Textsspektrum.GIF (657 Byte)

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden (CDL 2)

Einleitung CDL 1 Originalurkunden Kopial überlieferte Urkunden Gefälschte oder verfälschte Urkunden Der Fälschungskomplex von Cremona

Einleitung CDL 2 Codice Diplomatico Longobardo

spektrum.GIF (657 Byte)

CODICE DIPLOMATICO LONGOBARDO

125.-131. 132.-136.  137.-140.  141.-145. 146.-151. 152.-156. 

157. CHARTA DOTIS 158. CHARTA SECURITATIS ET PROMISSIONIS 159. CHARTA PROMISSIONIS 160. CHARTA CAMBIATIONIS 161. NOTITIAE

162.-166. 167.-174. 175.-181. 182.-190. 191.-201. 202.-208. 209.-214. 215.-221. 222.-228.
229.-235.
236.-242. 243.-253. 254.-261. 262.-268. 269.-276. 277.-283.
284.-291.  292.- Appendice

spektrum.GIF (657 Byte)

157.
CHARTA DOTIS.

761 ottobre, Gurgite, Pieve S. Paolo, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

p. 87

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio et domno Adelchis regibus, anno regni eorum quinto et tertio, mense octuber, indictione quinta decima; feliciter. Pettula filia quondam Babbule perpetuam salutem dixi. Dum super isti futuri seculi hauitare meruerimor, oportum est nobis de illa eterna uita cogitare, qui peccata pondera nostrorum subleuare possint, quia aliut tensauro non est simile illi, qualis est ille suauis, qui meritus est habere uitam eternam. Et ideoque ego que supra Pettula honesta femina offero me Deo et tibi eclesie beati Sancti Pauli, ubi presbiter Uernulo esse uidetur, cum casa mea ubi hauitare uideor, cum ipso fundamento et omnia que in mea est potestate. excepto scherpa mea, que pauperibus uel sacerdotibus pro anima mea potestate habeam dispensandi. nam ipsa suprascripta casa et cum omnia que in ipsa fundamento edificatum est, uolo ut habeas suprascripta eclesia, ut ab hodierna die habeas adque possedeas ipsa suprascripta

p. 88

Dei eclesia. et hoc conplacuet animus meus, ut, dum uiuere meruero, ipsa casa uel ipsa terra, ubi ipsa casa posita est, in mea sit potestate hauitando et iudicando, nam nec donando neque uindendo, nisi tanto usufructuando. et post decesso uiro meo, ad ipsa eclesia reuertatur. et numque me ego que supra Pettula neque ipsa casa uel terra da ipsa eclesia Sancti Pauli suptragi presumat, sed in omni tempore, qualiter superius legitur uel me offerui, istauilitum permaneat, sine omne inpedimento, adiuuante domino Iesu Christo. Et pro confirmatione paginam dotalii mei offerta Deusdona presbitero scribere rogaui. Actum in loco Gurgite; feliciter.

  • Signum + manus Pettule. honeste femine offertrici, qui fieri rogaui.

  • Signum + manus Domnichis uiri deuoti consentienti.

  • Signum * * manus Guilluli consentienti.

  • Signum * * manus Agrimund uiri deuoti conseutienti.

  • Signum * * manus * * * *

  • Signum * * manus * * * *

  • Signum * * manus * * * *

158.
CHARTA SECURITATIS ET PROMISSIONIS.  
761?, Brescia.  

Pergamena del sec. XI, Brescia, bibl. Queriniana.

p. 89

Cartula securitatis et promissionis cauta Sabatio archipresbitero custode de basilica Sancti Desiderii et Deusdedit presbitero rectore basilice Sancti Iohannis euuangeliste et Petro

p. 90

clerico custode basilice Sancte Eufemie, una cum auctoritate Benedicti episcopi sancte ecclesie Brixiane, de curriculo qui ex parte in terra de suprascriptis basilicis constat esse. hoc est: de iure Sancti Desiderii comprehendit pedes manuales numero uiginti quinque, et de Sancti Iohannis pedes quinquaginta, et de senedochio, cauta quoddam Perensindo, qui permanet dicioni pontifici, pedes numero treginta, et de iure Sancte Eufemie denique longo pedes sexaginta; pro quibus datum est in ipsa uenerabilia loca, in primis suprascripto pontifici pallio uno de blata melesla, similiter Sabationi archipresbitero alio pallio de blata fusca, nec non etiam Deusdedit presbitero similiter, et Petro clerico simili modo.

159.
CHARTA PROMISSIONIS.
                     

762 gennaio 18, Varsi.

p. 91

Originale, archivio Capitolare di Piacenza.

+ Regnante domni nostri Desiderio et Adelchis ueri excellentissimi regis in Italia, anno piaetatis eorum in Dei nomine quinto et tertio, sub die quinto decimo kalendas februarias, indictione quinta decima; feliciter. Manifestus sum ego Ansoald uir honestus gener quondam Fredebat cummanente in uico Saloniano, eo quod cecidi tibi Lopoald presbitero nepoti meo in culpa de solidus uiginti, pro eo quod res tuas habui et possedi contra rationem; sed tu iam nominato Lopoald presbiter considerasti parentalis caritas, et una cum amicis et parentis nostris concesserunt mihi cui supra Ansoaldi ipsa calomnia uel culpa, tantum dedi tibi exinde tremisse duos in auro et petiola una de terrola cum uite et uacuum, qui fuit de portionem quondam Aulendae genetrici tua presbitero;

p. 92

et hauit ipsa petiola in longo pertecas decim et in lato pertecas duas et media. ad omnes causas exinde inter nos tacitas et finitas tantum est, ut, si quicumque de ecclesia Sancti Petri in Uarissio, ubi tu Lopoald presbiter praehauitare uideris, mihi Ansoaldi aut ad heredibus meis de qualicumque causa, anteposito placas aut feritas seu barbas aut capillus tractus uel inpincta, in culpa de uiginti solidus cecederit, ut nos exinde amplius non exegamus nisi quanto tu Lopoald a me Ansoald exegere uisus es; et si amplius exgere praesumseremus, tunc conponamus tibi uel ad successoribus tuis ipsus uiginti solidus in integrum, stipulatione et sponsione. Actum in suprascripto Uarissi, ad suprascripta ecclesia; feliciter.

  • + Signum + manus Ansoaldi uiri honesti, qui hanc cartolam fieri rogauit.

  • + Signum + manus Donati uiri honesti filii quondam Baroncio exercitalis testis.

  • + Signum + manus Regebat uiri honesti filii quondam Alfrit exercitalis testis.

  • + Natale uir religiosus clericus huic cartola rocatus ad Ansoald teste subscripsi.

  • + Ego qui supra Maurace uir clarissimus scriptur huius cartolae pos tradita conpleui et dedi.

160.
CHARTA CAMBIATIONIS.                    
762 aprile, Lucca.

p. 93

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio et Adelchis regibus, anno regni eorum sexto et tertio, mense aprilis, indictione quinta decima. Placuet adque conuenit inter Fridulo filio quondam Ciccuni de Brancalo nec non et Rachiprando presbitero eclesie Sancte Marie in loco Sexto, ut inter se cambium facere derent. in Dei nomine ita et factum est. unde dedi ego qui supra Fridulo tibi Rachiprando presbitero tertia parte de casa in loco Mitiano, qui a quondam Ciccune patre meo in conparationem obuenit da Perseradulo, ipsa casa cum fundamento, curte; simul et una petia de uinea in eodem loco Mitiano: et est caput et latere tenente in uinea Sancte Marie, et alio latere in uinea Achipertuli et Sanituli germanis mei, et alio capite in uinea Achipertuli. et recepi a te Rachiprando presbitero ego Fridulo in uiganio de res eclesie Sancte Marie una clausura de uinea in Brancalo, ubi uocabulum est ad Cella;

p. 94

clausura illa in integro, quem ad manus suas habet …… culo massario eclesie Sancte Marie. ubi et de sua presentia direxit …………….i clericus, qui ipsa causa adsimilare deberet, et in omnibus ………. que ad parte eclesie receptum est in uiganio, esse meliorata. unde modo ambarum partium, qualiter conuenit, istabilem debeat permare. et quis ex nobis ambe partis, nos seo heredes uel successores nostri, contra hanc cartulas ire temtauerit, per quoliuet ingenio ipsas suprascriptas res intentionando uel subtrahendo, et adhuc si unus alterius minime defensare potueremus, conpunituri esse promittemus pars parti ad quem disruptum fuerit et defensare non potuerit, una cum heredes uel successores nostros, pena nomine auri solidos numero quinquaginta. Unde duas cartulas iuxta paris tenure conscriptas, ab inuicem rogatas, scripsi ego Fratellus presbiter. Actum Luca, regnum et indictione suprascripta; feliciter.

  • Signum + manus Fridulonis, qui hanc cartula cambiationis scriuere rogauit.

  • + Ego Ilmiper supdiaconus rogatus a Fridulo in anc cartula cambiationis me teste supiscripsi.

  • + Ego Deusduna presbiter rogatus a Fridulo in hanc cartula cambiationis me testes suscripsi.

  • Signum + manus Teutprandi filio quondam Ermi testis.

  • Signum + manus Petronaci filio Baronaci testis.

  • Signum + manus Saxuli clerici filio quondam Autelmi testis.

  • Ego Fratellus presbiter pos tradita depleui et dedi.

p. 95

161.
NOTITIAE.
762 maggio 26 – 27, Lucca.
                     

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

I., 762 maggio 26.

Notizia . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . a . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . tenente in terra Pisana, qui sunt prata ………; et petio uno, qui est ad latere de terra Franculi da Fossa domnica, in integrum; et medietate de campo ad Albaro, latere tenente da exorgiente, fini signa posite; et campo, qui est prato, qui est

p. 96

ad latere de ipso campo ad Albaro, da exorgiente, in integrum, fini ipsas cesas et signa posite; et petio ad Fraxo domnico medietate, caput tenente da transmontante, fini signa posite; et campo ad Filicito medietate, qui tenet latere in terra Franchuli, fini signa posite; et clausura de uinea da Uuarnichis medietate, latere tenente in uinea Dammiani presbiteri et Alprandi, fini signa posite; et petio uno de uinea da Gaudentiolo, latere tenente in uia publica, et capite uno tenet in uinea Alprandi, fini signa posite; et uinea ad Sancta Maria de petio maiure medietate, da transmontante, fini signa posite; et ordini longi, qui sunt sub casa Carelli; et petio maiore de uinea sundriali, quos habuet Cuntipertulo, qui tenet caput in uinea Sancti Donati; et petio de uinea ad Sarito, qui tenet capite in uinea Sanctae Marie; et petio sub uinea qui fuit Pretestati: istas suprascriptas petiolas de uinea in integrum; et de ordini longi ad Orta sub Sancta Maria medietate, da transmontante; et de campo maiore ad Iunipero, ubi dicitur Fraxo, medietate, latere tenente in terra de fili Carelli, fini signa posite; et de campo ad Piro Gibbo medietate, latere tenente da exorgiente, fini signa posite; et campo ad Uiniale Brunari, qui tenet latere in terra Sancti Donati, in integrum; campo sub casa Brunari medietate, latere tenente in terra de filii Gaudimari, fini signa posite; campo ad uia publica medietate, latere tenente in terra Brunari, fini signa posite. hec omnia suprascripte terre uel uineae cum arboribus fructiferis uel infructiferis suis in integrum sint in ista sorte cum introitum uel exitum suum, sicut antea fuit, nisi tantum pomas fructiferas, qui sunt in caput de uinea nostra da Gaudentiolo, et pomas ad Sancta Maria ad Ortalia, homenis nostri deuidantur per numerum. Facta notitia temporibus domno nostro Desiderii et Adelchis regibus, in anno

p. 97

regni eorum sexto et tertio, septimo calendas iunias, per indictione quinta decima. Et ex dictato uiri beatissimi Peredei in Dei nomine episcopi scripsi ego Osprandus diaconus.

II., 762 maggio 26 o 27.

Similiter notitia de silua in Rusciano, qui mihi da Sunderad nepote meo in parte obuinet, id est sorte de ipsa silua da homenis de filii Uualperti medietate, nisi tantum ei exinde de proprio meo dedi pertica una de latitudine, fini signa posite; et de terra nostra ad Rannule medietate, parte da uia publica, fini signa posite, cum uia sua, qualiter iuidem data est.

III., 762 maggio 27.

Notitia facio ego Peredeus in Dei nomine episcopus, qualiter deuisionem feci in Rasiniano cum Sunderad nepote meo de res illa quas antea iuidem non deuisimus: in primis, de campo ad fine sundriale, una petia longa, tenet capite uno in fine et latere uno tenet in alia petia longa in ipso campo, fini signa posite; et alia petia minore de ipso campo, latere uno tenet in terra Lamitei presbiteri et capite uno tenet in terra de homenis Sancti Michaeli, fini signa posite: quod est, inter predictas ambas petias, medietate de ipso campo nostro sundriale; et medietate de silua nostra ad Capitito maiure, latere tenente in terra Pertifuns, fini signa posite; excepto tres modiorum et sistariorum septe de ipsa silua, qui stancliata est ad parte mea ab ipso Sunderado, fini signa posite; et de uinea sundriale de petia maiure medietate, latere tenente da transmontante, fini signa posite; similiter de uinea sundriale de petia minore medietate,

p. 98

latere tenente da transmontante, fini signa posite: quod est inter predictas ambas petias de uinea sundriale, infra ipsa clausura, medietate; et de fundamento nostro sundriale, ubi sala antiqua posita fuit, medietate, latere tenente da transmontante, fini signa posite, sicut ex antiquo ipse fundamento fuit; similiter et de orto sundriale, quem habuet Pertulo ante casa sua, medietate, latere tenente da transmontante, fini signa posite. Facta notitia temporibus domno nostro Desiderii et Adelchis regibus, in anno regni eorum sexto et tertio, sexto calendas iunias, per indictione .xv. Et ex dictato uiri beatissimi Peredei in Dei nomine episcopi scribsi ego Osprandus diaconus.

  • + Ego Peredeus exiguus episcopus in hanc breue subscripsi.

  • + Ego Sunderadu in hanc breve subscripsi.

  • Signum + manus Ermicaidi filio quondam Barunci testis.

  • Signum + manus Teutpert filio uone memorie Teudeperti testis.

  • Signum + manus Uuilipert filio bone memorie Ghispert testis.

162.- 166.

spektrum.GIF (657 Byte)