Textsspektrum.GIF (657 Byte)

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden (CDL 2)

Einleitung CDL 1 Originalurkunden Kopial überlieferte Urkunden Gefälschte oder verfälschte Urkunden Der Fälschungskomplex von Cremona

Einleitung CDL 2 CODICE DIPLOMATICO LONGOBARDO

spektrum.GIF (657 Byte)

CODICE DIPLOMATICO LONGOBARDO

125.-131. 132.-136. 137.-140.  141.-145. 146.-151. 152.-156. 157.-161. 162.-166. 167.-174. 175.-181. 182.-190. 191.-201. 202.-208. 209.-214. 215.-221. 222.-228. 229.-235. 236.-242. 243.-253. 254.-261. 262.-268. 269.-276. 277.-283.

284. CHARTA DE ACCEPTO MUNDIO 285. CHARTA OFFERSIONIS 286. CHARTA VIGANIATIONIS 287.CHARTA IUDICATI 288. CHARTA VENDITIONIS 289. CHARTA VEGARATIONIS  290. CHARTA VENDITIONIS  291. CHARTA DONATIONIS

292.- Appendice

spektrum.GIF (657 Byte)

284.
CHARTA DE ACCEPTO MUNDIO.

773 maggio 8, in vico Castellis, Bergamo.
 

Originale, archivio Capitolare di Bergamo.

+ Regnante domnis nostris Desiderio et Adelcho ueris exccellentissimis regis, anno regni eorum in Dei nomine septimo

p. 411

decimo et quarto decimo, diae octabo de mensis magio, indictione undecima. Consta nos Agepert clericus seo et Gaifrit germanis, habidadoris in uico Castellis, et mundiadoris accepissimus et in presentia testibus accepimus ad te Ansoaldo filio bone memorie Albinoni et mundiadore nostro auri tremissis duos pro sorore nostra uel pro creador eius quod in uenter baiolant, ut tibi uel ad heredibus …………… iustitia sua in omnibus, ut nulla superinpositas in ea nec in agnitio eius uel eius heretis uel proheretis inponere non possant nisi ad auri tremisse uno, sicut suberius legitur. et si aliquis de tu heretis uel tu ipso uel tuis heredis uel proheretis aliqua superinpositas ad eius agnitio superinponere uoluaerit, mala rationem reddat, in diae iudicii …… iudicatur et in ipsa paginam; sed pro misericordia defensor rex piessimus uel iustus …… rit, quia pro mercide amplius, sicut lex est, mundio non tollemus nisi auri tremissis duos. spondemus nos suprascriptis germanis mundiatoris seo et nostris heretis uel proheretis nostris .….. a, ut ab uniquemque hominem menime defensare potuaeremus, tunc conponere debeamus quod pro sorore nostra accepimus ue pro creado eius omnia in dublo uel pro agnitio eius. Actum in uico Castellis, ad casas ipsorum Agepert clericus seo et Gaifri germanis, diae, regno et indictione suprascripta; feliciter.

p. 412

  • + Ego Agepertus uir uenerabilis clericus in hanc cartola de acepto mundio ad me ipso facta aque dictata mano mea probria subcrisi.

  • Signum + manus Gaifri uiri deuoti germano ipsius Agepert et mundiatorem filios ………. .

  • Signum + manus Godeldoni uiri deuoti de uico Castellis filio bone memorie Gausoni testis.

  • Signum + manus Massioni uiri deuoti germano ipsius Godeldoni de uico Castellis testis.

  • Signum + manus Liutpert uiri deuoti de uico Uetorinus filius bone memorie Dondo ... testis.

  • + Ego Gaff clericus notarius publico Bergomates, ex ditato …….., scriptur huius cartole de accepto mundio ad suprascriptas omnia in suprascriptis germanis, quam pos tradida conpleui et absolui.

285.
CHARTA OFFERSIONIS.
                          
773 giugno 2, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

p. 413

+ Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege et filio eius domno nostro Adelchis rege, anno regni eorum septimo decimo et quarto decimo, quartum nonas mensis iunii, per indictionem undecimam. Manifestum est mihi Gundualdo presbitero, quia a fundamentis construxi ecclesiam in honorem Dei et beatae sanctae Mariae et sancti Benedicti in loco Castronouo in uico Campulo, et in ipsa Dei ecclesia confirmaui nepotes meos Cospertum clericum et Rachipertum clericum. pro hac re per hanc cartulam offero ipsam predictam Dei ecclesiam Sanctae Mariae et Sancti Benedicti cum omnibus rebus ad eam pertenentem Deo et tibi ecclesiae beati Sancti Martini, ubi est domus episcoporum; tali tenore, ut per singulos annos ego, dum uixero, et suprascripti nepotes mei uel heredibus eorum dare et reddere debeamus ad episcopum, qui in tempore ibi fuerit ordinatus, unum solidum aurum bonum, qualis tunc hic Luca factum fuerit. et si ego qui supra Gundualdus presbiter uel ipsi predicti nepotes mei per singulos annos ipsum solidum eidem episcopo non redderimus pro ipsa Dei ecclesia, spondeo me cum iam dictis nepotibus meis uel cum heredibus eorum conponere episcopo illo, qui inibi fuerit ordinatus, poenam auri solidos numero uiginti; et haec mea offersio in predicto ordine firmiter permaneat. Et pro confirmatione Rachiprandum clericum scribere rogaui. Actum Luca.

  • + Ego Gundualdum presbiter in ac cartula ad me facta, sicut supra legitur, manus mea susscripsit.

  • + Ego Stabili presbiter rogatus ad Gundualdu presbitero in hanc cartulam me testi subscripsi.

p. 414

  • + Ego Prandulus presbiter rogatus ad Gundualdo presbitero in anc cartula me testi subscripsi.

  • + Ego Sinderadu clericus rogatus ad Gundualdo presbitero in anc cartula me teste subcripsi.

  • + Ego Filippus subdiaconus rogatus ad Gunduald presbitero me teste subscripsi.

  • + Ego Emmo clericus rogatus ad Gundualdu presbitero in hacn cartulu me teste subscripsi.

  • + Ego Rachiprandus clericus post traditam conpleui et dedi.

286.
CHARTA VIGANIATIONIS.
                          

773 giugno, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio et Adelchis regibus, anno regni eorum septimo decimo et quarto decimo, mense iunium, indictione undecima; feliciter. Manifestu

p. 415

sum ego Prandulo filio bone memorie Seipert clerici, quia conuinet mihi una tecum Gumprand clerico germano meo, ut inter nos uiganeum facere deuerimus; ita et factum est. dedi ego qui supra Prandulu tibi Gumprand clerico in uiganeum parte mea de sala illa qui est infra ciuitatem ista Lucense ante curte nostra auitationi, cod est de ipsa sala tertia portionem, quas tibi dare uideor, una cum fundamento ubi ipse sala positam est, mea parte; et dare tibi uideor in uiganeum parte mea de orto illo qui est post ipsa iam dicta sala, et est ipsi orto capo tenente in uia publica et in fundamento de casella Tachipert dux, de ipso orto tertia portionem tibi dare uideor; cod est mea portionem de ipsa sala cum fundamento tantum ubi positam est et de ipso orto tertia parte, quas tibi in integrum dare uideor, et nihel mihi alicho in ipsa sala uel fundamento uel orto reseruante; et dare uideor ego qui supra Prandulo tibi Gumprand clerico germano meo auri soledos nomero sexagenta super ipsa res mea, quas tibi dare uideor in uiganeum, soledi boni nobus in tigula adluminatus Lucani et Pisanus. et recepi ego Prandulu in cambio da te Gumprand clerico, pro suprascripta parte mea de sala seo fundamento, orto, uel pro ipsi soledi, parte tua de solario illo, hic infra ciuitatem ista Lucense, qui est auitationis nostro, una cum edeficio uel fabricis de ipso sulario, una cum ipso fundamento ubi posito est, cum parte tua de curte, cod est parte tua de ipso sulario, de quantum iniui genituri nostri pertenuet, quarta portionem tam de sulario cum fundamento, curte ante se; et est ipse tua portionem de ipso sulario, cum fundamento ubi positum est, da latere de casa Callucci barbani nostri; et nihel tibi alico iuidem reseruasti in ipso suprascripto sulario seo fundamento uel curte, nisi in integrum tua portionem mihi in uiganeum dedisti. modo uiro prometto ego qui supra Prandulo cum erides meus tibi Gumprand clerico

p. 416

uel ad tuos herides, ut si quacunque tempore nus uobis ipsa parte mea de sala cum fundamento uel orto, quas tibi dedi, intentionauerimus per nus aut per somisso homine aut per qualiuet ingenium, et prouatum fueret, ispondimus uobis conponere ipsa suprascripta sala uel res, quas tibi dedi, in duplum, ferquidem et in ferquidem loco, sub extimationem quale tunc fueret unde agitur, quia inter nos taliter conuinet et actum fuet. Et Prandulo iscriuere rogaui. et dua cartule inter nos facte. Actum Luca.

  • Signum + manus Pranduli manifestaturi et promessuri.

  • Signum + manus Almuli clerici filio Ermipert testis.

  • Signum + manus Gos...si filio Gospert testis.

  • + Ego Ghisolfu rogatus ad Prandulu in anc carta me testes subscripsi.

  • + Ego Ospulu clericus rogatus ad Prandulu me testi subscripsi.

  • + Ego Rachipert rogatus ad Prandulu me testis subscripsi.

  • + Ego Prandulo pos tradita conpleui et dedit.

287.
CHARTA IUDICATI.
                          

773 agosto, verso la fine, Lucca.

p. 417

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio et Adelghis regibus, anno regni eorum septimo decimo et quinto decimo, indictione undecima. In Christi nomine ego Dauit taliter esse decreui, ut si me seruo suo Dominus migrare de seculo isto iusserit et Ghiserada coniuge mea super me aduiuere merueris, uolo ut tu potestatem haueas hauitandi in sala mea ista, hic infra ciuitate, ubi hauitare uidemur, et, dum tu aduiuere merueris, haueas in tua protestate omnis osidilia quem hic

p. 418

ciuitate hauere uidemur; simeliter et hauere diueas usufructuandi uno iscaffilo loco de orto meo post suprascripta casa, et cafagio meo in Placule, et omnis res meas in loco Rasiniano in integrum; simul et omnis res illas quem hauere uideor de res qui fuit quondam Almari in integrum, qui bone memorie Dauiprand filio meo per muliere ipsius, filia ipsius Almari, abuenet; simeliter et res illas quem tibi de parenti tui contiget in integrum, usufructuandi in tua sit potestatem; excepto homenis quem exinde liuertaui aut liuertauero, in eodem persistat liuertas eorum; et uolo ut haueas tu nominata Ghiserada, dum aduixeris, in obsequio tuo, Maria, ……..la, Agiolus, Rotpertulus, Briculus et Pugnula; post decesso tuo sint liueri et absoluti ab omni iurepatronati. tu uero filia mea Eutroda, si remanseris post decesso suprascripte genetrici tue, ex meo iudicio hauere diueas de ipsa suprascripta res, qui fuit quondam Almari, qui, ut dixi, ipsius filio meo per muliere eius, filia ipsius Almari, abuenet, id est case ille in loco Asulari, ubi Lampulus et Deusdonula residere uidentur, cum omnia res ad ipse case pertinente in integrum; simul et quale portione ipsius filio meo continxit de monasterio Sancte Cristine cum omnis res iuidem pertinente, qui ad ipso filio meo exinde continxit in integrum; simul et hauere diueas portione illa qui ipsius filio meo continxit des res in Pomezano, tam de casas quamque et de terris, uineis, mouilia et inmouilia, omnia in integrum ut de ipsa res in Pomezano; simeliter et uolo te hauere omnia res illas in loco Formentale qui fuit de portione ipsius filio meo, qui ipsius, ut dixi, per ipsa muliere eius continxit, tam de casis quamque et de

p. 419

terris, uineis, oliuetis, siluis, cultis adque incultis in integrum; simeliter et hauere te uolo casale illo in loco Pinniarius qui est prope Pescia, qui simeliter ipsius filio meo per muliere eius abuenet in integrum; sic tamen, ut si germane tue, qui defuncte sunt, et in eorum persona cum lege portionem excipere debent, quis ad eas cum lege heres existet, haueat tecum equanimiter omnis suprascripta res quem in te hauendum iudicaui, quia meum sic conplacuit animum; et cum hec tantum uobis esse diueatis contemptas. uerumtamen dum ego aduiuere meruero, ego qui supra Dauit, omnia suprascripta res, quem uobis suprascripte filie mee hauendum dixi, gubernandi, inperandi et usufructuandi in mea sit potestate tantum; post uero decesso meo, reuertat in potestate tua suprascripte filia mea, sicut supra adnixum est. et nonnulli liceat nolle quod semel uoluit; sed, sicut pater iudicat, in eo moderamen persistat eo quod scriptum est, quod partibus Etalie usus capeat, non solum Etalie sed omnis prouincie. et nullus de filii mei contra hanc meo iudicio aliquando agi presumat, et qui agi presumserit, in Dei incurrat iudicium. et, que supra menime recordaui, ut post meum decessum uel Moderichi et Fradiprand filii mei, si tu Ghiserada remanserit, mundium tuum sit in potestatem monasterii Domini Saluatori, ubi Godistheus abbas uidentur. et si tu nominata Ghiserada post meum remanserit decessum, tribuo tibi licentiam ut tu potestatem haueas omni scherpa tua, quem ad nomen tuum hauis, pro anima tua iudicandi et dispensandi qualiter uolueris. Et hanc iudicati me pagina ego ipsi Dauid manibus meis scripsi. Actum Luca.

  • Signum + manus Gunprand uiri deuoti testes.

  • Signum + manus Agiprand uiri deuoti testes.

  • Signum + manus Alprand filio quondam Petti uiri deuoti testes.

p. 420

  • Signum + manus Stauili de Uersiciano uiri deuoti testes.

  • + Ego Alpari inn ac cartula me testi subcripsi.

288.
CHARTA VENDITIONIS.                           

774 gennaio, S. Pietro in Aciliano, Chiusi.

Originale, archivio di Stato in Siena.

+ In nomine Domini. regnantibus domni nostri Desiderio et Adelchis precelentissimis regibus, anno regni eorum Deo ausiliante septimo decimo et quinto decimo, mense ianuario, indictione duodecima. Iscripsi ego Maurinu notario rogatus et petitus ad Onastasius filius quondam Isparoni, abitator in

p. 421

Punpuna, uir honestus et uinditores. Et ideo constans me prenuminatu uinditor ab ac die uindedisse et uindedit tibi Usingu abbati emturibus sex sellos di olibis una cum terrula et curtina sua ubi positi sunt in Punpuna, subtu casa mea uindituri. tamen ubi sunt positi illi quinque sellos di olibos, per mensuratu uno tenente, dedit tibi emturi ipsa terra: de lungu pedi uiginti de duas partis, et in capu pedi quindecim, et de pede pedi quattuordecim; hec omnia per mensuratu ad pede publico. et illa sexta sellos di olibos est exseparatos da illos quinques, et positus est in illu ortu ad illo ficu subtu casa mea. quas tibi suprascripti olibi cum terra illa in finitum uindedit, et recipi ego qui supra uinditor ad te suprascripto emtore pretium placitu et de presenti solutum caballo uno balente solidos septe finitum pretium, quas inter nouis bono animo conuenit; in ea uiro ratione, ut, si quis ego qui supra uinditor aut meus edes contra hanc uinditione mea ire temtauerimus, aut ab omni quemquem omine menime defensare potuerimus, nus uel nostris heredibus, duplum pretium, et rei meliorata, sub extimatione, tibi qui supra emtori aut ad subcessori tui conpunituri promittimus. Actum ad eglesia Sancti Petri in Acilianu.

  • Signum + manus Anastasio uiri honesti et uindituri, qui anc cartulam fieri rogauit.

  • + Ego Uuileradu presbiter testi manu mea subscripsi.

  • + Ego Fusculu acolitu manus mea subscripsi.

  • Signum + manus Bonifridi testis.

  • Signum + manus Aculi testis.

  • Signum manus Pittuni testis.

p. 422

  • + Ego qui supra Maurinu notarius pos tradita conpliui et emisi.

289.
CHARTA VEGARATIONIS.
                                             

773 (metà c. di agosto) – 774 (principio marzo), Treviso.

Copia cart. del secolo XVII, nel ms. A. III, 18, c. 2, della biblioteca Comunale di Siena.

+ In Christi nomine. regnantes domnos nostros Desiderio et filio eius Adaelchis regis, annis regni eorum in Dei nomine septimo decimo et quinto decimo, per indictione duodecima; feliciter. Placuet adque conuenet inter Ermoald gastaldio nec non et ex alia parte Senatore, ut inter se

p. 423

aliqua comudationem facere deberit. ita et de presenti fecerunt, dans qui supra Ermoald ipsi Senaturi ariales ad Uado, que mihi obuenit ex comparationem de filiis quondam Durodo; anteposito in mea reseruo potistatem pudeo ad aqua oriendo, qui inibi est, ut ad ipsa aqua oriendo introire debeat per uia poplica; ex uno latere et uno capite tenente ipso Senatore, et de alio latere tenente ipso Ermoaldo, et de alio capite percorrente uia poplica. ad uece in uegario reddedet ipse Senatur ipsi Ermoald similique terram, qui est ortus, in ipso loco Uado ad non longe: ex uno latere et uno capite tenente ipso Senatore, et de alio latere tenente ipso Ermoaldo, et de alio capite percorrente suprascripta uia poplica. et hoc consted et inter eis, ut uegarationis inter se traditur securi et quieti ualeat possedere, ut quis de eos aut heredes eorum contra presente pagina uegarationis quandoque agere aut causare presumseritm, et non permanserit in hoc qualiter supra legitur, uel non potueret ab unoquinque homine defensare, tunc componat pars illa uel heredes eius qui hoc facere presumserit, ad partem illa qui costodierit uel ad eius heredes serbantibus fede, pene nomine auri solidos dece, et rem quoque meliorate edifficationis terre; et pos pene oblegationis presens cartola in sua maneat firmitate. duo cartolas uno tinore scriptas sibi ab inuice tradiderunt. Acto Tarbisio, per indictione suprascripta.

  • Signum + manus suprascripto Senaturi, qui hanc pagina uegarationis fieri rogauet.

  • + Ego Bonto locopositus rogatus a Senadori in hanc uegarationis cartolam testis subscripsi.

p. 424

  • + Ego Galo rogatus ab suprascripto Senadore in hanc uegarationis paginam testis subscripsi.

  • + Ego Uarnefre rogatus ad suprascripto Senatore in hanc uegarationis paginam testis subscripsi.

  • + Ego Oduald rogatus ab suprascripta Senatore hanc uegarationis paginam escripsi, et post tradita compleui.

290.
CHARTA VENDITIONIS.
                          

774 aprile, Verona.

Copia cart. del secolo XVII, nel ms. A, III, 18, C. 1, della biblioteca Comunale di Siena.

+ In nomine domini Iesu Christi. regnantes domnus Desideriom et Adelchis uiris excellentissimis regis, annis regni eorum octabo decimo et quinto decimo, per indictione

p. 425

duodecima, de mense abrile. Ursus quique fadetur uendedese et uenditur qui supra Ursus, filius quondam Brunuri de uico Pupiliano, tibi Forcolani Dei ancelli uno casale et lo campo foras in fundi Pupiliano. qui habet ipsa petia per longo perticas plenarias de petis duodecenas numero dece et petis octo, de uno capite perticas quatuor et de alio capite perticas duas et petis quinque; de uno latere uia puplica percurrente, de alio latere heredes Draconi habent, de uno capite ipso emtorem habet, de alio capite uia percurret. unde spondedese suprascriptus uenditur uel eius heredes, si non potuerit firmare aut defensare ab unoquemquem homine, ab ipso emtore uel eius heredes suprascripta terra doplu reprometto, sub extimationem. pretio placido et defenido, sicut inter eos conuellet, auri tres solidi tanto de presenti adcepet. coram testibus solemniter celebraueram. Quam uiro pagina uendetionis Audelberto notario scriuere rogaui, et testi similiter. Acto ciuitatem Verona; feliciter.

  • Signum + manus Ursoni, qui hanc pagina facere rogauet.

  • Signum + manus Hoderado filio Stadoaldo de Pupiliano testis.

  • Signum + manus Maninolum de Pupiliano testis.

  • + Iuhannes clericus rogadus ad Orsone in hanc pagina uindicione testis subscripsi.

  • + Ego Audelbertus notarius scripsi et subscripsi, et pos tradida conpleui.

p. 426

291.
CHARTA DONATIONIS.                            

774 maggio 6, castro Fermo.

Originale, archivio Capitolare di Piacenza.

+ In Christi nomine. facta cartola donationis tempore barbarici, anno dominormn nostrorum Desiderius et Adelchis regis anno octauo decimo et quinto decimo, sexta diae mense magiarum, indictione duodecima; feliciter. Eglesia beati Sancti Petri apostoli qui est funldata in Uersio, ubi Lopoald uir uenerabilis presbiter domnus et rectur esse uedetur. Ego Petrunia honesta femina donatricem presens presenti dixi: magnum premium credimus esse, qui de suis ueribus, in quo ualuerit, in locis sanctorum offerre disposuerit, sicut et nos deuina eloquia sancta inistruens dicens: que in hoc seculo da parua, in sancta diae remissiones accepet magna, prop terrenam celestia, et prop temporalia sempiternam. Quampropter dono adque cedo ad suprascripta sancta eglesia, id est de terra iugis nomero duas in suprascripto Uarsio, quod mihi ex conparacionem obuenet de Uuillipert; ipsas duas iugis in integro cum omnia superadstantem ad iuxta mensura mensurata, quatinus ab hodierna die, ut supra dixi, dono adque cedo ad suprascripta sancta

p. 427

eglesia uel ad eius costodes, sed potestatem cannonico ordinem auendum et disponendum pro messa et luminaria mea; tantum est dum ego Petronia aut Berto iugale meo aduiuere potueremus usumfructuario in nostra sed potestatem; nam post nostro decesso suprascriptis rebus haueat suprascripta sancta eglesia uel eius costodes, sed potestatem faciendi exinde aut iudicandi qualiter uolueret. et numquam mihi exinde amplius letiat nolle quod uolui, sed qualiter superius legitur, me inuiolauiliter conseruare prometto ad omnia suprascripta. Actum castro Fermo; feliciter.

  • Signum + manus Petroniae honestae feminae, quae hanc cartolam donationis fieri rogauet.

  • Signum + manus Bertoni iugale ipseeius consentiens et fieri rogauet.

  • Signum + manus Gisoni de Autesiolo uiri deuoti exercitalis testes.

  • Signum + manus Staueleni de Autesiolo uiri deuoti exercitalis testes.

  • + Ego Labari notarius huhic cartolae donationis rogatus ad Petronia et iugale eius teste suscripsi.

  • + Ego Audoald uir clarissimus scriptur uius cartollae donacionis, quam pos tradita conpeui et dedi.

292.- Appendice

spektrum.GIF (657 Byte)