Textsspektrum.GIF (657 Byte)

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden (CDL 2)

Einleitung CDL 1 Originalurkunden Kopial überlieferte Urkunden Gefälschte oder verfälschte Urkunden Der Fälschungskomplex von Cremona

Einleitung CDL 2 CODICE DIPLOMATICO LONGOBARDO

spektrum.GIF (657 Byte)

CODICE DIPLOMATICO LONGOBARDO

125.-131. 132.-136. 137.-140.  141.-145. 146.-151. 152.-156. 157.-161. 162.-166. 167.-174. 175.-181. 182.-190. 191.-201. 202.-208. 209.-214. 215.-221. 222.-228. 229.-235. 236.-242. 243.-253. 254.-261. 262.-268. 269.-276. 277.-283. 284.-291.

292. CHARTA OFFERSIONIS 293. CHARTA ORDINATIONIS ET DISPOSITIONIS 294. CHARTA VENDITIONIS 295. BREVE APPENDICE

spektrum.GIF (657 Byte)

292.
CHARTA OFFERSIONIS.

774 maggio, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

p. 428

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege, anno regni eius octauo decimo, et filio eius idem domno nostro Adelchis rege, anno regni eius quinto decimo, mensis magio, per indictionem duodecimam. Manifestus sum ego Alpio clerico filio quondam Teupaldi, habitator in Uilla, quia per hanc cartulam offerre preuideo Deo et tibi predictas eclesia Sancti Benedicti de predicto locho Uilla, ubi Altipertus presbitero rector esse uidetur, omnem res mea ubiquem hauere uisus sum, omnia et in omnibus, mouilia et inmouilia seo semouentibus, ubique mihi legibus pertinet; excepto uno campo meo ad Raui, uui uocitatur ad Uennuni, quem in mea reseruo esset potestatem; nam alia omnem res mea, ut supra dixi, in ipsa suprascripta ecclesia Dei et Sancti Benedicti offertam pertenerem diueas. et numquam ego qui supra Alpio clericus contra hanc cartulam offersionis me posset disrumpi, set omni in tempore in predictum ordinem stauilem dibeat permanere. Et pro confirmationem Benedictus clericus scriuere rogaui. Actum Luca.

  • Signum + manus Alpii clerici, qui hanc cartulam fiere rogauet.

  • Signum + manus Cheiperti filio quondam Cheifridi testis.

  • Signum + manus Lucifi clerici filio quondam Candidi testis.

p. 429

  • Signum + manus Cheipuli clerici germani ipsius Lucifi testis.

  • Signum + manus Falpuli clerici filio quondam Falculi testis.

  • + Ego Castaldus clericus rogatus ad Alpio clerico in hanc cartula me testes subscripsi.

  • Ego Benedictus clericus pos tradita conpleui et dedi.

293.
CHARTA ORDINATIONIS ET DISPOSITIONIS.
                                           
774 maggio, Bergamo.

Copia del secolo IX, biblioteca Civica di Bergamo.

p. 430

+ Regnante domni nostri Desiderio et Adalchis uiris excellentissimis regis, anni regni eorum octabo decimo et quinto decimo, mense madio, indictione duodecima. Basilice beatissimi Christi martyris Sancti Alexandri intra hac ciuitate Bergomate, ubi eius sanctum corpus requiescit, set et beatissimi Christi martyris et apostoli Sancti Petri infra curte Sancti Alexandri adque ecclesia Beatissime semper uirginis et Dei genetrice Marie et Sancti Uincenti ecclesie Bergomensis. Taido gasindio domni regis filius bone memorie Teuderolfi ciuis Bergome dixi: dum in statum sanitatis cursus humane uite peragitur et integritatis mentis plena rationi seu cogitatur, sic debit homo per prouidentia studium presentis uite considerare lauentia et semper manentia cogitare atque disponere que futura sunt et semper mansura. Ideoque ego cui supra Taido, qui pensans uarietatem insurgentium calamitatum et uite humane defluentes casu, obtimo ratus ordinationem ex facultatem meam facere, unde in futuro seculo aliqua possim remedia inueniri, ob hac per presente paginam ordinationis mee preuili distribuere rebus meis per loca sanctorum et uenerabilia seo et sacerdotibus atque Christi pauperibus, quatinus terrena bene distribuens, ut leticiam semper mansura consequi ualeam. prinlis omnium uolo atque instituo habere suprascriptas sanctas basilicas

p. 431

Sanctorum Alexandri et Beati Petri atque ecclesia Sancte Marie et Sancti Uincentii curte domoculta iuris mei quam habere uideor in fundo Bonnate, una cum casas massaricias et aldionalis ad ipsa curte pertinente in integrum; suprascripta curte una cum domoras et singolas edificias, simul et cases habitationis de suprascriptis massariis et aldionibus, et omnem corum aedificia cum curtis, ortis, areis, clausuris, campis, pratis, uineis, siluis, castanetis, cerretis, roboretis, amenecolariis, pascuis, usu atque, scandiciis, salectis, ripas et acessionibus, mobilia et inmobilia seseque mouentia, peculis; omnia et in omnibus, ut dixi, in integrum ad suprascripta curte et massarii seo aldionibus pertinentibus, tam mea portione quamque et Rodoaldi germano meo. unde et pro omnia suprascripta uolo ut Teudoald germanus meus habeat in sua diuisione duas curtes de mea portione atque sua in fundo et Cociolina et Buccaria, iudiciaria Sermionense, una cum massariis et aldionibus et uniuersa terretoria ad ipsas curtes pertinentes in integrum. et si Teudald germanus meus uel eius heredes se in aliquo distullerit de ista diuisione, uolo atque instituo, ut de istas suprascriptas curtis et de omnia ad eas pertinentes habeat mea portione in integrum basilicas suprascriptas, inter se equaliter diuidentes custodibus earum per medietatem, ut exinde de mea portione medietate accipiat basilica Sancti Alexandri et Sancti Petri et reliqua medietatem accipiat ecclesia Sancte Marie et Sancti Uincenti pro missa et luminaria mea et anime mee remedium. quidem uero de massariis de suprascripta curte in Bonnate pertinente statuo exinde habere casa una massaricia in Raudus, exercente per Gunderat massario, et alia exercente per Uitale massario, una cum omne terretoria ad

p. 432

suprascriptas casas pertinentes, tam de massaricio quamque et quod inibi de domocultile habere uideor in integrum, omnia quidquid meo iuri et germani meo in fundo Raudus pertinere uidetur, uolo hec omnia habere basilica beatissimi Christi martiris Sancti Iuliani sito Bonnane et eius custodibus pro missa et luminaria mea; insuper et uolo ea habere orto meo in Bonnate prope casa suprascripta basilice in integrum. ita uero, ut hec omnia superius conprehensa, qualiter textus pagine superius leguntur, suprascriptas sanctas basilicas et eius custodibus ad presenti die obiti mei suo iuri uindicet atque defendat, et quidquid exinde facere uel iudicare uoluerit, sicut alias res basilice, qualiter inter eas superius determinaui, liberam habeatis in omnibus potestatem ex nostra integra et plenissima largitatem. basilice beatissime Sancte Grate prope ciuitate Bergomate, ubi corpus eiusdem requiescit, uolo eab habere pro missa et luminaria mea a presenti die obitis mei portione mea de casas massaricias, prima in Cascas, alia in Aldeto, silua Brexiana, locus ubi dicitur * * *, regente per Orsone et Sabatino massarii in Cascas et altera regente per Faroald massario, una cum omni terretoria et adiacentia ad ipsas duas casas pertinentes, in integrum mea portione. basilice beatissimi sacerdotis et Christi confessoris Sancti Ambrosii sito Uetianica uolo ea habere ad presenti die obiti mei casa massaricia iuris mei mea portione in fundo Curnascus, regente per Uiatore massario, una cum omni terreturia et adiacentia ad suprascripta casa pertinente, in integrum qualiter meo iuri pertinere uidetur, pro missa et luminaria mea. basilice semper uirginis et Dei genetricis Marie

p. 433

sito Caseriate uolo ea habere ad presenti die obiti mei, pro missa et luminaria mea, de casa massaricia iuris mei quam habere uideor in fundo Uilla prope Arciacus, qui recta fuit per quondam Fusculo massario, una cum omni terreturia ad ipsa casa pertinente. ecclesia beatissimi Christi martiris et leuite Sancti Laurenti sito Arciacus uolo ea habere casa una massaricias, regente per Lupigis et Gaidoald massariis, una cum omnia ad ipsa casa pertinente. basilice beatissimi Christi martyris et apostoli Sancti Petri sito Bergias uolo ut habeat portionem mea de casa domoculta quam habere uideor in Bergias et Blancanuco, inter silua Uergaria et fluuio Terriola, tam de pratas, camporas et seluas, in integrum ipsa mea portione a presenti die obiti mei, pro missa et luminaria mea. basilice beatissimi et confessoris et sacerdotis Sancti * * * prope ciuitate Ueronensium, ubi eius requiescit sanctum corpus, uolo habere portionem mea de domoculta in finibus Ueronense, locus ubi dicitur Roboreta, in integrum; et inde mea portione pro missa et luminaria mea et anime mee remedium. basilice beatissimi Sancti Archangeli Michaeli sito Altedo uolo ea habere ad presenti die obiti mei, pro missa et luminaria mea, quinque iugis de terra mediocre de curte domoculta mea in fundo Alteto, ad iusta mensurata. ecclesia beatissimi Christi martyris Sancti Uictori in Teranis uolo ea habere casa massaricia iuris mei in fundo Mapello, mea portione in integrum; que casa regere uidetur Lupoald massario, una cum omni

p. 434

terretoria et adiacentia ad ipsa casa pertinente, pro missa et luminaria mea. te uiro Lamperga dilecta coniunge mea, si Dei ordinante iudicio super me aduixeris et lectum meum custodieris, uolo ut domina permaneas in omnes substantia mea in integrum, ubi ubi post meum relinquero obitum, per singulas locas et ciuitatibus, usufructuario nomine diebus uite tuae, et de ipso usufructuario habeas potestatem iudicandi et dandi pro anime mee uel tuae remedium; et exinde reficiendi, dum aduixeris, dece nomina Christi pauperibus per omni ebdomata dies ueneris sufficienter pane uino et conpanatico; anteposito de illis rebus quod per locas sanctorum superius nominate ad presenti die obiti mei concessi. serui uero mei et ancillas, aldionis et aldianis per singula loca constituti, de uniuersa mea substantia, quam de intra domora quamque et de massariciis adque et aldionalibus, quanticumque post meum reliquero obitum seo et post obitum Lamperge coniunge mee, si ipsa post meum decessum remanserit et lectum meum custodierit, uolo adque instituo ut omnis fiant deducti erga altario beatissimi Christi martyris Sancti Alexandri sito Bergomate, ubi eius sanctum corpus requiescit, per manus pontifici sancte ecclesie Bergomensis, qui est aut pro tempore fuerit, et ubi illo die omnis permaneant liberi et absoluti, sicut a principibus huius gentis catholice Langubardorum in aedicti pagina est institutum. te uero Teudoald dilecto germano meo uolo ut habeas portionem meam de domoculta iuris nostri quam habere uidemur in fundo Pontienengus, iudiciaria Ueronense; in integrum exinde mea portione habeas tu et filii tui, si post meum obitum remanseritis, seo et post decessum coniungi mee Lampergi, si ipsa super me aduixerit et lectum meum custodierit; anteposita causa de familias, ut omnis absoluti fieri debeat, sicut super institui. reliqua uero uniuersa mea substantia per singula loca et ciuitatibus,

p. 435

tam domocultas quamque et massaricias et aldionaricias, ubi ubi post meum decessum reliquero seo et coniungi mee Lamperge, si ipsa super me aduixerit et lectum meum custodierit, quantascumque iniudicatas reliquero, uolo ut omnia in integrum fiat uenundate per pontifice sancte ecclesie Bergomensis, qui nunc est aut pro tempore fuerit, et pretium, quod exinde acceptum fuerit per ipso pontifice, distributum et erogatum fieri debeat per sacerdotibus et pro pauperibus, qualiter ipse secundum Deum melius preuiderit. basilice beatissimi Sancti Archangeli Michaeli intra ciuitate Ticinensium uolo ut habeat, pro anima et luminaria mea, ad presenti die obiti mei possesionem mea de terra massaricia super fluuio Pado, locus ubi dicitur Grauanate, omnia exinde mea portione in integrum. basilice beatissimi Sancti Archangeli Michaelis foris muro ciuitate Bergomate uolo ea habere ad presenti die obiti mei, pro missa et luminaria mea, portione mea in integrum de terra quam habere uideor in fundus Uabris, campis, pratis et siluis et omnia exinde ad manibus meis pertinentis. que denique omnia et in omnibus in integrum uniuersa mea substantia mea reseruo potestati ego cui supra Taido, dum aduixero, usufructuario nomine uendendi, donandi, commutandi, ordinandi et iudicandi quid aut qualiter uoluero aut mihi mens mea suggesserit; nam quod exinde aliter non fecero aut dedero uel iudicauero, omnia sic debeat permanere sicut superius est scriptum. de rebus illis superius conprehensas, qui iniudicate reliquero et uenundate per pontifice sancte Bergomensis ecclesie fieri debit, uolo ut exinde accipiat de ipso precio pontifice ipse pro fastigio suo auri solidos numero quinquaginta; reliquo uero pretio distribuat qualiter secundum Deum melius preuiderit. mobilibus uero

p. 436

rebus meis, hoc est scherpha mea, aurum et argentum, simul et uestes atque et caualli, quantumcumque post meum reliquero obitum, uolo ut omnia distributum et rogatum fieri debeat per suprascripto pontifice per sacerdotibus et Christi pauperibus pro anime mee remedium. insuper et curte domoculta iuris mei quam habere uideor in Bergis seo et massaricias et aldionalis fine Cauelles in suso per ualle Camonense, in integrum mea portione ubi ubi inuentum fuerit post meum decessum intra suprascripta ualle fine Cauellas in suso, uolo ut omnia a presenti die obiti mei uenundatum fieri debeat per pontifice ecclesie Bergomensis, et precio ipso distributum et erogatum per sacerdotibus et Christi pauperibus. Quam igitur ordinationis et dispositionis pagine Petrone notario scribere rogaui. Acto Bergamo.

  • Ego Taido gasindius domno regi in hac ordinationis et dispositionis pagine ad me ipso facta uel dictata manu mea propria subscripsi.

  • Signum + manus Radoni filio bone memorie Radoaldi de Curte testis.

  • Signum + manus Potoni filio quondam Luponi Ortiolo testis.

  • Andreas in Dei nomine subdiaconus Sancte Ticinensis ecclesie in hanc ordinationem et dispositionem rogatus ad Taidone testis subscripsi.

  • Alpertus in hanc ordinationis et dispositionis pagine rogatus ad Taidone me teste subscripsi.

  • Ego Gaido in hanc ordinationis et dispositionis pagine rogatus ad Taidone me teste subscripsi.

p. 437

  • Ego Taido in hanc ordinationis seo dispositionis pagine rogatus ad Taidone me teste subscripsi.

  • Ego Ratpertus in hanc ordinationis seo dispositionis pagine rogatus ad Taidone me teste subscripsi.

  • Ego qui supra Petrus notarius scriptor huius pagine ordinationis et dispositionis conpleui et dedit.

294.
CHARTA VENDITIONIS.
                                           
774 giugno, Chiusi.

Originale,archivio di Stato in Siena.

  • + In Christi nomine. regnantes domnis nostris Desiderio et Adelchis uiri excellentissimi reges, anno regni eorum in

p. 438

Dei nomine octabo decimo et quinto decimo, mense iunio, indictione duodecima. Scripsi ego Aboald notarius hos documento uinditionis rogitus ab Audelapo et Gaidilapus germanis uinditores, consentiaente Opteris patrinio eorum, qui rebus ipsis eorum donauit. Constat nos suprascripti uinditores uindedissemus et uindedimus, una cum permissione suprascripto Opteris, uindedimus uobis Husingo abati omnem paupertate substantiae nostrae, id est: casa, uineis, terris, pratis, pascuis, siluis, cespitibus, salectis, mouile et inmouile, omnia et in omnibus quidquid presenti die abere uidemur uel nobis ipse Opteris confirmauit. ex integrum tibi Husingo beatissimo abbati uel in ipso sancto loco uenundauimus possidendum, ut prediximus omnia et in omnibus ex integrum. et accepimus pretium nos qui supra Audelapus et Gaidelapus germanis a te prefato Husingo abbati in auro solidos triginta finitum pretiun. ita inter eis bono animo conuinet, in ea ratione, ut, si nos qui supra uinditores uel heredes nostros aut aliquis homo contra hanc uinditionem nostram quandoque ire presumpserimus, et menime ab omnem homine defensare potuerimus, duplum pretium et rei melioratum nos qui supra uinditores uel heredes nostros uobis cui supra Husingo abbati uel ad tuis successores seruiaentibus sancti Saluatoris conponituri promittimus. Actum Clusio.

  • Signum + manus Audelapo uiri honesti uinditores.

  • Signum + manus Gaidilapo uiri honesti uinditoris.

  • Signum + manus Opteris uiri honesti consentiaentes, qui hanc cartulam fiaeri rogauet.

  • + Ego Iohannis medicus me testis subscripsi.

  • + Ego Perideus testis subscripsi.

p. 439

  • + Ego Prandulu filiu Onistasi testis subscripsi.

  • + Ego qui supra Aboald notarius de omnia que supra legitur post traditione conpleui et emisi.

295.
BREVE.
                                                 
768-774?, Pisa.

Originale, archivio Arcivescovile di Pisa.

p. 440

+ Domnucianus episcopus.

Breue de moniminas quem reddidet Teuspert Ghittie Dei ancille et ad filie eius Aliperghe et Uuillerade, id est, inter monimina et breui, octuaginta et octo.

Cartula quem Guntelmi et Arnitruda fecerat in Alahis de mundio accepto.

Cartula uenditioni da Roppert et Genipert in Alahis.

p. 441

Cartula da Munifrid et Gunpert uenditioni in Alahis.

Cartula da Altifridi et Audifridi uenditioni in Alahis.

Cartula quem bone memorie Alateu arcidiaconus fecerat de res sua in eclesia sua Sancti Petri et Sancte Cristine.

Cartula uenditioni da Tachipert in Alahis.

Breue disponsatione quem Guntelmi fice in Asconda sponsa sua.

Cartula da Auteramu uenditioni, in Alahis.

Cartula da Roppald et Gentiulo uenditioni in Alahis.

Cartula uenditioni da Auteramu in Alahis.

Cartula uenditioni da Roppald et Genipert in Alahis.

Cartula donationis da Gausprand in Aliperga et Uuillerada et Soruncia et Clarisinda.

Cartula uenditioni da Barbucula in Alahis.

Cartula conuenentie da Alo in Alateu arcidiaconu et Clarissimu.

Cartula uenditioni da Auchis et Faruald in Alahis.

Cartula da Auteramu cautioni in Roduald.

Cartula da Teuderada uenditioni in Alahis.

Cartula uenditioni da Rumuald in Alahis.

Cartula da Rumuald de mundio acepto in Alahis.

Cartula da Tachipert uenditioni in Alahis.

Cartula uenditioni da Tachipert in Alahis.

Cartula uenditioni da Cianculo in Alahis.

Cartula uenditioni da Audilasci et Gheifridi in Alahis.

Cartula uenditioni da Uuilipert et Meruingo in Alahis.

Cartula da Siculo liuellaria in Aateu arcidiaconu et Alateu.

Cartula uenditioni da Auteramu in Alahis.

Cartula traditionis a Primulo in Alahis.

Cartula conuenentie inter Guduini et Aduald.

Cartula da Iohanni de morte germani sui in Aahis.

Cartula da Autruda et marito eius Dundo clerico uenditioni in Alahis.

p. 442

Cartula da Causulo uenditioni in Alahis.

Cartula da Mariano arcipresbitero uenditionis in Alahis.

Cartula da Teuduald tingationis in Barutta et Barulia seo et Istefanaci.

Cartula uenditioni da Tachipert in Alahis.

Cartula uenditioni da Babula in Alahis.

Cartula promissionis da Uuilipert in Alahis.

Cartula uenditioni da Pertulo in Alahis.

Cartula de mundio accepto da Ansuald in Alahis.

Cartuda da Filicauso uenditioni in Alahis.

Cartula uenditioni da Baruccio in Terentio.

Cartula da Garutio in Terentio.

Cartula da Gunderisci et Uffulo de affeduciato in Alahis.

Cartula da Gulferamu et Ducciulo in Alahis.

Cartula da Alifridi uenditioni in Alahis.

Cauto cappilato.

Et alio cauto cappilato.

Cartula uenditioni da Sisald.

Cartula da Prasinasci in Lupicinu.

Cartula da Ciuta et Bonulo uenditioni in Alahis.

Cartula donationi facta in Manno.

Cartula da Cocciane et Pertulone.

Precepto da Pertari et Cunipert.

Iudicato facto a Banso gastaldio curti domne regine.

Breui decem.

Epistule tris.

Cartula offersioni da Alipert in eclesia Sancti Petri ad Septe Pini.

Cartula da Pertualdu presbitero offersionis in eclesia Sancti Petri ad Septe Pini.

Cartula da Clarissimu dispensationis in Alateu arcidiaconu et Liufridi presbitero.

Cartula uenditioni da Babbinu in Alahis.

p. 443

Cartula da Alateu arcidiaconu.

Iudicati dispensationis in eclesia Sancti Petri.

Cartula uenditionis da Babbinu in Alahis.

Cartula dispensationis da Sanctulo in Alateu arcidiaconu et Clarissimu.

Cartula da Teudero dispensationis in eclesia Sancti Petri.

Cartula da Domnulo Pertifridi clirici et Teufridi donationis et offersionis in eclesia Sancti Petri.

Cartula uenditioni da Pertuara in Alateu arcidiaconu.

Cartula uenditioni de casa sulariata in Alahis.

Precepto tingationi da Liutprand rege.

Cartula uenditioni da Iohanni.

Precepto da Liutprand rege in Alahis.

Et alio precepto da Liutprandu rege in Alahis confirmationis de tris iogi terra.

Et precepto confirmationis de una casa in Gauorrano.

Et precepto da Liutprand rege ubi confirmaue in Alahis omnes adquisito eius.

Et precepto ubi confirmaue in Alahis precepta sex.

Et precepto da Racchisi in Alateu arcidiaconu ubi in eo confirmauerat duo precepta de ecclesia Sancte Cristine.

Et precepto cappilato que Liutprand emiserat in Alahis de salinas.

Et precepto tingationis.

Et precepto emissum in Lucani et Pisani homi de finibus Cornino.

Et preceptu ubi domnus Racchisi rege confirmauerat in Alateu arcidiaconu ecclesiam Sancti Petri.

Et precepto confirmationis quem Liutprand rex fecerat in Alahis.

p. 444

Et precepto da Aistolfu rex ubi confirmauerat in Alateu arcidiaconu ecclesiam Sancti Petri in ……… et Sancti Iusti in loco Castanieto.

Et precepto qui fuet facto in Iohannaci homo Corso ………..

Et precepto renouationi in Mariniano presbitero.

Et precepto confirmationi in eclesia Sancti Petri.

Cartula ………………………. .

Et super ipse octuagintas et octo sunt tris precepta et una cartula.

Et tris .................. soldi et uno tremisse seo et uno soldu Beneuentano, duo anula aurie, uno pario ……………………. uno petio de auro, unu baltio cum banda et fibila de argento inaurato, et bracile ………….. ta argento u …………….d … de ips . sunt cum argento legate, coclari argentei ........... s ....................…………. sporuni argentei et u…………………………………………………………………………………………tio.

p. 445

APPENDICE                                             
NOTITIA IUDICATI.
786 ottobre 26, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Longobardorum quo Longobardiam coepit, anno regni eius terbio decimo, et filio eius domno nostro Pipino rege, anno regni eius sexto, septimo kalendas nouembris

p. 446

indictione decimam. Notitia iudicati, qualiter dum in Iesu Christi nomine adstante nos Iacobo diacono et Austrifonso diacono lociserbatoribus in domo Sanctae ecclesie, ante uiro beatissimo domno Iohanne episcopo, ubi nobiscum aderant sacerdotes et aremannos huius Lucane ciuitatis, id est: Austripertus lociseruator et Rachiprandus presbiter, Aruchis, Georgius, Ghispertus, Richidomnus, Haolmi, Sichualdus clericus, Andreas filius bone memorie Rigiperti, Alpertus clericus filius bone memorie Luccii; ibique uenerunt ante nos Deusdedit presbiter filius bone memorie Baroncii et Deusdona presbiter rectorem ecclesie Sancti Angeli de Sgragio, altercationem inter se habentes. dicebat ipse Deusdedit presbiter: domine, audeas me pietas uestra, quia iste Deusdona presbiter me rectorem et ordinatorem ordinauit, et per cartulam in me confirmauit ecclesiam Sancti Angeli ad Sgragium, ubi iste Deusdona presbiter modo esse uidetur, ut omnia in mea esset potestate iuxta textum de dutem illum qualiter in isto Deusdona presbitero ecclesia et res ipsa confirmata fuit; postea inimicum, eum suadente, inuolaluit mihi ipsam cartulam, et querit mihi contrare ipsam ecclesiam. respondebat ipse Deusdona presbiter: certe ueritas quia, sicut tu dicis, per cartulam confirmaui in te ipsam ecclesiam Sancti Angeli et res ad eam pertinente iam in tempore Desiderii regis, et qualiter in te confirmaui nullam tibi exinde contro; nam cartulam ipsam numquam inuolaui, nec aput me numquam reuenit. et dum ante ipsum domnum Iohanne episcopum et nos ipse Deusdona presbiter taliter uetare cepisset, sic ipse domnus Iohannes episcopus ante se euangelia uenire fecit, ut quem ipse Deusdona presbiter exinde sciret, omnia ei certam diceret ueritatem. et dum ei euangelia ipsa inante poneret, presenti ipse Deusdona presbiter ante nos professus est: certam uobis dico ueritatem, quia cartulam ipsam nec furaui nec aput me reuenit, nisi dixi Alperti clerico, qui erat

p. 447

obsequiale istius Deusdedi presbiteri: uade, si potest, tolle cartulam illam quam ego feci Deusdedi presbiteri de ecclesia mea Sancti Angeli et res ad eam pertinente, et dili ea, et ego confirmo te in ipsam ecclesiam Sancti Angeli, sicut et ipsum habeo confirmatum. sic postea ipse Alpertus clericus, dum in eius obsequium esset, furauit ei ipsam cartulam, et adduxit eam mihi, et dixit mihi: ecce cartulam illam que mihi tollere dixistis, tantum confirma me in ipsam ecclesiam. set ego dixi ei: si non delis cartulam istam, ibidem te confirmare non possum. et dum taliter dixissem, ipse Alpertus clericus presenti ante me dedit cartulam illam ad unum Brettonem peregrino, qui ibidem uenerat; presenti ante nos ipse Britto misit ea in focum et ibi arsit. et dum taliter professus fuisset, sic ipse domnus Iohannes episcopus ante se uenire fecit ipsum Alpertulum clericum ubi et nos insimul erauamus, interrogauit eum si ueritatem tulisset cartulam illam Deusdedi presbiteri, sicut ipse Deusdona presbiter dicebat, et presenti ante nos dixit ei: ueritas est quia dixit mihi iste Deusdona presbiter tollere ipsam cartulam; et dum ego in obsequium ipsius Deusdedi presbiteri fuissem, et ego claues eius haberem potestatem, tuli ei ipsam cartulam per quem Deusdona presbiter eum confirmauerat in ecclesia Sancti Angeli et res ad ea pertinente, et adduxi ea ad istum Deusdona presbiterum, et sic ea fecimus incendere ipsum Brettonem, sicut iste Deusdona presbiter dixit. dicebat ipse Deusdedit presbiter: domine, faciat mihi iste Deusdona presbiter iustitiam, quia postquam in me per cartulam confirmauit ipsam ecclesiam Sancti Angeli et res eidem pertinente, et oblicauit mihi quod ea in alio homine uel in ecclesia dare non poteret per nullum ingenio, postea exinde misit cartulam in ecclesia Sancti Siluestri. set ipse Deusdona presbiter statim dixit: ueritas quia postea exinde feci cartulam in ecclesia Sancti Siluestri et alia cartulam exinde feci Rapprandi et Alpertuli clerico. et dum taliter professus fuisset, sic ipse domnus Iohanne episcopo ore proprio suo dixit Deusdedi arcidiaconi rectori suprascripte

p. 448

ecclesie Sancti Siluestri, si ueritatem ipse Deusdona presbiter fecit cartulam ipsam de iam dicto monasterio Sancti Angeli in ecclesia Sancti Siluestri, sicut ipse Deusdona presbiter dicit, ut ante nos ea adducere deberet, ut exinde certam possemus coniungere ueritatem. set ipse Deusdedit arcidiaconus dixit: postquam iste Deusdona presbiter dicit, quod cartulam ipsam fecisset, sit facta; nam ego eam adducere non possum, et nullam rationem exinde pono absque Filichisi, qui est procurator de ipsam ecclesia. et dum omnia hec factum fuisset, sic ipse domnus Iohannes episcopus noster ore proprio suo nobis precepit et coniurando nobis dixit, ut nos una cum ipso Austriperto lociservatore secundum Deum per ueram legem et iustitiam causam ipsam inter eos iudicare et deliberare deberimus. nos uero qui supra Iacobus et Austrifonsus diacobus lociserbatoribus, secundum eius preceptione, una cum ipsum Austripertum lociseruatorem et sacerdotes et aremannos, quorum nomina supra leguntur, iudicauimus ut ipse Alpertus clericus et Deusdona presbiter per euangelia iuratim dicerent, quia, qualiter de causa ista professi sumus, omnia sic fuit ueritatem; et qualiter iudicauimus, ante nos exinde iurauerunt. similiter et iudicauimus et uuadia dare fecimus ipsum Deusdedit presbiter iam dicti Deusdone presbiteri, ut consignaret ei per testimonia qui cartulam ipsam uidissent et notarium qui eam scripsisset, ut nos certam poterimus iungere ueritatem, quali tempore cartulam ipsam scriptam fuisset, aut si fuisset ueritate sicut et ipse Deusdedit presbiter querebat et ipse Deusdona presbiter et Alpertus clericus professi sunt. et dum uuadiam eum taliter dare fecissemus, dixit ipse Deusdedit presbiter: sicut uuadiam dedi, testes illos hic habeo, et notarium qui eam scripsit; set tantum iubeatis eos a mercedem dominorum nostrorum regum inquirere. sic nobis ostendit testimonia, id est: Adelchari clericus, Amicus presbiter, Inso, Andreas clericus, Uirbonus presbiter et Ratfonso notario; quem nos separati diligenti inquesiuimus. unianimiter ante nos dixerunt: uidi cartulam per quam Deusdona presbiter firmauerat

p. 449

Deusdedi presbitero in monasterio Sancti Angeli et res ad ipsum monasterium pertinentes, et erat scripta tempore Desiderii regis et a testibus roborata. et ipse Ratfonsus notarius dixit: recordo de cartulam illam quam Deusdona presbiter fecit de monasterio Sancti Angeli et res ad ipsum monasterium pertinente Deusdedi presbiteri, quia ego ea scripsi per rogitum ipsius Deusdone presbiteri, tempore Desiderii regis, et ante me eam firmauit, et tradidit ipsius Deusdedi presbiteri. et dum testimonia ipsa et ipsum notarium taliter testimonium reddidissent, interrogauimus ipsum Deusdona presbiterum, si testimonia ipsa reprouare poterent, ut aliquid haberet quod exinde aduersus eos diceret. set presenti ante nos dixit: nec testimonia ista reprouare possum, nec nulla habeo quod exinde contra eos dicam, quia omnia ueritatem dixerunt. set quamuis ipse Deusdona presbiter testimonia ipsa iustificaret, presenti euangelia Dei ante nos adduci fecimus, et tam ipsa testimonia una singolatim quam et ipse notarius iurando ante nos testimonium suum confirmauerunt. insuper ipse Deusdedit presbiter ante nos per euangelia dixit cum sagramentales suos secundum legem, sicut nos iudicauimus, quia, qualiter testimonia ista de hac causa testimonium reddiderunt, omnia ueritatem dixerunt. et dum testimonia et notario ipsum per euangelia testimonium suum confirmauerunt, et ipse Deusdedit presbiter iurauit sicut supra iudicauimus, iudicauimus et uuadiam dare fecimus iam nominatum Alpertum clericum supradicti Deusdedi presbiteri, ut ei conponeret de ipsam cartulam, quam ei furauit et incendere fecit, secundum eorum legem. et dum omnia hec factum fuisset, iustum nobis paruit esse, una cum suprascripto Austriperto lociseruatore seu sacerdotes et aremannos ita iudicauimus, ut ipse Deusdedit presbiter haberet in suo dominio ipso monasterio Sancti Angeli cum omnia res ad ea pertinente, sicut per iam memoratam cartulam in eum confirmatum fuit, et partem ipsorum cui exinde postea ipse Deusdona presbiter cartulam emisit sint exinde contemti et remoti. et fenita est inter eos causatio. Unde hanc notitia iudicati nostri tibi qui

p. 450

supra Deusdedit presbiter emitti preuidimus, et pro confirmatione Filippum presbiterum scribere communuemus, ut modernis et futuris temporibus in eadem permaneat deliberatione. Actum Luca.

  • ( C ) Ego Iacobus diaconus in hunc iudicatum a nobis factum manu mea subscripsi.

  • + Ego Ostrifusus diaconus in hunc iudicatum a nobis factum manu mea subscripsi.

  • Signum + manus Austriperti lociseruaturi, qui in his actis interfuit.

  • + Ego Ghispert in his actis interfui.

  • + Ego Georgius in is acti interfuit.

  • + Ego Rachiprandus presbiter in his actis interfui.

  • + Ego Alpertus clericus in his actis interfui.

  • + Ego Aolmi in his actis interfui.

spektrum.GIF (657 Byte)