Textsspektrum.GIF (657 Byte)

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden (CDL 2)

Einleitung CDL 1 Originalurkunden Kopial überlieferte Urkunden Gefälschte oder verfälschte Urkunden Der Fälschungskomplex von Cremona

Einleitung CDL 2 Codice Diplomatico Longobardo

spektrum.GIF (657 Byte)

CODICE DIPLOMATICO LONGOBARDO

125.-131. 132.-136.  137.-140.  141.-145.  146.-151. 152.-156. 157.-161.

162. CHARTA DONATIONIS 163. NOTITIA IUDICATI 164. CHARTA CAMBIATIONIS 165. CHARTA DOTIS 166. CHARTA PROMISSIONIS

167.-174. 175.-181. 182.-190. 191.-201. 202.-208. 209.-214. 215.-221. 222.-228. 229.-235. 236.-242. 243.-253. 254.-261. 262.-268. 269.-276. 277.-283. 284.-291.  292.- Appendice

spektrum.GIF (657 Byte)

162.
CHARTA DONATIONIS.

762 maggio, monastero di Nonantola.

Copia membr. del sec. XI, archivio di Stato in Venezia.

p. 99

p. 100

Iam dudum animis nostris inserit monachorum singularem prepositum declarare atque omnium meritorum preconia recensere, quo et ipsi maiore studio in Domino crescamus, et aliis formam esse possimus ad exemplum, et quibus generatim fundamentum omne atque profectum dominum Christum esse apostolo contestatur dicens: fundamentum aliud nemo

p. 101

potest ponere preter id, quod positum est, quod est Christus. his itaque intra mentis humane archana fundatis, statim uniuersa uicia cedunt, et omnis corruptele carnis uelut cera sumpta igni liquescunt, tunc temptationes atque omnis uersucias diaboli protinus extinguuntur, nec ultra potest resistere, ubi uictorumque possedit, non inuenit locum, quia tamdiu in homine dominatur sathanas, quamdiu possessionis sue instrumenta cognoscit. depulsis autem partibus inimici ab homine christiano, templum incipiat esse Dei, et tamquam pulcherrimum habitaculum Spiritus sanctus exultans ingreditur. Quapropter Erfo et Anto seu Marco germani, in laico ante constituti, diuina inspirante gratia, edificauimus monasteria dua in finibus Foroiulanensis: unum in locum que uocatur Sexto, ad honorem semperque uirginis Dei genitricis Marie et beatorum Iohannis Baptiste et Petri apostoli Christi, et statueramus ut inibi cum fratres sub iugo regule in Dei seruicio uiueremus; et alio monasterio edificauimus in ripa que uocatur Salto, supradictorum semperque uirginis Dei genitricis Marie et Iohannis Baptiste et Petri apostoli Christi sanctorum honore, ubi Piltruda domina et genitrix nostra cum agregatis feminis monachorum habitu habitare deberent. sed quia diuinam illam audientes propheticam uocem in quadragesimo quarto psalmo Deus loquitur ad animam humanam: audi, filia, et uide, et inclina aurem tuam, et obliuiscere populum tuum et domum patris tui; hanc nos secuti

p. 102

uocem, exiuimus de terra et de cognatione nostra, et disposuimus habitare in Tuscie partibus; sed, quia de has nominatas monasterias nos homines nostri hac fratres, quos in monasterio reliquimus, inquietare non dissimulet, quod in nostra potestate eos habuimus, ideoque preuidimus nos Erfo et Marco, quamuis indigni abbates, per hanc presentem paginam omnes res nostras iudicare seu in supradicta monasteria dispensare et dono nostro decerneret. primum omnium, in monasterium in ripa Salto, ubi domina et genitrix nostra cum reliquas monachas esse dinoscitur, donamus atque concedimus curte nostra ubi ipse monasterius a nobis fundatus est, cum omni laboratione sua, terris aratoriciis, uineis, pratis, pascuis, siluis, astalariis, et medietate de casteneto in Ausiniano; unde reliqua medietate in monasterio Sexto donauimus; nec non et molino in Palaciolo medietate, et medietate in monasterio predicto uirorum concessimus; ita tamen dum domina et genitrix nostra aduixerit, ipsum frumentum in integrum in eius pertineat potestate, grano uero rustico equaliter amodo diuidant; post uero eius disceso, omnia communiter de ipso molino habeant; et monte in Carnia, que ad nos pertinuit, medietatem supradictus monasterius monachorum habeant, et medietate monasterius in Sexto: uolunt insimul pascere, uolunt diuidere, eorum sit potestas. de

p. 103

casas quidem massaricias nominatiue decernimus que ad ipsum monasterium puellarum pertinere debeant, id est: casas in Sogiaco, casas in Magretas, casas in Campo maiore, casas in Muras, casas in Fara iuxta turionem, casas in Adelliaco, casas Matiuculo, casas in Duas Basilicas, casas in Aureliano, casas in Acciniaco, casas in Graciolaco, casas in Carnia in uico Ampicio, et casa Iohanni et Marciolo. itaque et concedimus tibi reddito ipso quod annue debent dare casas in Ramaceto, et terras et uineas uel prata quod habemus in Daunino, et quicquid habere uisi sumus in Coloniola, et uinea in Grobanges quem tenent filii seu nepotes Audoni. et addemus tibi curte nostra in Medegia cum omnia pertinentia sua; similiter

p. 104

casas in Cisiano, secundum qualiter cartas eorum continent; .c. amphoras uino ad ipso monasterio puellarum iungant; quod superfuerit annue, concedimus in monasterio Sexto. feno faciant in Mariano, et ad molino laborent in Palaciolo sicut consueti sunt. simulque habeant siluas in Uetreto et Cornariola puellarum monasterius. porci de senedochio qui prope est positus, sine omne scatico, cum porci de predicto monasterio pabulent. in monasterio quidem uirorum in Sexto, uolumus ut dono nostro habeat inter fluuio Taliamento et fluuio Liquentia quicquid inter ipsos ad nostra potestate pertinere dinoscitur, siue curte in Sexto, ubi ipsum monasterium edificauimus, siue curte in Laurenciaca cum oratorio Domini et Saluatoris qui ibi situs est, seu et curte in Sancto Focate cum casis, curtis, campis, pratis, uineis, siluis, astalariis, montibus, riuis, pascuis, atque paludibus, nec non et molinas, seu mobilia uel immobilia, quicquid ad ipsas curtes supernominatas uel nostro iure inter ipsa flumina pertinere dinoscitur; similiter et casas massaricias in uico Macciano

p. 105

in territorio Ueronense, uel casas in Belluno iudiciaria Cenetense, et trans fluuio Tiliamento casa in Ramusello cum omni pertinentia sua seu et salecto uel quicquid inibi ex iura coniugi mee habere uidentur, unde ego Erfo exinde uegaria feci; et si super ipsa uegaria inibi fuerit, iuxta consideratione sua, ipse abba, qui pro tempore fuerit, pro anime exinde in elemosina uel missas aut psalmodia annue persoluant; et prato quam iam ante in ipso pertinuit monasterio, et casas in Carnos in Uincaretum, seu et casa nostra in Mariano cum omni pertinentia sua, et medietate de casteneto in Ausiniano, et medietate de molino in Palatiolo, sicut superius definiuimus, et monte in Carnia, qui ad nos pertinuit, medietatem in omnibus ipsa monasteria equaliter possideat. de seruis nostris uel ancillas aldiones uel aldianas utrisque sexus, omnes liberos liberas dimisimus; et cartas eorum de libertate fecimus, similiter et de casaria ipsorum seu et ad eos qui iam antea liberi fuerunt fecimus cartas; et uolumus atque definimus, ut nullus eorum superimpositione faciant, set, sicut eorum continent carte, ita facere debeant. abbas uero uel successores eius, qui pro tempore in ipso monasterio in

p. 106

Sexto ordinatus fuerit, regulariter cum ipsis uiuat monachis, et ordinando atque disponendo de monasterio feminarum in Salto seu sinodochio, regente atque disponente ipso abbate. abbas uero cum monachis sibi commissis regulariter dege debeat, et sub nulla deinceps nostra uel hereduum nostrorum redigatur potestate, sed super sit sanctus ipse monasterius uirorum. excepto, defuncto abbate, iusso Dei fieri solet, monachi unum consensum in unum concordarent personam; aut, quod absit, malum sibi elegerint caput, tunc sedis Aquilegensis pontifex eos ad una redeant concordia hac meliorem de ipsis monachis constituant abbatem. humiliter ipse abbas, cum consensu pontificis sedis Aquilegensis, ordinare debeat abbatissa, quod est quem una concors elegerit aut pars que melior fuerit, ut exinde eorum magna merces adueniat; et ipsas sine morsu diabolico in Dei persistant seruicio. nam nulla alia eorum uel earum habeat licentia superimpositione facere; neque sibi receptu neque missum suum aut aliqua imparatione, neque in monasterio neque in rebus monasteriorum, nisi si inuitatus fuerit pontifex ab ipso abbate uel abbatissa. et si, quod absit, ipsa congregatio regulariter uiuete neglexerit, ipse pontifex eos commoneat, quatenus sicut condecet

p. 107

uiuant; quod si contempserint, correpti iterum atque iterum sub allegatione eos distringi debeat. et si, quod non optamus, in deterius creuerint qui de eodem monasterio, tunc mutetur ipse monasterius in sinodochio, regente atque disponente ipso abbate, una cum consensu sedis Aquileiensis pontificis, sicut superius diximus de monasterio puellarum. nam alia in ipsis rebus uel monachis seu monachas nullam faciat lesionem. te uero, qui presens pontifex et Deo dignus esse et dignosceris, domno Siguald patriarcha, per Patrem et Filium et sanctum adiuramus Spiritum et per beatum Petrum principem apostolorum, ut nulla eis uel earum permitti patiaris uiolentias, nec ipse facias; sed hanc cartam perpetualiter firma sit, sub anathemate scripta, ut tui successores maiorem habeant cura et tibi magna merces accrescant; quod si facere contempseris, Deum cum suis angelis formida. Hanc cartam ad nos facta Ansperto monacho scribere rogauimus. Hoc actum ad monasterium Sanctorum omnium Apostolorum sito Nonantulas, territorio Motinense, anno dominorum nostrorum Desiderii et Adelchis regibus sexto et tercio, mense madio, indictione quinta decima.

  • + Ego Erfo indignus monachus in hanc cartam a me factam manu mea scripsi, et qui subscribere rogaui.

p. 108

  • + Ego Marcus indignus abba in hanc consentiens manu mea subscripsi.

  • + Ego Anto indignus monachus manu mea subscripsi.

  • + Ego Uictorianus peccator abbas in hanc cartam manu mea subscripsi.

  • + Ego Siluester indignus abbas uocatus rogatus ab Erfone in hanc cartam manu mea subscripsi.

  • + Ego Gaidulfus indignus monachus Sanctorum Apostolorum rogatus ab Erfone per iussione domni Siluestri abbatis in hanc cartam manu mea subscripsi.

  • + Ego Ursus licet indignus presbiter et monachus aut Christi Archangeli Michaelis rogatus ab Erfone in hanc cartam manu mea subscripsi.

  • + Ego Beatus indignus diaconus Sanctorum Apostolorum rogatus ab Erfone manu mea subscripsi.

  • + Ego Theophilus indignus monachus Sanctorum Apostolorum rogatus ab Erfone per iussu domni Siluestri abbatis in hanc cartam manu mea propria subscripsi. 

  • + Ego Ansbertus licet indignus monachus Sanctorum omnium Apostolorum rogatus ab Erfone suprascripto abbate ex iussione domni Siluestri abbatis hanc cartulam donationis atque definitionis istam ad monasterium monachorum in Sexto conscripsi,

p. 109

simulque alia carta pari tinore et sensu quem debent habere monasterius monacharum in Salto.

Unde et reliquas duas cartas, una per Ursone presbitero et alia per Beato diacono, scripta sunt, quod insimul fiunt quatuor. Ista data est ad monasterium in Sexto, et alia data est ad monasterium feminarum in Salto, tercia in monasterio domno Uictoriani abbati in monasterio Sancti Archangeli Michaelis, quarta quidem in monasterio domni Erfoni in Tuscia, ut absque aliqua fraude perhenniter ipsi uerendi loci persistant.

Explicit Deo gratias, amen. Orate pro nobis omnes Sancti.

163.
NOTITIA IUDICATI.
                                      

762, c. principio di marzo - metà c. di agosto, Pavia.
 

p. 110

Copia membr. del secolo IX, archivio di Stato in Pisa.

  • + In nomine Domini. Dum ex iussione domni precellentissimi Desiderii regis resedissemus nos illustribus ueris Gisilpert

p. 111

de Berona, Bussio maiordomus et Assiulf gastaldius Ticino in sacro palatio, ibique uenerunt in nostri presentiia Tasso gasindius domni regis ciuitatis Pistoriensis, qui causa Rodtrude peragebat, nec non et Alpert de ciuitate Pisana. dicebat ipse Tasso: quia tu Alpert contra ordinem introisti in res quondam Auriperti germani tui, eo quod ipse germanus tuus per cartulam sue ordinationis instituit exenedochio in alimoniis et subsidiis pauperum, et statuit ut per pontificem ciuitatis Pisane rectum et guuernatum fieri deberit absque neglegentiam, et si ipse neglegeret rectum fierit per ipsa Rottruda; ideo, ut dixi, tibi res ipsas nihil pertenit, et debis eas nobis relaxare et iustitiam facere. ac e contra respondebat ipse Alpert: nihil mihi inpedit, si ipse Auripert iudicatum fecit de suis rebus aut exenedochium, quia ecce exempla cartule conuenentie quam ipse Auripert mecum factam habuit, ut, si sine filios legitimos unus de nobis ab ac luce decedere, unus alteri deberemus succedere; et quia ipse Auripert sine filios decessit, ego illi succedere debeo. replecabat aduersus eum Tasso: de exemplas quam ostendis, mihi non inpedit, quia autentica exinde non habis, et nec per thinx est facta nec per launichild stare non potuissit, etiamsi autenticum exinde habuissis; nam ecce exemplar de ipso iudicato Auriperti, qualiter ipse res suas in pauperos largibit, stare legibus debit. asserens iterum aduersus eum ipse Alpert: si istam exemplar legibus stare non debit, tu Tasso, quomodo ista exemplar iudicati stabilire uelis? respondebat aduersus eum iterum Tasso: exemplar stare debit, quia iudicatum ipsum factum fuit et per preceptum domni Aistulfi regis firmatum. tunc nos suprascripti iudecis, dum omnem eorum audissemus altergatiionis, fecemus nobis relegere ipsa exemplar ordinationis quam Auripert fecerat, ubi legebatur, quod de rebus suis senedochio esse statuerat, et rectum

p. 112

fierit per Rodtrudam, et licentiam haberit ipsa de mobelibus rebus uel usumfructum in die obitus sui dare pro anima sua, et quatragenta nomina homenis liuertarit; simul et fecimus nobis relegere illam exemplar conuenentie quam Alpert ostendebat; et, dum per ambarum partium monimena et altergationis causam ipsam inquireremus, paruit nobis rectum, ut illud iudicatum, quod pro anime sue remedium quondam Auripert fecerat, stare deberit, et essit exenedochio sicut ipse statuerat, et non haberit aduersus ipsum exenedochio aliquid quod reppetere, quia eius cartula, quamquam exemplar tantumodo essit et autentica exinde non haberit, stare nullu modo deberit, quia nec per garetihinx nec per launichild factam non erat, sicut edicti contenit textus. cum autem in supradicti princepis presentia coniunxesemus, omnia ei per ordinem rettulemus, altergationem eorum simul et quod monimena ipsa contenebatur. placuit pietati eius, quod nos recte dedissemus iudicium; et adhuc ipse princeps dixit nobis, quod iudicatum ipsum uedissit et per eius rogum domnus Aistulf eum per suum preceptum firmassit. Unde qualiter in nostri presentia actum uel defenitum est, presentem notitia iudicati Leontace notario facere admonuemus. Et ego Petrus per ipsius dictato scripsi, anno dominorum nostrorum Desiderii et Adelchis regibus in Dei nomine sexto et tertio, per indictione quinta decima; feliciter.

  • Signum * * manus Gisilpert, qui hunc iudicium dedit.

  • Signum * * manus Bussioni maiordomi, qui hunc iudicium dedit.

  • Signum * * manus Assiulf gastaldii, qui hunc iudicium dedit.

p. 113

164.
CHARTA CAMBIATIONIS.
                          

762 settembre 28, Lucca.

Copia del secolo VIII, archivio Arcivescovile di Lucca.

  • + Exemplar.

In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio et Adelchis regibus, anno regni eorum sexto et quarto, quarto calendas octubris, per indictione prima. Manifestum est mihi Gauspert clericus rector ecclesie Sancti Fridiani, quia stetet inter me et te uiro beatissimo Peredeo in Dei nomine episcopo, ut cambium de terra inter nos facere deuerimus. et nunc presenti tradere uideor tibi, ad parte eclesie Sancti Michaheli monasterio uestro, qui est de iura parentorum uestrorum, in uiganio terra eclesie Sancti Fridiani, qui est prope casa Gairipald clerici,

P. 114

modiorum sex et scafilo uno; ipsa clausura qui fuit Uuilitrude in integrum; simul et duas petias de terra eidem eclesie ad Ualle, quas Aspert ad manu sua habuet in integrum in adpretiato. et suscepi da te, pro suprascripta terra ad parte eclesie Sancti Fridiani, in cambio terra suprascripte eclesie Sancti Michaheli, qui est in Uecliano, modiorum trigenta quinque; ipsa clausura in integrum per adpretiato pro suprascripta terra in uiganio da te recipi in prefinito. unde repromitto me ego qui supra Gauspert rector eclesie Sancti Fridiani cum successoribus meis, si aliquando tibi qui supra uiro beatissimo Peredeo episcopo uel ad successoribus tuis aut qui in ipso monasterio uestro ordinatus fuerit suprascripta terra, quam tibi dedi, subtraxerimus aut intentionauerimus per quolibet ingenio, spondeo me cum successoribus meis uobis conponere suprascripta terra in duplo, meliorata, in ipsa loca, qualis tunc fuerit. similiter repromitto ego qui supra Peredeus in Dei nomine episcopus cum successoribus meis et qui in ipso monasterio nostro rector ordinatus fuerit, ut si aliquando tibi qui supra Gauspert uel ad successoribus tuis suprascripta terra eclesie Sancti Michaheli monasterii nostri, quam tibi in uiganio dedi, subtraxerimus aut intentionauerimus per quolibet ingenio, spondimus uobis conponere suprascripta terra in duplo, meliorata, in ipso loco, qualis tunc fuerit. Et pro confirmatione duas paginas prope uno tenore conscriptas Osprandum diaconum scriuere precepimus et rogauimus. Actum Luca.

  • + Ego Gauspertus rector eclesie Sancti Fridiani n han cambiationis a me facta manus mea subscripsi.

  • Signum + manus Dulcissime monache, qui in suprascripto cambio consentiens fuit in omnibus et ei actum fuit.

  • + Ego Teuselmi diaconus rogatus a Gauspert rector eclesie Sancti Fridiani in hanc pagina me teste subscripsi.

p. 115

  • + Ego Ospert diaconus rogatus a Gauspert rector eclesie Sancti Fridiani in hanc pagina me teste suscribsi.

  • + Ego Fratellus presbiter rogatus a Gauspert rector eclesie Sancti Fridiani in hanc pagina me testis suscripsi.

  • Signum + manus Teudipert filio quondam Uuilipert testis.

  • Signum + manus Fratelli filio quondam Uuilerad testis.

  • Ego Osprandus diaconus post tradita conpleui et dedi. 

  • + Ego Austripertus clericus ex auctentico fideliter exemplaui.

165.
CHARTA DOTIS.
                                      

762 ottobre 22, Montalto Palaia.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

p. 116

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege, anno regni eius sexto, et filio eius idem domno nostro Adelchis rege, anno regni eius quarto, undecimo calendas mensis nouembris, per indictione prima. Manifestum est mihi Causari clerico filio quondam Auchis, hauitator in Montealto, quia pro remedium anime meae in proprio territurio meo in predicto loco a fundamentis construxi eclesiam in honore Dei et beati Georgi Christi martyris, et nunc presenti per uiro beatissimo domno Peredeo in Dei nomine episcopo sacrata est ipsa eclesia; pro hoc nunc presenti offero Deo et predicte eclesie medietate ex omnibus rebus meis, tam de domo cultile quam et de casis massariciis, terris, uineis, pratis, pascuis, siluis, cultum adque incultum, mobile uel inmobile seo semouentibus; omnia in integrum medietate rebus meis in predicta eclesia offerre et tradere uideor, excepto seruos uel ancillas. in tali uero tenore uolo, ut, dum ego aut quis de heredibus meis aduiuere merueremur, in nostra sit protestate

p. 117

presbiterum ordinare in ipsa eclesia, qui pro facinora nostra Dominum exorare debeat, et casto et mundo corde omnem officium eclesiasticum et luminaria eidem eclesie faciat. et quis de heredibus meis tonso capite, casto et recto moderamine ad ipsa eclesia seruire uoluerit, et ad honorem presbiterii potuerit peruenire, in eius sit potestate ipsa Dei eclesia et predicta res gubernandi, et recto ordine despensandi usufructu de ipsa res; nam non in alio homine aut in alia eclesia aliquando quis de heredibus meis possit suprascripta eclesia et res transfundere; nisi tantum si neglexerint heredibus meis iuidem presbiterum de se ipsos ordinare uel de alios homines, in omnibus de ipsa eclesia et res nanis et uacui sint, et sit in potestate de episcopo Lucensis eclesie, qui tunc iuidem fuerit, ordinandi, et defendendi. et nunquam de suprascripta res diuisio facta debeat esse, set cunctis et perhennis temporibus in suprascripto ordine presens dotalium paginam a me facta stabile debeat permanere. Et pro confirmatione Osprandum diaconum scriuere rogaui. Actum in Montealto.

  • Signum + manus Causari clerici, qui hanc pagina dotalium fieri rogauet.

  • Signum + manus Cosprand clerici filio eius consentientis.

  • Signum + manus Fratelli filio quondam Uuilerad testis.

  • Signum + manus Maurisci de Tabernule testis.

  • Signum + manus Coccie filio quondam Friduald testis.

  • Signum + manus Alaprand clerici filio quondam Ermi testis.

  • Signum + manus Andreae clerici filio Pranduli clerici testis.

  • Ego Osprandus diaconus post tradita conpleui et dedi.

p. 118

166.
CHARTA PROMISSIONIS.                         
762 dicembre 7, 8, 12, Colonna, Grosseto.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ ln Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio et Adelchis regibus, anno regni eorum sexto et quarto, se . . . idus mensis decembris, indictione prima. Promitto adque manus mea facio ego Boniperto filio quondam Ruffi tibi domno Peredeus in Dei nomine episcopus de casa eclesie Sancti Martini quem mihi ad resedendo et gubernando dedisti in loco Maritima ubi uocitator ad Casale Episcopi, casa cum curte, orto, uinea, terris, siluis, pascuis adque inpascuis, cultum uel incultum,

p. 119

omnia ad ipsa casa pertenente, quomodo antea Filichis ad manum suam habuet, mihi ad laborando et gubernando dedisti, in tali tenure, ut per omnem annum iustitia ipsei case reddere debeam porco uno ualente tremisse uno et uno pullo et quinque ouas et camisia una ualente tremisse uno et uno animale in mense magio ualente tremisse uno, uinum et labore secundum consuetudinem ipsei case, et angaria secundum consuetudinem de ipsa casa. ista omnia predicta capitula per omnem annum adinplere et reddere promitto, et casa et res meliorando. unde promitto ego Bonipert cum meis heredis tibi domno Peredeo episcopo uel successoribus tuis, si predictum redditum uel alia capitula, que supra leguntor, a me uel ab heredibus meis adinpletum non fuerit per omnem annum, spondeo me cum heredibus meis tibi uel ad successoribus tuis esse conpuniturus pena nomine auri solidos numero quinquaginta; et de casa ipsa uel res non exeam alibi ad habitando, ubi usque modo habitabi mihi ad resedendo dedisti; nec ego nec heredibus meis exire de ipsa res non presumamus, et si exire presumseremus, predicta pena conpuniturus promitto. Quam meis promissionis pagina Fratellum presbiterum scriuere rogaui. Actum in Colomnata, regnum et indictione suprascripta; feliciter.

  • Signum + manus Boniperti promissoris, qui hanc pagina scriuere rogauit.

  • Signum + manus Achiperti filio quondam Radiperti testis.

  • Signum + manus Teuprandi clerici filio quondam Ermi testis.

  • Signum + manus Ermiperti clerici filio Ermitei clerici testis.

p. 120

  • Signum + manus Agguli clerici filio Santruli testis.

  • Signum + manus Petronaci clerici filio quondam Audaci testis.

  • Ego Fratellus presbiter pos tradita depleui et dedi.

167.- 174.

spektrum.GIF (657 Byte)