Textsspektrum.GIF (657 Byte)

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden (CDL 2)

Einleitung CDL 1 Originalurkunden Kopial überlieferte Urkunden Gefälschte oder verfälschte Urkunden Der Fälschungskomplex von Cremona

Einleitung CDL 2 Codice Diplomatico Longobardo

spektrum.GIF (657 Byte)

CODICE DIPLOMATICO LONGOBARDO

125.-131. 132.-136.  137.-140.  141.-145.  146.-151.  

152. CHARTA VENDITIONIS 153. CHARTA VENDITIONIS 154. CHARTA IUDICATI 155. CHARTA DONATIONIS 156. CHARTA DOTIS

157.-161. 162.-166. 167.-174. 175.-181. 182.-190. 191.-201. 202.-208. 209.-214. 215.-221.
222.-228.
229.-235. 236.-242. 243.-253. 254.-261. 262.-268. 269.-276. 277.-283.
284.-291.  
292.- Appendice

spektrum.GIF (657 Byte)

152.
CHARTA PROMISSIONIS.

761 marzo 25, Brescia.

Copia membr. del secolo XI, Brescia, biblioteca Queriniana.

p. 69

+ Regnante domno Desiderio et Adelgis uiros exellentissimos reges, anno regni eorum quinto et secundo, sub die octauo kalendas aprelis, indicione quarta decima. In Christi nomine promittimus atque spondimus nos Ualerianus et Liodoaldus germani filii quondam Leonis, habitatores intra muros ciuitatis Brixiane, tibi Anselperge dicate Deo abbatisse monasterii domini Saluatoris, intra ciuitatem Brixianam fundatum, de curriculo illo per quem graditur aqua ad monasterium uestrum, et estat ex parte constitutus intra casam uel curtem habitationis nostre, usque ad pedes numero quinquaginta sex iuxta, ut deinceps et in perpetuum, sine nostra heredumque nostrorum interdictione, permaneat semper. et si quod tempore intra se qualebit conturbationem uel rupturam aut lesionem alia accesserit, liberam licentiam habeat pars monasterii uestri omni in tempore fodere et aperire terram, que erga ipsum constat, ad recooperandum in quo conturbatum fuerit. et si quis ex nobis, quorum supra, Ualerianus et Liodoaldus uel nostri heredes in aliquo disturbationem fecerimus ex ipso curriculo, aut quali in tempore oportuerit ad recooperandum eum interdixerimus, in quo superius legitur, hoc est et contra hanc cartulam promissionis ire quandoque temtauerimus, per nos aut qualemcumque personam principi aut iudici suplicandum, per quemuis modo manifestum fuerit, componamus ad partem suprascripti monasterii tibi Anselperge abbatisse et successoribus tuis auri solidos quinquaginta;

 p. 70

 et post pene solutionem presens pagina obtineat roborem. sic ita, ut, si aqua ex ipso curriculo foras ruperit, non sit neglegentia iam dicti monasterii uestri ad recooperandum, ne uobis graue et impium inferat damnum quod impossibile uideatur esse, aut intollerabile perlongauerat dilationem. unde accepimus nos Ualerianus et Liodoald pro hac promissionis pagina launichild, secundum legem nostram, a te Anselperga abbatissa ex saculo, ut supra, monasterii uestri auri solidos numero sex et duo tremisse, ut stabilis permaneat. Quam uero paginam promissionis Tonoaldi scribendum rogauimus; qui et ego ex dictato Laurentio notario scripsi. Actum Brixia; feliciter.

  • Signum + manus Liodoaldi recognoscentis ad omnia suprascripta.

  • + Ualerianus hanc paginam promissionis cautionis a nobis factam supscripsimus relecte, scribere obtuli, roboraui et subscripsi, auri solidos sex et duo tremisse accepi.

  • + Leo rogatus a Ualeriano et Liodoaldo germanis in hac pagina promissionis et obligationis testis subscripsi, et suprascriptas res launichild dare uidi.

  • + Liutipert rogatus a Ualeriano et Liodoald germanis in hac pagina promissionis et obligationis testis subscripsi, et suprascriptas res launichild dare uidi.

  • Pollecius rogatus a Ualeriano et Liodoald germanis in hac pagina promissionis et obligationis testis subscripsi, et suprascriptas res launichild dare uidi.

  • + Ego suprascriptus Tanoaldus huic pagine promissionis scripsi et subscripsi, quam post traditam compleui.

 p. 71

153.
CHARTA PROMISSIONIS.                       
761 aprile 17, Brescia.
 

Copia membr. del secolo XI, Brescia, bibl. Queriniana.

+ Regnante domno Desiderio et Adelgis uiros exellentissimos reges, annos regni eorum quinto et secundo, sub die quinto decimo kalendas magias, indicione quarta decima. In Christi nomine promitto atque spondeo ego Maurenzius, qui et Bouorculus nuncupatur, filius quondam Ansteum, habitator intra muros ciuitatis Brixiane prope portam Mediolanensem loco qui dicitur Pareuaret,

 p. 72

 unde etiam cum premisso Masarie socrus mee, tibi Anselperge dicate Deo abbatisse monasterii domini Saluatoris, intra predictam urbem Brixianam fundatum, de curriculo illo per quem graditur aqua ad suprascriptum monasterium uestrum, et estat ex parte constitutus intra casellam habitationis mee uel terrola que foris ipsa casa est iuri meo pertinentem, usque ad pedes treginta sex insimul per longum, ita ut amodo et in perpetuum, sine mea heredumque meorum interdictione, permaneat ibi semper. et si quo tempore intra se qualebit conturbatio uel ruptura terramque erga ipsum curriculum accesserit, liberam licentiam habeat pars monasterii uestri omni tempore fodere et aperire terram, que erga ipsum constat, ad recooperandum in quo lesum aut conturbatum fuerit. et si ego suprascriptus Maurentius uel mei heredes in aliquo disturbationem ex ipso curriculo fecerimus, aut quocumque tempore oportuerit ad recooperandum eum interdixerimus, in quo superius decernutum est, et contra hanc cartulam promissionis ire quandoque temtauerimus, per nos aut suppositam aliam uel qualemcumque personam principi aut iudici suplicandum, per quam uero modo et manifestum fuerit, componat parti supradicti monasterii tibi Anselperge abbatisse uel successoribus tuis penam nomine auri solidos quinquaginta; et post pene solucionem presens promissio suum optineat roborem. sic ita, ut, si aqua ex ipso curriculo foras super terram eruperit, non sit neglegentia iam dicti monasterii ad recooperandum eum, ne uobis graue et impium inferat dampnum quod impossibile uideatur esse, aut intollerabile perlongauerat dilationem. unde accepi ego Maurentius pro hac promissionis pagina a te Anselperga abbatissa ex sacculo monasterii uestri auri solidos .III. et tremisse, ut stabilis permaneat

 p. 73

omni in tempore. Quam uero paginam promissionis Tanoaldi scribendum rogaui. Actum Brixia; feliciter.

  • Signum + manus Maurentium recognoscentem ad omnia suprascripta.

  • Signum + manus Masarie socre eius consentientem.

  • + Pascalis rogatus a Maurentio, qui et Bouorcolo, consentiente Masaria socru eius, in hac pagina promissionis testis subscripsi, et suprascriptos solidos dare uidi.

  • + Luponius rogatus a Maurentio, qui et Bouorcolo, consentiente Masaria socru eius, in hac pagina promissionis testis subscripsi, et suprascriptos solidos dare uidi.

  • Leo rogatus a Maurentio, qui et Bouorcolo, consentiente Masaria socru eius, in hac pagina promissionis testis subscripsi, et suprascriptos solidos dare uidi.

  • + Ego suprascriptus Tanoaldus huic pagine promissionis scripsi et subscripsi, quam post traditam compleui.

154.
NOTITIA.                                             
761 maggio 15 Lucca.

 Copia del secolo VIII, archivio Arcivescovile di Lucca.

 p. 74

 + Exemplar ex autentico.

Notitia breuis qualiter deuisi ego Sunderad inter me et domno Peredeo episcopo homenis de ista parte Arnu: in primis, Asprandulo de Tramonte; Maurulo germano ipsius Aspranduli; Rodulo; Magnipertulu; Angari filii ipsius Roduli; Cospulo filio Barinchuli maiure; Maricindula muliere Barinchuli; Cospula mulier Aialdi; Geipergula filia Marcianuli minore; Sisula mulier Magnipertuli de filio Roduli cum filio suo Sisaldulo; Marcianulo de Caricini; Auripertulo filio ipsius Marcianuli minore; Maurulo filio Stefani mediano; Candido caprario; Martinulo filio Marrioni de Salicano; Candida soror ipsius Martinuli; Marinulo de Cincturia; Iustula mulier ipsius Marinuli cum tres infantes suos: uno masculo et due femine; Ranfulo de Cincturia; due filie Fuscule de Tramonte, quem habet ad muliere filio Teudaldi; Alpergula de Lamari; Gunderadula, qui est in casa Baronaci, cum due filie sue; Teudulo de Monacciatico; Aupertulo de

 p. 75

 ipso loco; Cotiolo de Cincturia; Alitruda de Monacciatico; Causulo de Serbano; Cichula soror Teuduli, qui fuit mulier quondam Radipertuli; uno filio et una filia Ciuntuli nomine Ausilinda; Ratpertulo de Tramonte.

 Item breue de homenis quos antea inter nos diuisimus: Romaldulo calicario; Gaudipertulo pistrinario; Liutpertulo uestorario; Mauripertulo caballario filio Sanduli; Arcausulo filio Fridipertuli, Martinulo clerico; Gudaldo quocho frater Gaudipertuli; Causula soror Ghitioli; Auria nepote Uuidaldi; Lucipergula nepote Marcianuli; Tachipergula de Massa; Aldula filia Magnipergule; Teuspergula filia Ranfuli; Marciula filia ipsius Ranfuli; Aurula soror Alpuli; Alipergula cornisiana; Geitruda mulier Tinctuli; Flurula filia Magiuli; Teudipergula filia Murfuli; Cosfridulo filio Causeramuli; Barulo porcario; Aurulu filio Roppuli similiter porcario; Ratcausulo uaccario; Teuderisciulu, quem dedet nobis Ciemiccio in uiganio; Prandulo filio Roppuli; Auripertula filia Ciunciuli; Lucitrudula filia Sanduli; Gunderadula filia Bonisomoli; Cospulo filio Airaldi.

 Item breue de homenis quos liuertauet barbane meus: Sichiprandulu; Uualiprandulu; duo filii et una filia Radipertuli de Monacciatico; mulier Pertuli de Uico cum tres infantes suos; Uuarnipertulo nepote Teuduli de Lamari; Aurulu russu nepote Uuidaldi de Quosa; Bonipertulu filio Bonisomuli de Tramonte; due consubrine Dulciari de Coloniola nepote Bonusuli de Roselle.

 p. 76

 Item breue de homenis quos liueros emiset barbane meus pro anima bone memorie genitori meo Sundipert germani sui: Alpergula soror Alpuli; Causeradula soror Aspranduli; Bonaldulo frater Gaudipertuli; Cellulo frater Causuli; Bonusula soror Sanduli; Liutpergula soror Magnuli de Ualeriano cum infantes suos; Causeradula soror Gaudipertuli cum tres infantes suos; Alo filio Radaldelli; Aunifridulo de Cincturia.

Isti omnes suprascripti homenis, quos barbane meus Peredeus in Dei nomine episcopus pro anima sua et pro anima bone memorie genitori meo Sundipert liueros emiset, quod sunt insimul homenis uiginti et octo, in hoc ordine eos commemoraui in hunc breue, ut in eo ordine permaneant, sicut de ipsi inter nos per cartule conuenentia et promissio facta est; nam non dedi isti homenis in diuisione suprascripti barbani mei, sicut alii suprascripti homenis. Facta suprascripta notitia tempore domno nostro Desiderii et Adelchis regibus, in anno regni eorum quinto et secundo, idus mensis magii, per indictione quarta decima. Et scripsi ego Osprandus diaconus.

  • Ego Sunderad in hunc breue a me facto, sicut supra legitur, manu mea subscribsi.

  • Ego Peredeus exiguus episcopus in hanc breue subscripsi.

  • Signum * * manus Uuileradi filio Teudipert testis.

  • Signum * * manus Causerami subdiaconi testis.

  • Signum * * manus Ermisindi clerici filio quondam Ghilduli testis.

  • Ego Osprandus diaconus scriptor post breue tradita in suprascriptorum presentia conpleui et dedi.

  • Ego iam dictus Osprandus diaconus scriptor ex autentico breuium exemplaui fideliter, nec plus addedi, nec menime scribsi.

 p. 77

155.
CHARTA COMMUTATIONIS.                 
761 settembre 10, Pavia.
 

Copia membr. della fine del sec. XII, Cremona: Archivio dell’Ospedale Maggiore.

 p. 78

 + Regnante domno Desiderio uiro excellentissimo rege, anno pietatis eius in Dei nomine .V., et gloriosisimo filio eius domno Adhelchis rege, anno tercio, decima die mensis septembris; indictione quinta decima. Comutatio bone fidei noscitur esse contratum, ut uicem emptionis optineat firmitatem eodemque nexu obligat contrahentes. Placuit itaque et bona conuenit uoluntate inter Anselperga sacrata Deo abbatissa monasterio domini Saluatoris, qui fundatum est in ciuitate Brixiana, quam domnus Desiderius excellentissimus rex et Ansam precellentissimam reginam genitores eius ad fundamentis edificauerunt, nec non et inter Natalia clarissima femina coniuge Alchis uir magnificus gasindius rege, ipso iocale suo consentiente, et Pellagia dicata Deo abbatissa monasterio Sancti Iohannis, que sito est intra ciuitate Laudensi, quam genitor earum quondam Gisulfi condidit, ut in Dei nomine debeat dare, sicut et a presenti dedit, is ipsa Anselperga predictarum Natalie et Pelagie in causa commutationis, id est:

 p. 79

 in primis, curte cum casas intra ciuitate cum ortoras seu cum omnia edifitia insimul ualente solidos quingentos; seu et alia casa intra ipsa ciuitate Laudensi cum corticola uel orto atque usum putei, estimatum est solidos numero .C.; item curtes duas, una in Asielias et alia in Gambate , habentes insimul ipsas curtes, terras, uitis, pratas et siluas iuges numero .XXX. et nouem, estimate sunt solidos quadrigentos quinquaginta; item casa in uico Maconi, habente terra, uitis et prata uel omnia ad eam pertinentem, insimul iuges numero .XI., et apreciatum est solilos numero .C. quinquaginta; seu et uitis intra clausura prope Celera iuge una, ualente solidos .XXX.; item casa in uilla Deco prope Muctia, habente iugias numero .XX. et .VIII. semis, estimatum est insimul solidos trecentos; nec non et casella cum terra in loco Auriate , iugies numero .X., cum uitis et siluas inibi pertinentes, ualente solidos

 p. 80

 .CLXXXX.; seu et cum terra in loco Breolas sunt iugies numero .XL. et duo, ualente solidos .CCC.; item prato prope ciuitate, qui est ripa ponte de Celeri, cum puteo uel curte seu sala, insimul iuges duas et pertica una et tabulas octo, estimatum est solidos .LXXX.; item petiolas duas de siluolas cum una petia de campo ad pisina Anspert, estimate sunt solidos .XX.; item clausura de Benenato, qui habet iuge una et octo perticas legiptimas et tabolas .X., estimata est solidos.XXX.; item ad Rouerica iugias duas, ualente solidos .XXIIII.; seu a Sancto Panscatio iuge una et perticas .VIII. legiptimas, ualente solidos sedecim; et Runco ad Lambro, iuges numero nouem, estimatum est solidos .CLXX.; atque et pratas et ripa Lambro in pecias quattuor, quod sunt iuges tres et perticas duas, estimatum est solidos .XXX.; nec non et a Surbano inter uitis, cesas et siluas, casa et curtiuo iuges quattuordecim, estimatum est solidos .XL.; seu et in Paterno inter cesas et siluolas iuges .XX. et tres et perticas nouem, estimate sunt solidos .CC.; ista omnia suprascripta loca pertinent de territorio Laudensi; seu et domum cultilem in alio Paterno de suprascripto territorio Laudensi, habet uites, terras, casteneto, cum cerecto seu terra massaricia uel aldionaricia, insimul iuges numero .XIII., estimatum est solidos numero .CCXXX.; item et de curte in Valletellina dedit predicta

 p. 81

 Anselperga ipsarum Natalie et Pellagie, estimatum solidos quingentos quinquaginta; id est et aldiones quattuor cum omnibus res eorum, estimatum est solidos .CCC. quadraginta: id est nomina eorum Deusdedit, Lupo, Wifredo atque Heborio; insimul aldiones seu et terra in loco Castellaria, ualente solidos centum quinquaginta, quod sunt iuges numero .X.; estimatum est hec omnia suprascriptas res per Gaupert sculdasius, Gauso filius quondam Giselis, Georio, Donato primicerio, Daiperto, Warnefrit, Pottone perequatore, Adoin notario, Andreas clericus et Arioald filius quondam Geruasii aurefici. totas insimul estimate sunt res iste que supra, estimauerunt solidos quattuor milia. et ad inuicem recepit is ipsa Anselperga abbatissa in causa comutationis ad suprascriptas Natalia et Pellagia germanas, id est curte super fluuio Ollio in finibus Brixianas, locus qui dicitur Alphiano, cum medietate de omnibus rebus ad ipsam curtem pertinentem tam de massariis uel de peculiare, id est cum omnem edificia, curte, orto, area, campis, uineis, pratis, pascuis, siluis, astalariis, riuis atque paludibus; simulque et Rechona cum ripa fluuii, cultum et incultum, una cum pomiferis et infructuosis; ut dictum

 p. 82

 est, in integrum inibi in ipso loco a predicta curte pertinere uidetur. unde aliam talem medietatem ante hos annos tu qui supra Anselperga ex comparatione habere uideritis de Ipolito episcopo ciuitatis Laudensi, eo quod ipse quondam genitor noster instituerat, ut per manus pontificis nostri istius ciuitatis Laudensi fieri uenundatus, et pro eius anima pauperibus distribueret. tantummodo de ista medietate; anteposito centum .XX. iugias terra et silua que ego Natalia ante hos annos in comutatione dedit Rodoin, Benigno et Boni et Augefrit germanis. nam aliud omnia et in omnibus in integrum de quantum de quondam genitori nostro nobis aduenit in ipso suprascriptus locus causa uegarationes dedimus. ergo his comutatis rebus superius comprehensis una cum omni edificia et accessione sua uel adiacentia siue iure optime uindicabunt, et faciant omni tempore ipsas uel successores earum de res superius comprehensas, de res que inter se comutauerunt, quicquid uoluerint; excepto de familia que per suprascriptas locas res commutauerunt, in sua omnem familia ad ipsas res pertinentes unus alterius in suas reseruauerunt potestate. de quibus et penam inter se posuerunt, ut, si qua pars uel successores aut heredes earum seu de presenti conuenentia remouere uoluerint, aut aliquid subtrahere quesierint, unus alterum omni tempore non defensauerint, contradixerint aut subtrahere uoluerint, aut defensare minime potuerint, componant in duplum; et post soluta

 p. 83

 pena predictas cartulas in sua maneant firmitatem. unde duas cartulas uno tenore conscriptas inter se fieri uoluerunt, et ad inuicem tradiderunt. Quas et ego Gompert notarius regie potestatis rogatus a partibus perscripsi. Actum Ticino, die et indictione suprascripta .XV.; feliciter.

  • Signum + manus Natalie, qui hanc cartulam fieri rogauit.

  • + Pellagia uenerabili abbatissa huic cartule conuenentie a me facte relegi, subscripsi, et testibus obtuli roborande.

  • + Ego Alchis uir magnificus huic cartule comutationis facte a Natalia coniuge mea ex ipsius Natalie consensit uoluntate.

  • Signum + manus Lazaro gasindius domne regine filius quondam Pictioni de Cremona testis.

  • Signum + manus Dondonio notario filius quondam Tresemundi testis.

  • Ego Gonpertus uir magnificus rogatus a Natalia et Pelagia germanas testis subscripsi, qui me presente confirmauerunt et earum relectum est.

  • + Rotelme uir magnificus rogatus a Natalia et Pellagia germanas testis scripsi in hac cartula conuenentie, qui me presente confirmauerunt et ipsius Natalie Alchis consensit et earum relectum est.

 p. 84

  •  + Ego Ebfanius rogatus a Natalia et Pellaina germanas testis subscripsi, que me presente confirmauerunt et ipsius Natalie Alchis consensit et earum relectum est.

  • + Ego Gumpert notarius regie potestatis scriptor huius cartule, quam post tradita compleui et dedi.

156.
CHARTA DONATIONIS.
                       

761 ottobre I, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

 p. 85

 + In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege, anno regni eius quinto, et filio eius idem domno nostro Adelchis rege, anno regni eius tertio, in calendas mensis. octubris, indictione quinta decima. Manifestum est mihi Auripert presbitero, quia per presentem paginam desponere preuideo de casa eclesiae Sancte Agathe, ut, dum aduiuere meruero, in mea sit potestate casa predicte eclesie et omnia iuidem pertenente regendi, gubernandi, et usufructuandi, et res mobile iuidem pertenente pro anima mea despensandi. et si adhuc in uita mea Dominus mihi dare dignatus fuerit hominem qui recto moderamine tonso capite Deo et prenominate eclesie seruire uoluerit, uolo ut potestatem habeam talem hominem rectorem ordinare in suprascripta casa eclesiae, in omnibus regendi et gubernandi et usufructuandi et officium Dei et luminaria et elimosina faciendi, sicut Domino placitum est, dum aduiuere meruerit caste et recto ordine uiuendi, non exinde aliquid subtrahendi uel alibi peculiarina faciendi; tantum, non iterum in alio ordine iudicandi uel despensandi, nisi tantum, si conuenerit mihi, una persona homini sacrato iuidem ordinandi, sicut supra dixi. et post decesso meo et homini illo quem ego iuidem rectorem ordinauero, si adhuc contigerit mihi, uolo adque instituo, dono et offero seu trado Deo et tibi eclesia Sancti Martini infra hanc ciuitate Lucense, ubi est domo episcoporum, suprascripta casa eclesiae Sancte Agathe, ubi rector esse uideor, cum omnia iuidem pertenente in integrum, ordinatione iuidem faciendi omni tempore per pontificem qui pro tempore fuerit ordinatus in suprascripta eclesia Sancti Martini qualiter melius preuiderit, ut cunctis diebus in tuo iure dominio eclesia Sancti Martini sit potestate in prefinito; et neque ad me neque ab heredibus meis neque a nullo homine presens dono meo posse disrumpi, set omni in

 p. 86

tempore stabile debeat permanere. et nullus de heredibus uel consortes meos in aliquo habeat potestate in ipsa eclesia Sancte Agathe inperatione uel ordinatione in aliquo faciendi, nisi tantum causa orationis peragendo, sicut alius extraneus homo; set, ut superius decreui, in eo ordine stabile permaneat. Et pro confirmatione Osprandum diaconum scriuere rogaui. Actum Luca.

  • + Ego Auripertu presbiter in hanc pagina at me facta, sicut super legitur, manu mea supiscripsi et cunfimaui.

  • + Ego Fratellus presbiter rogatus ab Auriperto presbitero in hanc pagina me testis subscripsi.

  • + Ego Auderadus clericus rogatus at Auripert presbiter in anc pagina me teste supscripsi.

  • Signum + manus Patti presbiteri testis, qui propter caligine oculorum menime potuit manu sua subscribere, tamen signum sancte cruci ficet.

  • + Ego Isprinca clericus rogatus ad Auripert presbiter in hanc pagina me teste supscripsi.

  • + Ego Alaprandu clericus rogatus ad Auripert presbiter in hanc pagina me teste subscripsi.

  • Ego Osprandus diaconus pos tradita conpleui et dedi

157.- 161.

spektrum.GIF (657 Byte)