Textsspektrum.GIF (657 Byte)

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum

spektrum.GIF (657 Byte)

p.1 – p.24 purpur.GIF (70 Byte) p.25 – p.37 purpur.GIF (70 Byte) p.38 – p.65 purpur.GIF (70 Byte) p.66 – p.88 purpur.GIF (70 Byte) p.89 – p.110 purpur.GIF (70 Byte) p.111 – p.128 purpur.GIF (70 Byte) p.129 – p.145 purpur.GIF (70 Byte) p.146 – p.166 purpur.GIF (70 Byte) p.167 – p.184 purpur.GIF (70 Byte)

spektrum.GIF (657 Byte)

p.111

quod iam (ab) abavo nostro non usurpatum est, ut perhibes,
sed Dei nutu et ecclesie iudicio summi per presulis imposicionem
et uncionem manus optinuit, sicut in codicibus tuis invenire
facile poteris. Verum quid mirum, si novum sit, cum omne vetus
a novo principium habeat, non novum a veteri? Et certe cum
primi Romani principes [habeat] imperare ceperunt, novum fuit,
sed de die in diem devenit in vetustatem; non ergo quecumque
novitas in culpa est, sed reprehensibilis novitas; unde et apostolus,
cum dilecto discipulo scriberet, non ait: ╗ Vocum novitates
devita ╗ , sed: ╗ Prophanas vocum novitates devita. ╗ Sane antiquam
esse imperii nostri dignitatem, nullus [de hac vita] ambigit,
qui vel (nos) Successores antiquorum imperatorum esse non
nescit, vel divine pietatis divicias non ignorat. Nam quid mirum,
si in fine temporis palam exibuit, quod ante tempora in abdito
consilio suo predestinavit?
Sed nec hoc ammiracione caret, quod asseris, principem
Arabum Protosimbolum dici, cum in voluminibus nostris nichil
tale repperiatur, et vestri codices modo Architon modo Regem
vel alio quolibet vocabulo nuncupent. Verum nos omnibus licteris
scripturas sacras preferimus, que per David non protosimbulos,
set reges Arabum et Saba proficere confitentur. Chaganum
vero nos prelatum Avarum, non Gazanorum aut Nortmannorum
nuncupari repperimus, neque principem Vulgarum, sed regem,
vel dominum Vulgarum. Que omnia idcirco dicimus, ut quam
aliter se habeant que scripsisti, legens in Grecis voluminibus
ipse cognoscas; quos nimirum suis cognominibus acquiescere
perhibes, nec tamen propria ipsorum cognomina recolis. Verum
idcirco ab his [ab] omnibus astute ▀as??e?? vocabulum adimis,
ut hoc soli tibi non tam proprie quam violenter inflectas. Illud
autem ridere libuit, quod de imperatorio nomine dixisti neque

p.112   

paternum esse neque genti convenire. (Quomodo) enim paternum
non est, quod iam in avo nostro paternum fuit? Quomodo autem
genti non convenit, cum sciamus, ut de ceteris brevitatis causa
taceamus, ex Hispanorum Hisaurorum et Chazarorum gente
imperatores Romanos effectos? Neque enim veraciter asseverabis
naciones has gente Francorum aut religione aut virtutibus
clariores, et tamen eas ammictere non renuis, imperatores ex
his predicare non despicis. Porro de eo quod dicis, non in tota
nos Francia imperare, accipe frater breve responsum. In tota
nempe imperamus Francia, quia nos procul dubio retinemus,
quod illi retinent, cum quibus una caro et sanguis sumus hac
unus per Dominum spiritus. Preteream mirari se dilecta fraternitas
tua significat, quod non Francorum sed Romanorum
imperatores appellemur, sed scire te convenit, quia nisi Romanorum
imperatores essemus, utique nec Francorum. A Romanis
enim hoc nomen et dignitatem assumpsimus, apud quos profecto;
primum tante culmen sublimitatis et appellacionis effulsit,
quorumque gentem et urbem divinitus gubernandam et matrem
omnium ecclesiarum Dei defendendam atque sublimandam
supscepimus, a qua et regnandi prius et postmodum imperandi
autoritatem prosapie nostre seminarium sumpsit. Nam Francorum
principes primo reges, deinde vero imperatores dicti sunt,
hii dumtaxat qui a Romano pontifice ad hoc oleo sancto perfusi
sunt. In qua eciam Karolus Magnus, abavus noster, uncione
huiusmodi per summum pontificem delibutus Primus ex gente
ac genealogia nostra, pietate in eo habundante, et imperator
dictus et christus Domini factus est, presertim cum sepe tales
ad imperium sint asciti, qui nulla divina operacione per pontificum
ministerium proposita solum a senatu et populo, nichil
horum curantibus, imperatoria dignitate potiti sunt; nonnulli
vero nec sic, set tantum a militibus sunt clamati et in imperio
stabiliti sunt, ita ut eciam horum quidam a feminis, quidam

p.113   

autem hoc atque alio modo ad imperii Romani septra promoti
sunt.
Porro si calumpniaris Romanum pontificem, quod gesserit,
calumpniari poteris et Samuel, quod spreto Saule, quem ipse
unxerat, David in regem ungere non renuerit. Verum super hoc
si est qui summo pontifici saltem unum faciat muttum, congruo
profecto illius non carebit responso; set interim si paginas revolvas
Grecorum annalium, et que discrimina tam ab alienis per
vos nequaquam defendis quam a vestratibus pontifices Romani
pertulerunt, perscruteris, profecto invenies, unde illos iuste non
valeas redarguere. Verum hec illi que extrinsecus agebantur facile
parvi penderunt, nisi et intrinsecus per diversas hereses perimere
conancium molimina deprehenderunt. Unde merito apostatis
desertis - que enim communicacio Christi et Belial? – adheserunt
genti adherenti Deo et ipsius regni fructus facienti; quoniam
non est personarum acceptor Deus, sed ut eximius apostolorum
[apostolorum] innuit: ╗ In omni gente qui timet eum acceptus est illi. ╗
Ergo cum ita sit, cur nos satagis reprehendere, quoniam
ex Francis oriundi Romani moderamur habenas imperii, cum
in omni gente qui timet Deum acceptus sit illi? Et certe Theodosius
maior et filii eius, Arcadius et Honorius, atque Theodosius
minor, Arcadii filius, ex Hispanis ad imperii Romani culmen
assumpti sunt, nec tamen invenimus, quod aliqui clamaverint
vel reprehenderint, quod non Romanus sed Inspanus existeret,
vel restiterint aut prohibuerint filios eius in loco patris et honore
succedere, quemadmodum, ut cum pace tua dicamus, nunc tua
conari videtur diligenda fraternitas et sustinenda dileccio, quasi
gens Francorum non pertineat ad hereditatem, de qua Pater ad
Filium loquitur: ╗ Postula, inquiens, a me, et dabo tibi gentes
hereditatem tuam ╗ et cetera, et alibi: ╗ Glorificantes me glorificabo, ╗
et alia innumerabilia.
Ergo, frater karissime, desine in hoc contenciosius agere,
desine adolatoribus quibusque tandem aures tue puritatis inflectere.
Denique gens Francorum multos et fecundissimos Domino
fructus attulit, non solum cito credendo, verum eciam nonnullos
alios salutifere convertendo. Unde vobis a Domino iure predictum

p.114   

est: ╗ Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti
fructus eius. ╗ Sicut ergo potuit Deus de lapidibus suscitare filios
Abrahe, ita potuit de Francorum duricia Romani suscitare
successores imperii; et sicut si Christi sumus, secundum apostolum
Abrahe semen existimus, ita si sumus Christi, omnia possumus
per gratiam ipsius, que possunt illi qui videntur existere
Christi; et sicut nos per fidem Christi Habrahe semen existimus,
Iudeique propter perfidiam Abrahe filii esse desierunt, ita quoque
nobis propter bonam opinionem, orthodosiam, regimen imperii
Romani supsceptum, Greci propter kacodosiam, id est malam
opinionem, Romanorum imperatores existere cessaverunt, deserentes
videlicet non solum urbem et sedes imperii, set et gentem
Romanam et ipsam quoque linguam penitus amictentes, atque
ad aliam urbem sedem gentem et linguam per omnia transmigrantes.
Sed ne, frater desiderabilis, tristitia cor tuum repleat, audi
sequentia quia: ╗ Non repulit Deus plebem suam quam prescivit. ╗
Dico ergo: numquid sic offenderunt, ut caderent? Absit. Sed
illorum delicto honor noster et diminucio ipsorum plenitudo
nostra effecta est. Cum enim fracti sunt rami, nos inserti sumus
in illis, cum oleastri quidem ammodo fuissemus, et socii radicorum
et pinguedinum olive sumus effecti. Dicimus ergo: fracti
sunt rami, ut nos insereremur; bene; non enim nisi propter
credulitatem non rectam fracti sunt, nos autem fide stamus. Qui
habet aures audiendi, audiat. Sed dicis, quod esset tempus,
secundum quod fraternitati nostre repromiseris, quando et hac
potiremur appellacione, si Deus in finem ea que consiliari sumus
perducere voluisset. Et quidem de consilio quod asseris, que
diximus hec ipsa et nunc dicimus; non enim est in nobis ╗ est ╗.
Et ╗ non ╗ , et a verbo nostro nec ad dexteram neque ad sinistram
divertimus, sed in ipso immoti persistimus. Appellacionem autem
illam sicut hactenus nec nos nec patres nostri per carnem et
sanguinem possedisse dignoscimur, ita quoque de cetero non
immerito possidere contennimus. Per patres etenim nos, non per

p.115   

filios, consuevimus honorari, et apud nos omnis gloria non a
filiis ad patrem, sed a patribus in filios dirivatur. Quod enim
nos a patre luminum, a quo omne datum optimum et omne
donum perfectum, sumpsimus, neque a filio neque per hominem
aut ab hominibus accipere volumus.
Postremo scito, quia qui ╗ riga ╗ quemquam appellat, quid dicat,
nec ipso novit. Siquidem eciam si linguis omnibus more apostolorum,
immo angelorum loquaris, cuius lingue sit ╗ rix ╗ , vel cui
dignitati sonus ille barbarus congruat quod ╗ rix ╗ , dicitur, interpretari
non poteris. Nichil enim est hoc, nisi forte ad idioma
proprie lingue tractum, ╗ riga ╗ regem significare mostraveris.
Quod si ita est, quia non iam barbarum, sed Latinum est, oportet,
ut cum ad manus vestras pervenerit, in linguam vestram fideli
translacione vertatur. Quod si factum fuerit, quid aliud nisi hoc
nomine
▀as??e?? interpretabitur? Quod non solum Veteris, sed
et Novi Testamenti omnes interpretes attestantur. Unde si
in alienis personis hoc detestaris vocabulum, stude ex omnibus
tam Latinis libris quam Grecis sive regis sive ▀as??e?? nomen
eradere. Nam nichil lingua Latina resonat, quam quod Greca
dicitur ▀as??e??.
Hiis igitur super hoc ita prelibatis, ostupescimus in his que
serenitas tua prosequitur, dicens suis, id est Grecis, Barim ex
parte sua debellantibus et elidere decertantibus, nostros vel
solum intuitos vel prandiis dissolutos nullum auxilium prestitisse,
hac ideo civitatem ipsam capi omnino minime potuisse, cum
nostri sive intuendo tantum sive prandendo sive aliud quid
agendo Barim tamen licet perpauci et finetenus impugnasse et
ope divina cepisse noscantur. Vestri autem sicut bruchi pre
multitudine apparentes, et sicut locuste primum impetum dantes,
eo ipso quo conatum suum in prima fronte mostraverunt, pussillanimitate
superati, protinus infirmati sunt, ut more locustarum
repente quidem salierint, sed confestim fatigati quasi a nisibus

p.116   

volandi deciderint, ac per hoc neque intuendo neque prandendo
neque bellando quibuslibet insignibus triumphi mostratis, motu
subitaneo et clandestino recesserint, et inefficaces, nonnullis e
contra christianis solummodo captivatis, ad propria repedaverint.
Ergo frater, noli de cetero Francos ridere, quia eciam inter
mortis vicina student (et) prandia et omnia caritatis indicia (in)
proximis habere, et tamen a proposito non lascessere, quoniam
secundum apostolum sciunt et habundare et penuriam pati, et
saturari et esurire, et, ut compendio dicamus, omnia possunt
in eo qui illos confortat.
De paucitate vero quid miraris, si pauci fuerint, et tamen multa
lucra detulerint? Preterea qua de re pauci fuerint nostri, pridem
dileccioni tue patefecimus; set quoniam nos super hoc pulsasti
denuo, nostrum denuo sume responsum. Cum enim, diu demorante
stolo fraternitatis tue, illius iam minime prestolaremur
adventum, et in anno ipso de obsidione Baris nichil omnino fieri
putaremus, omnes ad sua redire permiseramus, his solummodo
retentis quos ad prohibicionem recipiendorum alimentorum
sufficere credebamus; et hoc est, quod stolus insperatus apparens
non nisi paucos nostros invenerit. Verum tamen isti ipsi pauci
et adhuc pauciores quibusdam horum diverso langore gravatis
effecti, antequam Varis caperetur, tres ammiradas, qui totam
Calabriam depopulabantur, (et) numerosam multitudinem Saracenorum
prostraverunt et magnam vestratibus salutem divino
brachio contulerunt; (qua) re non solum Calabritanorum Hismahelitum
ingens extunc facta est diminucio, sed et Barensium
potentatus omnimodo dissolucio, hac per id ad capiendum facilis
adinvencione. Cuius facti tropea vestros credimus tuo imperio
retulisse, et opera Dei que taceri non debent mirabiliter enarrasse.

p.117   

Ceterum fraternitatis tue dileccionem rogamus nullam Nicete
patricio molestiam irrogare pro eo quod nostrum tam insollerter
offenderit animum. Nam licet adeo protervus et contumax erga
nostrum fuerit imperium, ut fidelium quoque nostrorum numerosa
multitudo in eum severiori mente commoveretur, nisi a
nobis causa tui honoris pariter et amoris preventa compesceretur,
tamen malum pro malo retribuere non tulimus nec debemus; et
idcirco deposcimus, si quid minarum super ipsum potestatis tue
fortassis imminet, celeriter benignitatis tue manu pro nostro
removeatur amore.
Non autem tales apocrisarios apostolice sedis esse vel professio
docet, vel eruditio dictat, vel conversatio anteacta demostrat,
quales illos scripta predicant, que nobis fraternitas tua direxit.
Electos enim et approbatos eos tam spiritalis pater noster summus
pontifex quam ecclesia per diutina tempora scientes et
ecclesiastice correccionis negocia strenue peragentes, ad preces
sublimis a Deo servandi imperii tui illos direxisse noscuntur.
Unde et decuerat excellenciam tuam ita munitos eos remictere,
ut nullos vel piratarum vel aliorum pravorum incursus incidrent;
grave namque contra te super hoc tam spiritalis patris
nostri apostolici pape quam tocius ecclesie Romane murmur
accenditur, eo quod illos a sede apostolica tam desiderabiliter
expecieris, sed tam improvida dispensacione remiseris.
Et Niceta quidem patricius, Hadriano loci servatore cum
classibus destinato, accepta quasi pro huiusmodi re occasione,
multas predas ab ipsis Sclavenis abstulit, et quibusdam castris
dirructis, eorum homines captivos adduxit. Nec tamen que prefati
venerabiles apocrisarii perdiderunt, hactenus restituta sunt.
Sane spiritalem tuam nolumus ignorare fraternitatem super
castra nostra dirructa et tot populis Sclavenie nostre in captivitate
sine qualibet parcitate subtractis, supra quam dici possit
animum nostrum commotum. Non enim congrue gestum est, ut

p.118   

eisdem Sclavenis nostris cum navibus suis apud Barim in procintu
comunis utilitatis consistentibus et nichil adversi sibi
aliunde imminere putantibus, tam impie domi sua queque diriperentur,
sibique contingerent, que si prenoscerent, nequaquam
prorsus incurrerent. Qua de re desiderabilem dileccionem tuam
hortamur et ammonemus, quod mox id corrigere iubeat et ipsos
captivos ad propria cum suis reduci precipiat, si caritatis vinculum
numquam inter nos fore cupiat dissolvendum. Nullus enim
mortalium hactenus imperium nostrum talia commisisse recolit;
ac per hoc nisi correccio iussione tua preveniat, iuste severitatis
nostre proxima ulcio procul dubio subsequetur; nec poterit remanere
penitus impunitum, quod in contemptum nostrum tanta
temeritate constat fuisse patratum.
Nichilominus eciam ignotescimus obstipuisse nos talia de
missis nostris audientes, qualia tue nobis dulcedinis lictere intimarunt;
adeo quippe illos inordinate significans ambulasse, ut
semper evaginato gladio deportato, non solum iumenta, sed et
homines interficerent. Que res si ita se habuit, mansuetudini
nostre valde displicet, et ut ad certitudniem perducatur, vehementer
exoptat. Verum et ipsi diligenter a nobis inquisiti, tale
quid gessisse modis omnibus negaverunt, et quia non est qui
illos super hoc in faciem arguat, non est profecto eis neque convictis
neque confessis iuste correccionis aliquid ingerendum.
Verum nos illos nec educavimus, nec ita docuimus, ut ad talia
qualia perhibes laberentur; et ideo de illis quicquam horum
credere non facile iudicamus. Ceterum indecorum sonuit, quod
fraternitas tua perhibuit dicens suos non gladiis, sed dentibus
nostros dilaniavisse, nisi causa timoris tui minime cohercerentur;
cum si non essent in imperio tuo, nichil tale sibi pretenderent,
sed nec in regno tuo positi quicquam horum penitus formidarent;
quin immo nec tanti numeri viros et aduc alios totidem, Deo
gratias, expavescerent.
Postremo de Neapoli nobis in Christo fraternitas tua, quasi
miserimus populum nostrum ad incidendas arbores et messes

p.119   

igne cremandas et hanc ditioni nostre subdendam; cum licet ab
olim nostra fuerit et parentibus nostris piis imperatoribus tributa
persolverit, verum nos ab eius civibus preter solitas functiones
nichil exegimus nisi salutem ipsorum, videlicet ut desererent
contagia perfidorum et plebem desisterent insequi christianorum.
Nam infidelibus arma et alimenta et cetera subsidia tribuentes,
per tocius imperii nostri litora eos ducunt, et cum ipsis tocius
beati Petri apostolorum principis territorii fines furtim depredari
conantur, ita ut facta videatur Neapolis Panormus vel Africa.
Cumque nostri quique Saracenos insecuntur, ipsi, ut possint
evadere, Neapolim fugiunt, quibus non est necessarium Panormum
repetere, sed Neapolim fugientes, ibidemque quousque previderint
latitantes, rursus improviso ad exterminia redeunt. Super
quibus sepe illos monuimus, set ex ammonicione peiores effecti
sunt, adeo ut episcopum proprium, quoniam eos ut vitarent consorcia
malignorum monitabat, ex urbe proicerent, et illustres
ac proceres civitatis compedibus obligarent. Ergo si societatem
non dissolverint infidelium secundum apostolum, qui precipit
dicens: ╗ Nolite iugum ducere cum infidelibus ╗ , et pastorem ac
episcopum proprium non receperint, porcionem eorum ponemus
cum his quorum libenter amplexi [sumus] sunt unionem, et in
una lance appendemus utrosque, quoniam non solum qui faciunt
talia, set et qui consenciunt talia facientibus, dignos morte
iudicat [ut] memoratus insignis apostolus; presertim cum unanimiter
arma contra christianos ferant et dimicent, et si quos
fidelium capere possunt, Saracenorum manibus tradant, cum
ipsis ad bella uno impetu procedentes.
De cetero, frater karissime, noveris cum virtute summi
Opificis [nostri] exercitum nostrum, ordine prenotato Bari
triumphis nostris summissa, Saracenos Tarenti pariter et Calabrie
mox mirabiliter humiliasse simul et comminuisse, hos
celerius duce Deo penitus contriturum, a mari prohibiti
fuerint escarum ammictere copias vel eciam classium a Panormo
vel Africa suscipere multitudines. Quapropter specialis fraternitas

p.120   

tua, quia per siccam nostrorum cunei populorum in utrisque
locis vix aut numquam deerunt, studeat necesse est sufficientem
stolum destinare, qui et illos a recipiendis alimentis a
mare coerceat, et si plurimas contingerit, sicuti sepe nunciatur,
pessime gentis advenire catervas, facilius illis resistere, divino
munitus brachio, valeat. Nam iste stratigus Georgius, licet sollerter
invigilet et strenue pro suo posse decertare, non tamen suificiet
obviare, si plures inimicorum naves ex parte qualibet
apparuerint, non videlicet nisi pauca prorsus chelandia possidens.
Et quia nonnulli Sarracenorum Panormi latrunculi cum sagenis
solacio et refugio iam memoratorum Neapolitanorum freti, per
Tirrenum mare debachantur, oportet ut et hos capiendos tue
fraternitatis stolus sine dilaccione mictatur. Isti sunt qui et
Calabritanis Sarracenis indefesse stipendia prebent, et hiis qui
Panormi sunt, auxilia cotidiana ministrant; unde si capiantur,
sagene maxima ex parte Sarracenorum tam Panormi quam
Calabrie constringuntur. Nos enim Calabria Deo auctore purgata,
Siciliam pristine disponimus secundum comune placitum restituere
libertati; quod tanto erit utrumque facilius, quanto illi,
divina dextera captis navibus et latrunculis, fuerint amplius et
celerius infirmati. Nulla ergo tarditas, frater karissime, nulla
mora in mictendo stolo proveniat, ne vel per escarum a mari
receptarum habundanciam vel per adventancium Agarenorum
classium numerositatem horum vires non infirmentur, sed roborentur,
et sic roborentur, ut postea dificilius infirmentur. Sed
et frustra nostri per siccam indefesse certamen arripiunt, etsi
(sic) ipsi per equora fuerint aliqua stipendia vel copiosam fortitudinem
consecuti. Postremo misimus desiderabilissime fraternitati
tue Auprandum, fidelem ac familiarem hominem nostrum,
qui quedam que huic desunt epistole viva voce tuo Deo tuendo
reserabit imperio, qui a diligenda nobis in Christo fraternitate
tua susceptus benigne, non exceptis octo diebus quesumus ullo

p.121   

modo retardetur, sed celerius ad nos, quia ita convenit, null
impediente mora Christo propicio remictatur. ╗

108. Interim tramitem que reliquimus districcius gradiamur.
Memoratus imperator Lodoguicus, antequam Baris cape rentur, tres
ammiradas, qui totam Calabriam depopulabantur, cum numerosa multitudine
Sarracenorum, missis suis fidelibus, prostraverunt, et non solum
Calabritanorum Hismaelitum ingens extunc facta est diminucio, sed et
Barensium potentatus omni moda dissolucio. Set dum prolixa tempora
eam videlicet undique obsedisset, postremum a Francis et a
Longobardis est capta. Ipse namque Sagdan in unam civitati
illius turrem se communivit, et nominative Beneventanum principem
Adelchisum adclamat, inquid: ╗ In fide tua me suscipe,
quia teste Deo tuam filiam incontaminatam penes me habeo. ╗
Habuerat nuper eam obsidem, et minime, licet infidelis fuisset,
adhuc contaminarat. Quo audito, princeps Adelchis statim ab
ipso imperatore eum expetit et accepit, necnon et duos alios
suos sodales, quorum nomina fuerunt Annosum et Abdelbach.
Et tota Apulia simulque et Calabria Deo previo ab hostibus
potenter erepta, cum ingenti tripudio cuneatim Beneventum
venerunt.

109. Cumque Beneventani hostiliter insequeretur sua coniuge,
atque mulieres illorum omnimodis nimirum fedaret, idipsum
Beneventanis variis iniuriis afficeret, asserens ad suos quia:
╗ Minime se sciunt communire Beneventani clippeis,╗ dum fere
trium annorum (spacia) ipse memoratus Lodoguicus una cum
dicta uxore Beneventanos preesset, Beneventani eum ex sua urbe
expulerunt in hunc modum, quemadmodum subsequens sermo
dedarat. Igne vero undique palacium succenderunt, ubi ipse
imperator cum sua coniuge degebat, et sic armis tulerunt et ibi
cum grandi strepitu adierunt. Ille imperator veniam postulabat,
et inter hec verba suam coniugem cum magna ira iniuriis
afficiebat, asserens: ╗Numquid non dudum dicebas, quia Beneventanis
minime se sciunt munire clippeis? Cerne nunc eos,

p.122   

qualiter undique se communiunt, atque ad bellum prompto
animo sunt parati! ╗ Quapropter iusiurandum iuravit, ut cicius
una cum suis Beneventum linqueret, et sine mora Galliam
properaret, et nulla dampna vel oppressione in illorum amplius
arva iniret. Et statim cum omnibus suis inde est motus, Galliamque
properavit, licet aliquanto tempore eum in custodiam
habuissent. Sed antequam Adelchis memoratus princeps eum
apprehenderet, consilio exinde expetit a predicto Sagdane, Agarenorum
rege, qui tunc in carcere tentus erat, utrum apprehenderet
(et) ex sua urbe eiceret imperatorem an non, ipse prediceret.
Cui Sagdan: ╗ Nequaquam talia facito, quia, quantum conicere
valeo, minime me Agareni pretermictunt, sed indesinenter perquirunt. ╗
Ad hec princeps: ╗ Confiteor, quia pluribus predicta
re innotuit. ╗ At Sagdan ut erat sagacissimus, in hunc modum
verba depromsit: ╗ Quod inchoasti perfice, ne forte consilium
promulgetur. ╗ Et sicut diximus superius seriatim, ex sua urbe
expulit, omnemque eius thesaurum Beneventani diripiunt, et
inter se nimirum disperciunt, ditatique sunt valde.

110. Factum est autem, ut aliquanto tempore post decessum
imperatoris Lodoguici princeps Guaiferius valneum pergeret; set
dum regredi una cum suis palacium maluisset, quidam Agarenus
in foro Salernitane civitatis residens, Guaiferium acclamat,
inquid: ╗ Da mihi obsecro tegumentum, quod tuo capite geris. ╗
At ille protinus suo capite denudato, ilico Agareni fasciolum
condonavit. Dum autem iam factum Agarenum Africam proprium
solum adiret, et cerneret omnis navalis exercitus altrinsecus ad
pugnam se prepararet, quatenus Italiam pergeret, et nominative
castra (metatus) Salernum moraret eamque diversis machinis
expugnaret, et dum illuc Amelfitani adessent, ipse Agarenus uni
illorum talia verba depromsit: ╗Vidistine Gaiferium Salernitanorum
princeps aut scis eum?╗ Cui Amelfitanus: ╗Et scio eum et
crebrissimo quando illuc sum, ante illius optutum assisto.╗ Idem
ipse Agarenus: >Per filium Marie te obtestor, quem ut Deum
colitis, ut fideliter meis dictis illius innuas, ut omnimodis undique

p.123    

urbem suam rehedificari faciat, et antemuralem illum qui
est iuxta mare, sine mora in altum elevet, aliam turrem in uno
capite et aliam in alio, simulque et in medium non exiguas faciat;
et preparet se ad prelium, quia omnis ex multitudine quam
cernis, illuc properat. Et si te percontat, quis tibi talia intimavit,
illi dicito quia Agarenus cui fasciolum condonasti, ipse talia verba
depromsit tantum incunctanter credat. ╗ Vocabatur Agarenus
ille nomen Arrane.

111. Cum in hunc modum Amelfitanus ille, Flurus nomine,
seriatim Guaiferii principi omnia propalasset que audierat
queque viderat, valde [empe perterritus] est nempe perterritus,
nimiumque illius dicta credulus, ilico deposita omni segnicia,
cum omni conamine undique urbem Salernitanam muniri iussit,
atque quemadmodum Agarenus sagacissimus depromserat, a
parte australis turrem mire magnitudinis necnon et altitudinis
comere fecit. Illa vero que est ab occiduo, Capuani construxerunt,
eo quod illo tunc tempore sub dicione Salerne civitatis
degebant. Aliam namque Salernitani construxerunt, que dicitur
mediana; et secus illam turrem aditum civitatis fecerunt, et
foribus et seris denique munierunt; illam vero que est ab ortu
solis, Tuscianesses operarunt, et illi illo in tempore fere dua
milia fuerunt.
Altithronus Deus, qui proprium suum cruorem pro suis ovibus
fudit, quatenus protoplausti contagione deleret, nolens suos
periret, Hismaelitum animum adversus suos suscitans, ut flagicia,
que erga ipsum imperatorem, salvatorem scilicet Beneventane
Campanieque patrie, gesserant, ulciscerent, quemammodum olim
Iudayco populo alophilis subiciebat, eo quod ab ipso se alienaret,
sic nimirum nunc Agarenorum regem, cui nomen Abdila
fuit, adversus christianos suscitans, ut variis cruciatibus quippe
(eos) attereret, ut, corpora diu castigata, animas celorum gaudia

p.124    

concederet. Agarenorum rex de quo prediximus Abdila cum
sexaginta duo milia pugnatorum per Calabriam Salernum venit,
et nonnulla oppida Calabritanorum cepit. Sed antequam civitati
menia propinquaret, princeps Beneventi Adelchisi cum omnibus
suis preliatoris ocius Salernum venit, ut una cum Guaiferio
bellum cum Sarracenis iniret. Et statim ex urbe Salernitana
cum ingenti audacia Salernitani et Beneventani exierunt, et ad
bellum se altrinsecus [se] pararunt. Agareni econtra omnimodis
cum immani stridore se ante faciem illorum obicierunt. Sed
dum utreque acies appropiassent, et nec Agareni neque Langobardi
terga darent, sagax ille Beneventanorum princeps Adelchis
de equo super quo residebat ilico exiliens, et in faciem ruit,
quatenus caterva Agarenorum contemplaret valeret. Sed minime
talia facere potuit propter densitatem equorum necnon et
pedestrium. Continuo equo ascendit et Guaiferio principi verba
depromsit: ╗Urbem propriam ingrediamur, et inter nos consilium
iniamus, quia, quantum estimare valeo, minime cum illis
certamen inire valemus.╗ Quapropter urbem iam dictam sunt
nimirum regressi, et consilio inito, ab invicem sunt sequestrati.
Beneventani sua propria adierunt, et Salernitani meniam civitati
ascenderunt, et omnimodis se munierunt. Agareni aforis undique
tentoria fixerunt, et hic inde cuncta forinsecus stirpatus deleverunt,
occisi innumerabilis colonis; et ex parte depopulati sunt Neapolim, Beneventum
et Capuam. Quid multa dicam? Crebrissime universa oppida
atterebant.

112. Circumdata namque urbe terribiliter atque inaudite, capiendi
eam nobis certaminibus per plurimum temporis pugnaverunt. At contra
Guaiferium, ut erat magnanimis, imperterritus eis fortiter resistens, nunc
ex muris nunc per improvisam interrupcionem plurima suorum hostium
partem actribuit. Licet pro paucitate suis exercitum acies contra Agarenos
in patulis pavebat dirigere, tamen expeditis suis iuvenibus incensabiliter
hinc atque inde subito inimicorum prostrabant catervas. Sed predictus rex

p.125    

quanto plus sibi actencius cemebat obsistere, tanto eis ferventissime nova
certamina obiciebat. Set Agareni cotidie vires augebant, et Salernitani
nimirum devilitabant.
Factum est autem una die, cum ingenti audacia Agareni iuxta
mare deambulassent, et usque portam iam factam armati venissent.
Sed predictus princeps non sinuit, ex suis quis saltim
calculum illis iactaret; interim Agareni ad castra reversi sunt.
Sed dum crebrissime talia iterarent, et nec lapis aliquis illorum
iniceret, inter se decreverunt, ut frequenter (sine) armis inde
perambulassent, putantes, ut metuerent Salernitani aliquam rem
improbam illis obicere. Cum huiusscemodi sepissime iteraret
satagerent et christiani iniuriis lacescerent, Salernitani freti de
Dei potencia, ilico audaci animo super Agarenos irruunt eosque
undique comminuunt, septuaginta ex eis interemunt, ut ita cruore
illorum litora maris replerent. Comperta Agarenorum suorum interitu,
fistule, sambuce et musicorum universa genera cecinerunt,
tubisque clangentes ac perstrepentes undique mari terramque
prefatam urbem pugnare ceperunt, in tantum ut si divina pietas
abesset, capi potuisset. Nam plurimi ex Salernitanis vulnerati,
pauci vero extincti. Sed valde erant denique [valde] perculsi; nam
mane a solis ortu certamen iniebant, quatenus Salernitani iuvas
soli substinere nequirent et illi valerent denique laniarent versa
vice; sic serotina a solis occasu peragebant. Tirannus ille Agarenorum
rex sanctissima hede beatorum Fortunati videlicet, Gagi
et Anthes cum suis satellitibus degebat, atque in luxuriis et variis
inquinamentis fervebant, in tantum ut ille Abdila thorum sibi
parari iusserat super sacratissimum altare, ibique puellas quas
nequiter depredaverat deludebat. Sed non diu perstitit tam
immane contagium immo et presumpcio, annuente Divinitas.
Nam cum ei fuisset ablata quedam christiana necnon speciosissimaque
puella, continuo ad thorum suum illam deportari iussit.
Sed dum eam strupare satageret, et illa omni nisu ei resisteret,
immo et ei propria lingua diceret: ╗ Antea morti incumbo quam,
sacratissimum altare nimirum polluam, quia multa sacrificia

p.126    

super eum oblata sunt,╗ tirannus rex verba illius deludens, vi
opprimens eam; (sed) repente per angelorum manus trabs de
alto disruptus est et super Abdilam regem decidit et sine mora
extinxit; et mira Dei potencia puella illa minime est ab ipso
trabe contacta et illesa permansit. Et ne forte Agareni fingere,
quod noli fuisset gestum per Dei clemenciam, sed casu accidit,
quomodo crebrissime conspicimus per vetustatem plurime
ecclesie dirructe, et non solum trabes, sed eciam parietes usque
ad solum prostrati, aut procul ab ipso altario quasi gubita tria
lectum nimirum fuit, et ubi contumax ille Deique odibilis super
sacratissimum altare predictum ludebat, trabem proiecit eumque
mortuum stravit. Et hactenus a parte australi in testimonium
reliquid Redemptor suis fidelibus capud de ipso silicet trabe;
et non solum tirannus ille sed eciam plures illorum subitaneo
contagio perdidit, et extimplo de hac luce abstraxit. Ab illo
namque die quamvis gentiles minime iam dictam ecclesiam in
illo ordine intraverunt, christiani indesinenter Redemptorem
omnium collaudabant, Agareni e contra nimirum obstupescebant.
Extinto, quemamodum diximus, rege illo tiranno, Agareni ilico
regem procreaverunt nomine Abemelec: licet fuisset enuchus,
erga res humanas audas fuit et sagax.

113. Per idem tempus comites duo, amboque nomea unius
Lamberti voci tabantur, augusti furorem metuentes, Beneventum recesserunt,
ab Adelchiso honorifice suscepti sunt. Cumque in hac obsidione
prope terminarentur annus, et nullumque suffragium Salernitani
optinerent, et sepissime cum Agarenis certamen iniret, factum
est, ut unum eminentissimum Agarenum testiculis tres gerens,
voce ingenti clamaret ac promeret: ╗ O +ercescende+ filius Petre,
veni et iniamus singularem certamen, et tunc conicere poteris
Agarenorum virtutes ! ╗ Sed dum diu exultaret eademque verba
repeteret, Petrus ille fisus in Redemptoris clemenciam, audaci
animo Agareno exiit obviam, suosque interminans, hiis ut nullum

p.127    

auxilium illis cederent. Agarenus ille pene civitatis cum ingenti
audacia meniam venit, loricaque indutus et capite calea septus
et sex lanceis propria manu gestans, super eum irruit. Petrus
ille iam dictus impetum illius omnimodis caruit; sed dum iterum
Agarenus cum expedito equo super illum veniret et lancea cum
omni nisu, ut eum protinus in terram straret, iniceret, christianus
quamvis cum metu agiliter feritam illius evasit, et continuo
Deum invocavit et suos martires, ante quorum ecclesiam certamen
iniebat, silicet Cosmam et Damianum, asta que manu
gestabat illius protinus misit, eumque inter duas percussit
scapulas, et statim vitalis calor aufugit, amplexoque equi collum,
ad suos refugit, et sine mora extinxit. Christiani una omnes Deum
videlicet collaudabant, necnon et vires recipiebant; Agarem plus
plane erga christianos fremebant, in tantum ut machinam quam
a nos petraria nuncupamus, construerent mire magnitudinis, et
valde turrem unam, que nunc dicitur Solarata, attererent. Salernitani
nullo modo ibidem valentes resistere, et nesciebant quid
agerent; statimque Landemari, filius Ademari, talia verba
depromsit: ╗ Securam mihi acutam deferite, et adiuvante Deo,
ego illuc pergo, et quantum valeo machinam illam confringo. ╗
Statim acuatam securam ei optulerunt, ilico per murum eum
deposuerunt, et cum ingenti audacia illic properavit, et dextra
levaque prophanos prostravit, et machinam vehementer quantum
valuit abscidit, et ocius meniam adiit. Et in eadem turrem ilico;
machinam construxerunt, et iam minime eadem parte metum
habuerunt.

114. Helim filii erant quatuor, qui sepissime vehementer
Salernitanos atterebant, eo quod pre ceteris Agarenis eminenciores
erant; et prepotens statura illorum erat una, et similes
equos habebant, et inter omnes illis anticipabant. unus illorum
audacior ceteris Salernitanis cotidie acclamabat: ╗ unus ex vobis
veniat, singulare certamen mecum iniat, et tunc experire valebitis,
qualis est Helim filius.╗ Tunc unus ex Salernitanis, Landemari
nomine, ocius urbem egressus est et omnimodis ad bellum

p.128    

se preparavit. Sed dum Elim filius super eum cum magna virtute
veniret, et forti yctu percussit; sed Domino non sinente, nequaquam
illum namque sauciavit. Revolvente itaque ocius equum,
qualiter eum prosterneret, ille christianus non signiter gessit, sed
continuo omni nisu lancea illi protinus misit et eum secus illum
percussit. Ille vero iam nequaquam cum illo certamen iniit, sed
ad suos reversus est et non diu supervixit. Iam Redemptor a suo
populo iram et indignaccionem abiciebat et gratiam condonabat.
O incomplehensibilia Dei iudicia! Castigat et salvat; castigat, quatenus
unusquisque cognoscat, quia omnis virtus et gratia necnon et
sapiencia ab ipso Domino est, et cum ipso fuit semper, et est
ante evum. Nam ipse dixit: ╗ Ego ocidam et vivere faciam; ╗
protinus addidit: ╗Et ego vivere faciam.╗ Delinquente suo populo,
castigat, quia propter scelera tradidit suos iniustis et indisciplinatos,
quatenus eos variis cruciatibus atterat, ut recogitent et
intelligant, quia a se nichil sunt; et ut talia recogitaverint, statim
iram suam ab eis ammovet et profanos conteret.
Guaiferius vero pro sua obsessione primum Petrum cognatum suum et
Guaimarium filium suum legatos ad iam fatum augustum misit; quos ille
consilio presuli Landolfi retinuit et exilio destinavit; cuius postea duos
si filios reliquos suscepit.

115. Set dum famis valida predictam urbem consumeret,
coniux Guaiferii principis per semet ipsam per muros civitatis
gradiebat, alimentaque deferebat nimirum et confortabat.
Cumque se iam prefatus princeps eiusque concives undique artatos
aspicerent, ita ut extra murum egredi non auderent, et crebrissime
sevissimis preliis lacesserentur, funditusque ab eis spes salutis esset ablata,
capiendos se fore universi predonibusque dirimendos valido ululatu flerent,
valida fames attereret, in tantum ut cathos et mures commederent,
decreverunt, ut si annus continuus misericordia Dei abesset,
Agareni se subderent.
Per idem tempus Amelfitanis Marinus preerat, qui pacem
cum Agarenis a primitus habebat, sed Salernitani pleniter diligebat.

p.129

spektrum.GIF (657 Byte)