Textsspektrum.GIF (657 Byte)

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden (CDL 2)

Einleitung CDL 1 Originalurkunden Kopial überlieferte Urkunden Gefälschte oder verfälschte Urkunden Der Fälschungskomplex von Cremona

Einleitung CDL 2 Codice Diplomatico Longobardo

spektrum.GIF (657 Byte)

CODICE DIPLOMATICO LONGOBARDO

125.-131. 132.-136.  137.-140. 141.-145.

146. CHARTA VENDITIONIS 147. CHARTA PROMISSIONIS 148. CHARTA VENDITIONIS 149. CHARTA COMMUTATIONIS 150. CHARTA OFFERSIONIS 151. CHARTA PROMISSIONIS

152.-156. 157.-161. 162.-166. 167.-174. 175.-181. 182.-190. 191.-201. 202.-208. 209.-214.
215.-221.
222.-228. 229.-235. 236.-242. 243.-253. 254.-261. 262.-268. 269.-276. 277.-283.

284.-291.
 292.- Appendice

spektrum.GIF (657 Byte)

146.
CHARTA VENDITIONIS.

760 c. principio di marzo - meta c. di agosto, Sovana.

Originale, archivio di Stato in Siena.

p. 55

+ In Christi nomine. regnante domno nostro Desiderio et Adelchis regibus, anno regni eorum quarto et primo, per indictione .XIII.; feliciter. Constat me Auduald uir deuotus ac die uindedisse et uindedit terra iuris mei tibi Possoni uiro honesto in loco qui dicitur Aggellu, hoc est silbula: ab uno latere de subtu curre fossatum; et ab a latere curre signa; da pede est tessaratu unu testuclu, et super illu est alius

p. 56

testuclu tesseratu , et super illu duo testucli sunt duo quercias, et super ipse una cerru tesseratu, et super ipsa cerru uade signa inter campu et silua; et de alia parte est terra emptori Possoni. accepto pretium a te Possonem quod inter nobis boni animi conuenit, hoc est auri solidu unu et trimisse, in finitum et deliberatum susceptum pretium et ad presenti absolutus; quos me coram testibus fateor precipisse, ita ut ab hac die iam dictam terra cum silua infra se habentem in suprascripto casale Agellu habeas, teneas et possedeas, et in tuo iurris dominioque in integro uindicis atque defendas, et quidquid exinde facere aut iudicare uolueris, liberam in omnibus habeas potestatem. et si quis uero fortasse, quod minime fieri credo, te exinde quoquo tempore aliquis pulsauerit, aut alter dominus exierit, qui ipsa suprascripta terra cum sillua infra se habentem sua facere uoluerit, aut molestare uoluerit, et ego qui supra Audoaldu uel meus heredis ab uno quaemque homine uel da heredibus meis inantestare minime potuero, tunc promitto me ego qui supra Audoald uel meus heredis, ut in dublas, bonis condicionibus, meliorata terra cum silua tanta et alia tanta, sub stimatione quod in die illa stimata fuerit, tibi cui supra Possoni

p. 57

uel ad tuos heredis restituere promitto. Et anc cartulam Gauspertum notarium scribendam rogauimus. Actum in ciuitate Suana; regnum et indictione suprascripta; feliciter.

  • Signum + manus Audoald, qui anc cartulam uinditionis scribere rogaui et eis relecta est.

sul verso a:

  • Signum + manus Audiperti filius eius consentientes.

  • Signum + manus Aufridi uiri deuoti di Fauclanu rogatus testis.

  • Signum + manus Dundoni uiri deuoti de Atriana rogatus testis.

  • Signum + manus Helprando, qui supernomen Helpo uocor, rogatus testis.

Ego qui supra Gauspert notarius scribtor huius uinditionis cartule, qui post omniu testium roborata at tradita conpleuit e dedi.

147.
CHARTA PROMISSIONIS.
                     

761 gennaio, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

p. 58

+ In Dei nomine. regnante domnos nostros Desiderio et Adelchis regibus, anno regni eorum quarto et secundo, mense ianuario, indictione quarta decima; feliciter. Manifestum est mihi Lopulo presbitero filio quondam Asfrid de loco Paterno, quia petiui te domno uiro beatissimo Peredeo in Dei nomine episcopo, ut me in casa ecclesie uestre Sancti Reguli prope Uualdo rectore et gobernatore ordinare debiris; sicut et uos mea dignati estis exaudire petitionem. proinde uobis manus meas per scribtis facere uideor, ut diebus uite mee in suprascripta casa ecclesie uestre resedire dibeam, laudem Domino referendum, et prefata ecclesia seo casas uel res ad ea pertenentem regendum, gobernandum, seo in omnebus meliorandum. et in omnebus in uestra promitto persistere uolontate, qualiter uobis placuerit; et numquam contra te agere presumat per nullum argumentum ingenii, nisi, ut dixi, in uestra permanire debeam uolontate. et si quandoque tempore, sine uestra permissione, ipsa ecclesia demittere quesiero, et alibi habitare presumpsero, uel si ipsa ecclesia, casas uel res ad ea perte per me pegiorata fuerit, seo si aliquid contra uos per quolibet ingenio agere presumpsero, et in omnibus non permansero in tua uolontate, si hec omnia suprascripta capitola a me non fuerit conseruata uel adinplita, conponiturus esse promitto ego Lopulo presbitero tibi domno uiro beatissimo Peredeo episcopo pene nomine auri soledus tricentus; et presens pagina in sua maneat firmitate. Et pro confirmationem Lamipert scriuere rogaui. Actum Luca.

p. 59

Ego Lopulo presbitero in anc promissione a me facta manus meas supscripsi.

  • + Ego Maurici presbiter rogatus ad Lopolu presbiter in anc promissione me testis subscribsi.

  • Signum + manus Garemund clerico filio quondam Deusdedi presbiteri testis.

  • Signum + manus Cotzulo presbitero basilice Sancti Apollenari testis.

  • Signum + manus Teufrid clerico filio quondam Magnefrid testis.

  • Signum + manus Urso presbitero ecclesie Sancti Martini de Trecase testis.

  • + Ego Lamipert post tradita subscribsi, conpleui et dedi.

148.
CHARTA VENDITIONIS.
                         

761 gennaio, Lucca.

 Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

 p. 60

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio et Adelchisi regibus, anno regni eorum quarto et secundo, nense ianuario, indictione quarta decima; feliciter. Contat me Aripald filio quondam Roppald ac die uendedisse et uendedi, tradedisse et tradedi tibi Teudipert omnia et in omnebus res mea, tam casa abitationis me, ubi abitare uideor, in lo ubi dicitur Decimo, una cum fondamento, corte, orto, terris, uineis, siluis, uergareis, pratis, pascuis, cultis adque incultis, mouilia uel inmouilia, seo qui semouentibus, omnia quantum in ipso loco abire uisu sum; seo et portione mea de casa hic infra ciuitatem nostra Lucense, qui mihi da germani mei in sorte ubinet, qui est prope parte de casa Rignuli germani mei, una cum fondamento, corte, orticellu, cum parte mea de puteu, cum omnis edeficia suas, ut dixi, mea portionem in integra; seo et parte mea de casa et cagio et uineas, cultum uel incultum, mouile uel inmouile, quantum abire uideo in Roselle, mea portione in integra, qui mihi in sorte euinet da germani mei. similiter et uenundare uideor tibi parte mea de uineas et terra in Satoiano et in Saltucclo et in Arsinula; seo et parte me de terra et uineas quanta mihi in sorte ubinet da germani mei in Grallinule. ut dixi, omnia et in omnebus res mea ad me pertenente in integrum tibi Teudipert uenundare uideor, quaqua tanget mea portionem; et nihel mihi reserbauit. et acipi ego qui supra Aripald da te Teudipert pro ipsa omnia suprascripta res me pretium in fenito et deliuerato capitulo auri soledos nomero quinquagentas tantum. modo uiro posteaquam ipsu pretium suscipit, ut ab hodierna

 p. 61

 die de meo qui supra Aripald exiuet dominio, et in tua Teudipert transfundo esse potestatem. unde ispondeo ego qui supra Aripald una cum meus heridis, ut si tibi Teudipert uel at tuis heridis intentionare aut retraiere quesierimus ipsa res per qualiuet ingenium, et aduc uouis ipsa ad qualiuet homine defensare non potuerimus, ispondeo ego qui supra Aripald una cum meis heridis conponere tibi Teudipert uel at tuis heridis omnia in dupla, ipsa res meliorata, in ferquidem locum, sum istimationem qualeis tunc fuere. Et pro confermationem Georgius iscriuere rogauit. Actum Luca.

  • Signum + manus Aripald uindituri et auturi.

  • Signum + manus Bandipert presbiteri filio Alfrid testis.

  • Signum + manus Claruli clerici filio quondam Deusdone testis.

  • Signum + manus Tachipert clerici filio Rachipert testis.

  • Ego Georgius pos tradita depleui et dedi.

149.
CHARTA COMMUTATIONIS.
                  

761 febbraio 5, Lucca.

 Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

 p. 62

 + In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio et Adelchis regibus, anno regni eorum quarto et secundo, nonas mensis februarii, per indictione quarta decima. Manifestum est mihi Alamund abbas monasterii eclesie Sancti Petri in Campo Maiure, quia stetet inter me et te uiro beatissimo Peredeo in Dei nomine episcopo, ut cambium inter nos de casas massaricias facere deuerimus; et nunc presenti per hanc paginam tibi dare uideor in cambio casa predicte eclesie nostre, qui iuidem ex dono obuinet da Maura amita uestra, in loco Pappianola prope Sancto Petro, ubi residet Magnulo massarius noster, cum mobile uel inmobile et cum omnia pertenente ad ipsa casa, in integrum. et recepi da te per alia pagina, in cambio pro suprascripta rem, casa uestra in loco Agello, quem habuistis ex iura parentorum uestrorum, ubi residet quondam Ratcaus massarius uester, cum omnia mobile uel inmobile pertenente nunc presenti ad ipsa casa, in integrum. excepto homenis de predictas casas, quod menime cambiauimus inter nos. nam de prenominata rem, ut supra legitur, stabile permaneat. unde et repromitto tibi,

 p. 63

 ut si aliquando ego uel successoribus meis tibi uel ad tuis heredis suprascripta rem, quam tibi in cambio dedi, subtragere aut intentionare presumpserimus, per quolibet ingenio aut per quolibet hominem, uel da omnes homines uobis ea defendere non potuerimus, promitto me cum successoribus meis esse conponiturus tibi uel ad tuis heredis suprascripta rem in duplo, meliorata, qualem tunc fuerit, in eodem loco. Et duas paginas prope uno tenore Osprandum diaconum scriuere rogaui. Actum Luca.

  • + Ego Alamundu abbas in hanc pagina concambiationis a me facta, sicut supra legitur, manu mea suscripsi et confirmaui.

  • Signum + manus Alli uiri deuoti filio quondam Alatei testis.

  • Signum + manus Fusuli clerici filio quondam Gudiscalc testis.

  • Signum + manus Rachinald filio quondam Rachipert testis.

  • Signum + manus Gunpert filio quondam Murichi testis.

  • Signum + manus Uffi filio Liutperti testis. 

  • Ego Osprandus diaconus pos tradita conpleui et dedi.

150.
CHARTA OFFERSIONIS.
                        

761 febbraio, Campori in Garfagnana.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

 p. 64

+ In nomine domini Dei nostri Iesus Christu. regnante domno nostro Desideriu uiro exselentissimo rege, anno quarto et domno Adelchisi rege, anno regni eius secundo, mense februariu, per indictione quarta decima; feliciter. Dum at dominus Deus datu amore homanas ut mintis illa faciendi, unde anime sue aliqus mercis cunquirere per qualis operibus suis possa se a morte secunda liuerare; et ideoque ego Blanco cun filio suo Ursicino uiro deuoto ad ac dies tradimus et oferimus casa nostra ic in Canpulu una cum omnes res nostra at casa Sancte Marie et Sancti Benedicti ic in uico Canpulu, qui facta est per Gundualdum presbiterum et Sunuald et Mauru germanis. omnia et in omnibus quitquit at nus pertenire uideor, terris, uineis, pratis, siluis, cultum uel inculo, mouile uel inmouile seo semouentibus, in intecro tradimus et hoferimus ad suprascripta domus eclesiet pro mercedis anime nostre et de parentis nostri. et super expundimus et prometimus nus qui supra Blanco et Ursicinu, qualiue tenpore nus uel heredis da ipsa sancta eclesia suptragi uolueremus suprascripta res, et da qualiue omine defensare non potueremus, aut conponamus ad ipsa eclesia dupla tale res, aut per nus aut per nostro heredis in alio homine deuoluta fuere

 p. 65

suprascripta res. et ipsi homini uel sacerdotis qui ipsa eclesia hopseruauere, ipsa res nostra prenda et defenda ad ipsa sancta eclesia. Et pro cunfermatione manibus mei Gunpert amicus noster iscriuere rogauimus. Actum in uico Canpulu, regnum et indictione suprascripta; feliciter.

  • Signum + manus Blanco uiri deuoti, qui anc cartula oferte fieri rogaue.

  • Signum + manus Ursicinu filiu eius, qui similiter rogaue.

  • Signum + manus Lupicinu uiri deuoti filiu quondam Banci testis.

  • Signum + manus Ahcifrid uiri deuoti filiu Guduald de Uilla testis.

  • Signum + manus Filari uiri deuoti filiu Aufridi testis.

  • Signum + manus Aurulu clerici testis.

  • Signum + manus Ermipert uiri deuoti filiu Datuli testis.

  • Ego Gunpert pos tradita depleui et dedi.

151.
CHARTA PROMISSIONIS.
                     

761 marzo 25, Brescia.                           

Copia membr. del sec. XI, Brescia, biblioteca Queriniana.

 p. 66

+ Regnante domno Desiderio et Adelgiso uiros exellentissimis regibus, anno regni eorum quinto et secundo, sub die octauo kalendas aprilis. In Christi nomine promitto atque spondeo ego Godolus subdiaconus sancte ecclesie Brixiane uobis Anselperge abbatisse monasterii domini Saluatoris, intra predictam ciuitatem Brixianam fundatum, de curriculo illo per quem graditur aqua ad suprascriptum monasterium uestrum, et estat in parte constitutus in terra que proprietario iuris mei pertinere uidetur, usque ad pedes septuaginta sex per longum; et ipsa terra mihi aduenit ex donatione per launichild ab Ofret et Pharaone

p. 67

de Ofolaga; ita ut de amodo et in perpetuum, sine mea heredumque meorum interdictione, permaneat semper. et si quo tempore intra se qualebit conturbatione uel ruptura aut lesio ipsius curriculi accesserit, liberam licentiam habeat pars monasterii uestri omni in tempore fodere et aperire terram, que erga ipsum constat, ad recooperandum in quo lesum aut conturbatum fuerit. et si ego suprascriptus Godolus subdiaconus uel mei heredes in aliquo disturbationem ex ipso curriculo fecerimus, aut quocumque tempore oportuerit ad recooperandum eum interdixerimus, in quo superius decernutum est, et contra hanc cartulam promissionis ire quandoque temtauerimus, per nos aut subpositam aliam uel qualemcumque personam principi aut iudici suplicandum, per quemuis modo manifestum fuerit, componamus ad partem monasterii tibi Anselperge abbatisse uel successoribus tuis auri solidos quinquaginta; et post pene solutionem presens promissio suum obtineat roborem omni in tempore. sic ita, ut, si aqua ex ipso curriculo foras super terram ruperit, non sit neglegentia iam dicti monasterii uestri ad recooperandum eum, ne uobis graue inferat damnum quod inpossibile uideatur esse, aut intollerabile perlongauerat ad dilationem. unde accepi ego Godolus subdiaconus pro hac promissionis pagina a te Anselperga abbatissa ex sacculo monasterii uestri auri solidos numero quattuor, ut firma et stabilis omni in tempore permaneat. Quam uero paginam promissionis Tanoaldi scribendum rogaui; qui et ego ex dictato Laurentio notario scripsi. Actum Brixia; feliciter.

  • + Godolus subdiaconus hanc paginam promissionis factam a me recognoui, scripsi, obtuli, roboraui.

p. 68

  • Ego Uualpertus rogatus a Godolo subdiacono in hac pagina promissionis testis subscripsi.

  • + Deusdedit rogatus a Godolo subdiacono in hac pagina promissionis testis subscripsi.

  • + Otto rogatus a Godolo subdiacono in hac pagina promissionis testis subscripsi.

  • + Auteram rogatus a Godolo subdiacono in hac pagina promissionis testis subscripsi.

  • + Epifanius rogatus a Godolo subdiacono in hac pagina promissionis et obligationis testis subscripsi.

  • + Ego suprascriptus Laurentius huic promissionis cartule, rogatus a Godolo subdiacono, scribere dictaui, subscripsi, et post traditam compleui.

152.- 156.

spektrum.GIF (657 Byte)