricius Amalfitanorum,
Salernum cum non paucis venerunt, atque Landulfum nitebantur
adiuvarent, quatenus principatum ipse firmiter optinere.
Sed non valet suffragium humanum, ubi non adest divinum.
Ille Neapolitanorum patricius Marinus, oblitus beneficiorum tantorum
quod in eum princeps Gisulfus impenderat, oblitus eciam iusiurandum
quod iuraverat, cum omni conamine suisque hominibus omnimodis
eum videlicet adiuvabat.
Facta est autem magna tribulacio omnibus qui eum diligebant, maxime sacerdotibus
et clericis, necnon et viduis, quod Gisulfus princeps alere
solitus erat. Sed dum omnis populus comperisset, ut ipse cum
sua uxore adhuc viveret, licet non in patulo, et tamen clam exinde
suspiria traheret, et deintus fortiter de illusione que facta fuerat
fremebat, facta est non minima dissensio inter germanos pro
principale ambicione. Indulfus iniquissimo suo patri promebat:
Numquid non mihi iam nuper cum tuis natis iurasti, quatenus
me principem sublimaret? At eius pater in extasi denique erat,
et quid ageret penitus ignorabat. Ipse vero Indulfus quicquid habere
poterat, clam illud dabat, et sacramenta recipiebat; idipsum
Landolfum omni nisu exinde satagebat, et predictum Marinum
arcius exflagitabat, ut cum omnimodis adiuvaret ad optinendum
principalem honorem.
Dum vero utrique omni nisu decertarent, consilium inierunt,
quatenus Indolfum comprehenderent et clam illum Amelfim
dirigerent; quod sine mora talia fecerunt. Sed dum ipse Indolfum
Amelfim fuisset missus, statim omnis Salernitanus populus illi
crudelissimo iuniori Landolfo iurarunt. Sed dum aliquot dies

p.183   

ipse Indulfus Amelfim degeret, iterum Salernum [venit] per
iussionem amborum nequissimorum rediit. Cum vero Salernum
reversus fuisset, cepit iterum plurimorum dona largire, (cum) eis
consilium iniret, quatenus per castella se communirent, et Pandulfi
iuris se nimirum traderent... Quia meus
genitor una cum crudelissimo meo germano lumine vos privare!
Illi vero erant ex genere iam fati benignissimi principis. Statim
per castella se communerunt; nam Domini super illos dicta
veniebant, qui dixit: Omnis plantacio que non plantavit pater
meus celestis eradicabitur. Et alibi: Omne regnum in se ipsum
divisum desolabitur. Illi nefandissimi plantati erant a Deo, plantati
fuerant ad bonum, non ad malum. Illi vero contra suum
dominum surrexerunt iusto Dei iudicio, ut filius adversus patrem
et frater adversus frater consurgerent atque simul omnes
deperirent.

181*. Riso iam dictus et Romoalt penitudine moti, et licet
non in patulo, et tamen clam suspiria trahebant, et quibus se
credere poterat, huiusmodi verba eorum promebant: Melius
nobis fuerat, si nati non fuissemus, quando piissimum dominum
nostrum tradidimus una cum sua coniuge! Et inter dicta verba
eiulabant et doliter flebant; pro qua re nescimus, utrum ipse iam
dictus Landulfus una cum suis filiis promissiones quas illis
promiserant non adimplerunt, aut de thesauro exiguo dederunt
illis. Quapropter per iussionem illorum nequissimorum Amalfim
perrexerunt, et ante optutum mitissimi principis venerunt eiusque
coniugi, et multum illic pariter fleverunt et illi principi
eiusque coniugi arte qua poterant promissiones fecerunt, quatenus,
si valerent, in proximo ad dignitatem pristinam illos facerent
remearent, tantum illis tribuerent veniam. Quid plura? Fleverunt et
inter se sacramenta dederunt. Ab illo die studenter omnimodis Riso
et Romualt exinde decertarunt.

182. Dum principi Pandulfo ab illis nobilibus qui per castella
manebant nunciatum fuisset, quatenus cum suis veniret, et una
cum ipsis urbem Salernitanam expugnarent, magno gaudio est

p.184   

repletus, et sine mora Salernum venit. Ilico Indolfus exiit oviam
ei et Consem ab eo exposcit. Sed dum a predicto principe (responsum)
ei fuit, ut minime talia facere valeret, ab optutu illius cum
mesticia exiit Salernumque rediit, et omnimodis nitebatur,
quatenus Salernum remearet. Sed nil ei profuit; nam a suis
comprehensus est, atque per iussionem iamdicti Pandulfi...
est delata.

183. Princeps idem Pandulfus cum suis et cum Salernitanis,
qui per castella manebant omnisque oppida qui sub iure Salernitane
civitatis fuerant, ipsam civitatem expugnabant, et quicquid
repperiri poterant, depredabant atque funditus demoliebant;
at deintus, non licet omnes, tamen fortiter resistebant.
Ipseque Amelfitanorum patricius una cum suis deintus palacium
cum ambobus nequissimis manebat, atque Amelfitani per istius
civitatis meniam pergebant, omnesque turres ipsi possidebant,
quia ipsi nefandissimi minime iam Salernitanis credebant.

spektrum.GIF (657 Byte)