Textsspektrum.GIF (657 Byte)

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum

spektrum.GIF (657 Byte)

p.1 – p.24 purpur.GIF (70 Byte) p.25 – p.37 purpur.GIF (70 Byte) p.38 – p.65 purpur.GIF (70 Byte) p.66 – p.88 purpur.GIF (70 Byte) p.89 – p.110 purpur.GIF (70 Byte) p.111 – p.128 purpur.GIF (70 Byte) p.129 – p.145 purpur.GIF (70 Byte) p.146 – p.166 purpur.GIF (70 Byte) p.167 – p.184

spektrum.GIF (657 Byte)

p.146

et fedus cum Athanasio iniit, et spopondi Landolfum filium
suum illius obsidem daret, et propria sine mora est reversus.
Sed dum cerneret sibi tempus adesset quod ceperat perficere, et
consanguineos suos emulos ibidem non essent, cum sompni
tempus advenisset sabbatum pre epiphaniam, advocatis sodalibus suis
super filios Landonis irruit eosque ex urbe eiecit. At illi Teanum
adierunt, Landonolfus, Pando et nepos eorum. Atenolfum castaldatum
Capuanum singulariter suscipiens, continuo se comitem appellari iussit,
moxque predictum filium suum Athanasium obsidem direxit, sicut sacramento
pollicitus fuerat, Liguriam et Capuam sub iureiurando illo concessit.

137. Hiis quoque diebus Theofilactus stratigo a Baris Teanum hostiliter
advenit yemis tempore, Agarenos temptat impugnare; nichilque proficiens,
infructuosus absescit; habiensque Neapolim, Marinum castaldum castri Sancte
Agathe Aioni principi rebellem percepit, et Apuliam rediens, nonnullas
municiones eiusdem Aionis vi apprehendit. Unde occasione accepta, idem
Aio adversum agustalem dominium revellionis iurgio iniciavit, quod suo in
loco inseretur.

138. Dum princeps Guaimarius Constantinopolim, ut superius diximus,
adhuc degeret, Athanasius dolore conceptus in opus erumpens,
Grecos et Neapolites seu omnes Capuanos generaliter movens super Avellanum
misit castellum, quo tunc preerat Landolfus Suessulanus. Mox autem
ut illic supervenit exercitus, fraude illorum qui introyerant captus est,
apprehenso in eo Landolfo et filio eius iuniore nurumque illius, uxorem
videlicet Landonis, qui cum Guaimario profectus fuerat.

139. Per idem tempus Agareni qui in Gariliano degebant omnia
denudabant; et quando cum Salernitanis pacem iniebant, Neapolitanos
Capunaosque agriter affligebant; et quando Neapolitanis
pacem dabant, urbem Salernitanam seu Beneventanam hostiliter
atterebant. Sed dum plura castella invasisset et christianos palam
venundasset, pervenerunt (castellum) cui Apud nomen est Montem,
et undique illum videlicet circumdederunt, eumque hostiliter
expugnare ceperunt. Sed christianis, qui deintus degebant, illis
omnimodis resistebant. Set dum castellum illum obsedisset et

p.147   

acriter afflisisset postremum penurie, atque (aqua) illum videlicet
abdicasset, in tantum ut eciam veniam postulassent, set
aiebant: »Tamdiu illum castellum expugnamus, donec per vim eum
optineamus, omnesque qui in eum degunt, gladio reverberamur ».
At illi preces Domino optulerunt, et a quo mirabiliter liberati
sunt. Nam ilico columba mire pulchritudinis ex adverso veniens,
undique castellum illum nimirum circumvolabit, deinde intro
ingressa est, ecclesiamque resedit. Sed cum diu resedisset, ilico
omnipotens Deus tenuam nubem super castellum obduxit, et
abundancia aque christianis pluit tanta denique, ut omnes altrinsecus
se saciarent et vascula alternatim replerent. Et ut certo
cercius Agareni cognoscerent, quod per deificam virtutem fuisset
gestum, nam aforis castellum illum ne unam quidem stillam
cecidit. Set illi dum talia manifestius cognovissent, exinde sunt
moti, adicientes: » Deus magnus illos (defenit) defendit ». Propter
qua pacem illis cesserunt. In solempnitatem Viti martiris fuit hoc
miraculum factum.

140. Hiis ita decursis, suasus predictus Lando a Capuanis, quandam
tractoriam plausto superposita intromissus, Capuanam urbem ingressus
est, atque ad episcopalem abiit aulam, ubi paucis ex suis congregati sunt;
Atenolfo accelerante, tunc commissum est prelium, mortuoque Gualane
illustri viro, dissolutum est cor eorum qui in parte Landonis erant, et
ceperunt illum relinquere et Atenolfo sociari. Tunc, licet fincte, pacis
obsculum sibi mutuo fratres dederunt, quod in arca cordis minime retinebant...
capti sunt et vinculi inexi; intre quos et Landolfus presul
captus est et custodie trusus. Post non multum tempus per singulos dies
omnes absoluti sunt. Athanasius iam dictus in dolo Atenolfus
comprehendere conabatur, sed dum talia perficere mallet,
minime potuit; totam Capuam depredavit. Presiens autem Deus dicti
viri maliciam, permisit eundem Athanasium elationem in tanta prorumpere,
ut eciam Beneventi fines bis terque predari faceret. Aio autem princeps
tunc Bari degens, valide impugnabat Grecos; ... cum Neapolitanis
residebat super Capuam radicitusque eadem vastare, statim recto itinere

p.148   

super eos audacter adventare studuit. Sed quidam naturaliter zizaniorum
sator Dauferius, urbe Beneventi subdole egressus acsi secuturus principem
predictum Aionem, ex diverso Capuani cursim properavit, et dictum
exercitui Aionis adventum indicavit. At Neapolites Grecosque relicta
Capuam, confusi Neapolim sunt reversi; Aio autem iter quod ceperat
peregit, illisque minime repertis, Liguriam cum magna audacia est
ingressus, cum quo et Atenolfus abiit; et exusta (omni) pene Liguria ac
depredata, populisque et animaliis ablatis, puteisque lapidibus
repletis, anphitheatrum profectus est. Quo residens per aliquos dies,
machinis et diversis telis fortiter expugnavit. Indeque habiens, super castrum
Sancte Agathe insedit, atque Marinus castaldeum sibi revellem in fide ad
se remeantem suscipiens, abscessit; aliquandiu Benevento commorans, per
Sepontum Varim reversus est; quia, ut erat audax, minime propria
residebat, sed certaminis campum querebat. Atenolfus autem a
Guaimario dissidens, eoquod Landenolfum Pandoque ceterisque
aliis germanis, qui erant per ipsum Atenolfum a Capuana urbe
expulsi, in urbe Salernitana recepissent, atque crebrisime terra
illius depredarent. Quapropter Aioni principi se subdens per sacramentum,
ab eodem principi in adiutorium sui centum viginti ferme
bellatores suscepit, cum quibus graviter totam Liguriam depredavit.

141. Guaiferius enim, qui iam prolixa tempora anphitheatrum
degebat, per quem omnia mala in Capuana Beneventanaque
pervenerunt, a suis comprehensus est, vinctusque Atenolfus
adduxerunt, opesque eius inter se altrinsecus dispercierunt,
atque se omnes Atenolfo subdiderunt; factumque est gaudium
magnum, pax et securitas; ceperuntque preesse qui subesse soliti erant.
Interea videns se Athanasium in omnibus superatum, pudore obiecte pacis
expetiit fedus; quod adeptus est, previtoque iureiurando, pacti sunt ad invicem.
Sed non diu perduravit sacramentum illesum.
Denique Agareni ac illacque discurrentes, invitantur ab omnibus, omnia
devorant, universa consumunt, et contra Neapolim et Salernum unanimiter
consurgunt. Sed Salernitanorum princeps Guaimarius viriliter
illorum resistens; nam misso suo ex improviso exercitu, in
itinere que ad Nuceriam pergit, catervam repperiunt Agarenorum,
cum quibus bellum inchoaverunt, atque Deo previo Agareni
devicti sunt. Nam plurimi extincti sunt, aliquanti comprehensi,

p.149   

reliqui quamvis confusi per devia silvasque sua propria abierunt;
Salernitani vero cum magno tripudio Salernum remearunt,
suppellectile Agarenorum secum gestantes. Usque hodie locus
ille Pugna dicitur.

142. Princeps audax de quo premisimus Aio a Benevento, ut
diximus, per Sepontum Varim profectus, super quam Constantinus
augustorum vaiulus et patricius insidentem repperit, rebelles imperatorum
viriliter impugnantem; adversus quem dictum principem Aionem, ut
erat magnanimis, audacter insurgens, quamvis fultus auxilio
Agarenorum et vallatus agmine pedestrium Apuliensium, primo impetu
victor existens, de hostibus plures interfecit. Dehinc a Constantino, qui cum
tribus milibus equis in tuto consistebat locum, valide contritus, vix cum
aliquantis urbem ingredi valuit Varim; reliquos aut gladiis aut tradidit
captivitati, post cum magnis vocibus pedestres clamitantibus: » Mi
domine Aio, paululum erga nos revertere, quia pedestres defeciunt! »
Et usque hactenus proloquium utuntur Beneventani
Salernitanique verbum illum. Aio intra urbem Varim residens,
sustinens suffragium Atenolfi, quem pridem protexerat, immo et ab
hostibus potenter eripuerat, et non invenit; nam et Gallos et Agarenos
promissis aureis sepius mixtim invitans, optinere nequivit. Nam a
Guaimario principe presidium minime poscebat, quod Greci
Salernitanam urbem omnimodis die noctuque custodiebant;
nimirum evigilabant propter Agarenorum metum. Predictus
princeps, idem Aio, cernens se delusum, doluit, quia Atenolfus
rupto federe cum Grecis pacem iniit. Tandem necessitate coartans,
cum iam dicto patricio pacem faciens, urbem remisit et ad propria
remeavit.

142*. Defunto autem Lamberto, filio Guidonis senioris, filiorum
suorum Spolecium reliquit; quo eciam decedente, Guido iunior Spolecium
et Camerinum suscipiens, cum Agarenis in Sepino, ubi olim a Romualdo
principe Alcieco, dux Sclavorum, constitutus [est] fuit,
castrametatus, pacem fecit, obsidibus datis et acceptis; cuius eciam tempore
non modica monasteria urbesque et oppida a Saracenis capta et
exusta sunt. Constantinopolim legacionem dirigens, contra ius faciens
pecuniam accepit. Quam ob rem a Karlo tercio augusto captus est, et nisi

p.150   

fugam arripuisse, capite plecteretur. Unum quippe illius narro factum aut
indissimile, quod in Cariliano gestum est. Denique cum a Siponto idem dux,
Atenolfo comitanie, Capuam pergeret, ad Caudinas Furculas Arranem
Hismaelitam, tirrannum crudelissimum, cum trecentis pene sequacibus suis
peremit. Cognoscens autem Guido Karlum augustum seminecem iacere, cupiditate
regnandi devictus deceptusque a contribulibus suis, relinquens Beneventanam
provinciam sibi subactam et Spolitensium ducatum, abiit Galliam
regnaturus.

143. Aio predictus princeps dum tenuisset principatum
Beneventanum ann. 6, et Urso filio eius una cum ipso anno uno,
Sabbaticius stratigo per idem tempus cum valida manu Beneventum
venit, et undique tentoria non procul ab urbe figere iussit, quia
minime Guidoni adventum nimirum metuebant.
Cumque prefatam urbem undique coartarent, et diversis
machinis omni conamine expugnarent, Beneventani deintus
omnimodis resistebant; et licet non in patulo, tamen furtim
menia urbis exiebant, undique Argiborum prostrabant catervas.
Sed dum a tercio Idus Iulii predictam urbem diversis telis
expugnassent et Beneventani fortiter resistissent, presertim cum
iam multis Grecis laniassent, callidus ille stratigo cernens
Langobardorum dura cervice, mollia verba promere est exorsus,
quatenus per pacem urbem ingredi mereretur. Beneventani
namque, qui semper nimirum fuerunt sagacissimi immo et
robustissimi, dum viderent tempus non esse, quatenus Grecis
resisterent, et copias non haberent, unde exercitus coadunarent,
ut palam cum Grecis certamen inirent, (inito) inter se consilio,
Grecorum falans pacifice urbem introduxerunt, quia iam undique
eam obsederent, ut diximus, a tercio Ydus Iuni usque ad
quintum decimum kalendarum Novembrarum. Sed dum predictam
urbem Greci dominarent, et licet dona plurima Langobardi ditarent,
illi tamen valde etenim durum gerebant de moris Grecorum.

144. Factum est autem, ut princeps Salerni Guaimarius duos
suos subditos propter scelus quem commiserant, acriter cedere
iusserant; at illi confusionem ferre non valentes, propriam liquerunt
urbem, Beneventumque properarunt, atque diu ibidem
morarunt. Cumque duobus annis Sabbaticius degeret Beneventum,
per suggestionem augustorum Beneventum deseruit, regiam

p.151   

adeptus est urbem; et quidam Georgius Beneventum directus est.
Sed dum et ille Langobardi donis augeret, atque nimirum omnimodis
altrinsecus honorarent, illi vero omnia pro nichilo
ducebant.

145. Iam fati Salernitani, qui Benevento exiliati degebant, ad
Georgium patricium clanculo perrexerunt, et in hunc modum
verba promserunt: » Quid dabitis nobis, si nos munitam Salernitanam
urbem sub vostra diccione commictimus? » Ad hec
patricius cum magno gaudio plurima et precipua dona promittebat.
Illi vero subiunserunt: » Statue die quam illuc clam magno
exercitu pergamus, quia nos incunctanter promictimus illius
civitatis fores pate esse facturos. » Ille patricius ut talia auribus
aurisset, valde gavisus est, atque ut id fieret, omnimodis gratulabatur,
et sine mora per Calabrie Apulieque fines misit, et
exercitus coadunavit, faciens famam, ut super Agarenos, qui
illo in tempore in Gariliano degebant, ex improviso irrueret.
In tempesta noctis, quando fexi gravi sopore opprimuntur, dictus ille
patricius cum magno apparatu Salernum venit, licet Beneventani
cum eo mixti venerunt. Sed dum non procul menia properarunt,
illi vero exiliati fores urbis properarunt, et arte qua poterant
porte pate fecerunt, et ocius patricius Georgio promulgarunt.
Ille namque valde sese perturbavit, atque idipsum unum ex suis
ad explorandam urbem iterum misit; sed dum et ille eadem
verba retulisset, sagacissimus ille presul Petrus, qui sanctam
Beneventanam sedem illo in tempore preerat, huiusmodi verba
exorsus est: » Pro qua re nos huc fatigasti, et minime nobis que
clam in pectore gerebas enodasti? Pro certo scitote, quia si hanc
urbem furtim ingredimur, omnes ibidem pariter periemus, et
dum tripudiare satagis, veremur, ne veniat detrimentum. » Dum
hec et hiis similia presul predictus verba repeteret, idipsum et
Beneventani exinde inter se susurrarent, patricius ille nefandiximus
menu perculsus, ceterique Argivi in fugam conversi sunt.
De civitate vero omnimodis nil que Greci gesserant compererunt.

p.152   

Illi vero conductores malorum, qui fuerant orti ex vico cui
Saranianus nomen est, [duperati] dum superati essent, per eundem
vicum perrexerunt, uxores liberosque suppellectileque secum
gestantes, Beneventi fines abierunt.

146. Sed dum Greci Beneventanique cuncatim, ut diximus
graderent Beneventum, quotquot ex Salernitanis in itinere
repperiebant, nimirum comprehendebant secumque pariter deducebant,
quia metuebant, ne civibus occultam rem panderent,
ne forte Salernitani illos subsequerentur. Igitur dum inter eos
comprehendissent vir quidam Adelpertus nomine, et Iohannes
qui dicebatur Andree abbaci, et dum simul graderent, Adelpertus
ille fugam iniit. Sed antequam ille civitatem fuisset ingressus,
Traselpoti filius, Petrus diaconus, ante nocturnum ecclesiam
pergebat; sed dum valvas civitatis adisset, pate facto eas conspexit;
unde miratus est valde. Quapropter veloci cursu domum
Radoaldi sculdais perrexit, atque voce magna emisit, inquid:
»Tune es Radoalt, qui fores pate in tempesta noctis fieri iussisti? »
At ille insolito clamore perturbatus est, adnectens: » Claves penes
me abeo; ocius illuc pergamus. » Set dum fores patule et seras
confracte cernerent, predicti principi indicare studuerunt. At ille
furibundus indagari cepit, set nequibat certam rem exinde repperire.
Cumque in tali re territi perdurarent, tandem illucescente
sole Adelpertus urbem ingressus est, statimque palacium adiit,
et que viderat seriatim principis nimirum aperuit, et adiecit:
» Iohannes Andree abbati inter eos conspexit. » At princeps ait:
» Fraudulentus ille Grecos huc adduxit. » Inter dicta verba Iohannes
iam fatus urbem et ipse ingressus est, quia dum Greci suas fines
repetissent, quos comprehenderant reliquerunt. Cumque acriter
fuissent idem Iohannes iniuriatus ab ipso principe, ille quamvis
territus ordinatim principi omnia promulgavit; quapropter
exinde satisfacionem recepit.

146*. Atenolfus sepedictus ad instar arundine se gerebat; nam
pacem cum Athanasio, interdum cum Guaimario, plerique cum
Grecis iniebat; et qui plus valebat, illi fidem servabat. Beneventani
clam consilium inter se inierunt, quatenus se a nexione
Argiborum eriperent, et qui preesse exteras gentes soliti erant,

p.153   

ad tempus quasi subesse se videbantur, fremebant. Unde Guaimario
principi epistolam in hunc modum miserunt: » Cum omni
conamine omnique nisu satagite, ut nos ab oppressione Argiborum
eripiatis, quia dum nos sub illorum diccione degimus, vos qui
sanguine nostro probaris, minime gloriosi persistitis. Tantum
vos artius exoramus, ut Guidoni, cognato vostro, legationem
dirigatis, ut cicius cum magno exercitu quasi sororem suam
vestramque coniugem visitaturus veniat; et quomodo vos scire
facimus, sic in antea peragite. » Statim ille princeps strenuissimos
aliquantos viros suos misit, ut quo supra retulimus marchioni
Guidoni seriatim enodaret, et adiecit quia: » (Si) Divinitas abesset,
ego meamque coniugem vestramque sororem meumque subiectum
populum a Grecis captum fuisset. »
Dum huiusscemodi verba captasset, deposita omni segnicia,
ilico cum valido exercitu Salernum venit, gaudium patrie sueque
sorori, Idte nomine, nimirum dedit. Cum vero aforis moenia
Guido iam dictus una cum principe devenirent, atque altrinsecus
inter se luxuriarent, Guido ille marchio incredibilem causam
peregit; nam (inter) sellam super quam equitabat, staffamque
solitum ponebat, pedemque super solitum firmabat, et huc atque
illuc discurrebat, equumque valide cruentabat, et minime solitum
de pede suo nimirum dissidebat. Dictis finem demus, et que
mirabiliter gesserunt, omnimodis indagemus.

147. Dictus Guido una cum suis cuneatim Beneventum gradierunt;
at Greci et Beneventani, licet fincte, omnimodis resistebant.
Menia civitatis minime Beneventani ascendere audebant, quia
Greci turres meniaque possidebant. Georgius ille undique se
artatum cernens, eminenciores prefate urbis ad se fecit ascire,
et tunc promsit talia dicta: » Viriliter agite atque hostes omnimodis
expugnate, quia dum in gestis vestris agnovimus, patres
vestri undique imperatoris Constantinopolitani inferebant denique
clades. » Ad hec Beneventani responsum dederunt: » Urbem
hanc illo in tempore [pades] patres nostri possidebant, et turres
et menia aditumque civitatis ipsi observabant; dum foras contra

p.154   

suos emulos audaciter animo properabant, adversos prosternebant,
et obanter propria revertebantur. » Idem Georgius:
» Turrem unam aditumque civitatis qualem vobis comparet
eligite, vestrumque populum munite, et seras et fores vos nimirum
tenete, et emulorum caterva, Deo previo, vehementer
acterite. » At illi una omnes dixerunt: » Collatam nobis potestatem,
tunc videtis, quomodo ab hostibus potenter denique auctore
Deo liberamur. » Hiis dictis, loricas unusquisque se induerunt,
galeaque armisque se munierunt, et contra emulos qui videbantur
alacri mente exierunt. At Guidoni exercitus omnimodis
ad bellum sunt preparati; set dum utreque acic approssimassent,
Beneventani clam verba dixerunt, ut dum illi civitatem abierunt,
cum immane stridore et ipsi civitatem introirent; quod et factum
est. Nefandissimus ille patricius cernens se delusus, veniam
poposcebat, quem adeptus est; nam quinque milia aureos dedit,
confusus et illesus abscessit. Prefuit et ille Beneventanorum anno
uno et menses novem et dies 30.

147*. Guido vero (principatum) Samnitum optinuit et undique
ab hostibus liberavit; sed dum et ille feliciter Beneventanorum
prefuisset anno uno et menses 9, nuncius venit, qui ei intimavit,
augustum Karlum seminecem iaceret. Ille vero continuo Guaimario,
cognato suo, legacionem direxit, ut cicius una cum sua
coniuge partimque ex suo populo veniret ad optinendam Beneventanam
dignitatem. Ille vero obanter una cum iam dictam
coniugem, relicto adolescentulum filium, et ipse Guaimari nomine,
qui iam principatum gerebat Salernitanum, illuc pergere
cupit. Dum properassent castellum cui Montorium nomen est,
ibidem prandium habuerunt; sed cum alacriter commedissent,
ingens pluvia erupit, ut extra limen egredi non auderent. Cumque
paululum pluvia defuisset, siscitaverunt incole loci illius, si serenitas
adesset; unus illorum ait: » Comparet serenitas affutura. »
Continuo exinde sunt moti; Avellinum oppidum gradierunt. Sed
antequam predictum oppidum adirent, Iohannem clericum, qui
pre ceteris audacior erat, ante se incedere iussit, et dum Adelferium,
qui Oppido illius illo in tempore preerat, obviam eidem

p.155   

principi veniret, isdem Iohannes in eum audaci animo insurgeret,
et protinus de hac luce extingueret. Qui dum longe ante
pergeret, Adelferius ille obviam principi veniebat; ilico predictus
clericus Iohannes super eum venit lanceaque nisus est, ut eum
percuteret, idipsum innuens, ut ab aspectibus illius se eriperet.
Sed non pleniter res innota cognovit; sed et excepto itinere,
quamvis territus, properavit. Dum autem ante opptutum principis
deveniret, mutuo osculum pacis sibi dederunt, quod in archa pectoris
minime retinebant. At princeps dulcia verba ei depromsit; ille vero
Adelferius subiunxit: » Clericus ille, mi princeps, aut fatuus est
ut demonio detinetur, quia cum ingenti ira contra me venit,
et nisi ab aspectu illius declinassem, forsitan de luce hac
me extingueret. » Cui princeps subridens atque ait: » Solitus
est nempe crebrissime nobiscum cum nostrisque optimatibus
ludere. » At Adelferius ut erat sagas, de se rem gestam cognovit,
recepit exinde satisfacionem; quapropter gradierunt simul, atque
utrique Avellino oppido introierunt. Hiis ita gestis, sol suas iubas
attraxit, et opaca nimirum nox pervenit, unde omnes cena facta
abiditer sumunt cum ilaritate. Dictus ille Adelferius ac illacque
discurrebat, atque per se principi ministrabat. Ille princeps licet
fincte eum rogabat, ut particeps fieret convivi atque secum
ad mensam resideret. Cui Adelferius: » Nequaquam talia facio,
quid domui huic hodie salus facta est, et mea nunc anima magnifica
est pre omnibus diebus meis, eo quod talem dominum una cum
sua coniuge eiusque fidelibus dignum fuit domum meam optinere. »
Et hoc dicens, bina optima variaque pocionum genera inferebat,
at illi abiditer propinabant. Cena sumpta, princeps idem
una cum sua coniuge thorum proprium requiescunt, ceteri
autem sui fideles per domos illius oppidi quamvis non adunati
requiescere iubentur. In tempesta noctis cum ingenti audacia
Adelferius predictus una cum suis fidelibus super principem
Guaimarium irruit, eumque comprehendit atque luce privavit.
Dum vellet illius amputaret testiculis, uxor illius memorata Idta
super eum ingenti fletu se collocavit, voceque magna emictebat,
ut amplius malum non agmentarent. Unus ex Beneventanis,
(Iohannes) nomine, per mamillam principissam illa attrahere

p.156   

fertur. Alia die mane facto, Salernitanis per domos ubi soporati
sunt, ibidem sunt detenti, nichilque scientes illud quod domino
suo acciderat. Cumque seriatim intimatum Guidoni fuisset, valde
infremuit, sed non quibat Beneventum degeret, regnandi victum
cupiditatem; unde sine mora cum omnibus suis Avellinum properavit
oppidum, et comminanter ab eis iam dictum principem
expectabatur. At Adelferius quamvis fedatum principem et suam
coniugem cunctumque populum abire permisit. At illi, quamvis
cum dedecore, Salernum reversi sunt.

148. Predictus Guido ocius Papiam perrexit et Karlum defunctum
repperit, ... cursum quam abierat adeptus est regalem
dignitatem. Beneventum namque imperatrix Acheltruda nomine
regendum suscepit, et prefuit Beneventanorum anno uno et
octo menses. In eadem urbem ingressa est pridie Kal. Aprilis, et cum
consensu Beneventanorum Radelchis germanus suus principatui
restituit, qui fere duodecim annis ab eo fuerat expulsus. Fuit nichilominus
simplex, caritate precipuus, in tantum ut diceret suis
optimatis solebat quid: » Si mons cui Virginis nomen est argento
purissimo fuisset, non sufficeret mihi tribus diebus; [quasi] quia
si quis ex vobis exinde mihi poposcisset, statim partem tribuerat.»
Et pro sua ut diximus simplicitate a Beneventanis terque quaterque
a predicta urbe ferme fuerat expulsus. Iterum ad dignitatem
pristinam illum videlicet revocabant.

149. Princeps sepedictus Guaimarius quamvis fedatus una
cum suo filio, et ipse Guaimari nomine, Salernitanum principatum
preerant, atque variis casibus ipse senior Salernitanos
atterebant, licet filio minime complacebat. Salernitani vero valde
nimirum fremebant, unde inter se improba re sepissime consiliabant.
Tandem que clam consiliarunt, in opere prorumperunt;
legacionem magistro milicie nomine Athanasio, qui illo in tempore
Neapolitanis (preherat) miserunt, dicentes: » Nobiscum
[dicentes] inite fedus, quatenus heros noster comprehendamus
aliumque principem sublevemus, quia seviciam illius omnimodis

p.157   

sustinere nequimus. » - Heros namque aliquando dominus,
aliquando sacerdos, aliquando vir fortis et potens vel sapiens;
et nam in tres sensus dividitur, ita caracteribus discrepans: cum
aspiracione enim, sicuti nunc super annotavimus, dominum
dicimus, sine aspiracione sacerdotis, cum dictongos autem
virum fortem et sapientem dicimus. - Credo equidem, quia
peritis sufficit testimonia ab imperito prolata. Iterum que
omisimus delicacius perquiramus.
Athanasius predictus ut huiusscemodi verba captasset, valde
gavisus est, atque ut id fieret omnimodis gratulabatur, et Salernitanos
exinde coartandum misit, ut ceptum opus ad finem
usque perducerent. Statimque Salernitani Beneventum miserunt
ad virum quendam, Sikenolfum nomine, ut sollicitus se gereret,
quatenus si dignum fore, accipiat principatum honorem. Fuerat
namque idem Sikenolfum filius cuidam Sicardi. Sicardus dictus
ex Beneventana civitate fuit nimirum ortum, unaque cum suis
germanis exinde expulsus, Salernum venerunt. Aliquandiu ibidem
morarunt; deinde dictus Sicardus una cum prole suo est motus,
Neapolim adiit. Iterum suggestionem principi Radelchisi eiusque
concives Beneventum regressi sunt, nominati alii consanguinei
Salernum remearunt. Ipse Sikenolfus Beneventum minime dereliquid,
quapropter a principe iam dicto Radelchiso Avellinum
optinendum suscepit; unde indesinenter nocte dieque [indesinenter]
exinde satagebat, forsitan arriperet valeret principalem
honorem. Unde legacionem misit fato Athanasio, ut eum omnimodis
adiuvaret ad optinendum principalem honorem. Ille
procas immo Deique odibilis, qui fuerat bis terque cum
Guaimario fidem accommodatus, oblitus est; abiecto pudore,
Sikenolfum intimandum misit, ut exinde indesinenter decertaret,
et adiecit: » Ego nunc micto Salernum, et huc accersiam Guaimarium
iuniorem principem; dum venit, ex improviso eum
comprehendo, ociusque vobis nunciamus; vos namque sine aliqua
excitacione aripitis principalem honorem. »

p.158   

150. Set dum Sikenolfo huiusscemodi verba delata fuissent,
valde gavisus est, clam omnia Salernitanis qui in illo consilio
erant studenter intimavit. Statim, ut diximus, ille nefandissimus
presul Athanasius nunciandum Salernum misit, ut cicius
Guaimarius incunctanter Neapolim pergeret, essetque cum eo
consiliaturus. Ilico Guaimarius iunior veloci cursu aliquantos
secum ex Salernitanis tolles, ad Athanasium, cum quo dudum
fedum gesserat, porgere cepit. At Salernitani agmen uno coacti,
armis cum ingenti audacia sumunt, meniamque ascenderunt,
tubisque cecinerunt; et ilico Avellinum miserunt, ut sine mora
Sikenolfum predictum veniret et principatum Salernitanum
optineret: » Quia nos turres et menia et portam que dicitur
Rotenses possidemus. » At ille expectans responsum ab Athanasio,
minime est profectus. Unus ex Salernitanis, Ursus nomine,
Iohannis filius, cognomento Mancus, agiliter princeps Guaimarius
est subsecutus, atque in extremum Nucerie finibus eum
videlicet repperit, et que acciderant studenter indicavit. Ille princeps,
quamvis territus, civitatem rediit; erat adhuc adolescens;
sed dum portam predictam veniret una cum suis satageret,
minime potuerunt, quia Salernitanis cum grandi strepitu super
illos irruerunt. Quapropter idem princeps portam que (est) iuxta
mare venerunt, ut una cum patre properarent in exilio. Sed
Iohannem, quem supra memoravimus, asta que manu gerebat,
equi capud super quo equitabat dicius princeps, percuciens, et
in verbis talia promit: » Revertere, revertere adolescens, atque
pariter contra emulos pergamus eosque fortiter debellemus; sin
autem, illuc nimirum pariter moriamur. » Statim cum ingenti
audacia per plateas alias inibi abierunt bellumque inchoaverunt;
sed pars principis terga dederunt. Cumque iterum utreque acies
in unum adissent, idipsum pars principis fugere temptarunt; sed
ipse princeps cepit plurima dona promictere onmesque ad se
vacare; sed multi ceperunt sodales suos linquere proprioque
domino adherere. Idipsum princeps magna voce emictebat, et

p.159   

adversarios nomine proprio adclamabat, asserens: » Inepta re
linquite et ad me properate, quia teste Deo omnia que adversus
nos gessistis dimicto. » At plurimi principi sociabant suosque
relinquebant. Sed dum quidam Rodolgrimum proprios deserere
principique satageret sociare, eius filius Grimoalt nomine post
eum cum magna virtute lancea misit, ut patrem extingueret, sed
non quibit. Quapropter quantum valuerunt, diu cum eis pugnarunt.
Tandem spes salutis ab eis ablata, eo quod pars principis
prevalebat, et non tantum telis a terra sed eciam per murum
undique se artatos aspicerent, turrem illam linquere ceperunt;
alii autem principi se per vim subdiderunt, alii per murum
undique cervice tenus aforis se iactaverunt. Cumque Ursus filius
Iohannis, qui illo in tempore palatii scriba fuerat, prosperum
sibi suique socii minime fore conspiceret, turrem illam descendit.
Portasque aperuit, et quid ageret nescibat; statim una vetula ei
est adlocuta: » Ut video, sapiencia tua versa est in stulticia; tuis
percunt, et tu huc deges? » Ilico cuidam famellus Rodelgardi
dyaconus adveniens, qui ferebat equum cum sella; at Ursus
exinde de equo famello eiecit, et incunctanter illum ascendit
Neapolimque adiit. Ceteri alii qui non evaserunt, valde sunt
attriti, atque diversis suppliciis sunt macerati; tandem vincti
Sirentum sunt deducti, et in ardua custodia sunt retrusi.
151. Iam dictus autem Guaimarius una cum genitore predictam
urbem vehementer dominaverunt, necnon et ab Agarenis manibus
eripuerunt. Erant siquidem illo in tempore, ut superius
diximus, sculdais Radoalt, vir strenuissimus et dictis principibus
per omnia fidelissimus. Factum est autem, ut immensam multitudinem
Agarenorum Salernum, licet per pacem, tamen in dolo
venerunt, ut predictam urbem invaderent. Cumque porte dicte
civitatis introissent cum armis, Radoalt ille sagacissimus, illorum
cognoscens seviciam, principi studuit indicare. Illi vero non
signiter exinde gesserunt, focos per plateas Salernitani accenderunt,
totaque nocte insomnem duxerunt. Alia die armis Agarenis

p.160   

tulerunt, et iam. minime Agareni urbem predictam cum armis
introibant.

152. Radelchis memoratus princeps acriter Beneventani
cruciabat, licet non per se sed per suggestionem cuiusdam
Vernaldi, qui illos sepissime concusabat. Idem princeps ut erat
simplex, eum pleniter obscultabat, in tantum ut illi qui erant
ex genere Rofrit Potelfritque, per quos Beneventana urbs illo in
tempore et usque nunc tuta manebat, comprehenderent et ex
sua urbe eiceret. Illi namque Capuam gradierunt, honorificeque
ab Atenolfo quem supra memoravimus, recepti sunt. Cumque
diu ibidem morarent, et sepedictus Atenolfus tegumentum
dapesque vestimentaque, quemamodum illi decebant, tribueret,
atque aliis ex Beneventanis ibidem abirent, Beneventani Atenolfo
huiusmodi verbo promserunt: » Consilium inter nos iniamus,
quatenus Beneventanam urbem capiamus, teque ibique principem
sublimemus. » At ille, audito verbo, visus est et quasi ludens loqui.

153. Inter dicta verba crebrissime idem Atenolfus legacionem
[misit] Salernum mictebat nimirum et obsecrabat, ut filiam
Guaimarii principi seniori Landolfo suo filio copularet, essetque
illi subditus, (sicut) antecessores et predecessores illius fuerunt;
set omnimodis exflagitaciones eius spernebant, quia Landenolfus
et Pando, qui fuerant a Capuana urbe [cum] una cum suis germanis
ab ipso Atenolfo expulsi, dicebant: » Nolite, domini nostri,
pacem cum ipso habere; quia si prosperum Christum nobis fore,
in proximo illum vinctum deferimus. » Idem Atenolfus idipsum
crebrisime Salernum mittebat eademque verba ancxiabiliter
repetebat; sed hii uno animo spemebant eius fiagitacionem, maxime
resistente Idta uxor prefati principis senioris. Agebat namque:
» Ego sum ex regali stegmate orta, et cum subdito meo consanguinitatem
annecto? » Atenolfus cernens se delusum, doluit,
presertim cum et crebrissime a Salernitanis tellus illius depredaretur;
necessitate Coactus, prefati Athanasii filiam suo filio in
matrimonium tradidit. Magistri militum filiam Gemma nuncupabatur

p.161   

Atenolfi filius dicebatur Landolfus; et omnimodis pacem
inter se inierunt sub iureiurando.

154. Beneventani namque intestinum gladium inter se illo in
tempore habebant; quia, ut diximus, Radelchis princeps simplicitate
devictus erat. Quapropter non pauci propriam linquebant
urbem, et exiliati qui Capuam degebant, se sociabant; unde in
unum sunt congregati, atque inter se consilium inierunt, quatenus
Beneventum invaderent, Atenolfumque principem sublimarunt.
Et inter dicta verba sepissime monendum suos adfines
mictebant donaque plurima promictebant, tantum illorum animo
consentirent. Quid multa dicam? Non pauci exinde consenserunt,
atque dictis illorum iusiurandum adheserunt; unde omnia
seriatim Atenolfo studenter nunciaverunt. Ille vero gavisus est
exinde valde, sed agebat: » Vereor ne predictum opus minime
perveniat usque ad finem. » Hiis ita gestis, dicti exiliati undique
se armis muniunt, audaci animo clam Beneventum adiunt, et
Atenolfus cum exiguis Capuanis pariter secum ferunt. In tempesta
noctis vini portarum seris confringunt, urbemque Beneventani
cum magna virtute ingressi sunt, ceterique alii sui consanguinei
sibi sociant. Palatium ascenderunt et Radelchisum
principem comprehenderunt, ecclesiamque, que precellentissimus
princeps Arichis in honore Dei filii construxit, eamque Agian
Sophian vocavit, hoc est sancta sapiencia, quia Dei filius est
sapiencia patris, deducunt, quia podagrico dolore vehementer erat
constrictus. Et undique qui exiliati erant urbem adiunt, omnesque
in unum conveniunt, et omnis populus necnon et proceres
una omnes Atenolfum principem sublimarunt. - Proceres, id
est principes vel maiores; semper nimirum plurale est, ante
peneultima producta, generis communis; dicti a capitibus trabium
qui extra hedificium procedunt, quia et principes excedunt dignitatem
plurimorum. - Radelchis sepedictus princeps post recuperacionem,
ut dudum diximus, prefuit Beneventanis ann. Duos
et menses 2. Atenolfus, ut diximus, principatum Beneventanum
suscipiens, dona plurima condonabat, omnibusque hominibus se
humilis ostendebat. Factum est autem, ut quidam vir sue genitrici,

p.162   

Potelfrit filia, nomine ..., intimaret ac promeret: »Tuus
natus Atenolfus principatum Beneventanum arripuit, ibique
illum Beneventani sublimarunt principem. » Audito verbo hoc,
valde sese exterruit, atque sine sermone morula stetit, et quasi
in extasi verba effudit: » Ubi sunt illi sullimissimi Beneventani? »
Cepitque nominare Beneventanorum genealogia. Illa vero, que
debuerat de filio obanter permanere, mesta est et de suo stegmate
condolebat, quia ad hoc venerant, ut ab extero dominarentur.

155. Guaimarius namque princeps Salerni valde erga suos
fremebat, quamvis lumen celi minime cernebat, licet suo filio
minime complacebat, in tantum ut vir quidam, nomine Malchenolfus,
post singulare certamen quod gesserat et victor
extiterat, pro infidelitate dictorum principum puplice capite cedi
iusserat; quod et factum est. Unde omnes Salernitani valde sunt
exinde exterriti; nam dyra rabie efferati erant, ut verba filii
coniugisque minime recipiebant. Factum est autem una die,
iuxta more veniret quidam Iohannes clericus, Odelpoti filius
palaciique scriba liberalibusque disciplinis instructum, palacium;
sed ut sensit vestimentorum illius fraganciam, ad se ocius illum vocat;
ut ante optutum eius venisset, ilico in eum manum iniciens,
cumque comprehendit, famulisque suis precipiens, ut cicius illius
testiculi amputaretur; quod sine mora iussa fecerunt. Unde
omnes Salernitani immane temeritas cernentes, in unum congregati
atque iuniori principi in hunc modum sunt allocuti: » Incuntanter
nobis credite, quia omnimodis sub dicione genitoris vestri
minime iam amplius perduramur; si commictit funditus vobis
principatus nos sub vestra dicione degimus; sin autem, scire
vos convenit, quia minime iam seviciam illius toleramus. » Princeps
Guaimarius non signiter gessit, sed conclobatus Bardorum
agmine, eum comprehendit, blandisque sermonibus ei est allocutus,
adiciens: » Mi pater, Salernitani erga me moliti sunt insurgere,
eo quod minime iam amplius seviciam tuam tollerare
valunt. » Et hec dicens, ecclesiam, quam in honore beati Maximi

p.163    

quem pater illius princeps Guaiferius a novo fundamine construxerat,
deducunt, ibique illum habitare fecerunt, et ipse
Guaimarius principatum firmissime Salernitanum optinuit, et
omnis populus sub illius diccione gaudebat et exultabat.

156. Atenolfus de quo premisimus princeps dum aliquod
tempore Beneventum degeret, Capuam rediit, Benevento Petro
episcopo, quod supra memoravimus, commendavit. Sed ut illam
presul ille curam gerendum accepisset, Beneventani, licet non
omnes, iusiurandum illius iuraverunt, quatenus illorum preesset;
et quamvis non haberent ex genere suo laicam personam, saltem
ab episcopo dominarentur. - Saltem coniuncio est, significat:
vel, licet; saltim adverbium est, a saliendo dictum, sicut a stringo
strictim, a parcior partim, a curro cursim, a furor furtim. Est
eciam saltim adverbium presentis temporis sicut: nunc, modo.
- Cumque prefati principi cognitum fuisset, valde sese perturbavit,
extimploque clam legacionem Beneventum misit, ut
fidem promissam omnimodis servarent. At illi qui erant, sicut
superius nominavimus, ex genere Protelfrit, una cum consanguineo
suo principi Atenolfi intimandum miserunt, ut cicius
Beneventum incuntanter veniret; quod sine mora audaci animo,
fretus illorum presidiis, Beneventum adiit, et ocius presul iam
dictus exinde expulit, et aliquantos ex Beneventanis comprehendit
et in carcerem retrudi iussit. Ille vero presul, quamvis cum
rubore, Salernum properavit et aliquandiu ibidem moravit.
Guaimarius princeps honorifice illum excepit, victum dapesque
(tribuit).

157. Dum ipse iam dictus vellicosissimus princeps Guaimarius
iuxta Dei voluntatem populum suum moderantissime gubernaret,
et undique illum ab hostibus inlesum nimirum servaret, et primi
civitati eius consilio et fortitudine summa pollerent, atque Dominus
undique aliena castra et nimirum subderet, multaque idem
princes prelia gessisset, ex quibus alia dixisse iam memini, nunc
vero unum quod mirabiliter gessit omnimodis non pretermictam.

158. Cum pene omnes civitates Apulie simulque et Calabrie
suis iuris actrivisset una cum Landolfo, Beneventanus princeps,

p.164    

factum est, ut inmensa multitudine Grecorum super eum ubi
residebat locum qui Vasintellus dicitur, cum grandi strepitu venerunt,
et (aut) procul ab eo castra posuerunt. Set dum iam dictus
Guaimarius talia comperisset, minime est exinde exterritus, licet
paucis sed validissimis secum degeret Langobardis; sed dum bis
terque ipse stratigo legati Guaimario micteret, quatenus exinde
cum suis se moveret suaque inlesi arva repeteret, ipse vero
Guaimarius taliter legati fertur dississet responsum: » Domino
vestro dicite, quia nos minime locum istum deserimus, donec
pugnam vobiscum commictimus; quia patres nostri, ut nobis
relatum est, magis voluerunt mori in bello, quam infelicius
vivere; et non in multitudine fleti fuerunt, nec in paucis se
desperarunt. Nos namque vestigia illorum sequentes, omnimodis
sine prelio arva nostra minime repedamus. » Dum in hunc modum
Grecis relatum fuisset, nimis irati sunt, atque idipsum legacionem
principi Guaimario mictunt, adnectentes: » Dicite, inquid,
si principi, quia si ille et qui cum (eo) sunt, eorum artora ferrea
fuissent, cuntosque ex ere induti fuissent, multitudine hac eos
lambentes, sine dilacione ad nichilum deduceremus. » Sed cum
Guaimarius eorum responsum fuisset ut: » Minime dictis illorum
obtemperemus! » Sed pocius minas indignacionesque eos silicet
obiurgaret, illi vero iam dicti Greci cum magna superbia ad
bellum sunt preparati. Erat denique locus ille, in quo princeps
Guaimarius manebat, tutissimus, et nequibant Greci ad eum
accedere nisi per unum artissimum aditum. Et non erant pugnatores
cum eo nisi pene trecentos viros suumque germano, vir
elegans audaxque, nomine Guido. Dum comperisset Guido iam
dictus, quia sine ulla ambiguitate bellum cum Grecis inirent,
valde gavissus est, atque hac illac per castra inter suos gradiebat,
et in hunc modum verba promebat, asserens: » Cras quippe Deo
tuente cum nefandis Grecis pugnam commictimus! » Et inter dicta
verba eosque obsculabat. In ea nocte precellentissimus princeps

p.165   

Guaimarius visionem videt. Apparuit et Dei genitris virgo Maria,
eique dixit: » Costans esto Guaimari, nichil metuere; cras namque
pugnam commissurus es, victoriam tibi [commissura sum] collatura
sum, quia iam exinde natumque deumque meum exflagitavi,
et ab ipso clementissima et exaudita sum; et nullus in eodem
prelio decidet ex tuis, nisi unus qui a regno Dei privatus est. »
Cumque evigilasset, et letus de iam dicta visione persisteret,
minimeque suis subditis que viderat intimaret, repente Grecorum
exercitu, iam illucescente sole, cum grandi strepitu eorum
approsimavit; at Langobardi econtra ad bellum forti animo sunt
nimirum parati. Sed dum cuneum validum Grecorum aditum
illum artissimum, ut eum comprehenderet, omni nisu satageret,
iam eum a Salernitanis comprehensum reppererunt. Sed dum
diu cum eis pugnassent, atque ex Salernitanis aliquantis vulnerati
fuissent, et omnimodis illorum iaculis sustinere nequirent,
suo domino Guaimario indicare studuerunt. At princes funditus
eos vocari iussit. Dum Salernitanis locus ille liquisset, et ad suum
principem pervenissent, Grecorum falans cum magna audacia in
campum ultra artissimum locum ingresso est. Sed dum ipse
stratigo cum multitudine pugnatorum ingressi fuissent, et princeps
iam dictus, ut plus locus ille ingredere, expeciaret, quidam
illustrissimus vir ex Langobardis, Grimoalt nomine, huiusmodi
principi est allocutus: » Nequaquam mi princeps, Grecorum
falanx iam amplius ingredere sinamus, sed isti qui ingressi sunt,
totis viribus expugnemus; quid, quantum conicere valeo, decima
illorum minime sumus. » Erat denique ipso Grimoalt sagacissimus
preliator.
Statimque ipse princeps clamare iussit tubis, mosque cum
suis irruit super eos. Sed dum utreque acies approximassent,
unum ex Grecis clam nisu quo valuit principi equum forti yctu
percussit, et sine mora extincxit. Protinus unus ex Longobardis,
Maio nomine, de equo (in quo) residebat exiliens, et ipsi principi
detulit; quo comporto, omnis exercitus totis viribus pugnaturis
conveniunt. Cumque utreque acie forti intencione pugnarent, et Salernitani

p.166    

nequaquam ab eorum aspectibus declinarent, presertim
cum illis undique laniarent, et multos ex eis in terram videlicet
strarent; quod cernens Grecorum exercitus, mox inmenso pavore perterritus,
in fugam convertitur, ultimaque pernicie cesus, sibi fugiens mortem,
Guaimarius et Salernitanis victoriam generavit. Germanus
principis de quo superius diximus, nomine Guido, dum plurimi
sauciasset, sed cum ei apropiasent, lanceaque nisus est, ut eum
percuteret, Grecus ille misericordiam postulavit. At ille verso
cuspide eum percusit, et in terram deiecit, et ilesum sinit abire.
Ita stratigo ille nomine Anastasi, qui se imperatori suo victorie
tropheum de Langobardis promiserat patrare, ad cum cum paucis remeans,
ignominiam deportavit, atque crine solutus necnon discriminatus, ante
Longobardorum acies una cum suis silicet per devia silvasque
fugiebat, necnon magna voce Guaimarium principem acclamabat,
inquid: » Indulge nobis, benignissime princeps, parceque gladio
tuo! Numquid usque ad internicionem mucro tuus deseviet? Memorare,
quia compatres sumus, tuumque filium ad sacrum ordinem ego
infelix sustinui! » Guaimarius plane dum talia audisset, statim
clangere tuba iussit, moxque populum ab effusione humani
sanguinis revocavit; patralaque victoria de inimicis, Salernum
triumphans reversus est; patrie gaudium et cunctis securitatem, sublato
hostium timore, convexit. Auferentesque secum spolia nimis, illos
autem compulit fugam ire. Tantum unum, ut diximus, ex Salernitanis
ibidem occubuit, cuius nomen Lando fuit, quemamodum
a Dei genitrice eidem principi fuerat vaticinatum.

159. Dum talia patrata fuissent, et ad senectutem pervenisset,
recordatus est et Dominus, filiumque et condonavit ex dompna
principissa piissima, Gaitelgrima nomine, Atenolfi principi Beneventi
filia. Set dum natus fuisset puer, atque sacra unda fuisset
aspersus, Gisulfum eum appellaverunt. Cum vero puer ipse tribus
annis gereret, omnis populus necnon et sublimes una cum suo
genitore ad principalem dignitatem eum videlicet asciverunt,
atque eis iusiurandum iuraverunt. Illo in tempore, ut diximus,
omnes Calabrie regiones simulque et Apulie pene Guaimari
diccioni omnimodis optemperabant. Set cum ipso puer adolevisset,

p.167

spektrum.GIF (657 Byte)