Textsspektrum.GIF (657 Byte)

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden (CDL 2)

Einleitung CDL 1 Originalurkunden Kopial überlieferte Urkunden Gefälschte oder verfälschte Urkunden Der Fälschungskomplex von Cremona

Einleitung CDL 2 Codice Diplomatico Longobardo

spektrum.GIF (657 Byte)

CODICE DIPLOMATICO LONGOBARDO

125.-131. 132.-136.  137.-140.  141.-145.  146.-151. 152.-156. 157.-161. 162.-166.

167. CHARTA PROMISSIONIS 168. CHARTA DONATIONIS 169. CHARTA VENDITIONIS  
170.
CHARTA FIRMITATIS 171. CHARTA DONATIONIS 172. CHARTA DONATIONIS 173. CHARTA PROMISSIONIS 174. CHARTA VENDITIONIS

175.-181. 182.-190. 191.-201. 202.-208. 209.-214. 215.-221. 222.-228. 229.-235. 236.-242.
243.-253.
254.-261. 262.-268. 269.-276. 277.-283.
284.-291.  292.- Appendice

spektrum.GIF (657 Byte)

167.
CHARTA PROMISSIONIS.

762 dicembre 10, Lusciano, Sovana.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio et Adelchis regibus, anno regni eorum sexto et quarto, quarto idus mensis decembris, indictione prima. Promitto adque manus mea facio ego Ermicauso filio quondam Iocundi tibi

p. 121

domno Peredeo in Dei nomine episcopo de casa uel res illa quem ad resedendo et laborando dedisti in loco Maritima ubi uocitator ad Tocciano, casa eclesie Sancti Martini, ubi antea Teudualdo resedit, casa cum curte, orto, uineis, terris, siluis, oliuitis, pascuis adque inpascuis, qualiter quondam Teuduald ad manum suam habuet, mihi ad resedendo et laborando et meliorando dededis, in tali tenure, ut per omnem annum de ipsa casa uel res reddere debeam uno animale annutino in mense magio, porco uno annutino in octummio, sex decimate de uino, grano siligine bono modia quattuor, angaria quantas utilitas fuerit in curte uestra in Lusciano; et ipse animale et porco a nos usque in Rosellas minare debeam; et non habeam licentia de ipsa casa exire aliui ad habitando. unde promitto ego Ermicauso cum meis heredis tibi domno Peredeo episcopo uel successoribus tuis, si predicta capitula, que supra leguntor, a nobis per omnem annum adimpletum non fuerit, et ipsum redditum uel angarias non feceremus, sicut supra legitor, spondeo me cum heredibus meis tibi uel successoribus tuis esse conpuniturus pena nomine auri solidos numero uiginti; et exeam de ipsa casa uel res nanis et uacuus. Quam meis promissionis pagina Fratellum presbiterum scriuere rogaui. Actum in uico Lusciano, regnum et indictione suprascripta; feliciter.

  • Signum + manus Ermicausi promissoris.

  • Signum + manus Maurici presbiteri filio quondam Leontaci testis.

  • Signum + manus Osperti diaconi filio quondam Autelmi testis.

  • Signum + manus Teuprandi clerici filio quondam Ermi testis.

  • Signum + manus Aggali clerici filio Santruli testis.

p. 122

  •  Signum + manus Ermiperti filio Ermei testis.

  • Ego Fratellus presbiter pos tradita depleui et dedi.

168.
CHARTA DONATIONIS.
                                                                            
762 dicembre, Ceneda.
 

Originale, Verona, Antichi archivi Veronesi.

+ In nomine domini Dei nostri Iesu Christi. regnantebus uiris excellentissimis domnis nostris Disiderio et Adilgis filio eius regibus in Italia, anni regni eorum sexto et tercio, per

p. 123

indictione prima, mensis decembres. Cenita; feliciter. Odo uir uenerabilis presbiter Troctouus uir magnificus exercitalis filio Gildiris dixet. Et quia manifestum est, quod suprascriptus genitur tuus contra racionem introibet in res uel pegunia illa quas quondam Audrisis barba tuus in aecclesia Sancti Mariae, qui fundata esse uidentur in Sarnalia, ubi ego indignus seruus eius deseruio, obferserat et per cartula confirmauerat, sed non post multum tempus introibet in ipsas res, et, dum inter nos multas fuisset causaciones, peruenimus in presencia Orso glorioso dice, sed dum in ipsius presencia essemus, sicut super geni tuus omnia manifestauerat, quod certe contra racionem ipsas res uel pecunia illa, quas quondam Audiris in suprascripta ecclesia offerserat, introisset, unde mihi conponere debuet qualiter in aedicti pagina nuscitur esse, et menime habuet unde talem conposicionem facere potuisset, pro hoc tradauet omnes res uel pecunia sua mihi, et per cartulam confirmauerat; unde modo nos Dei omnipotentis inspiracionem conpulsi et pertractantes quod sancti Dei de rapina non uult adsumere, pro hoc ab hac die cedo tibi, ut super Troctouus, omnes res uel pecunia illa quas Gildiris genitur tuus mihi per cartulam confirmauerat, ut haueas ipsas res in tua propriaetatem qualiter et antea habuistis, in tali uero capitulum, quod si Gildiris genitur tuus Adonem uel quecumque hominem de ipsas res in se receperet ad eus prestandum, tunc ipsa cartula set conrupta et nullum haueat in se rouorem; et si tu Troctouus aut genitur tuus aut heredes uestri de ipsas res, quas Audiris barba tuus in aecclesia

p. 124

obferserat, per uos ipsos aut per subposita persona amplius causacionem preponere uolueretes, aut aliqua contrariaetatem preposueretis, ut duplas tales pecunias nobis presoluere deueates uos et uestri heredes nobis et ad nostrus successores. et pro ipsa donacionem accepi ad te launo camisia una ad ipsa confirmanda donacionem, manentem pagina in sua firmitate.

  • + Ego uir uenerabilis Odo presbiter in hac paina donationis ad me facta manu mea propria subscripsi.

  • Signum + manus Sintarini exercitalis testi.

  • + Ego Alfre diaconus rogatus ad Odonem presbitero in hanc paginam donacionis mano mea testis subscripsi.

  • + Felix presbiter rogatus ad Odone presbiter in hanc pagina donacionis manu mea testis subscripsi.

  • + Ego Audaces clericus rocatus ad Odonem presbitero in hanc paginam donationis manum mea testis subscripsi.

  • + Ego Rimfrit clericus et scriptor rogatus ad suprascripto Odonem uirum uenerabilem presbitero hanc pagina donacionis ipso presentem scripsi et subscripsi.

169.
CHARTA VENDITIONIS.
                                  
763 febbraio 4, S. Maria di Sesto, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

 p. 125

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege, anno regni eius sexto, et filio eius idem domno nostro Adelchis rege, anno regni eius quarto, pridie nonas februarias, per indictione prima. Constat nos Baruccio, Teuderisci presbiter germanis filii quondam Donati, et Auderisci nepus eorum filio quondam Magnenti, hac presenti die uindere et tradere uidemur tibi Rachiprand presbitero eclesie Sancte Mariae casa habitationis nostre, cum fundamento, curte, in loco Orticaria, orto et alia iuidem edificia, cum terris, uineis, pratis, pascuis, siluis, uirgariis, castanaetis, cultum adque incultum, mobile uel inmobile seu semouentibus; omnia et in omnibus rebus nostris in integrum tibi uindere et tradere uidemus; et nihil ex omnibus rebus nostris in nostro dominio reseruauimus. et suscepimus da te pro suprascripta res pretium auri soledos boni nomero octuaginta, in prefinito et deliuerato capitulo; ita ut de nostro exiit dominio, in tua et de successoribus tuis transfundimus esse potestate ad possidendo. unde et repromittimus nos una cum heredibus nostris, ut si aliquando tibi uel successoribus tuis suprascripta res intentionauerimus, aut retragi quesierimus per quolibet ingenio, et ea uobis da omnes homines defendere non potuerimus, spondimus conponere suprascripta res omnia in duplo, meliorata, in eodem loco, qualis tunc fuerit, uobis; et hanc pagina in sua maneat firmitate. Et pro confirmatione Osprandum diaconum scriuere rogauimus. Actum ad eclesia Sancte Marie in Sesto.

  • Signum + manus Barucci uinditori et promessori.

  • Signum + manus Teuderisci presbiteri idem uinditori et promessori.

p. 126

  • Signum + manus Auderisci idem uinditori et promessori.

  • Signum + manus Gaifred de Branchalo testis.

  • Signum + manus Miccioli clerici de Castronouo testis.

  • Signum + manus Altuli filio quondam Uuarnifridi testis.

  • Signum + manus Cinuli monitari testis.

  • Ego Osprandus diaconus post tradita conpleui et dedi.

170.
CHARTA FIRMITATIS.
                                  
763 febbraio 16, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

p. 127

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege, anno regni eius sexto, et filio eius idem domno nostro Adelchis rege, anno regni eius quarto, quarto decimo calendas martias, indictione prima. Manifestum est mihi Ermipert clerico, quia ante hos annos sanctae recordande memoriae Aistulf rex per suum cessionis preceptum donauet et confirmauet ecclesia et monasterio Sancti Petri fundato a quondam Sumuald hic prope muro huius ciuitatis, cum omnia iuidem pertenente in integrum, Auripert pictori germani meo, ut in eius esset potestate regendi, gubernandi, usufructuandi et ordinandi qualiter ei placitum fuerit; et postea per cartulam firmationis me in ipsa eclesia et monasterio Sancti Petri in omnibus ordinare et confirmare uisus est, secundum qualiter eum, ut dixi, bone memorie Aistulf rex in ipso monasterio confirmauet; nisi tantum die uite sue usufructu de ipso monasterio in suo reseruauit dominio. et ego petiui excellentia domno meo Desiderio regi, ut per suum preceptum predictam donationis et firmationis mei paginam confirmaret; ita et factum est. nunc uero presenti per hanc paginam bona mea uoluntate, qualiter iam dicto germano meo in me ipsa eclesia et monasterio Sancti Petri confirmauet, similiter et ego confirmare preuideo te domno meo uiro beatissimo Peredeo episcopo in ipsa eclesia et monasterio, ut cunctis diebus in tua et de successoribus tuis sit potestate iuidem ordinatione et inperatione faciendo in omnibus,

p. 128

qualiter Deo et uobis recte et melius apparuerit; nisi tantum uolo adque instituo, ut, dum ego aduiuere meruero, in mea sit potestate regendi, inperandi et usufructuandi tantum, non in alio homine aut in eclesia iterum confirmando, nisi, ut supra dixi, post meo decesso in omnibus in tua et de successoribus tuis sit potestate ipsa eclesia et monasterio Sancti Petri et omnia iuidem pertenente regendi et ordinandi, qualiter uobis placuerit et qualiter nunc presenti in uos per me ipso Dei monasterio donatum uel confirmatum est. omni in tempore in eo ordine stabile debeat permanere; et neque ad me neque ad heredibus meis neque a nullo homine aliquando posse disrumpi; et ut nulli liceat nolle quod semel uolui. Quam uero firmitatis paginam pro confirmatione Osprandum diaconum scriuere rogaui. Actum Luca.

  • + Ego Ermipert clericus in hanc firmationis pagina a me facta, sicut supra legitur, manum mea suscripsi et confermaui.

  • + Ego Rachiprand presbiter rogatus ad Ermipertu clerico in hanc pagina me teste subscripsi.

  • + Ego Periprandus subdiaconus rogatus ad Ermipertu clerico in hanc pagina me testes suscripsi.

  • + Ego Petronaci clericus rogatus a Ermipertu clerico in hanc pagina me teste suscripsi.

  • + Ego Alaprandu clericus rogatus ad Ermipertu clerico in hanc pagina me teste suscripsi.

  • + Ego Isprinca clericus rogatus ad Ermipertu clerico in hanc pagina me teste subscripsi.  

  • Ego Osprandus diaconus post tradita conpleui et dedi.

p. 129  

171.
CHARTA DONATIONIS.
                                  
763 marzo I, Pisa.

Originale, archivio Arcivescovile di Pisa.

+ In nomine domini Dei nostri Iesu Christi. Regnante domno nostro Desiderio et Adelchisi filio eius regibus, anno regni eorum in Dei nomine septimo et quarto, mense die calende martia, indictione prima. Liutpertu uir deuotus filio

p. 130

quondam Dondoloni dixit. Dum me in infirmitate egritudinis fortissima esse cognouisse adque ad filio uel filia distituto, pro it namque Dei conpulsatione super me uenientem, ut pro meis delicta cogitare qualiter mei facinoribus redimere, ut mihi Domino pondere peccata relaxare et in foturo seculo illa inuenire retributione quam Deo dare promise deligentibus siui; ex cuius conpunctione rememorato sum ego iam nominato Liutpertu, ita tractauit in omnibus mea bona uolumtate, qualiter me ad aula sanctorum Dei cum homnia hofferire, sicut nunc presente die, me una cum omnis paupertatis supstantiola mea, quitquit auire aut possedire mihi pertinente ubique uiso sum, do, dono, cido et hoffero me Deo et tiui eclesia Sanctorum Dei et beatissimi Sancti Petri ad Septem Pinos, ubi Alateo arcidiacono preesse uidetur, ita ut in ipsius sancti et uenerauilis eclesia admodo sia potestatem et defensionem; ut dixit, omnia et in omnibus res meas, anteposito homeni quod mihi reseruaui ad liuertando, seo et notrimenta et otensilia quot pro anima mea expensando mihi reseruauit una cum Alateo arcidiacono aut sacerdote predicte eclesie. et si me mors occupauerit, et ego ipso non adimpliro, ita in ipsorum sacerdoti sia dominio hec adimplendo quod super promisi. et quot in Dei ponitur potestate, et mihi Domino de infirmitate ista ad uita reduxeret, ita decerno, ut per uno quemquem anno dare diueas in eclesia ipsa luminaria soldo uno pro usufructum de ipsas ris. et si filio aut filia de coniuge mea Alderada abuero, et ipsi sic persolua in ipsa eclesia sicut ego dare promisi. et si ipsa coniuge mea super me uixere et lecto meo costodierit, auea medietate ipso usufructum. pos decesso ipsius mulieri,

p. 131

opseruata, sicut super, omnia et in omnibus, reuertatur in ipsius eclesie uel de eius costodis potestatem et dominio, sicut supra legitur et ad mi semel concessa et offerta est. et numquam ego Liutpertu nec meus eredis nec per nulla supposita persona anc mea donationis offerta possit disrumpere, nec alio tenore se remouere ac iudicare, et conpona in ipsa sancta eclesia duplus de co agitur; presens anc mea offerta in suo manea rouore. sacerdote uiro ipsius eclesie qualiter pro anima mea de pondera peccata mea Deo deprecare auead Deo omni tempore. Unde, qualiter mihi conplacuet, han cartula fieri eligi, et Teufrit notarium iscriuere rogauit. Actum Pisa, per indictione suprascripta; feliciter.

Signum + manus Liutpertu, qui an cartula fieri rogauit.

Signum + manus Beati filio quondam Baruncio testis.

Signum + manus Gumpuli filio quondam Cuniperti testis.

Signum + manus Ursi filio Beati testis.

Signum + manus Cuntefridi aurifici testis.

 

Ego Teufrit notarius an cartula pos tradita suppleuit. 

172.
CHARTA DONATIONIS.                                   
763 marzo principio, Povegliano Verona.

Copia cart. del sec. XVII nel ms. A. III, 18, c. 12, della biblioteca Comunale di Siena.

p. 132

+ In nomine domini Dei nostri Iesu Christi. regnantes domnis nostris Desiderio et Adelchis regibus, annis regni eorum sexto et quarto, per indictione prima; feliciter. Dilectissima mihi semper adque amantessima Forcolane honesta femina. Ego Lopuald clericus, qui Pito uocatur, donatur tuus presens presenti dixi. Scriuere prosuidi dilectionis tue. et ex meo dono ego qui supra Lupuald clericus tibi Forcolane concedere uisus sum modica de terra in uico Pubiliano, infra curte tua: in longo pedes uiginti, ex uno capite pedes undice, ex alio capite pedes octo ad brachia exthinsa; de uno latere ipsa Forcolane, seo ex ambo capite ipsa Forcolane, ex alio latere ipso donatur cum germanis suis; ut supra infra ipsa donatione sibi nulla reseruans, ut suprascripta mea donatio in tua Forcolani uel heredum tuorum sed potestate fatiendi in quod uolueres,

p. 133

donandi, uendendi, comutandi, uel in cod uolueres faciendi, ex mea plinissima largietate. et pro suprascripto dono meo acepi ad te mihi adceptabile launichil sari.. uno, ut suprascripta donatio meas in te firma permaneat. Acto Pubiliano, de mense marcio, regnum et indictione suprascripta; feliciter.

  • + Lobadus clericus in hanc pagina a me facta subscripsi.

  • Signum + manus Grimoald filio quondam Urso testis.

  • Signum + manus Portuald filio quondam Forcolla testis.

  • Signum + manus Gaudioso da Baselica testis.

  • + Ego Esude presbitero rogatus ad Lobaldo clerico in hanc donationes mano mea testis subscripsi.

  • Signum + manus Tontolo de Pubiliano testis.

  • + Domnesemus clericus rogatus ad Lubaldo clerico in hanc donationem testis subscripsi.

  • + Ego Theudemar clericus hanc paginam donationis subscripsi et conpliuit et dedit.

173.
CHARTA PROMISSIONIS.
                                  
763 aprile 17, Lucca.

p. 134

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege, anno regni eius septimo, et filio eius idem domno nostro Adelchis rege, anno regni eius quarto, quinto decimo calendas maias, indictione prima. Manifestum est mihi Ratpert presbitero filio quondam Ansifridi, quia petiui et rogaui te domno et uiro beatissimo Peredeo in Dei nomine episcopo, ut me rectore ordinare iubiris in casa eclesiae Sancti Genesi in loco et plebe ad uico Uualari; et pro tua misericordia me audire dignatus es. proinde repromitto et manus mea facio tibi, ut die uite meae omnia quolibet res adquirere potuero per quolibet ordine, uolo ut sit in potestate suprascripte eclesie; et die uite mee iuidem semper habitare et officio ecclesiastico legibus et luminaria facere promitto, die noctuque, omni tempore, et legibus nostre sancte cannonice tibi oboedire et seruire; et in omnibus uoluntate facere promitto. et numquam contra te agere debeam, nec cum tuo inimico me adunare aut consiliare contra te presumam, nec aliqua peculiarina uel subtractione de quolibet res in alio loco faciam. et omnes res eidem eclesie pertenente in omnibus meliorare promitto. et si hec omnia suprascripta capitola ad me adimpleta et conseruata non fuerint, et in aliquo

p. 135

exinde ad me disruptum et adimpletum non fuerit, spondeo tibi esse conponiturus in auro soledos ducenti; et hanc pagina in sua maneat firmitate. Et pro confirmatione Osprandum diaconum scriuere rogaui. Actum Luca.

  • + Ego Ratpert presbiter in anc promissionis paginam a me facta, sicut supra legitur, manus mea suscripsi et confirmaui.

  • Signum + manus Maurici presbiteri testis.

  • + Ego Liusprand uir uenerabilis presbitero rogatus a Ratpert presbitero in hoc quod superius legitur me testis suscribsi.

  • + Ego Soldulo presbiter rogatus a Ratpert presbitero in hanc pagina me testis supscripsi.

  • + Ego Homulo clericus rogatus a Ratpert presbitero in hanc pagina me testi suscripsi.

  • Signum + manus Atioli clerici filii ….. an..i testis.

  • Ego Osprandus diaconus post tradita conpleui et dedi.

174.
CHARTA VENDITIONIS.                                   
763 maggio 15, Chiusi.

Originale, archivio di Stato in Siena.

p. 136

+ In Christi omnipotentis nomine. regnantes domnis nostris Desiderio et Adelgis praecellentissimis regibus, anno regni eorum septimo et quarto, quinta decima diae mensi magii, indictione prima. Scripsi ego Aboald notarius rogatus ab Candidus uiro honesto et uinditore, ipso presente mihique dictante et subter manus suas signum sanctae crocis facientes, et testis qui subscriuerent aut signa facerent ipse rogauit. Constat me praenominatus Candidus uinditor uindedisse et uindedimus uobis Audepert et Baroncello germanis aemptoribus, uindedimus uobis muliere una nomine Boniperga, qui Teudirada, una cum infantulo suo paruulo, cuius adhuc Deus nomen dederit; quas in finitum uobis pro ancilla et seruo uindedimus possidendum, quatenus amodo in uestra suprascriptorum Audepert et Baroncello uel heredum uestrorum maneant potestate. et recipimus pretium nos qui supra Candidus uinditor a uos aemptoribus pro suprascripta muliere nomine Boniperga, qui Teudirada, una cum filio suo parbulo, inter bobes et auro in adpretiato solidos uiginti et uno, finitum pretium. ita inter eis

p. 137

bono animo conuinet, in ea ratione, ut, si quis amodo nos qui supra uinditor uel heredes nostros aut aliquis homo contra hanc uinditionem nostram quandoque ire presumpserimus, et menime ab omnem homine defensare potuerimus, duplum pretium et rei melioratum nos qui supra uinditor uel heredes nostris uobis emptoribus uel ad heredes uestros reddituri promittimus. Actum Clusio; regnum, mense et indictione suprascripta; feliciter.

  • Signum + manus Candido uiri honesti uinditoris, qui hanc cartulam fieri rogauit.

  • + Ego Perideus testis subscripsi.

  • + Ego Adualdu testis.

  • Signum + manus Magnefrid actori testis.

  • + Ego qui supra Aboald notarius pos traditione conpliui et emisi.

175.- 181.

spektrum.GIF (657 Byte)