Textsspektrum.GIF (657 Byte)

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden (CDL 2)

Einleitung CDL 1 Originalurkunden Kopial überlieferte Urkunden Gefälschte oder verfälschte Urkunden Der Fälschungskomplex von Cremona

Einleitung CDL 2 Codice Diplomatico Longobardo

spektrum.GIF (657 Byte)

CODICE DIPLOMATICO LONGOBARDO

125.-131. 132.- 136. 

137. CHARTA MANIFESTATIONIS 138. CHARTA DOTIS 139. CHARTA PROMISSIONIS 140. CHARTA DOTIS

141.-145.  146.-151. 152.-156. 157.-161. 162.-166. 167.-174. 175.-181. 182.-190. 191.-201.
202.-208.
209.-214. 215.-221. 222.-228. 229.-235. 236.-242. 243.-253. 254.-261. 262.-268.
269.-276.
277.-283.
284.-291.  292.- Appendice

spektrum.GIF (657 Byte)

p. 29

137.
CHARTA MANIFESTATIONIS (VENDITIONIS).
759 settembre 17, Pavia.  

Originale, Cremona, Archivio dell’Ospedale Maggiore.

p. 30

+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Manifeste profeteor ego Aepholitus humelis episcopus sanctae catholicae Laudinsis ecclesiae, quoniam ante hos annos bonae memoriae Gisulfus strator per cartulam dispositionis suae statuerat, ut medietatem ex omnibus rebus eius, quidquid per singula loca habuerat, post ipsius ouitum uenundatis fieri deberent per manus pontefici Laudensis qui in tempore essit, et statuerat ut ipsis rebus, qui uenundatis fieri deberent, si coniux eius Radoara aduiuerit, usufructuario nomine in eius essent potestatem. nunc autem suggerente hac plurimum postolante ipsa Radoara, pietate praecellentissimi domni Desiderii regis, uti ex ipsas res uenundare deberemus, id est medietatem de curte in loco qui dicitur Alfiano, sine qualicumque tardiate, et praetium ipsum acceperemus, et iuxta institutionem iocali eius quondam Gisulfi, Christi pauperibus de praesenti distribueremus, quatinus sine aliqua offensione

p. 31

ipsa eius aelimosina ad requiem uel refrigerium animae eius citius occurrere possit; ideoque manifeste profeteor ego qui supra Aepholitus episcopus, iuxta institutionem eiusdem Gisilfi, adstante et postolante suprascripta Radoara, in praesentia uenerauilium sacerdotum atque inlustrium iudicum uel etiam germanis suprascriptae Radoare nec non et relicorum nouilium qui subter subscripturi uel confirmaturi sunt, accepissem et accepi a te Gaideris rectore monasterii Sanctae Dei genetricis Mariae, situm intra ciuitate Brexiana, ex saccolo praedicti monasterii, auri solidos nouos pertestatus acoloratos pensante nomero trea milia octingentos quinquagenta finitum pretium, pro medietatem ex rebus illis praedicti Gisulfi quas habere uedebatur in iam fato fundo Alfiano, anteposito tectora quae intra ipsum domum coltilem positae sunt et quinquagenta iuges terra quas Arioald germanus suprascriptae Radoare emere debit de illa petza qui dicitur da Campo, prope Sqatreto. nam aliud omnia et in omnibus tam terras ad ipso peculiare pertinentes quamque et casas massaricias, una cum aedificiis de casis massariciis seu clausuras, cum campis, pratis, pascuis, uineis, siluis, astalariis, riuis atque paludibus, coltis et incoltis, mouilibus et inmouilibus, quidquid ad ipsa medietate pertenere uedetur, id est da parte da occidente, et medietate de porto in fluuio Ollio ad ipsa curte

p. 32

pertinente, qualiter ad iam dicto Gisulf possessa est, et ipse in die ouitus sui reliquid, anteposito tectora de ipso domo coltile uel suprascriptas quinquagenta iuges quod Arioald emere debit; nam, ut dixi, aliud omnia et in omnibus ad ipsa medietate pertinente hac die ego praefatus Aepolitus episcopus in suprascripto monasterio pro iam dictis tria milia octingentos quinquagenta solidos, secundum a nobis uel Theutpald et Magipert seu Arioald, Theutpert et Benenigno res ipsas apretiatas sunt, contradedemus et uenundamus; ita ut amodo in iura et potestate iam fati monasterii praedicta medietas ex suprascriptis rebus in fundo Alfiano da parte occidente ex omnibus et in integrum omni in tempore, qualiter superius contenentur, adnexa permaneat, anteposito, ut dictum est, suprascriptas quinquagenta iuges et tectora demo coltile seu seruos et ancellas uel peculia de intra ipso domum coltilem atque seruos et ancellas de massaricias casas. et pro perennem securitatem atque firmitatem praefati monasterii praesentem cartolam manifestationis inibi emisemus, et exemplar de suprascripto eiusdem Gisulfi iudicatum, sub fedei puritatem transcriptum, contulemus pro defensione atque integram securitatem, quatinus ab hac die securiter res ipsas praedictus sanctus monasterius possedeat, et perenniter ad sua iura defendat ac uindecit; et nihel amodo ex pretium rerum suprascriptarum nobis uel de sucessoribus meis alequid reddeueri dico. Quam igitur manifestationis paginam Audonem notarium regiae potestatis scriuere conrogauemus, in qua subter nos manibus nostris propriis subscripsemus, et his, corum superius memmoriam fecemus, tradedemus subscriuendum. facta cartola manifestationis tempore dominorum nostrorum Desiderii et Adilchis excellentissimis regibus, anno regni eorum Christo protegente tertio et primo, septima decima die mensis septembris, indictione tertia decima, Ticino; feliciter.

p. 33

  • + Ypolitus ego licet indignus per Dei gratia episcopus, Radoara Deo dicata supplicante regiae potestatis pro uenundatione terrolae quod ei uir suus post eius ouitu concessit, testes manu mea conscribsi cum sacerdotes fideles, et praetio recepi .III. milia .DCCCL., et contuli, distribui pro anima Gisulfi stratoris.

  • Signum + manus Radoarae religiosae feminae, qui hanc cartola per postolationem suprascripti princepis suprascripto pontefice fieri conrogauit. + In Christi nomine Benedictus uir uenerabilis archidiconus rogatus ad Radoara ex iussione uiro beatissimo donno Ipolito episcopo subscrpsi.

  • + In Christi nomine Iustus presbiter in hanc cartola rugatus ad Radoara ex iussione domno Ipolito episcopo subscripsi.

  • + In Christi nomine ego Grecorio indignum diaconum in hanc cartula rocatus ad Radoara ex iosione domni meo Ypolito episcopo subcripsi.

  • Signum + manus Concesso germano suprascriptae Radoarae consentienti.

  • + Arioald uir magnificus huic cartole manefestationis rogatus ad Aepoliton episcopo et Radoara germana mea consenties suscripsi, qui me presente confermauerunt, et trea milia octingentos quinquagenta soledus ipse episcopus acepit.

  • + Ego Thaeotpald in Dei nomine gastaldius uhic cartolae manefestacionis rocatus a Aepolitus aepiscopus et Radoara tistis subcrisi, qui me praesente confermauerunt, et subracriptos solidos ipse aepiscopus acepet.

  • + Ego Alchis uir magnificus huic cartulae manefestationis rogatus ad Epolitus episcopus et Radoara socera mea consinsi, qui mi presente confirmauirunt, et suprascriptus solidos ipse episcopus accipet.

  • + Teoperte huic cartola manefestationis rogadus ad Epolido episcopo et Radoara testis subscripsi, qui me presente

p. 34

confermauerunt, et suprascriptos solidos ipse episcopus accepit.

  • + Ego qui supra Audo notarius regiae potestatis scriptor huius cartulae quam post rouorata et tradita conpleui et dedi.

138.
CHARTA DOTIS.                                      

759 ottobre, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

  • + In nomine domini Dei nostri Iesu Christi. regnante domno nostro Desiderio rege, anno regni eius Deo propitio

p. 35

tertio, idem et domno nostro Adelchis rex filio eius primo, mense octobrio, indictione tertia decima. Manifesti sumus Deusdede uir uenerabilis presbitero, Deusdona clericus germano eius, simul et Filipert clericus cum filio suo Uuilipert, quia propter Dei timore in proprietas nostra, sicut uirtus admiset, a fundamintis uestiboli in honore Deo et beati Petri apostoli eclesia construximus, ubi omnem ispem nostra posuimus. post hec uero, Christo protigente, ipsa Dei eclesia iuidem in loco Ansulari construxissemus, preuidimus iuidem offerrere Deo et ipsei eclesie: in primis, fundaminto ubi ipse Dei eclesia edita uel fabrita uidetur esset, cum casa illa et terra que iuxta ipsa Dei eclesia hauere uidemur, in integrum; simulque et inter uinea et terra iniui ad nus offerta esse uolomus in suprascripto loco Ansulari, id est modiorum sex. et dum, Deo auxiliante, ipsa predicta Dei eclesia ad nus fabrita uel editam fuisset, et, ut uirtus admiset, de res nostras iniui offeruissemus, sic esse decernimus adque totius nostrarum qui supra animum conplacuit, dum nus Dominus in hoc seculo conseruare iusseret, seruiendi Deo et ipsei eclesie et res ipsei pertinente, tam quem iniui ad nus offerta est uel quem aduc iniui ad nus uel ad alios Christeanos homenis data uel offerta fueret, lauorandi, gubernandi, uita fruendi, iniui in ipsa Dei eclesia officium faciendi et laudem Deo referendi; in nostra decernimus esse potestatem in omnibus et per omnia, per comune consilio, ipsa Dei eclesia gubernandi et res ipsei dem pertinentem istudendi, tamquam bonus germanus qui de uno germine sunt procreatos, ut nus in bonis operibus et ipsei eclesie Dei autilitas, unus alterius,

p. 36

que recte locutus fueret, nus audire uocis diueamus, faciendum adque adinplendum. de ordinationem uero de suprascripta Dei eclesia, sic esse inistituimus, ut, dum nus Dominus in hoc seculo conseruaueret, ut supra dictum est, per comune consilio semper facere diueamus; et si qualiter Deo fuerit preceptione et unus aut plures de nus de seculo recesseret, ille qui de nus superuixerit, simeliter et ordinationem et alias suprascriptas capitulas facias, omnia per comune consilio, sicut supra decreuimus. uerumtamen nulla inter nus nulloque tempore de ipsa Dei eclesia uel res eidem pertinentem sit deuisionem, nec neque nus neque ordinationem nostra, que iniui facta ad nus fueret neque ad heredis nostrus, numquam nullo tempore de ipsa Dei eclesia nulla subtractionem uel semationem facere diueas; sed, protigentem Christo, ut supra dictum est, per comune consilio, ut ipse Dei eclesia uel res eidem pertinentem semper meliorata sit. simeliter et animum nostrum sic conplacuit, ut iuidem nullus de nus nec ordinationem, que nus forsitans iuidem fecerimus, haueas potestatem nulla femina adducendi, que iui hauitare diueas, quia nostrum totius animum, protigentem Christo, sic conplacuit. unde nus qui supra Deusdede, Deusdona, Filipert et Uuilipert pena inter nus posuimus: si quandoque temporibus, nus aut heredibus nostris, contra hanc pagina unus contra alium agi presumpserimus, et ea que supra ad nus promissum est uel decretum menime in omnibus fueret adinpletum uel conseruatum, conponat ille quis de nus menime conseruaueret, sicut supra dectum est, pena nomine in auri solidos quinientum in ipsa predicta Dei eclesia; sic tamen ipse conpositio ad illum fiat exeguta quis de nus menime hanc suprascripta capitula ruperit; et post data uel conposita pena, hanc nostra dotalium pagina firma et istauile persistat, eo quod nus propter Dei timore in omnibus sic esse constituimus. Et pro confirmationem Dauid iscriuere rogauimus. Actum ciuitate ista Lucense, die et regnum adque et indictione suprascripta; feliciter.

p. 37

  • + Ego Deusdede in Dei nomine presbiter in hanc pagina dotalium manus mea subscripsi et testibus tradedi roborandum.

  • Ego Deusdona clericus in hanc pagina dotalium manus mea subscripsi et testibus tradedi roborandum.

  • Signum + manus Filipert clerici, qui hanc pagina dotalium, qualiter superius legitur, fiendum eliget.

  • Signum + manus Uuilipert item clerici filio eius, qui simeliter hanc pagina fiendum eliget.

  • + Ego uir uenerabilis Baruncio presbiter rogatus at superspti Deusdede, Deusduna, Filipert et Uuilipert in anc pagina, sicut supra legitur, manus mea testis suscripsi.

  • + Ego Gauspertu presbiter rogatus ad superiscripti Deusdede, Deusdona, Filipertu et Uuilipertu in hac pagina, sicut supra legitur, manus mea testis subiscripsi.

  • Signum + manus Uuarnipert uiri uenerabilis presbiteri testis.

  • Signum + manus Pranduli filio quondam Causuli uiri deuoti testis.

  • Signum + manus Audipert filio Offuli uiri deuoti testis.

139.
CHARTA PROMISSIONIS.                        

759 ottobre, Lucca.  

p. 38

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio et Adelghis regibus, anno regni eorum tertio et primo, mense octubs, per indictione .XIII.; feliciter. Promittemus adque manus nostro facimus nos Gumfrid et Baruncio germani filii quondam Baruccii tibi domno Peredeo in Dei nomine episcopo de casa seo et res illa quem nobis ad resedendo dedisti in loco Saltuclo, casa cum curte, orto, uineis, terris, siluis, oliuitis, omnia ad ipsa casa pertenente, qualiter ipsa casa Baruccio ad manum suam habuit, nobis ad resedendo et meliorando dedisti, in tali tenure, ut per omne annum tibi reddere debeamus uno soldo bono expendibile et medietate uino et angaria ad sundro domnico facere debeamus, qualis ibidem utilitas fuerit in ipso loco Saltuclo. unde promittemus nos Gumfrid, Baruncio

p. 39

germanis tibi domno Peredeo episcopo, si hec capitula, que supra leguntor, a nobis in omnibus adinpletum uel conseruatum non fuerit, aut ipso reddito per omne annum uel angaria facere neclexeremus, aut ipsa casa uel res meliorata non fuerit, aut nos de ipsa casa exieremus alibi ad habitando, spondemus nos Gumfrid, Baruncio uel nostros heredes tibi domno Peredeo episcopo uel ad tuos successures essemus conpunituri pena nomine auri soldos uiginti, et exeamus de ipsa res nanis et uacui. similiter promitto ego Peredeus in Dei nomine episcopus uobis Gumfrid et Baruncio germani de casa seo et res illa quem uobis ad resedendo et laborando dedi in loco Saltuclo, casa cum curte, orto, uineis, terris, siluis, oliuitis, qualiter Baruccio ad manum suam habuit, uobis dedi ad resedendo et laborando, in tali tenure, ut per omne annum mihi reddere debeatis uno soldo bono expendibile et medietate uino et angaria, qualis utilitas fuerit, ad ipso sundro domnicho in predicto loco Saltuclo facere debeatis, quanta utilitas fuerit. unde promitto ego Peredeus episcopus uobis Gunfrid, Baruncio, si uos suprascripto reddito per omne anno feceretis et suprascripta angaria, et ipsa res peiorata non fuerit, et ego uos de predicta casa uel res foris mittere quesieremus, aut aliqua superpositione facere quesieremus, spondeo ego Peredeus episcopus cum meis successoris uobis Gunfrid, Baruncio uel ad uestris heredis esse conpuniturus pena nomine auri soldos numero uiginti. Et duas pagina un tenure conscripte Fratellus subdiaconus scriuere rogauimus. Actum Luca.

  • signum + manus Gunfrid promissoris.

  • signum + manus Baruncii germano eius promissoris.

  • Signum + manus Gumprandi filio quondam Auselmi testis.

  • signum + manus Aruchis germani eius testis.

p. 40

  • Signum + manus Georgi filio Rotti testis.

  • Ego Fratellus subdiaconus pos tradita depleui et dedi.

140.
CHARTA DOTIS.
                                           

759 dicembre 29, Lucca.
 

Due originali, archivio Arcivescovile di Lucca.

A.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio et Adelchis regibus, anno regni eorum tertio et primo,

A1.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio et Adelchis regibus, anno regni eorum tertio et primo,

p. 41

A.

quarto calendas januarii, per indictione tertia decima; feliciter. Manifestum est mihi Gregori filio quondam Maurici, quia pro remedium anime meae in proprio territurio meo a fundamentis fabricis ecclesiam construere uisus sum in honore et uocabulo Sancti Donati in loco qui dicitur Asulari. et per hanc paginam dotalium offero Deo et tibi predicta ecclesia Sancti Donati memetipsum una cum omnibus rebus meis, tam casa habitationis meae cum fundamento, curte, orto, uel alia tecta uel fabrica, simul et terris, uineis, mobile uel inmobile seu semouentibus; omnia et in omnibus rebus meis offero Deo et tibi suprascripta ecclesia, quem mihi in omnibus rebus meis heredem constituo. excepto duas petiole de terra mea: una petia qui est prope terra Bonusuli germani mei, alio uero petiolo qui est uitis posita in loco qui uocitatur Lamari. iste predicte petiole in mea reseruo potestate; nam alias res meas, ut dixi, omnia sit in protestate

A1.

quarto kalendas ianuarii, per indictione tertia decima; feliciter. Manifestum est mihi Gregori filio quondam Maurici, quia pro remedium anime meae in proprio territurio meo a fundamentis fabricis ecclesiam construere uisus sum in honore et uocabulo Sancti Donati in loco qui dicitur Asulari. et per hanc paginam dotalium offero Deo et tibi predicta ecclesia Sancti Donati memetipsum una cum omnibus rebus meis, tam casa habitationis meae cum fundamento, curte, orto, uel alia tecta uel fabrica, simul et terris, uineis, mobile uel inmobile seu semouentibus; omnia et in omnibus rebus meis offero Deo et tibi suprascripta ecclesia, quem mihi in omnibus rebus meis heredem constituo. excepto duas petiole de terra mea: una petia qui est prope terra Bonusuli germani mei, alio uero petiolo qui est uitis posita in loco qui uocitatur Lamari. iste predicte petiole in mea reseruo potestate; nam alias res meas, ut dixi, omnia sit in potestate suprascripte ecclesiae, sic tamen,

p. 42

A.

suprascripte ecclesie, sic tamen, ut, dum aduiuere meruero, in mea sit potestate in ipsa ecclesiam presbiterum ordinandum et usufructuandum suprascriptas res et regendum una cum ipso presbitero quem iniui ordinauero. et pro anima mea de ipso usufructu uel res mobile potestatem habeam elimosinam faciendum recto moderamine. et ille presbiter qui in ipsa eclesia a me in uita mea fuerit ordinatus, et super me uixerit, in ipsam ecclesiam uel in suprascriptas res dominus et rector die uite sue et gubernator esse inueniatur; sic tamen, absque ulla femina iuidem habitare debeat, et per singola ebdomada quattuor peregrini omni tempore die uno pascere debeat. post uero eius decessu, uolo atque instituo, ut prefata ecclesia cum res iuidem pertenente sit in potestate ecclesie Sancti Martini, ubi est domo episcoporum, uel pontifi, qui iuidem fuerit ordinatus, ordinando et defendendo sicut Deo placitum est; et qualiter tractauerit uel ordinauerit, in presentia Dei mecum exinde iudicium habeat; ita ut supra dixi, non ut iuidem femina quilibet habitare debeat;

A1.

ut, dum aduiuere meruero, in mea sit potestate in ipsa ecclesia presbiterum ordinandum et usufructuandum suprascriptas res et regendum una cum ipso presbitero quem iniui ordinauero. et pro anima mea de ipso usufructu uel res mobile potestatem habeam elimosinam faciendum recto moderamine. et ille presbiter qui in ipsa ecclesia a me in uita mea fuerit ordinatus, et super me uixerit, in ipsa ecclesia uel in suprascriptas res dominus et rector die uite sue et gubernator esse inueniatur; sic tamen, absque ulla femina iuidem habitare debeat, et per singola ebdomada quattuor peregrini omni tempore die uno pascere debeat. post uero eius decessu, uolo atque instituo, ut prefata ecclesia cum res iuidem pertenente sit in potestate ecclesie Sancti Martini, ubi est domo episcoporum, uel pontifici, qui iuidem fuerit ordinatus, ordinando et defendendo sicut Deo placitum est; et qualiter tractauerit uel ordinauerit, in presentia Dei exinde mecum iudicium habeat; ita ut supra dixi, non ut iuidem femina quilibet habitare debeat; et qui presbiter iuidem

p. 43

A.

et qui presbiter iuidem fuerit ordinatus, ut iam superius dixi, per singola septimana die uno quattuor peregrini iuidem pascere debeat. et hoc uolo, ut Aculo puero, qui a me liuer et absolutus a seruitio factus est, si caste tonso capite Deo seruire uoluerit, habeat licentia introiendum in ipso monasterio et lauorare et seruire iuidem sub potestate de presbitero qui iuidem fuerit ordinatus. et hec omnia, qualiter a me statum uel offertum est, omni tempore inuiolabiliter debeat permanere. et neque ad me neque ab heredibus meis neque ad nullo homine posse disrumpi; set, qualiter nunc presenti a me decretum est, nullatenus aliter possam instituere. Et presens pagina dotalium, et alia similis iste emissa in eclesia Sancti Martini, Osprandum diaconum scriuere rogaui. Actum Luca.

  • Signum + manus Gregori, qui hanc pagina dotalium fiendam eligit.

  • Signum + manus Gaifred de Asulari testis.

A1.

fuerit ordinatus, ut iam superius dixi, per singola septimana die uno quattuor pauperi aut peregrini iuidem pascere debeat. et hoc uolo, ut Aculo puero, qui a me liuer et absolutus a seruitio factus est, si caste tonso capite Deo seruire uoluerit, habeat licentia introiendum in ipso monasterio et lauorare et seruire iuidem sub potestate de presbitero qui iuidem fuerit ordinatus. et hec omnia, qualiter a me statutum uel offertum est, omni tempore inuiolabiter debeat permanere. et neque ad me neque ab heredibus meis neque ad nullo homine posse disrumpi; set, qualiter nunc presenti a me decretum est, nullatenus aliter possam instituere. Et presens pagina dotalium facta in ecclesia Sancti Martini, et alia similis iste emissa in ecclesia Sancti Donati a me, sita in suprascripto loco, Osprandum diaconum scriuere rogaui. Actum Luca.

  • Signum + manus Gregori, qui hanc pagina dotalium fiendam eliget.

  • Signum + manus Gaifred de Lamari testis.

p. 44

A.

  • Signum + manus Anteneri filio quondam Gudiscalc testis.

  • Signum + manus Serbuli de Asulari testis.

  • Signum + manus Maurici de Asulari testis.

  • Signum + manus Rotchis clerici filio Solduli clerici testis. 

  • Ego Osprandus diaconus pos tradita conpleui et dedi.

A1.

  • Signum + manus Anteneri filio quondam Gudiscalcus testis.

  • Signum + manus Rotchis clerici filio Solduli clerici testis.

  • Signum + manus Maurici de Asulari testis.

  • Signum + manus Serbuli de Lamari testis.

  • Ego Osprandus diaconus pos tradita conpleui et dedi.

141.- 145.

spektrum.GIF (657 Byte)