Textsspektrum.GIF (657 Byte)

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden (CDL 1)

Einleitung CDL 1 Originalurkunden Kopial überlieferte Urkunden Gefälschte oder verfälschte Urkunden Der Fälschungskomplex von Cremona

Einleitung CDL 2 Codice Diplomatico Longobardo (2)

spektrum.GIF (657 Byte)

Originalurkunden

23. - 49. 51. - 68

69. CHARTA VENDITIONIS 70. MEMORATORIUM DE MORGENGAB 71. CHARTA VENDITIONIS 72. CHARTA PROMISSIONIS 73. CHARTA DOTIS 74. CHARTA VENDITIONIS 76. CHARTA VENDITIONIS 77. CHARTA DONATIONIS 79. CHARTA VENDITIONIS 80. CHARTA VENDITIONIS 84. CHARTA VENDITIONIS 85. CHARTA REPROMISSIONIS 86. CHARTA REPROMISSIONIS 87. CHARTA VENDITIONIS 89. CHARTA VENDITIONIS.

90. - 103.    104. -124.

spektrum.GIF (657 Byte)

69.
CHARTA VENDITIONIS.
739 aprile 20, Lucca.

Originale, archivio arcivescovile di Lucca.

p. 213

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Liutprand rige, anno regni eius uigensimo septimo, et domno nostro Hilprand rige, anno quarto, duodecimo dies intrantis Kalendas magias, per indictione septima; feliciter. Manifestum est mihi Iustu aurifice da porta Sancti Geruasi uindedisse et uindedi, tradidisse et tradedi tibi Urse abbatisse eclesie Sancte Marie uinea mea quem hauire uisu sum in loco uui uocitator Casisi: unu caput tenet in uia Teuderadi, et aliut caput tenet in uinea Ansprandi, et de uno latere est de uinea Autelm, et de alio latere est de uinea Faffuli, qui est sup casa Raduald, qui mihi ex cumparationem obuinet da Ildulu; parte mea quantum in ipso loco hauire uisu sum. et accipi ego Iustu aurifice da te Ursa ancilla Dei abbatissa auris soledos numero sex boni Lucani stellati, expendiuilis, in finito et deliuerato capitulo; sic ita, ut hau odierna die de meo qui supra Iustu exiuet dominio, et in tua Urse abbatisse trado esset potestatem, tuoque dominio uindicis ac defendas, et de ipsa uinea, que facere uolueris, in tua uel de heridis tuis siat esset potestatem. et si, quod non crido quod fiat, si aliquando tempore ego Iustu aut heridis meus te Ursa abbatissa uel heridis tuus ipsa uinea molestare aut rettrahere uoluero, per qualiue ingenio aut summisso homine, et aduc te da qualiue homine ipsa uinea defensare non potuero, cumpuna ego Iustu aut heridis meus tibi Ursa abbatissa uel at heridis tuus in duplo, meliorata uinea de co agitor; et pagina uenditionis in sua maneat firmitatem. Et Petrus quamuis indignus presbiter scriuere rogaui. Actum Luca, die et regnum et indictione suprascripta; feliciter.

p. 214

  • Signum + manus Iustoni aurifici uindituri et repromessuri.
  • Signum + manus Sindoin uiri deuoti da porta Sancti Uincenti testis.
  • Signum + manus Uualderamu filio quondam Uuattuli testis.
  • Signum + manus Autpert clirico filio quondam Rotchis testis.
  • Ego Petrus scripsi, et in presentia testium sex soledos dante uidimus, cumpleui et dedi.

70.
MEMORATORIUM DE MORGENGAB.   
739 aprile?-, Lucca.

Originale, archivio arcivescovile di Lucca.

+ Memoraturium facio ego Ursu uouis neputi mei de morganicapu matri uestre. in primis, lectum de soledus dece, Magnifredulu et Magnitrudula et Fermusiula pro soledus tricenta, tunica de soledus dece, mantu de soledus dece, nauri de soledus

p. 215

tricenta, caballu stratum pro soledus centum, et pro centum soledus casa Ualentioni in Ueturiana. et alia die morganicapu, Fermosiola et casa Franculi da Rocta medietate, ubi resedere uisus fuet; medietate nobis reserbauimus, quia iam antea deuisum fuet inter duo fratri, inter Nandulu et Guilinandu.

71.
CHARTA VENDITIONIS.   
739 dicembre, Toscanella.

Originale, archivio di Stato in Siena.

p. 216

+ In nomine domini Dei salbatoris nostris Iesu Christi. regnante dominis nostris uiri excellentissimis Liutprandu et Elprandu regis, anno regui eorum uicensimo octabo et quinto, mense decembrio, per indictione octaba; feliciter. Constat me Rodpertu magistrum Cummacinu uindedisse et uindedi tiui Oportuno uiro deuoto casa cum uinea, clausura, citina, terra, cultum, incultum, mouilem et inmouilem, omnis labore uel adquisto, quas auire uisu sum in finis istius Tuscanensis tunde suscipimus a te pretio pro ipsas res meam auri pinsanti soledos trigenta in prefinito pretio, sicut inter nos bono animo conueni. et ab oernam diem in ta sit potestatem ipsas res meam, tam mobilem quam inmouilem, quas auire uisu sum in uico Diano uel in finibus Tuscanensis, uindendi, donandi, concanuiandi. et, in quod minime credimu, si quoquo tempore alius dominu exieri, qui ipsas res meam omniam suam dica esset, aut at nos uel heridibus nostris molestatu fuerit, et ab uno qemqem homine minime defendere potuerimus, in re meliorata rem, duplis bonis condicionibus, conponere promitimus. Quem uiro cartula uinditionis Gausualdu uirum clarissimum notarium iscriuere rogauimus. Actum Tuscana indictione supra scripta; feliciter.

  • Signum + manus Rodiperto uiri honesti uinditoris, qui anc cartula fieri rogauit.

p. 217

  • Signum + manus Itiperto uiri deuoti cutatori testis.
  • Signum + manus Loponi uiri deuoti testis.
  • Signum + manus Radicauso uiri deuoti testis.
  • Ego Anzo uir clarissimus notarius in anc cartula uindicioni rogatus ad Rodipertu uiro honesto uenditori me testis supscripsi.
  • + Ego Gausualdu uir clarissimus notarius pos tradita conpliui et dedit.

72.
CHARTA PROMISSIONIS.  
740 febbraio 20, Sibiano (Bergamo?)

Originale, archivio Capitolare di Bergamo.

+ Regnante domnus nostrus Liutprand et Hilprand uerus excellentissimi reges, anno piaetatis eorum uigesimo octauo et quinto, sud diae decimo kalendas martias, indictione octaua. Repromittemus adque spondemus nos Agelmus et Dazo germanis, pro nos et germano nostro Petrone, tibi Staueleni consoprino

p. 218

nostro de causas quas cum Borgolino consoprino nostro auemus, ut tu sebe dictus Stauelis deueas exegere de portione nostra et germano nostro Peltroni de omnia et ex omnibus quanto Borgolinus de nostra iustitia auit contra lege, tam de terras quam familias seo scherfas uel pectulias aut qualiscumque res ad nos pertenente, ut tu iam dictus Stauelis per potestate deueas maenare omnis causas nostra cum eum tamquam nos ipsi et ad causa nostra ulice. et excossa de omnia, metiaetate de nostra portione tollas tu Stauelis, metiaetate tollamus nos Agelmus et Dazo et Petrus; et de illa metiaetate, qui a nos peruenire deuit, tu Stauelis nobis pretio deueas dare, sicut ad quattuor homines Deo temens extimado fuere. unde repromittemus tibi co supra Staueleni, si de sto omnia, que superius legitur, remouere presumseremus, nos aut germanus noster Petrus, aut nos antepuseremus ante Borgolino chonsobrino ipsas causas antea cum Borgolino finidas auemus, conponumus tibi Staueleni uel ad tuis heredibus nos Agelmus et Dazo aut nostri heredes pena nomine soledus ducentus, et ex ipsas res aueas in tua potestate per strumento uenditionis que ad nos pertenit. Garioald notarium scriuere rogauimus. Acto in Sibiano.

  • + Signum + manus Agelmo uiri deuoti, qui hanc cartolam fiere rogauit.
  • Signum + manus Dazoni uiri deuoti, qui hanc cartolam promissionis fiere rogauit.
  • Signum + manus Garibaldi uiri deuoti filius Albrichis testis.
  • Signum + manus Staueleni uiri deuoti de Sibiano, quem ipsi singuli rogauerunt, testis.
  • + Maurentius uir uenerabilis presbiter in hanc cartolam promissione rocatus ad Agelmu ad Dazone me teste subscrisi.
  • + Ego qui supra Garioald pos tradida conpleui et dedi.

p. 219

73.
CHARTA DOTIS.   
740 febbraio, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domnos nostros Liutprand et Helprand Deo iuuante regibus, anno regni eorum Deo propitiantem .XXVIII. et quinto, mense februario, per indictione octaua; feliciter. Sichimund uir uenerabilis arcipresbitero tibi eclesia Dei adque; beato sancto Petro patrono meo perpetuam salutem dixit. Dum enim uelsi indignum Sichimund ex infantia deuotus desiderans domino Iesu Christo uel eiusque liminibus prumtisque animo deserbire, una cum eius clementia tractaui in memedipso, ut de paruis rebus substantiola

p. 220

mea uel adquisitulo meo quamuis in modico me ante tribunal eterni iudicis saluare possim. odie in Dei nomine ego qui supra Sichimund arcipresbites per hanc dotis titulo offero Deo adque beatissimo sancto Petro, ubi ego quamuis indignus ex infantia deserbire uisus fui, id est: parte meam de casa hic prope Silice, ubi cummanire uideor, cum solamento uel cum omnia adiacentia sua, cum mouile uel inmouile seo semouentibus, omnia usitilia, seo scherpa meam, tam pannis, eramen, uel auricalco, codicis, uel omnia quidquid in meo dominio esset uidetor, tam horto, fenile, casas massaricias cum omnia ad se pertenentem, cum familias suas, cum territuris, cultis et incultis, quod a me ubique pertenire uidetor. simol et terra uacua hic prope ciuitatem cum uinea, oliueta, siluis, uergariis, castanetis, cultis et incultis, mouilia uel inmouilia, serbis uel ancillas, omnia et in omnibus que mihi ex iura parentum aduinet, seo quem per qualiuet ingenio cunquire potui. similiter et res illas qui fuet quondam Sindi socero meo, qui mihi obuinet per coniuge mea Auria, tam cases, terra, uinea, oliueta, cultis et incultis. omnia et in omnibus, iam dixi, quidquid a me per qualiuet ingenio deuolutum est, parte meam in integro tibi qui supra beate sancto Petro tranfundo in integrum ad possidendum. et hoc atdidet animus meus, uolo adque discerno, ut, dum aduiuere meruero, omnia et in omnibus in mea uolo esset potestatem, rebus meis uel de scherpa mea elemosina porrigendi pro redemtionem anime me, serbus uel ancillas qui de bene meritus fueret liuertandi, pro redemtionem anime me faciendi quidquid uoluero, nam non aliter per nullo ingenio alienandi de suprascripta res meas. et post transito uero meo, siquod superius legitor, in eodem tenure possedeat

p. 221

ipsa sancta uirtutem, et sacerdus, qui iuidem deserbieret, pro me Dominum exorare diueat et luminaria sanctorum Dei faciat, et missarum precisibus at Dominum non. cesset cantare. et nunquam me heridis successoris meis auersus ipsa Dei eclesia uel eius custudis ire quandoque presumat. et quod a me supra offerta uel cunfermata sunt, ita ut ad nullo hominem disrumpi possant, set magis roboretor in suo uigure et in sua potestatem ipsa eclesia sine omnem inpedimento inimici, iuuante dominum Iesum Christum. et quis quando quandoque tempore aliquid homo post meo decesso ire temtauerit, aut retrahere uolueret quod a me supra offerta uel cunfermata sunt, in Dei omnipotens incurrat iudicium, et ab ipso sancto Petro uel ab omnibus uertutibus sanctorum reatus sui suscida, et catenis igneis ad eterna tormenta trahantor, et faciendi nulla aueas potestatem resubtrahendi; et pagina dothalii in suo rouore permaneat. Et Gaudentius quamuis indigno presbitero scriuere rogaui, et subter signa sancte croci feci, sub stipolatione sponsione sollemnique interposita. Actum Luca, regno et indictione suprascripta; feliciter.

Ego Sichimundus uir uenerabilis arpipreuitero hac pacina totatilium seo comfermatio a me facta in Sancto Petro, sicut superius legitur, propia manus meas suscripsi et confermaui.

74.
CHARTA VENDITIONIS.   
740 aprile, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

p. 222

+ In Dei nomine. regnante domni nostri Liutprand et Hilprand regibus, anno regni eorum uigenssimo octauo et quintum, in mense aprilis, per indictione octaua; feliciter. Cunstat me Baruncio uiro honesto filio quondam Atriani auitaturis in Castro Nouo uico Canpulo uendedesset et uendedi, tradedisset et de presente tradedi tiui Gundualdi clirici uno petztzo de uinea qui est posita ad Trasicclu, sorte mea in integrum in ipso loco; et alio petztziolo de terra uacua qui est atfinis de pratum Autchisi, sorte mea in integrum; qui mihi cuntigent da Aurulu gunsobrino meo. et haccepi pro suprascripta uinea et terra de presente pretium placitum in finitum et liueratum capitulo auri soledos nomero duo tantum; modo uiro posteaquam ipsum pretium suscepit, ut ab hodierna die de meo qui supra Baroncioni exiuet dominio, et in tua predicto Cunduald trado esse potestatem possedendum, quidquid de eam facere aut iudicare uolueris, in tua Gundualdi uel de tui posteris sit senper potestatem derelinquendum. et, quod fieris non cridimus quem fiat, si quandoque tempore aliqua intentionem ficero cum meus heridis tiui et ad tuisque heridis de hinc dicta uenditionem, et aduc defenssare non potuerimus da qualiuet homine per qualiuet ingenio, ut me suptragere dicxero per supposita persona, sic spundeo ego Baruncio cum meus heridis cunpunere tiui Gundualdi

p. 223

et ad tuos heridis, de quod superium legitor, in dupra, meliorata terra unde agitor. Et Teutpert uirum deuotum scriucre rogaui. Actum Luca, die, regnum, indictione et mense suprascriptas; feliciter.

  • Signum + manus Baruncioni uiri honesti uenedituris et cunserbaturis.
  • Signum + manus Gaifridi uiri deuoti de Marilau testis.
  • Signum manus Anspaldi uiri deuoti filio Teutpaldi testis.
  • Signum + manus Anssipert filio Teutpert testis.

76.
CHARTA VENDITIONIS.   
739 settembre-740 maggio, metà c., Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domnos nostros Liutprand et Helprand regibus, anno regni eorum Deo propitio .XXVIII. et quinto, per indictione octaua; feliciter. Constat me Ermilinda religiosa Deo copolata ancilla Dei filia quondam

p. 226

Godipert de Uuamo hac die uindedisset et de presente uindedi tibi Rodpert uiro deuoto filio quondam Rodpald, id est aliquantula terrula mea qui mihi per donationem obuinet da quondam bone memorie germano meo Gumpert, in loco qui dicitor Salicitas; et est pauco menus de modiloco uno. aduc uno caput tenet in Auserclo, et alio caput tenet in terra tua Rodpfert, et uno latere tenet in terra Teutpert, et alio latere tenet in terra Mauruli; ipsa suprascripta terrula in integro; et nulla iuidem reserbaui in meo dominio. et accipi ad te pro ipsa suprascripta terra auri soledos nomero trideci in fenito et deliuelrato capitulo; sic ita, ut de meo que supra Ermilinda exiet dominio, et in tua iam dicto Rodpert trado esset potestatem ad possedendum. et, quod fieri non credo quod fiat, si ego que supra Ermilinda religiosa tibi predicto Rodpert ipsa suprascripta terra quoquo tempore molestare aut retrahere uoluero, ego aut heridis meis, per qualiuet ingenio aut per summisso hominem, et aduc si da qualiuet hominem menime defensare potuero, ego uel meis heridis, conpuna tibi uel ad tuis heridis in dupplo, res meliorata de quod agitor, in eodem loco. Et Gaudentius presbitero in Christo pater et orator nostro scriuere rogaui. Actum Luca.

  • Signum + manus Ermilinde religiose Dei ancille uinditricis et auctricis.
  • Signum * * manus Aurinand presbitero consentiens.
  • Signum + manus Danihel uiri deuoti nepote epseius consentiens testis.
  • Signum + manus Hifferad uiri deuoti filio quondam Rotthari testis.

p. 227

  • Signum + manus Auspert clerici testis.
  • Ego Gaudentius ante presentia testium ipso suprascripto soledo dante uidi.

77.
CHARTA DONATIONIS.   
740 dicembre, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domnos nostros Liutprand et Helprand uiris excellentissimis regibus, anno regni eorum uigensimo nuno et sexto, mense decembrio, per indictione nona; feliciter. Filicaus uir uenerabilis presbiter tibi ecclesie beatissimi sancti Quirici, sita in fundo Arno ubi uocabulum

p. 228

est uico Pontoni prope fluuio Arme, perpetuam salutem dixet. Et ideo Deo autorem bono animo hac spontanea uolumtate mea, ego qui supra Filicaus uir uenerabilis presbiter, clarum est eo quod a paucis diebus conparationem feci de aliquantula terrola prope ipsa sancta Dei ecclesia beatissimi Sancti Quirici, qui posita est, ut supra dixi, prope fluuio Arme in locum qui uocator Pontoni, et ibi edeficaui cellula, ubi nunc hauitare uideor. unde modo consideraui seculi stius decessionem, disposui ipsas res meas offerre Deo et beati sancti Quirici. ideo do et duno ad ipsa predicta ecclesia Sancti Quirici ipsa suprascripta terra cum casa, uinea, oliuetis, siluis, tam intus quam foris, coltum uel incoltum, uel quod adhuc Deo propitio conquirere potuero. omnia et in omnebus ad ipsa ecclesia tradedi possedendum, in eo tenore, ut, dum ego qui supra Filicaus presbiter aduiuere meruero, in mea uolo esset potestatem faciendi quecumque uoluero. et si mihi aduineret ille persona qui mea uolumtate faciat, ut ipse post ouito meo in ipsa cellola uiuere diueat ad ipso sancto loco seruiendum. et iterum meum conplacuet animum de Tanuara ancella Dei, qui mecum est, si super me uixeret, liceat ei sine aliqua taxxationem in ipsa cella uiuere et ad ipsa sancta Dei uertutem seruiendum. ut ab hodierna die habeas et possedeas ipse sanctus locus, et numquam a me neque ab heredibus meis neque a qualiuet honinem aliquando tempore disrompi possant, set iure quieto ipse sanctus et uenerauilis locus ualeas possedire. Quam uiro donationis seo offertionis me pagina Achipert notarium scriuere rogaui; ubi et supter propria manus mea suscripsi. Actum Luca, regnum et indictione suprascripta; feliciter.

  • + Ego Filicausu presuiter in ac donationis cartula a me facta propria manus mea subscripsi.
  • Signum + manus Cunicaus germano ipsius consentientis.

p. 229

  • Signum + manus Filipert germano ipsius consentientis.
  • Signum + manus Chispert filio quondam Ghiselm testis.
  • Signum + manus Sintifrid de Sclitos testis.
  • Signum + manus Teusprand filio Alisei testis.

79.
CHARTA VENDITIONIS.   
742 settembre 6, Varsi.

Originale, archivio Capitolare di Piacenza.

+ Regnante domni nostri Liutprand et Hilprand ueri excellentissimi regis in Italia, anno piaetatis eorum tregensimo primo et octauo, sexta die mense septembris, indictione undecima; feliciter. Expensum praedeis rostecis, id est terra in casale Uarissio super lacum, petza una de campo cum arboribus super hauente, qui est in longitudinem: per uno latere pertecas nomero tregenta et quinque, et per alio latere pertecas uiginti et quattuor; et ex trauerso: da uno caput pertecas uiginti et septe, et per alio capite perteca una. Eam emit mancipioque accepit Romoald uir uenerabilis presbiter ex accolo baselicae Beati Petri apostoli situm suprascripto Uarissio de

p. 233

Audane honesta femina relecta quondam Uenerio auri tremisse quattuor et medio. petit idem suprascripta Auda uindetrex, et omnem praetium placitum et definitum in praesenti accepit, sicut inter eos conuenit, pro suprascripta terra in suprascripto casale Uarissio super laco, sicut soperius legitur; inter adfinis: ab uno latere heredis quondam Uuillipert, ex alio latere ipsius emturi seo Liodolo, et si quis aliis sunt adfinis. facta hanc mancipationem Romoaldi uiro uenerabili presbitero conparaturi. dubla bonis conditionibus concesserunt, ut tunc quantum eas res re meliorata rei extimationis ualuerit, tantum et alterum tantum dari stipolata est Romoaldi uiro uenerabili presbitero contractori et conparatori, spopondedit suprascripta Auda honesta femina uindetrex ad omnia suprascripta. Actum ad ipsa baselica in Uarissio; feliciter.

  • + Signum + manus Audani honestae feminae, qui hanc cartolam uinditionis fieri rogauit.
  • + Signum + manus Uuilliareni filii quondam Uuillimo uiri honesti exercitalis testis.
  • + Signum + manus Iohanni filii quondam Pauloni uiri honesti exercitalis vestis.
  • + Rodepertus clericus uhic cartole uinditionis rogatus ad Audane teste suscripsi.
  • + Ego qui supra Maurace uir clarissimus scriptur huius cartolae pos tradita conpleui et dedi.

80.
CHARTA VENDITIONIS.   
742 ottobre, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

p. 234

+ In Dei nomine. regnante domni nostri Liutprand et Helprand regibus, anno regni eorum trigensimo primo et octauo, in mense hoctubrio, per indictione undecima; feliciter. Cunstat me Mauro Transpadanus, auitator in ciuitatem Pistoriense, genero Filicissimi de Piscia, hac die uendedisset et uendedi tibi Crispinuli negudianti parte mea de terra et uineam quem auire uisum sum in Piscia, parte qui mihi etuinet per donationem da Sturnulo; qui est posita ad latum de terra tua ipsius Crispine, et uineas est posita similiter ad latum de uineas tua ipsius ad Sorbulos; quod est parte mea de prato, hoc est quarta parte in integro, similiter et de uinea, qui mihi cuntigent, quarta parte de integra sorte mea tibi sepe nominati Crispini do et trado; et uno serbo nomine Dulculo; tibi omnia trado. et haccipi ego qui supra Mauro ad te Crispine pro suprascriptas uineas et terra et serbus pretium placitum in definito et liuerato capitulo auri soledos bonos expendiuile nomero trigenta et quinque tantum; modo uiro posteaquam ipsum pretium suscepit, ut ab hodierna die de meo qui supra Mauri exiuet dominio, et in tua Crispini trado esse potestatem possedendum, iudicandum, quidquid ex ea terra et uinea et serbus faceret et iudicare uolueris, in tua Crispini uel de posterus

p. 235

tuo sit potestatem donandi, faciendi quod uolueris e spundeo ego Mauro unam cum meus heridis tibi Crispine uel ad tuos heridis, si quandoque tempore cuntra hanc cartula uenditionis me ire temtare presumserimus, et in alico molestari presumserimus, et defensari non potuerimus da qualiuet homini e per qualiuet argumenti ingenii qui tibi ipsa res intentum ficeret, cunpuna ego Mauro unam cum meus heridis tibi Crispine uel ad tuos heridis, de quod superius legitor, in dupla, bona condicionem in melioratam terra et uineam et serbus unde hic agitor, sum stimationem quales tunc fueret; et hanc mea uenditio in suo permaneat rouore. Et pro cunfermationem Teutpert uirum deuotum scriuere rogaui. Actum Luca, die, regnum, indictione et mense suprascripta; feliciter.

  • Signum + manus Mauri uiri honesti uendituri et cunserbatari.
  • Signum + manus Petti uiri deuoti filio Authelmi testis.
  • Signum + manus Tachipert uiri deuoti germano Amolongo testis.
  • Signum + manus Bonichis uiri deuoti caldorario da porta Sancto Donati testis.
  • Et pos tradita ego Teutpert cunpliui et dedi.
  • + Ego Altipert uir deuotus in anc cartula suscripsi.

84.
CHARTA VENDITIONIS.   
744 sett. - 745 agosto, Monastero di S. Donato in Fasqua (Volterra).

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

p. 249

+ In nomine domini Dei nostri Iesu Christi. regnante domno nostro Ratchis rege, anno regni eius primo, per indictione tertia; feliciter. Constat nus Emithancu uir honestus filius Emmi, una cum coiuge sua Teuflada filia quondam Muccioni, hac die uendedisset et uendedi, tradisset et tradedimus, secutis in presentia testibus, qui subter presente cartula rouoraturi sunt, propriis manibus nostris contradedimus tibi Tanualdi uiro uenerabili presbitero de beatus Sancto Reculi medietate de case me in Paternu, case Minculi et Racculi cum terra et uineas, campis, siluis, cum arbustra fructefera, cum fontis; omnia in adpretiato in tregenta soledus tibi uendere uisus sumus, quem tertio homo Deus timente dixere. unde suscepimus nus suprascripti pro ipsa res auris soledus nomero tregenta. posteus at te ipsu pretium suscepimus, et in tua uel de suscessore tuo trado esse potestate auendi, possedendi, quidquid de ipsa res iudicare uolueris, in tua set potestate; et neque nus uel heredis nostro aliqua tibi generitor molestias. et, quod fieri non cridimus nec fia, si ego aut meus heredis tibi intentum ficere, in ipsu pretium conpletum tibi dare ipsa suprascripta res nelixero, et ego aut meus heredis tibi intentum ficere, et da qualiuet homine defensare non potuerimus, ispondimus nus qui supra Emitancu et Teuflada conponiturus, uel nostro heredis, ubi Tanualde presbiteri uel ad suscessore tuo in duplum, res

p. 250

meliorata, de quod agitur, in ferquede loco. Quam uenditionis cartula Altipertu amico meo iscriuere rogaui. Actum ad monastio Sanctu Donatu in Fasqua, in finibus Uoloterrana, die, regnum, indictione suprascripta; feliciter.

  • Signum + manus Emitanchi uiri honesti uendituri et tradituri.
  • Signum + manus Teufrada uiro onesta uenditricis et tradetricis.
  • Signum + manus Aiduini uiri deuoti parente eius testis.
  • Signum + manus Albuini uiri deuoti filius quondam Baronci testis.
  • Signum + manus Ursu uiri deuoti filius quondam Fridualdi parente eius testis.
  • Signum + manus Tachipert uiri deuoti filius quondam Teudimari testis.
  • Signum + manus Baroncellu uiri deuoti filius quondam Tronci testis.
  • Signum + manus Mazulio uiri deuoti filius quondam Teudimari testis.
  • Signum + manus Pinci uiri deuoti filius quondam Baronco testis.

85.
CHARTA REPROMISSIONIS.   
746 settembre1, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

p. 251

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Ratchis uir, excelentissimus rige, anno regni eius secundo, in ipsa calendas septembri, indictione quinta decima; feliciter. Manifestu sum ego Auselmi uir deuotus, quia reprometto et ispundeo atque manus meam faceo tiui domno uiro beatissimo Uualprand episcopus, ut in casa tua in loco Uuamo, uui quondam bone memorie genitor meus auitare uisus fuet et iuidem natus est, ut in ipsa casa usque in diebus uite me iuidem resedire diueam, et cunsuetudo ipseius case, quas parentis nostris ficerunt per singulus annus, perexoluere diueam, tam ego quam et filius meus; et ipsa suprascripta casa et res bene lauorare et guuernare sicot rectum fueret. et si ego qui supra Auselmi uel meus eredes ipsa suprascripta casa et res eius bene non guernaremus et angaria, quas usum abuit ipsa casa, minime perexolserimus, cunponamus tiui domno Uualprando episcopus uel at tuos erides auri soledus nomero sexagenta, et exeat nanis et uacuus foras. Quam meis repromessionis cartula et Perteradu clericum scriuere rogaui, et supter signa sancte croci feci. Actum in domo sancte eclesie, regnum et die suprascripta; feliciter.

p. 252

  • Signum + manus Auselmi uiri deuoti repromessori et conseruaturi.
  • Signum + manus Iuuacini clerici testis.
  • Signum + manus Luci uiri uenerabilis presbiteri de Colonnola testis.
  • Signum + manus Mauriperti uiri uenerabilis presbiteri testis.
  • Signum + manus Aunipert de Guamo testis.
  • Signum + manus Alamundi clerici testis
  • Ego Perteradu clericus ex dectato Gaudentio presbitero maigistro meo iscripsi, compleui, relegi et dedi.
  • + Ego Gaudentius presbites propria manus mea suscribsi et confirmaui.

86.
CHARTA REPROMISSIONIS.  

746 ottobre, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

p. 253

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Ratchis uir excelentissimo rige, anno regni eius Christo aucxiliantem tertio, mense octubrio, indictione quinta decima; feliciter. Manifestu sum ego Luceri uir uenerabilis presbitero, quia reprometto et ispundeo atque manus meam facio tiui domno uiro beatissimo Uualprand episcopus, pro eo cot me unam cum filiis eclesie in eclesia Sancti Petri in loco Mosciano presbiterum hordinasti et in omnem ris eclesie cunfirmasti cum cunsenso Ratperti et Barbula centinariis uel de tota pleuem congrecata me in ipsa sancta Dei eclesia cunfermasti, ut admodo ab unc die in ipsa suprascripta eclesia deserbire diueam casto et iusto ordinem, non superue aut inique agentes, set senper in humilitatem Deo et ipsius eclesie serbientes, laus et mandatum Domini in omnibus adinplentes, et res eclesie bene lauorantes et guuernantes, non fraudem facientes, nec aliquid de rebus eclesie menuantes, aut in malis partibus nofracantes, aut deportantes in proprio monasterio meo, aut in qualiue loco peculiarina facientes, nisi tantum cause benedictionis, per amicos aut parentes meos aut cui uoluero de fructum oblationum, absque fraude. et si de hec omnia suprascripta capitula leniter non cunseruauero et ad me adinpletum non fuerit, aut si de ipsa eclesia foris exiero et in alia introiero per coliue desoasionem, et prouata causa fuerit per duo uel

p. 254

tres homines Deum timentes quas meam culpa sid, cunpuna ego qui supra Luceri presbitero tiui domno meo Uualprand episcopus auri soledus boni Lucani nomero centum. Quam meis repromessionis pagina Gaudentius presbiter una cum Perteradu clerico discipulu eius iscriuere rogaui. ex dectato suprascripto Gaudentio magistro meo scripsi ego Perterad, sup istipulationem isponsionemque interposita. Actum Luca, in domo sancte eclesie.

  • + Ego Luceri presbitero in hac manus mea suscribsi.
  • Signum + manus Buciuli uiri uenerabilis presbitero testis.
  • Signum + manus Guntelmi clirico testis.
  • Signum + manus Aunipert uiri uenerabilis presbitero da Rocta testis.
  • Signum + manus Seipert clerici filio quondam Seifridi testis.
  • Signum + manus Lucifridi clerici testis.
  • + Ego Gaudentius presbites propria manus mea suscribsi et confirmaui.

87.
CHARTA VENDITIONIS.   

746 dicembre 16, Massa Marittima.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

p. 255

+ In nomine domini Dei nostri Iesu Christi. regnante domno nostro Ratchis rege, anno filicessimo regni pietati eius tertio, in medio mense decembrium, per indictione quinta decima; feliciter. Constat me Causulu uir honestus fiius quondam Radualdi hac die uendedisset et uendedi, tradedisset et tradedi, secutis in presentia testibus, qui subter presente chartula rouoraturi sunt, propriis manibus meis contradedi tibi Tanualde uiro uenerabili presbitero de beato Sancto Regulu tres parti in Teutpasciu qui uocitatur Fauarius, casa, terra, uineis, cultu uel incultu, siluis et pascuas; quo dix que ad me uel duis germani meis pertinet, exceptu quarta parte quen tenu filiis quondam Radiperti; nam alia res omnia tibi uendere uisus sum, ipse tres parti que ad me pertene tibi in integro uende uisus sum. unde suscepi ego pro ipse tres partis auris soledus nomero decem et octo in fenitum et deliueratum capitulu. ita ut de meo exiuet dominio, in tua trado esse potestate auendi, derelinquendi, quidquid de ipsa res agere, facere uel iudicare uolueris, in tua set potestate; et neque ego

p. 256

heredi meus aliqua tibi generitur molestias. et, quod fieri non crido nec fiat, si ipsa res ego aut meus heredis tibi intentum ficero, aut da qualiuet homine non defensauero, ispondeo ego qui supra Causulu uir honestus uel meus heredis conponiturus tibi Tanualde uiro uenerabili presbitero uel ad suscessoris tuo in duplum, ipsa suprascripta res, de quod agitur, meliorata. Quam uendionis chartula Altipert amico meo iscriuere rogaui. Actum Luca; finibus, Massa, regnum et indictione suprascripta; feliciter.

  • Signum + manus Causuli uiri honesti uendituri et tradituri.
  • Signum + manus Ratpert uiri deuoti soceru eius testis.
  • Signum + manus Gairepert uiri deuoti filius quondam Arochis testis.
  • Signum + manus Elprandi uiri deuoti testis.
  • Signum + manus Reculi uiri deuoti filius quondam Uitaliani testis.
  • Signum + manus Bonari uiri deuoti filius quondam Auradi homo Pisanus testis.
  • Ego Altipert uir deuotus iscripsi, et pos tradita conpleui et dedi.

88.
CHARTA VENDITIONIS.    
746 dicembre, Lucca.

Originale, archivio arcivescovile di Lucca.

p. 257

In nomine domini Dei nostri Iesu Christi. regnante domno nostro Ratchis uir excellentissimus rege, anno tertio, mense decembrio, per indictione quinta decima; feliciter. Constat me Albulo filio quondam Toudioni, hauitator in uico Ciuiliano ad Piscia Minore, uir honestus trado et uendo tibi Crespine uiro deuoto clausura mea in ipso loco Uiliano, ubi sulper casa posita habuit, cum fondamento uel uinia seo et arboribus, qui de omne parte cum sepe cercumdata est; omnia quantum infra ipsa clausura hauere uidetor; cui de uno latum decorre uia publica, simol et de capo alia uia pulblica ei decurre, uno latum tene in uinia Fraolmi, alio capu tene in terra Freduli et Alipert filio quondam Teuduald. ipsa clausura in integro tradedi tibi, quia nihel mihi ibidem reseruaui. unde accepi ad te pretium placitum et definito auri solidis bonis Lucanis expendeuilis nomero quindeci. aea uiro rationem, ut de meo exiuet dominio, et in tua qui supra Crespine trado esse potestatem possedendum. fater et hoc spondeo ego Albulo una cum meis heredis tibi Crespine uel ad tuis heredis, si in quoquo tempore alico molestare presusseremus, et menime aeam tibi defensare potueremus da omne homine, promettimus uouis esse cumponituris duplas res meliorata, de quod agitor, quale tunc fuere, sub extimationem; et hanc cartola uenditionis in sua maneat fermitatem. Et Teutfrid notario iscriuere rogauimus. Actum Luca, regnum et indictione suprascripta quinta decima; feliciter.

p. 258

  • Signum + manus Albuli uiri honesti uenditoris et conseruatoris.
  • Signum manus Ansipert clerico filio Rinconi uiri deuoti testis.
  • Signum manus Guntiperti filio quondam Guntifridi uiri deuoti testis.
  • Signum + manus Radipert uiri deuoti testis.
  • + Ego Teutfrid notario pos tradita conpleu et dedi.

89.
CHARTA VENDITIONIS.   
747 marzo, Lucca.

Originale, archivio arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Ratchis rege, anno tertio, per indictione quinta decima, in mense martio, feliciter. Manifestum est mihi Teutpert filio quondam

p. 259

Auti de Placulet, quia cum pretio meo emtus sum ecclesia Belati Petri in loco qui dicitur Castellione da Donni filio quondam Guduin, portionem eius in integrum, quantum iniui auire uisus fuet, quantum ei da fratre eius quondam Aurinand in portionem contiget, hoc est ex integra medietas cum cultum et incultum, cum mouile uel inmouile quod at ipsa ecclesia pertinet, sicut dotis eius continet. portionem eius in integrum, hoc est medietatem, tibi Anucardi uiro uenerabili presbitero per uius texti cartula uendere et tradere uisus sum secundum qualiter ea mihi Donni uendidet; omnia et in omnibus res et ecclesia ipsa in tua Anucardo presbitero sit potestatem, sicut cartula illa legitur de uenditionis quem mihi exinde Donnis fecet, quem tibi pro monimen dedi. unde constat me sepe dictus Teutpert suscepisset et suscepi a te Anucardu presbitero pretium placitum et in defenitum capitulo auri soledus nomero quindecim pro ipsa ecclesia et pro ipsa omnem suprascripta res in integra, sicut a me da Donni conparata est eius portionem, quem ei da fratre eius conpetet, quod est medietatem. ita ut ab hodierna die in tua Anucardu uel de heredibus tuis sit potestatem faciendi exinde quem uolueretis. unde prometto ego qui supra Teutpert una cum meus heredis tibi Anucardo presbitero et emturi uel ad tuos heredis, ut si contra hanc cartula uenditionis me ire temtauero per qualiuet ingenio aut summesso hominem, uel retragere uoluero, conponamus tibi aut aul eherebus tui, ego uel meus heredis, in duplo,

p. 260

meliorata res unde hic agitur. Et pro confermationem Chiserat scriuere rogaui. Actum Luca.

  • + Et ego Teutpert autor in anc cartula uenditionis a me facta in Anucardu presbites, sicot superius legito, propria manus mea supsripsi.
  • Signum manus Autpert filio quondam Aunipert testis.
  • Signum manus Rachipert filio quondam Ratchis de Flexo testis.
  • Signum manus Auruili testis.
  • + Ego Altipert uir deuotus rogatus a Teutpert in anc cartula uenditionis facta a me in Anocardo presbitero, sicut supra legitur, testis suscripi.
  • + Ego Fetro rogatus a Teutpert in hanc paginam facta in Anucardu presbitero, sicut superius legitur, testi suscripsi.
  • + Ego Chiserat scriptor uius cartule pos tradita et conpleta ea depleui et ededit

90.- 103.

spektrum.GIF (657 Byte)