Textsspektrum.GIF (657 Byte)

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum

spektrum.GIF (657 Byte)

p.1 – p.24 purpur.GIF (70 Byte) p.25 – p.37 purpur.GIF (70 Byte) p.38 – p.65 purpur.GIF (70 Byte) p.66 – p.88 purpur.GIF (70 Byte) p.89 – p.110 purpur.GIF (70 Byte) p.111 – p.128 purpur.GIF (70 Byte) p.129 – p.145 purpur.GIF (70 Byte) p.146 – p.166 purpur.GIF (70 Byte) p.167 – p.184

spektrum.GIF (657 Byte)

p.129

Statim huiusscemodi dicta audivit, valde sese perterruit,
atque ilico omnes suos vocavit et in verbis talia promit: » Eia
mei consanguinei meique fideles, inter nos consilium iniamus,
quatenus Salernitanis subveniamus. » Et probum consilium
inierunt, suaque alimenta omnia dispercierunt, et arte qua
poterant clam Salernitanis obtulerunt eosque refoverunt, necnon
et consilium dederunt, ut sollerter invigilent et strenue nimirum
decertent.

117. Hiis ita gestis, Capuanus presul Landolfus per semet
ipsum Papiam pergens, quatenus imperatorem Lodoguicum
suppliciter exoraret, ut patrie perdite subveniret. Sed ut talia
perficere mallet, ut mox est Galli, ipse cum suo exercitu in suis
prediis repperit, statimque suum adventum misit denique intimandum.
At ille solita clemencia non negavit, honorifice ante
suum optutum venire iussit; cumque a longe, ubi ipse augustus
in trono aureo residebat, et secus ipsum similiter sua coniuge
residebat, et hinc inde optimates sistebant, advenisset, honesta
voce predixit: » Aspice domine de sede sancta tua, et cogita de
nobis! » Et inter verba immensas lacrimas fundebat, et se in
faciem stravit. At ille imperator clementissimus ilico suos proceres
illuc misit, eumque a terra levaverunt, et cum magno honore
ad ipsum augustum perduxerunt. Imperator eum seriatim percontavit:
» Pro qua re presidium a nostra mansuetudine poscitis,
quando nuper perfidi Beneventani me meamque coniugem turpiter
comprehenderunt necnon et in carcerem vinxerunt? » Cui
presul: » Audi me, benignissime imperator. Rex omnium rerum
propter nos in hunc per uterum Virginis venit mundum, ut qui
erabamus sub nodo peccati absolvere; nam et pro crucifigentibus
se oravit, addens hoc: » Pater ignosce illis, non enim sciunt
quid faciunt. » Et nisi ipse misericors non orasset, nequaquam
ad Petri verbum una die tria milia aliaque die quinque milia,
postea multa milia ex Iudeis, qui Dominum comprehenderant,
crediderant. Ipse etenim dixit: » Nemo venit ad patrem nisi per
me » et paulo post adiecit: »Ego sum via. » Nemo potest gaudia
patrie celestis anelare, nisi si Christum, qui est via, imitat: et vos,
quamvis honorem terrenum gestetis, mortales homines estis.
Quapropter Redemptorem imitate, atque Agarenos Deo previo

p.130   

debellate, ut (sicut) fideles suos ab oppresione humana eripieritis,
ipse vos ab invisibilibus hostibus potenter liberet atque inter
sanctorum agmina copulet. » Cum hec et hiis similia promeret,
ut mos est feminarum sepe adversa diceret, sic uxor prefati
augusti temptavit dicere; sed vir suus illius verba omnimodis
addicabat, et flebat, et statim omnes suos proceres vocari iussit,
et in verbis talia promit:
» Omnes parati estote, quatenus Agarenos
de finibus Italie exturbemus! » Vinum, ut illorum mos est,
ascire fecit. Cumque pincerna imperatoris cum aureo poculum
vinum dedisset, exiguum exinde sumpsit, statim pincerne poculum
reddere voluit. Imperator adiecit: » Vestro famulo poculum
reddite, sciatque vobis donatum. » At ille capite inclinato resalutavit
eum.
Die vero altera presuli iam dicti tribuit comeatum, eique
promisit, ut non multo post illum subsequeretur. At ille vale
dicens, arvam suam cum gaudio repedavit. Imperator predictus,
collecta multitudine, Campanie finibus venit, et locum qui
Patenara dicitur adiit; quo ad eum legati de diversis urbibus venerunt,
inter quos Landolfus iam dictus presul et nepotes sui ex diverso venerunt.
Illico venerunt, omnes suos proceres. sibi sistere iussit, et tunc
promsit talia dicta: » Consilium unanimiter faciamus, quatenus
catervam Hismaelitum Deo previo acterimus. » Et vehementer
indagavit, quot numero essent; at presul: » Quinque milia sunt
super Capuam. » Idem imperator:
» Estimo quia plus. » Ad hec
episcopus: » Confiteor domine, quia decem milia super Capuam
et decem milia super Beneventum, reliquum vulgus degunt
Salernum. » Et continuo unus ex circumstantibus tellure tenus
prostratus, pedes imperatoris amplexatus est, asserens: » Da mihi
obsecro potestatem, quatenus cum Agarenis certamen iniam. » At
imperator cum fletu subiunxit: » Nequaquam talia facio quia
indoli etatis gestes » ; erat namque fere duodecim ille annorum,
et vocabatur, Cuntart nomine, abnepusque predicti imperatoris.
Sed cum diu pedes illius teneret, tandem baculum quod manu

p.131   

gestabat illi dedit, adnectens: » Sit Dominus in suffragium
vestrum » comitemque dedit quidam comes, Suavius nomine.
Et cum magna audacia Capuam venerunt, missamque ab episcopo
Landolfo audierunt, et corpus et sanguis domini nostri Iesu
Christi participati sunt; et continuo Sarracenis una cum Capuanis
obviam exierunt. Cumque unus dyaconus, Petrus nomine, illuc
proficere armatum voluisset, nequaquam ipse episcopus sinebat
eum; ille vero nullo modo optemperans dictis eius, profectus
est; ipse episcopus prophetica voce ei depromsit: » Vide quia
minime es reversurus! » Quod ita factum est.
Cuntart comes iam dictum una cum Suavio et cum omnibus
suis adversus Agarenos sunt egressi, sociantes sibi Capuanis. Sed
dum utreque acie inter se appropinquassent, et nec Agareni Galli
aspicerent, neque Franci Agareni propter aeris densitatem, tandem
iam fatus Cuntart dum fremitum equorum stridorque Agarenorum
aures innecteret, ilico manus ad hos ducens, [manus]
cum dentibus abstridens, clangere iussit tubis, masque super eos
irruit, ultimaque cede eos vastavit. Novem milia ex eis prostravit;
ipse vero Cuntart ibidem occubuit et exigui alii ipsumque iam
dictum diaconem. Mille vero qui evaserunt, absque armis fugierunt.
Sed ut talia comperit Landolfus, qui illo in tempore
Suessulanis preerant, ocius illorum una cum suis exiit obviam,
et omnes quos inveniebat nempe devilitabat, ut de mille pauci
Salernum adirent.

118. Idem imperator clementissimus duos comites suos,
Ardignum videlicet et Remedium, Beneventum misit, quatenus
una cum iam dicto Adelchiso Agarenos debellarent. Dum autem
Beneventum adissent, missam ab episcopo Aione, qui illo in
tempore sanctam Beneventanam preerat sedem, audierunt, et
incuntanter una cum Beneventanis et memorati ambo Lamberti,
qui inibi exiliati degebant, cum suis hominibus oviam Agarenis
perrexerunt. Agareni vero in locum, (cui) Mamma nomen est,
degebant; cumque aut procul Beneventani Agareni illustrarent,
et metuerent, ne forte Agareni fugam arriperent, hac arte eos

p.132   

denique deluderunt. Omnes ramos de arboribus cederunt, et
unusquisque ante se propriis manibus tenuerunt, et sic contra
Agarenos densi nimirum properarunt. Sed dum Agareni a longe
conspicerent, et nequirent quid esset extimarent, alii dicebant:
» Mons est, et quasi contra nos venit! » Sed dum christiani
approximassent, statim ramos iactarunt et armis se munierunt;
sed dum huiusmodi Agareni conspicerent, quamvis territi et
ipsi ad pugnam se prepararunt. Cum autem pagani altrinsecus
inchoassent, diu pugnarunt viriliter. Tandem Franci necnon et
Beneventani fortiter eos debellarunt, adeo ut pauci ex eis remanserunt,
qui devia silvasque pecierunt; postremum quamvis confusi
Salernum remearunt. Sed dum re que acciderat regi Abelmec
seriatim promulgassent, valde est perterritus, sed ab solita vergens
nequicia immo et sevicia, suos omnes ad bellum preparari
iuxit, ne forte ex improviso Francorum scaram super eos
irrueret. Quapropter Agareni fuerunt in unum coniuncti, et inter
se huiusmodi clam verba promserunt: » Veniet autem super nos
Francorum cuneum, et debellabunt nos, quemadmodum sodales
nostros prostrarunt. » Sed cum regi fuisset cognitum, his verbis
exorsus est: » Michi de ipsa civitate promissiones non pauce
venerunt, ut omnimodis nobis se subiciat, et quomodo tam
preclarissimam civitatem linquimus? » At Agareni metuentes
adventum Francorum, ilico super suum iam dictum regem
irruunt, eumque comprehendunt, manusque vinxerunt, et in
navem retrudunt, et iter arripiunt. Sed prius enim quam fugam
arriperet nefanda gens, huiusmodi signum de celo Redemptor multis
ostendit: faculam igneam permaximam prepete cursum in medio navium
iecit, quam mox secula est tempestas, que cunctas liburnas frustatim
dirrupit. Alii vero Calabriam adeunt, eamque intra se divisam repperientes,
funditus depopularunt, relinquentesque non modica suppellectile
et immensa tritici ordeique modia. Set ut talia Salernitani
conspicerent, putaverunt, ut in dolo talia facerent, statimque
aliquantis expeditis miserunt iuvenibus, qui omnia igne denique
concremarunt; putantes facere reccius, in pessimum corruerunt.

p.133   

119. Memoratus augustus per semet ipsum Capuani venit, et
mortuorum corpora contemplavit, invenitque corpus sui nepotis
predicti, faciem totumque corpus sauciatum. Diu illic flevit,
adnectens: » In hoc enim cognosco, quia de meo stemate duxit
prosapia! » Deinde cum universo suo exercitu Beneventum
cupiebat pergere, ut, si valeret, eam denique optinere, sed suis
predicta re minime propalavit. Set dum altrinsecus inter (se)
scissitaret ac promeret: » Quo pergit dominum nostrum? » et nullum
sciret quo pergeret, ilico Gualperto episcopo, qui eminenciorem
pre ceteris erat, indicare studuerunt. At ipse presul augustum
exinde percontatus est, sed que clam gestabat, minime promulgavit.
Dum menia Beneventi cuneatim adissent, statim Beneventani
undique se munierunt, ipsumque imperatorem variis iniuriis
afficiebant, adicientes: » Cece, quo pergis? Numquid Beneventum
ingredi cupis? » Lodoguicus autem volens, quemadmodum diximus,
Beneventum acquirere, sed minime valuit, ad propria recessit, coniugem
natamque suam Capuam relinquens. Qua occasionem reperta, presul
Landolfus, de quo superius diximus, principem Guaiferium, qui illuc
perrexerat, quatenus auguste solamen annecteret, cui noviter
iuraverat, ipse et aliis Capuanis apprehendi fecit et custodia retrudi.
Sed quia non ea contigit illis que putabant, dimissus est, et filios Landonis,
Landonem silicet et Landolfum, cognatum suum, pro se obsides dedit;
quos secum remeans augusta detulit, Ravennam exilio reliquia. Sed non
diu ipse augustus supervixit, sed diem clausit extremum, sicque
filii Landonis et princips Guaiferius absoluti sunt. Qui dum ad proprium
solum repedassent, filios Pandonis extra urbem suam exules invenerunt,
sociatique sunt illi, quorum nexionem ut intellexit presul Landolfus,
doluit, mox principem Guaiferium in suum suffragium evocavit; qui sine
mora veniens, utrosque fratres famulatui subdidit illius.

120. Receptis etenim viribus, Agareni Tarentum ceperunt, eo quod
minime iam metuebant adventum Lodoguici; audierant enim
qualiter confusus absescerat. Ceperunt pedetentim Varim et canensem
valide depredarent; quibus ter occurrit Adelchis Beneventanorum
princeps in finibus Apulie. Quibus nil prevalens, invictus et intriumphator
abscessit. Quo tempore Atmanus, qui a Saugdane exul fuerat, ab Africa cum
Annoso veniens, Tarentum intravit, rex effectus est, egressusque, Beneventum

p.134   

graviter depredavit et Talessam et Alipham; tantamque victoriam adeptus est,
ut Saugdanem iam sepedictum potestatem ab Adelgiso recolligeret; nam
Annosum et Abdellac ante apocrisarios miserat. Hoc audientes qui Barim
residebant, Gregorium baiolum imperialem Grecorum, qui tunc in Idronto
degebat, cum multis exercitibus asciverunt et Varim introduxerunt ob
Saracenorum metu; qui statim apprehensum gastaldeum illiusque primores
Constantinopolim misit, ut quibus [iurando] iureiurando dederat fidem.
Interea Greci sepius legatos Beneventani et Salernitani dirigebant, ut
ab hiis auxiliarentur contra Agarenos; sed hii uno animo eorum spernebant
flagitaciones.

121. Tunc Salernum, Neapolim, Gagetam et Amalfim pacem habentes
cum Agarenis navalibus, Romam gravi angustiabant depopulacio. Sed
cum Carlus, Iudicte filius, septrum insigne Romam suscepisset, Lambertum
ducem et Guidonem, germanum illius, Iohannis pape, qui tunc in tempore
aderat, in adiutorium dedit, cum quibus capuam et Neapolim
profectus est. Sed Salernitanorum princeps Guaiferius in cunctis
obtemperans, et fedus rupit et multos ex eis peremit. Sergius vero magister
militum consilio Adelchisi principis et predicti Lamberti deceptus,
noluit se ab illis alienare, qui statim anathematizatus est, et cum Guaiferio
belligerare cepit. Unde contigit, ut ipso octavo die anathematis viginti
quinque Neapolites milites apprehensos decollari fecit; sic enim monuerat
papa. Quo eciam anathemate multatus idem Sergius, non multo post a
proprio germano captus est, Romamque mittitur suffosis oculis, ibique
miserabiliter finivit vitam; ipse autem frater eius in loco illius se ipsum
instituit.

122. Ut retro traham stilum, tempore quo Samnitibus Lodoguicus
sepedictus preerat, triginta duobus philosofis illo in
tempore Beneventum habuisse perhibetur; ex quibus illorum
unus insigne, cui nomen fuit Ildericus, inter illos degebat, et
non solum liberalibus disciplinis aprime imbutus, sed eciam
proba virtute detitus; cuius facto minutatim omictimus pandere,
sed quamvis exigua omnimodis non pretermictam. Dum idem
Lodoguicus quadam die notarium suum vocasset et ei precepisset,
quatenus epistolam comeret, eamque quodam loco dirigeret, ille

p.135   

notarius verba augusti oblitus est. Die vero altera recordatus re
que ei preceperat, set nequibat mente retinere, qualiter ei intimaverat;
unde non exiguum exinde angustiatus est. Postremum
ad virum Dei Ildericum properavit, adiciens: » Mi pater, precepit
mihi augustus heri, quatenus iuxta morem epistolam comerem,
ego autem oblitus sum dictis illius, et quid faciam nescio; tantum
te enixius exoro, ut mihi auxilium inpendas. » Cui philosofus
Christi: » Et quomodo scire potere quod auribus non ausi, dicente
Domino: Nemo scit hominum que sunt hominis, nisi spiritus
hominis qui in ipso est? » Ad hec notarius: » A Deo eiusque
genitrici optines. » Idem vir Dei Ildericus statim Dei genitricis
ecclesiam est ingressus, et indesinenter sanctam Dei genitricem
eiusque natum exflagitavit, ut secreta re suo servo intimaret.
Ilico domum suum habiit, sed predictum virum flentem repperit,
eumque consolari cepit et adiecit: » Sede cito, scribe. » Sed dum ille
cum stupore resideret, ei precepit, quomodo scribere, et qualiter
verba distinguere, in illo ordine quemadmodum augustus ei
depromserat. Cumque iuxta morem augusti epistolam ille notarius
cum magno gaudio detulisset eamque legisset, in hunc
modum verba depromsit: » Veritatem mihi dicito; qualis fuit vir
ille qui hanc epistolam indicavit? » Cui notarius: » Confiteor
domine, quia dictis tuis oblitus fui, et quid agere nesciebam;
quapropter perrexi ad virum Dei Ildericum, eique omnia intimavi.
At ille ilico ecclesiam est ingressus; sed dum paulisper
ibidem moraret, ad me est reversus, et omnia que cernis mihi
studenter indicavit. » Statim augustus mirari cepit, et principem
Adelchisum acclamavit, et in verbis talia promit: » Volueram
veraciter agnoscere, quis in hac urbe liberalibus disciplinis super
omnes est detitus. » At princeps cepit nominare ceteri sapientes;
virum Dei Ildericum omisit. Rex ait: » Numquid non scis Ildericum? »
Cui princeps: » Veraciter scio », sed eum exosum habebat,
eo quod non ei adolatoria verba sicuti ceteri exibebat. Quapropter
rex omnia suis optimatibus enodavit; ab illo die magnam
reverenciam ei videlicet optulerunt. Sed virum Dei nec adversa
nec prospera eum urgebant, sed plus plane in ieiuniis et in

p.136   

vigiliis sese cohartabat, in tantum ut in terra positus celestia
obsequia auribus auriret atque fidelibus intimaret. Agmina
angelorum ante optutum Redemptoris sistebant et in hunc modum
laudes in versibus referebant: » O Redemptor mundi et
plasmator omnium Christe, penitentes et dolentes suscipe, et
qui sunt septi peccatorum pondere. » Cumque vir Dei aures in
angelorum dicta innecteret, statim distincius propria manu
scripsit, et ex suo ingenio similia accomodavit, quod nos huic
ystorie nexi iussimus.
Angelicam Dominus naturam condidit olim,
Humanamque simul laudis honore sue.
Cumque Ildericus angelorum dicta aurisset, ilico et ipso huiusmodi
verba depromsit:
Hic opifex mundi, verbo qui cuncta creavit,
Ex nichilo finxit omnia nempe simul.
Absque labore labor, cui posse ac scire quod esse,
Cuius opus velle est, ac labor alta quies.
Item angeli:
Laudet eum hinc celum, cuncta et celestia semper,
Luminis angelici castra beata nimis;
Laudet eum tellus omnisque creacio mundi,
Omne genus hominum, reptile, nansque, volans.
Dicant, dicamus: Tibi sit Rex gloria perpes,
Omnia qui retines, iure regisque tuo!
Item Ildericus:
Te decet omnis honor, tibi virtus, gratia, laus sit,
Quem digne metuunt inferus, arva, polus!
Item angeli:
Une ac trine Deus, lux et sapiencia vera,
Regnum immortale tu sine fine tenes!
Item Ildericus:
Tempora tu condens, solus sine tempore regnas;
Vere ut principium, sic tibi finis abest.

p.137   

Principium et finis, primus, novissimus es tu,
Quem currunt infra tempora, secla, dies.
Cuncta arcens mutas, [et] tu non mutaveris unquam,
Semper eras qui nunc, semper erisque manens;
Quem cherubin seraphin cunctis cum cetibus ethris
Proclamant sanctum concelebrantque, tremunt.
Tu pietas, bonitas, requies, paciencia paxque,
Vita salusque, decus, castus amorque, timor;
Simplicitas prudens es tu, prudencia simplex;
Te recte metuit mundus, adorat, amat.
Item angeli:
Quesumus, ut celis cito des terrestria Christe,
Una ut laudemus te tua membra capud.
Item Ildericus:
Longanimis, verax, fortis, mirabilis, alme,
Terribilis, mitis, suscipe vota precum;
Cunctorum factor tu censor tutor et altor,
Rex regum populo parce tremende tuo!
Confer opem famulis, veniam da, destrue culpas,
Demonas expelle, noxia cuncta fuga!
Angeli:
Duc celis plebem, tuus emit quam cruor, agne,
Denuo quam peperit spiritus atque latex;
Respice propicius gemitum, suspiria, voces
Ad te clamantum, ac miserere pie!
Sancte tua Iesu sic morte tuere redemptos,
Pestifer hos [premat] perimat ne leo sive draco!
Sit tibi cunctipotens benedictio sitque potestas
Secla per inmensa, sit vigor omnis. Amen!
123. Adelchis vero dum castrum Treventensem obsidem caperet, et
dum maluisset propriam urbem adirei, a longe conspexit suos
contra se properarent. Statim Aionem episcopum vocavit eique
dixit: » Sic evenit aliqua inepta re absque iussione omnipotentis
Dei? » Sciebat illorum consilio et volebat retribuere malum. Cui

p.138   

episcopus: » Non, set dicit apostolus: "Date locum ire." » Ille princips
nequaquam ab eorum aspectibus declinavit, sed ut eorum
approximavit, dulcia verba depromsit. At illi salutaverunt eum;
set dum paulisper simul ambularent, a generibus nimirum et
nepotibus extinctus est. Fuit autem audax et sagacisimus necnon
mitissimusque; prefuit Beneventanorum ann. 24 et medium.
Et statim in loco eius Gaideris filius Radelgari, nepos extinti, ordinatus
est; et statim eiectus est Cailo et Dauferius, gener illius. Hic eciam principare
voluit, cuius cupiditate socerum suum peremit. Hic quoque susceptus
est ab Athanasio, episcopo et magistro militum ubi corpus illius volutatus
est et cruor tabefactus est, ab illo ergo tempore nequaquam
ibidem erba orta est, donec usque nunc nostris quoque temporibus
centum anni expleti sunt, et sic erba gignere cepit. Quapropter
quantum conicere valemus, omnipotens et misericors
Deus delicta illorum que in suo domino gesserunt omisit, atque
celestia gaudia participavit.

124. Hiis quoque diebus Landolfus iam fatus presul langore percussus
interiit. Videntes autem nepotes sui deposicionem, in unum collati
diviserunt inter se sub iureiurando Capuam equa distribuccione, sed
sacramentum fraternum non diu extitit inlesum. Cupiditate etenim extorti,
filii Pandonis Landenolfum et Atenolfum fratres suos, filios videlicet Landonolfi,
dolo ceperunt et custodie indiderunt. Sed ut cepta breviter persequar,
Landonolfi filii, iuncti cum filiis Landonis, ad suffragium principis
Guaiferii se contulerunt, a quo aliquandiu (et) tutati sunt. Similiter Pandonolfus
ad eundem Guaiferium legatos cum chirographis variis misit, sed
ab eo minime receptus est, favens supradictis fratribus. Cernens autem
predictus vir omnino se destitutum, Gaiderisum principem et Gregorium
augustorum baiolum, qui tunc (cum) dicto Guaiferio Nolam ad colloquendum
in unum convenerant, ad Beneventum properabant, legatis invitabat,
ut quam primum venirent eum ad aiuvandum, et esset illis subditus. Quibus
ex diversis sine mora per Caiaciam adventantibus, ab occasum iuxta urbem
Capuanam resederunt; princeps Gaiferius e contra ab ortu solis adveniens,
amphiteatrum peramplicuit, et vallata est civitas hostibus.

p.139   

Inter hec Pandonolfus renuit subdere Gaiderisi principi Beneventano,
sicut promiserat, renitente maxime Landone filia Landonolfi, cognato
eiusdem Gaiderisi. Qua de re et dictus baiolus (et) idem Gaideris alienati
sunt ab eo. Mox alii per urbem Capuanam, nonnulli lintris fluvium transmearunt
partem ad alteram, Guaiferio principi proprio domino
sociati sunt; et recollectis Landenolfo et Atenolfo fratribus vinctis, volentes
Pandenolfum subdere Guaiferio principi; set non quiverunt, eo quod
nolebat fratueles suos [suos] recipere infra urbem; idcirco a Guaiferio
respuebatur. cognoscentes autem supradicti viri versucias Pandenolfi, reversi
sunt ad propria; Guaiferius tunc remansit Capuam.

125. Hac quippe tempestate pene omnes Capuani illustres et omnis
vulgus cum uxoribus et liberis et omnique suppellectile, urbem egredientes,
alii filii Landonis, nonnulli ex eis filii Landenolfi adheserunt, factaque est
inter eos valida concertacio et pessima desolacio. Nam Guaiferius princeps
hostiliter iuxta murum urbis residens, obsidebat eam; ultra fluvium vero
cum Francis Lamberti comitis Landonem constituit.
Alio quoque anno superveniens iam fatus ille audax Guaiferius princeps
cum Amalfitanis tempore messionis, et obsedit dictam urbem undique, donec
inter se fratres sub sacramento pacem inierunt; et sic Guaiferius
princeps cum Salernitanis et Amelfitanis propriam adiit
urbem.

126. Per idem tempus Athanasius presul Neapolim militum magister
preerat, qui, ut premisimus, exulato fratre proprio cum Agarenis pacem
iniens ac primum infra portum equoreum et urbis murum collocans, omnem
terram Beneventanam necnon Salernitanam et simulque Romanam
simul eciam et partem Spoletii dirruentes, cunctaque monasteria, ecclesias,
omnesque urbes et oppida, vicos montesque collesque insulasque depredarunt.
A quibus eciam sanctissimi Benedicti cenobia decentissima, toto orbe
veneranda, et sancti Vincencii martiris monasterium igne exustum est,
aliaque innumerabilia exusta sunt. Set dum creberrime hac illacque
Agareni pergerent omniaque denudarent, et maxime Salernitanorum
tellus attererent atque demolirent, habitandi locum sibimet
elegerunt, ubi Cetara dicitur, non procul a Salernitana civitate,
et undique ut diximus prefatam urbem affligebant, in tantum
ut altrinsecus inter se fedus inirent, Agareni silicet et Salernitani.
Sed Salernitani non probum consilium inierunt; clam

p.140   

armis tulerunt, et ubi Agareni sine excitacione degebant, audaciter
animo properarunt, quatenus prophanos potenter acterrerent.
Sed iustus iudex Dominus minime christiani victoriam
tribuit, eo quod obliviscerent iusiurandum quod Agareni iuraverant.
Nam Agareni protinus sedulam ubi indita erat: » Sanctissimam
et inseparabilem Trinitatem » , lancea nexerunt, et in hunc
modum promserunt: » O Iesu Marie filius, in hoc cognoscimus
veraciter, si celum terramque regis et dominus tocius creature,
si isti periuri potenter prosternis. » Et continuo quamvis exigui
illis obviam exierunt bellumque inchoaverunt. Sed ilico Salernitani
terga dederunt, et partim percussi in mare se necaverunt,
partimque gladio ceciderunt; reliqui, quamvis confusi, per devia
silvasque propria adierunt. Ibi magna pars Salernitanorum
interiit; putantes reccius facere, corruerunt in pessimum.
Qua occassione, ut diximus, Agareni agmen uno coacti, stirpitus
aforis cuncta demolierunt, in tantum ut Salernitani pocius
mortem quam vitam sumerunt. Nam aforis civitatis menia quis
egredi valebat? Et si quis temerarius propter necessitatem aforis
menie properabat, statim Agareni eum videlicet devilitabant.
Factum est quadam die, ut Salernitani non pauci adolescentuli
in unum se congregarent, atque ex sua urbe exilirent, forsitan,
fruges aliqua repperirent sibimet refocilarent. Sed dum non
procul ab urbe properarent, et mala ceteraque alia poma gustarent,
et altrinsecus onustarent, tandem adierunt locum, ubi Agareni
degebant; ex improvisu Salernitani cum magno strepitu
Deum in suffragium invocarent, et super Agarenos irruerunt,
eosque fortiter debellarunt, adeo ut ne unus evaderet; et sic cum
magno tripudio Salernum remearunt, suppellectilem multaque
spolia secum gestantes. Ab illo ergo die vires christiani sumunt
et multos ex eis peremerunt.

127. Ut retro reddeam, quod ipse sepedictus princeps Guaiferius
gessit mirabiliter, loco proprio inseram. Dum idem princeps
Salernum Capuamque, simulque eciam diversis castellis, civitatibus

p.141   

preesset, et presidium undique illi adiret, factum est, una die
non exiguo tritico a Capuana urbe Salernum suis famulis cum
plausta transvectarent. Sed ut cognitum Neapolitanis fuisset,
repente ex sua urbe prosiliunt, quatenus triticum Neapolim nimirum
veerent. Sed ut comperit audax ille Longobardorum princeps
Guaiferius, ilico ex sua urbe cum paucis, silicet 18 egressus
est, agiliter illuc est profectus. Sed dum a longe cernerent Neapolitani
Salernitanos, ceperunt inter se promerent: » Legati sunt isti. »
Sed dum eis approximassent, continuo ille princeps Guaiferius
suo filio Guaimario talia verba depromsit: » Vide fili; ubi ego
super Neapolitanos irruo, statim ex adverso forti yctu percutite. »
Et protinus galea ex suo capite exuivit, et magna vox emisit:
» Ego sum, inquid, Guaiferius! » Et continuo super eos irruit
ultimaque cede eos vastabit, adeo ut exigui ex eis evaderent, qui
fuerunt firmiter ducentos, aliquanti comprehensi. Sed dum unum
adolessentulum inter eos comprehendissent, ille adolescens
veniam postulabat; at princeps cuidam suo fideli verba depromsit,
ut cicius eum de hac instabili luce extinguere. Statim cum
ingenti virtute per medium celebro mucrone percussit, ita ut
pars capitis dextro, parte levo humero superiaceret, et iam
exanimatum corruit miserabile corpus; et sic magno tripudio
Salernum regressus est.

128. Circa hec tempora Guaiferius sepedictus princeps monachus
effectus est, languore depresus gravi. Quapropter cenobium beati
Benedicti anxiabiliter pergere cupiit, ut ibidem vitam finiret; et
statim per marinum iter Neapolim est profectus. Sed ut cognitum
fuisset Dauferii sui nepotis cum ceteris suis sociis, qui iam
prolixa tempora inibi exiliati degebant, statim magno ululatu
flereque ceperunt. At princeps huiusmodi illis verba predixit:
» Nequaquam gaudete, quia minime Salernum revertimini, quia
Guaimarium filium meum illuc preest. » Sed ut cenobium predictum
properare satageret, in itinere diem clausit extremum. Et quia
incursione Agarenorum corpus illius ad cenobium Benedicti patris ferri
non valuit, Teanensi in castro eius ecclesia humatum est.

p.142   

Per idem tempus Beneventani una cum suo principe predicto
Gaiderisi foras deambulabant; set dum devenissent locum ubi
extinctum fuerat memoratus princeps Adelchisi, statim unum
clericum, Ercempertum nomine, talia verba exorsus est: » In hoc
loco ille nefandissimus princeps non paucis plagis extincximus. »
Ilico ulcio divina eum percussit; mox ipso Gaideris famulis suis
precepit, ut brachia illius absciderent; quo facto, prolixa tempora
miserabiliter vixit.

129. Eodem namque tempore suasus iamfatus Gaideris, a Landone
cognato suo alienatus, Pandonolfo sociatus, filiamque ipsius suo tradidit
filio; sed in proximo ab... eiusque loco Radelchis, filius Adelchisi,
princeps est constitutus. Qui tribus vix annis imperans, a Beneventanis eiectus,
et Aio, frater eius, loco illius subrogatus est. Gaideris vero Francis traditus
in custodia, fuga lapsus pervenit urbem Barensem, quo morabantur Greci;
a quibus missus est urbem regiam Basilio pio augusto, a quo honoratus
ditatusque donis imperialibus, Oeream urbem accepit ad convibendum.
Inter hec Agareni totam supradictam terram crudeliter laniabant, ita ut
desolata terra cultoribus, vestibus vebribusque repleta fatiscat.

130. Tunc agmina Agarenorum in unum congregata, funditus,
ut diximus, omnia denudabant, atque prius in Agropolim morarunt,
deinde per iuga moncium degebant omniaque demoliebant.
Hiis diebus Athanasius presul, de quo premisimus, missi apocrisariis
Siciliam, Agarenis ad radicem montis Vesubii residentibus Suchamum
regem exposcit, illis veniens prefecit. Sed iusto Dei iudicio primo
omnium super eum insurgens, cepit Neapolim graviter affligere et devorare
omnia exterius ac puellas, equos et arma vi expetere. Hac turbine exactus,
et ut apostolicum anathema, quo erat innodatus, a se et urbe sua expelleret,
Guaimarium principem cum omni suo exercitu validissimo, Salernitanos
silicet, Cumsinos, necnon Capuanos seu eciam
ceteraque castra in adiutorium advocavit, et Sarracenos ab eodem loco
vi repulit. Hoc facto non post multo predictus presul a Guaimario principe,
qui eum ab oppressione Agarenorum eripuerat, alienatus
est. Agareni namque in unum sunt coacti et Garelianum properarunt,
et ibidem prolixa tempora nimirum morarunt, et undique
Capuam, Beneventum, Salernum, Neapolim affligebant. Set

p.143   

Athanasius ad solitam vergens fallacia, cum Agarenis pacem
iniens, et Salernitanorum tellus una cum illis fortiter affligebat.

131. Basilio serenissimo augusto hiis diebus defuncto, duo filii eius
imperium sunt electi, id est Leo primogenitus et Alexander subsequens;
tercius vero, Stephanus nomine, archiepiscopatum eiusdem urbis – eiecto
Focio, qui olim a Nicolao prime sedis pontifice ob invasione episcopatum
Ignacio adhuc superstitis perpetuo anathemate fuerat multatus, et a Iohanne
papa, ut ita dicam ignaro, ad pristinum gradum resuscitatus – regendum
suscepit.
Leo iam dicto non diu supervixit; ille Alexander dum funus
germani vidisset, in magna superbia est elevatus, et non tantum
coram hominibus sed eciam contra Deum conabatur se iactitaret.
Nam septuaginta statue, que olim Romani in Capitolio consecrarunt
in honorem omnium gencium, que scripta nomina in
pectore gencium cuius ymaginem tenebant gestabant, et tintinnabulum
uniuscuiusque statue erat, et sacerdotes die ac nocte
semper vicibus vigilantes eas custodiebant, et que gens in
rebellionem consurgere conabatur contra Romanum imperium,
statua illius gentis commovebatur, et tintinnabulum in collo illius
resonabat, ita (ut) scriptum nomen continuo sacerdotes principibus
deportarent, et ipsi absque mora exercitum ad reprimendam
eandem gentem dirigerent. Set dum fuissent predicte statue eree
Constantinopolim deportate, ille iam fatus imperator Alexander
huiusmodi verba depromsit: » Illo denique tempore Romanorum
imperatores erant gloriosi, quando iste statue venerabantur. »
unde statim sericis vestibus venire iussit et singulas circumdedit.
Nocte igitur subsecuta cum se sopori dedisset, vir clarissimus
ei apparuit, et comminanter super eum venit, eumque in pectore
forti yctu percussit, et nomen suum protinus propalavit, adiciens:
» Ego sum, inquid, Romanorum princeps Petrus! » Et statim cum
magno tedio evigilavit, sanguinemque suum vomere cepit, et sic
exiciale morte defuntus est. Eo defunto, imperatoris filius
Constantinus Leoni, quod super memoravimus, imperium est
elevatus.

132. Aio autem, Beneventi princeps, et ante principatum et postea partim

p.144   

imbeccillis partim roboreus extitit. Post hec princeps predictus Aio
cum Beneventanis et Capuanis egrediens, cum filiis Landonolfi Amelfitanos
habentibus certamen iniit, et aliquandiu pugnatum [et] est iuxta portam
urbis Capue. Cumque neultra pars alteri cederet, utreque acies ad sua
reversa sunt.

133. Eo tempore Guaimarius supradictus, princeps Salerni,
per semet ipsum Constantinopolim est proiectus, et honorifice
ab augusto susceptus est; patricius que factus et donis regalibus
ditatus, cum magno honore propria remeavit.

134. Per idem tempus valde inter se Capuani et Neapolitani
certamen iniebant. Nam Athanasius episcopus et magister militum
omnimodis satagebat, quatenus Capuanos sub sua diccione
attribere, et inter fratres discordie rixe crevissime seminabat.
Cum se a fratribus delusum cerneret, succesit Decivilis Gaietanus,
ut clam Sarracenos ad depredandum Capuam micteret. Qui
statim centum viginti Agareni missi, Teanum abierunt, super
quos Lando ceu leo audacter cum suis irruens, usque ad ultimam internicionem
protrivit eos, ita ut de tanto numero non amplius quam quinque
evaderent, ceteris interfectis, ni fallor, centum quindecim. Tunc Athanasius
cernens se superatum, callide pacem cum Capuanis fecit, et tempore
vindemie una cum Grecis clam super Capuanos irruit,
apprehensis multis et prestantissimis viris peculiisque non modicis. Ab illo
igitur tempore omnia circumquaque devastans, Liguriam vindicabat sibi.
Nam et Sarracenos Agropolitanos clam evocavit et Capuam misit; ubi tunc
egredientes Capuani, valde resisterunt eis; ob hoc et absque preda ad castra
repedarunt. Dictus itaque vir, prout mente conceperat, novis et inauditis
machinis insurgebat adversus Capuanos, adeo ut tempore quadragesimali,
cum omnis plebs christicola et preferita defleret mala et poscit a Deo
ut flenda minime commictat ipso mediante, festo dominico subsequente
crepusculo collectis Grecis Materensibus, Agarenis et Neapolitibus, consio
Guaiferio, urbem Capuanam temptavit invadere. Atque ascensis muro acsi
trecentis viris armatis diversorum generibus telorum, omnes in Domino
adiuvante, alii sponte ex eo dissilierunt, quidam cervice tenus imis iacti sunt,
nonnulli vero gladio occubuerunt. Ex Capuanis unum solummodo, Onericus
nomine, et ut fertur a suis extinctus est. Bellum quippe hoc narratum
in muro arbiter Iudex non per belligerantes et armipotentes egit viros, set
per quatuor impuves mirifice cessit ad laudem nominis sui. Confractis itaque

p.145   

viribus, quod conceperat minime cessavit; nam et Salernum per Agarenos
prius, et postea per Grecos, multociens capere molitus est; sed minime
talia facere potuit, viriliter ei resistente Guaimarius
princeps.

135. Eodem quoque tempore Guido, filius Guidonis senioris, super
Agarenos in Gariliano castrametatos, ut retro reddeam, hostiliter inruens,
castra eorum dirructa depredavit, et aliquantos eorum gladiis interfecit;
reliqui montis per opaca ut aqua diffusi sunt. Hic autem Capuam aproprians,
ultra transvadavit, et ad pontem qui Teudemundi vocatur castrametatus,
resedit aliquandiu, et ablato ex Liguria frumento aliisque victualis, Capuani
refocillati sunt. Cum eodem duce non sunt federati; sed cum retro verteretur
urbemque predictam transiret, metu coacti subdiderunt se illi. Illo
abeunte, Athanasius predictus, suffragante Grecorum auxilia,
stripitus aforis omnia denudabat. Post hec suggestum est eidem duci,
ut veniret quantocius et libraret confidentes. Qui mox veniens Capuam,
Aionem principem a Benevento ad se venientem consilium Capuanorum cepit,
et sub custodia Beneventum duci fecit; in qua introyens, ordinavit eam. Inde
proficiscens, Sepontum est ingressus, Aionem predictum principem
foris reliquia in castris. Cum autem cognovissent Sepontini Aionem seniorem
suum captum, supradictum ducem unanimiter irruentes, clauserunt eum
quoddam in templo, captis eius optimatibus. Hac illacque tunc missus est,
ac aductus est Aio redditusque est suis; alia vero die sacramento dato, vix
cum dedecore elapsus est.

136. Per idem tempus monasterium beati Benedicti a Saracenis prius
dirructum anno Domini 884, ab Angelario venerabilis abbate ceptum est
rehedificari deiusso anni 886 mense Aug. Hiis ita gestis, Atenolfus
Spolecium pergens; dato precio, Suavilum castaldeum Marsorum cum aliis
sociis bassisque, quasi ad trecentos armatos, secum adduxit; cum quibus
consilium iniit, ut castaldatum Capuanum illi firmarent. Set ingredientes
Capuam, cum hoc adimplere nequivissent, dicti Franci ad sua reversi
sunt. Quid multa referam? Omnimodis Atenolfus satagebat,
quatenus solum castaldatum optineret. Quapropter consilio habito
cum suis, Sadi cognatum suum ad Athanasium sepedictum subdole misit,
hab eo auxilium poscens, ut adiuvaretur singulariter fieri comes in Capuam.
Hoc autem audiens, gavisus est, et spopondit se in omnibus illi auxiliaturum;
cumque hoc a plurimis et maxime terque quaterque Landoni fuisset relatum,
ille solita segnicie detentus, pro nichilo ducebat huiusmodi nuncium.
Quid multa dicam? Atenolfus per semet ipsum Neapolim adiit,

p.146

spektrum.GIF (657 Byte)