Textsspektrum.GIF (657 Byte)

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden (CDL 2)

Einleitung CDL 1 Originalurkunden Kopial überlieferte Urkunden Gefälschte oder verfälschte Urkunden Der Fälschungskomplex von Cremona

Einleitung CDL 2 Codice Diplomatico Longobardo

spektrum.GIF (657 Byte)

CODICE DIPLOMATICO LONGOBARDO

125.-131. 132.-136.  137.-140.

141. CHARTA VENDITIONIS 142. CHARTA VENDITIONIS 143. CHARTA IUDICATI 144. CHARTA DONATIONIS 145. CHARTA DOTIS

146.-151. 152.-156. 157.-161. 162.-166. 167.-174. 175.-181. 182.-190. 191.-201. 202.-208.
209.-214.
215.-221. 222.-228. 229.-235. 236.-242. 243.-253. 254.-261. 262.-268. 269.-276.
277.-283.
284.-291.  292.- Appendice

spektrum.GIF (657 Byte)

141.
CHARTA VENDITIONIS.
760 febbraio, Chiusi.
                      

Originale, archivio di Stato in Siena.

p. 45

+ In nomine Domini. regnante domini nostri Desiderio et Adelgis filio eius uiri excellentissimi regibus, anno regnis eorum tertio et primo, mense februario, indictione duadecima; feliciter. Scripsi ego Domnulinus notarius rogatus ad Arnolfu uiro honesto et uinditorem. Et quia manifestum aueo ego qui supra Arnolfu, quia iam antea uindedit tiui Iobiano una petia de terram in casale Agelli, set menime tiui exinde cartola emisi; modo uiro preuidi una cum consenso et uolumtatem filiis uel generis meis ipsa cartola emittere. Constat me suprascriptu Arnolfu uindedisse et uindedit tiui cui supra Iouiano petia una de terram, ut dixsi, in casale Agelli; qui ipsa terram auet: de unam pars terram Lapulo, et in pede et in capo auet terram Gundulo, et de alia pars auet terram Gundulo; hoc est in trimissi quattuor, id est in uno solido centum pedis in longo et centum in lato et in illo uno trimisse triginta pedis per triginta. et recipi ego qui supra uinditor ad te emtore pro suprascripta uinditione meam in auro trimissi quattuor finitum pretium, quod inter nos bono animo conuinet. in ea uiro rationem, ut si quis amodo ego qui supra uinditor uel heredes meis aut aliquis homo uineris qui te emtorem de suprascripta terram in alico molestaueri, aut suam esse dixseris, et ego uinditor uel heredes meis menime defensare potuerimus, dupplum pretium et rem meliorata, auita extimationem, ego uinditor uel heredes meis tiui emtoris uel a heredibus

p. 46

tuis reddituris promittemus, sub istipulationem isponsioneque interposita. Actum Clusio.

  • Signum + manus Arnolfo Uiri honesti et uinditori.

  • Signum + manus Aiolfo filio eius consentiente.

  • Signum + manus Fabrulo filio eius consentientes.

  • Signum + manus Urso genero eius consentiente.

  • Signum + manus Pertulo genero eius consentientes.

  • + Ego Appo testis.

  • Signum + manus Gunteperto Matitze scarioni testis.

  • + Ego Zurro tetis supscripsi.

  • + Ego qui supra Domnulinus notarius pos tradita conpliui et emisi.

142.
CHARTA VENDITIONIS.

760 marzo 13, in “Valle Mauri” Castell'Arquato.       

Copie ed estratti di carte antiche, archivio Capitolare di Piacenza.

p. 47

+ Regnante domni nostri Desiderius et Adelchis filius eius ueri excellentissimi regi in Italia, anni piaetatis eius in Dei nomine tercio et primo, tercio decimo diae mensis marcii, indictione tercia decima; feliciter. Expensum predeis rustecis, id est terrola araturia uel seluas intra finibus Castri Arquatense, loci ubi dicitur Ualle Mauri, peciole nomiro tris; prima peciola * * * super casa positam hauit in longitudine perticas tregentum et duas, et ex trauerso hauit perticas tris et pedis quatuor, et ex lateris da duabus partibus ipsius empturi, uno caput tenente in riolo et alio caput in selua; et alia peciola de campo subtus casa empturi hauit in longitudine perticas uiginti sex, ex transuerso hauit perticas quatuor, et ex latete de subtus in lama Nurissiaca, seo de alio latere heredis quondam Bonose, uno caput tenente in Sicheberti de Casa Noua; ad tercia peciola susum ad Uacarecia, que hauit in longitudine perticas tregientas et septe, et ex transuerso hauit perticas tris et pedis quatuor, et ex lateris duobus partibus ipsius empturis, ambas capitas tenente in selua. Eam emit mancipioque accepit Atrianus uir deuotus conparaturem de Aiarene uiro honesto uenditure auri solidus nomiro uno fenitum

p. 48

precium pro suprascripta terrola, sicut super legitur. petit idem suprascriptus Aiari uir honestus uenditor, et omne precium placitum et defenitum in presenti accepit, sicut inter eos conuenit. et est sita in territurio suprascripti Castri Arquatense, lateris uel finis sicut suprascriptum est, si quis alii sunt adfinem. facta hanc mancipationem Atriani uiro deuoto contracturi et conparaturi. dubla bonis condicionibus concesserunt, ut tunc quantum eas res re meliorata fuerit, sub iuxta extimacionem ualuerit, tantum et alterum tantum dare stipulatus est Atriani uiro deuoto contraturi et comparaturi, spopondedit se suprascriptus Aiari uir honestus uenditor ad omnia suprascripta. Actum in Uallus Mauri, ad casa empturi; feliciter.

  • Signum + manus Aiareni uiri honesti uendituri, qui hanc cartolam uindicionis fieri rogauit.

  • Signum + manus Iouentini filii quondam Ualentini uiri deuoti exercitalis testis.

  • Signum + manus Luniberti filii quondam Faustini de Ameniano uiri deuoti testis.

  • Signum + manus Rodeberti filii Uuilicheni uiri deuoti exercitalis testis.

  • + Ego qui supra Auropald uir clarissimus scriptor huius cartole uendicionis pos tradita compleui et dedi.

p. 49

143.
CHARTA IUDICATI.

760 marzo , Lucca.                             

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio et Adelchis regibus, anno regni eorum quarto et primo, octauo calendas aprilis, indictione tertia decima. Manifestum est mihi Amolcari filio quondam Uuarnicausi, quia per hanc paginam decerno, ut, dum ego aduiuere meruero, quod subter aliquid de res mea iudicauero, in mea sit potestate de ea faciendi quod uoluero. et si Sindruda obsequiale mea super decessu meo uixerit, uolo ut parte de uinea mea, mea portione tras flumen in loco Isclito in integrum; simul et terra mea in Arena, mea portione in integrum; et terra mea in Antuniano, mea portione in

p. 50

integrum; hec omnia post meo decessu sit in potestate ipsius Sindrude usufructuando et regendo tantum. post uero meo decessu, si iterum a me suprascriptas res iniudicata remanserit, et post decessu ipsius Sindrude, omnia sit in potestate eclesiae Sancti Donati, ubi Rachipert arcidiaconus rector esse uidetur, et in ecclesia Sancti Georgi, ubi Frosinus presbiter rector esse uidetur, in prefinito. et si quis de heredibus uel consortes meos contra suprascripta Sindruda uel contra illo homine cui ipsa hanc pagina ad exigendo dederet aut contra rectoribus de suprascripte eclesiae de suprascriptas res causare aut subtragere uel intentionare presumpserit, per quolibet ingenio, sit ei conponiturus ipsas res in duplo, meliorata, in eodem loco, sub estimatione qualis in die illa fuerit; et hanc pagina in sua maneat firmitate. et de quod supra dixi, dum ego aduiuere meruero, in mea sit potestate suprascriptas res iterum iudicare et facere de ea quod uoluero. et post decessu meo, si iterum a me iudicata non fuerit, in suprascripto ordine hanc pagina in suo rouore permaneat. Et Osprando diacono scriuere rogaui. Actum Luca.

  • Signum + manus Amolcari, qui hanc pagina fieri eliget.

  • Signum + manus Irnicausi germano eius testis.

  • Signum + manus Lilioderi filio quondam Alpari testis.

  • Signum + manus Uuarniperti idem germano eius testis.

  • Ego Osprandus diaconus pos tradita conpleui et dedi.

144.
CHARTA DONATIONIS.

760 maggio, Paterno in Val di Cornia.
          

p. 51

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio et Adelchis regibus, anno regni eorum in Dei nomine quarto et primo, mense magio, per indictione quarta decima. Ideoque sumus Cellulo considerante Dei timore et mercide anime mae uiru onesto dixit. dum exit in egritudinem suam, considerauit Dei timore, et pro mercide anime mae dauo adque de presente trado bono animo et mea uolumtate tiui uiro uenerabili Lupo presbitero omnia res mea medietate, tam case, uinea, pratis, siluis, terris cum arboribus suis, seruis uel ancelle, cultum uel incultum, mouile seot semouentibus; omnia in omnibus medietatem tiui super suprascripto Lupo presbitero trado adque cedo pro mercide animae me, quem tu auire diueas lauorandi, uendendi, donandi et possedendi lecentia aueas, omnia et in omnibus quem tu de ipsa super suprascripta res iudicare uel facere uolueris tu super suprascripto Lupo presbitero uel posterus tuo, quem sit senper in uestra potestate et mea plenixima largietate, quem superius diximus. neque ad me super suprascripto Cellolo neque ad meus herides numquam nullo in tenpore per nullo ingenio argumenti uouis facias molestia, senper firmo er stauile diueas permanere. et, quot menime credimus, si quandoque tenpore nus super suprascripto Cellolo uel meus herides tiui super suprascripto Lupo presbitero uel ad posterusque supcessoris tui ipsa

p. 52

iam dicta re suptragere at minuire quesierimu, spondeor me Cellolo una cum meus herides esset conpunituri tiui Lupo presbitero uel ad posterosque supcessori tuo in dupla tale res meliorata, in ferquede loco. Quam uiru cartula de ipsa super suprascripta res, quem pro anima mea dedi ego Cellolo, Autelmu diacunus amico meo scriuere rogaui. Acto loco Paternu Maiure, regnum et indictione super suprascripto; feliciter.

  • Signu + manus Cellolo, qui ipsa res pro anima sua dedit.

  • Signu + manus Autari testis.

  • Signu + manus Magnifredi testis.

  • Signu + manus Gudiperti testis.

  • Signu + manus Gaudifret testis.

  • Ego Autelmu diacunus pos tradita conpleui et dedi.

145.
CHARTA DOTIS.
760 luglio, Colognora, Villa Basilica, Pescia.
        

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

p. 53

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio et Adelgis regibus, anno regni eorum quarto et primo, mense iulio, indictione .XIII. Manifestum est mihi Ato filio quondam Augeni habitator in Colonia, quia in proprio territurio meo eclesiam in honore sancti Mihaeli archangeli edificaui, et a domno Peredeus in Dei nomine episcopus edificatum est in ipso loco Colonia. modo uiro offero Deo et tibi beatissimo sancti Mihaeli archangelo uel a tuo monasterio a me constructo sexta portione ex omnibus rebus meis, tam terris, uineis, siluis, uirgariis, cultum uel incultum, cum edificiis qui in ante ipsa eclesia edificata esse uidetor, cum curte qui ante ipsa sala est. ipsa sala cum suprascripta curte in integro uolo ut habeat predicto monasterio cum sexta portione, ut dixi, ex omnibus rebus meis. ista omnia offero Deo et tibi sancte Mihael archangelo uel a tuo monasterio a me sito, ut sacerdos, qui inibi a me ordinatus fuerit, uolo ut suprascripta res in eius sit potestatem dispensando, et pro facinoribus meis die noctuque Dominum deprecare debeat, et luminaria sanctorum faciendo. sic tamen uolo, ut, dum aduiuere meruero ego Ato, omnia suprascripta res in mea sit potestatem usufructando una cum presbitero illo qui a me inibi ordinatus fuerit; nam non in aliquo subtrahendo uel in alia eclesia faciendo. et quis de redibus

p. 54

meis in ipso monasterio capite tonso, caste uiuendo, Deo deseruire uoluerit, ut potestatem habeat in ipso monasterio uel ipsa res usufructare, et dominum esset in omnibus. et si de heredibus meis capite tonso Deo deseruire noluerit, uolo ut in ipso monasterio uel eius res nulla licentia habeat inperandi, nisi tantum ordinatione faciendo quomuniter uel ipso monasterio uel eius res defendendo, ut, qualiter a me donatum uel offertum est, omni in tempore ipsa Dei eclesia uel eius custos inuiolabiliter possedere debeat. et neque ad heredes meos neque ad nullum hominem disrumpi poteat. Quam meis dotalium pagina Fratellus presbiter scriuere rogaui. Actum in uico Colonia, regnum et indictione suprascripta; feliciter.

  • Signum + manus Ati, qui hanc dotalium pagina scriuere rogauit.

  • Signum + manus Rigiperti filio quondam Magniperti testis.

  • Signum + manus Seiperti filio quondam Ursi testis.

  • Signum + manus Gudiperti filio quondam Gudualdi testis.

  • Signum + manus Teutperti filio quondam Aufrid testis.

  • Signum + manus Filicissimi filio quondam Gaudimari testis.

146.- 151.

spektrum.GIF (657 Byte)