Textsspektrum.GIF (657 Byte)

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden (CDL 2)

Einleitung CDL 1 Originalurkunden Kopial überlieferte Urkunden Gefälschte oder verfälschte Urkunden Der Fälschungskomplex von Cremona

Einleitung CDL 2 CODICE DIPLOMATICO LONGOBARDO

spektrum.GIF (657 Byte)

CODICE DIPLOMATICO LONGOBARDO

125.-131. 132.-136. 137.-140.  141.-145. 146.-151. 152.-156. 157.-161. 162.-166. 167.-174.
175.-181.
182.-190. 191.-201. 202.-208. 209.-214. 215.-221. 222.-228. 229.-235. 236.-242.
243.-253.
254.-261. 262.-268. 269.-276.

277. CHARTA VENDITIONIS 278. CHARTA VENDITIONIS 279. CHARTA VENDITIONIS  
280.
CHARTA PROMISSIONIS 281. CHARTA DECRETIONIS 282. CHARTA DONATIONIS  
283.
CHARTA PROMISSIONIS

284.-291.   292.-Appendice

spektrum.GIF (657 Byte)

277.
CHARTA VENDITIONIS.

772 novembre, Treviso.

Originale, archivio Capitolare di Verona.

p. 393

+ In Christi nomine. regnantes domnos nostros Desiderio et filiom eius Adelchis excellentissimis regibus, annis regni eorum sexto decimo et quarto decimo, mense nouembrio, per indictione undecima; feliciter. Constat nus Danaele et Urso germanis filiis quondam Durodo hab hac die uendedesse et uindedimus adque tradedesse et tradedimus uobis Ermuald gastaldio, id est aliquantola terra ad Uato, ad prope casa nostra, una cum pomefferis suis; qui hauet ipsa terra: in longo petis trenta et sex, et in latitudinem hauente de uno capite petis uiginti et quattuor et ab alio capite hauente petis uiginti et duos et semesse; ex uno latere tenente nos suprascripti uinditures et ab alio latere tenente suprascripto emture, ab uno capite possedente Senature paraueredano et ab alio capite percurrente uia puplica. et confetemur nus suprascripti uinditures, quia recepimus ad te emture exinde pretio auri solidus septe tantum, ut ad presenti die hec ipsa suprascripta terra, sicut super legitur, in tua emturi et tuis heredibus permaneat potestatem faciendi exinde quod uobis placuere, nullo homine contradicente, neque nus uinditures neque heredes nostros. et si, cut non credimus fieri, nus uinditures aut heredes nostri uel aliquis aliquando te suprascripto

p. 394

emture aut tuos heredes de suprascripta uinditione nostra pulsauere, uel, quod abse, euicere, aut non potueremus uobis eam ab unoquenque homine defensare, tunc conpunamus nus suprascripti uinditures uel heredes nostri uobis emturi uel ab uestros heredes dupplo pretio et rem quoque meliorate edifficationis ipsius terre satis essimus reddituri. Actum Tarbisio, per indictione suprascripta.

  • + Ego Danihel in hanc uindicione a nobis facta manu mea suscribsi.

  • + Ego Ursus in hanc uindicionei a nobis facta manu mea suscribsi.

  • + Ego Ceto rogadus ad Danaele et Urso in hanc uinditione testis suscribsi.

  • + Ego Albini rogadus ad Danaele et Orso germanis in hanc uinditione testis suscribsi.

  • + Aego Iuhannes rogatus ab suprascriptis Danaaele et Ursu germanis in hanc uinditione testis suscribsi.

  • + Ego Augis rogadus ad suprascriptis germanis in hanc uinditione testis suscribsi.

  • + Ego Teoduald rogatus ab suprascriptis Danihel et Urso germanis hunc pagina uinditionis scripsi et pos tradita conpliui.

278.
CHARTA VENDITIONIS.                     

773 gennaio, Treviso.

Copia cart. del secolo XVII nel ms. A. III, 28, c. 4, della biblioteca Comunale di Siena.

p. 395

+ In Christi nomine. regnantes domnis nostris Desiderio et Adelchis filium eius uiris excellentissimis regibus, annis pietatis eorum in Dei nomine sexto decimo et quarto decimo, mense ianuare, per indictione undecima; feliciter. Constat me Aebune magistro calegario hab hac die uindedisse et uindedit atque tradedisse et tradedi tibi Lopulo monetario aliquantula terra, qui est astar fora ex porta, silicet ad iuxta Monita pupliga, una cum arboribus et pomefferis suis; abentem in longo ipsa terra petis uiginti, et in latitudinem abentem petis uiginti et quinque; ab unum latere et uno capite suprascripto Lopulo possidentem, et ab alium latere suprascripta Monita pupliga percurrente, et de alium capite tenentem Grimualdo filio quondam Matzolo. et confiteor me ego qui supra uinditur, quia recepi a te emture exinde precium auri solidus duo et tremisses duo nouos tantum, quathinus ad presenti die suprascripta terra, qualiter superius legitur, inter

p. 396

designata loca et circumpossidentibus, uel ipsa minsura, in tua suprascripto Lopulo et heredibus tuis omni in tempore permaneant et esse debeant potistatem faciendi et iudicandi quod uobis exinde placuerit, nullo hominem contradicente, neque me uinditur neque heredes meus. et, sicuti fieri non credo, ut aliquis aliquando te emture aut tuus heredes de suprascripta uinditione pulsauerit, aut, quod absit, euicerit, et non potuerimus uobis exinde ab unoquenque hominem defensari, tunc conponam ego iam dictus Aebo et mei heredes tibi suprascripto Lopulo et ad tuus heredes dupplum precium et rem quoque meliorate aedifficationis ipsa terra quod magis ualuere satis essemus reddituri. Acto Tarbisio, per indictione suprascripta; feliciter.

  • Signum + manus suprascripto Aebuni, qui hanc uinditionis pagina fieri rogauet.

  • + Aego Erfo rogatus ab suprascripto Ebuni in hanc uinditione testis suscripsi.

  • + Ego Staueli rogatus ab suprascripto Aebone in hanc uinditionis pagina testis suscripsi.

  • + Aego Odibertus rogatus ab suprascripto Ebone in hunc uinditione testis suscripsi.

  • + Aego Petrus rogatus ab suprascripto Aebone in hunc uinditionis pagina, qualiter super legitur, scripsi, et pos tradita compleui.

p. 397

279.
CHARTA VENDITIONIS.
                        
773 febbraio 10, Ursiano (Lunata, Lucca).

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege et filio eius domno nostro Adelchis rege, anno regni eorum sexto decimo et quarto decimo, quarto idus mensis februarii, per indictionem undecimam. Constat nos Gumpertum et Raspertum et Dulcipertum filios quondam Asperti, abitatores in Ursiano, presenti die per hanc cartulam uendere et tradere preuidemus tibi Rachiprando presbitero rectori ecclesiae beata Sanctae Mariae in Sexto, unam petiam de terra nostra quam abemus in Uetoriano, in cahagio qui fuit quondam Fusci et de fratribus eius; et est ipsa petia tenente uno capite in riuo

p. 398

Fracula et alio capite et amba latera est tenente in terra ipsius ecclesiae Sanctae Mariae et Sancti Petri, quae ibidem obouenit per fratres suprascripti Fusci; ipsam petiam, quomodo circumdata est, in integrum tibi tradimus; et est plus minus sistariorum octo. et recepimus pro ipsa predicta terra pretium a te auri solidos numero tres in prefinito. unde repromittimus nos qui supra Gumpertus et Raspertus et Dulcipertus germani una cum nostris heredibus tibi Rachiprando presbitero uel successoribus tuis, si nos uobis ipsam suprascriptam terram intentionauerimus, aut retragere quaesierimus per quodlibet ingenium, et eam uobis ab omni homine defendere non potuerimus, spondimus nos cum nostris heredibus tibi uel successoribus tuis conponere ipsam terram predictam in dupla, in ferquide loco, sub extimatione cum quo aut qualis tunc fuerit. Et pro confirmatione Rachiprandum clericum scribere rogauimus. Actum in suprascripto loco Ursiano.

  • Signum + manus Gumperti, qui hanc cartulam fieri rogauit.

  • Signum + manus Rasperti germani eius, item qui fieri rogauit.

  • Signum + manus Dulciperti similiter germani eius, qui fieri rogauit.

  • Signum + manus Cheifridi de Brancalo testis.

  • Signum + manus Rachuli clerici filii quondam Aricausi de Saltuclo testis.

  • + Ego Gharimundus presbiter rogatus ad predicti germani in ac cartula me testi supscripssi.

  • + Ego Rachiprandus clericus post traditam conpleui et dedi.

p. 399

280.
CHARTA PROMISSIONIS.                            

773 febbraio, Gurgite, Pieve S. Paolo (Lucca).

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio et Adelghis regibus, anno regni eorum sexto decimo et quarto decimo, mense febrario, indictione undecima; feliciter. Manifestum sum ego Rachinaldu clericus filio quondam Magnifridi de Gurgite, quia dedi tibi Lupicine clerico filio quondam Audualdi una ca mea quem haure uisum sum prope eclesia Sancti Pauli, ubi pater tuo reside antea, cum omnis res ad ea pertinente in integrum, cum granirio, terris, uineis, pratis, pascuis, cum cultum uel incultum, mouile uel inmouile,

p. 400

omnia et in omnibus quem ad ipsa casa pertine; tibi dare uideor ad lauorandu et meliorandu, et ipse ticta recopiriendum, et ipsa casa recludendum cum petra et tabula, et ipsa uinea propaginandum, et summarra et runcilio cultandum, e sepi recunciandum, et ipsa porta cludendum et defindendum. et nobis per singulos anus medieatem uinum et fenum dare diueatis, et per omnes Pasqua Domini notri Hisum Christi nobis duos tremissi dare diueatis aurei expendiuilis, et per singulus annos nobis septimo dies angaria facere diueatis: tris dies ad messe metere, et due ad fenum secare, et due ad uigna facere; tam tu qui supra Lupicine clerico quam heredes tuos mihi qui supra Rachinalde clerico uel ad meus heredes. unde ispondeo ego qui supra Rachinaldu clericus una cum meis heridibus tibi qui supra Lupicine clerico uel ad tuos heredes, un si nus uobis alico de ipso redito uel de angaria superpunere uoluerimus, aut uos de ipsa casa fori expellere quesierimus, ispondimus nus uobis conponere pena nomine auri soledos nomerum quinquagenta; et cartula in sua manea firmitatem. Et pro confirmationem duos pagine prope uno tenure Gunprandu iscriue rogauimus. Actum uico Gurgite.

  • Signum + manus Rachinaldi clerici daturi et prumessuri.

  • Signum + manus Chisi filio quondam Chisolfi uiri deuoti testis.

  • Signum + manus Cosperti filio quondam Rupaldi uiri deuoti testis.

  • Signum + manus Lanpuli clerici filio quondam Gudifridi uiri deuoti testis.

  • + Ego Gunprandu pos tradita conpleui et dedi.

p. 401

281.
CHARTA DECRETIONIS.
                    

773 aprile 19, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege et filio eius domno nostro Adelchis rege, anno regni eorum septimo decimo et quarto decimo, tertio decimo kalendas magias, per indictionem undecimam. Manifestum est mihi Serbulo filio quondam Aurimi, quia per hanc cartulam elegere preuideo te Rachulum presbiterum ecclesiae beati Sancti Columbani, ut post meum decessum tam tu quam et ille homo

p. 402

cui istam cartulam ad exigendum dederis, potestatem abeatis uendere et dispensare medietate ex omni re mea pro anime meae remedio, qualiter secundum Deum melius preuideritis, tam mobilem rem quam et inmobilem, simul et notrimina mea maiora et minora in prefinito pro anima mea despensare debeatis; reliquam uero medietatem rem meam sit in potestate coniugi meae Teusprandae, si lectum meum costodierit et de me fidem maritalis obseruauerit, usumfructuandi, regendi et imperandi; post uero eius decessum, aut si sibi alium maritum copulauerit, sit ipsa re, quam ei ad usumfructuandum dedi, in suprascripta Dei ecclesia Sancti Columbani pro animae meae remedio in integrum. quidem et licentiam abeatis requirendi et exigendi et conpositionem tollendi de morte mea secundum legem, qualiter melius potueritis, et ea pro me dispensare debeatis qualiter uobis recte apparuerit. et quis de meis heredibus contra hoc meum decretum in aliquo agere aut causare uel disrumpere presumserit per quodlibet ingenium, sit conponiturus ipse heres meus una cum suis heredibus tibi Raculo presbitero uel eidem homini cui tu hanc cartulam ad exigendum dederis aut eius heredibus uel rectoribus suprascriptae Dei ecclesiae omnis suprascripta res in tripla, meliorata re, in ferquide loco, sub extimatione qualis tunc fuerit. et dum ego qui supra Serbulus aduiuere meruero, omnis res mea in mea sit potestatem uendendi, donandi, quid aut qualiter uoluero iterum iudicandi; et haec mea decretio semper in predicto ordine firmiter persistat. Et pro confirmatione Rachiprandum clericum scribere rogaui. Actum Luca.

  • Signum + manus Serbuli, qui hanc cartulam fieri rogauit.

p. 403

  • Signum + manus Mauri de Apolia testis.

  • Signum + manus Persuli calderarii testis.

  • Signum + manus Atriperti filii quondam Rachiperti testis.

  • Signum + manus Gumpuli filii quondam Rattelmi testis.

  • Signum + manus Asperti filii quondam Autperti testis.

  • + Ego Alpertu munitario rogatus ad Serbulo in anc cartula me testi subscripsi.

  • + Ego Alpertu filiu Asprandi aurifici rogatus ad Serbulo in anc cartula me testi supscripsi.

  • + Ego Rachiprandus clericus post traditam conpleui et dedi.

282.
CHARTA DONATIONIS.
                    

773 aprile 28, Cremona.

Falsificazione.

p. 404

B.
In nomine sancte et indiuidue Trinitatis; amen. Martinus Cremonensis sancte catholice ecclesie Rauennatis diuina gratia diaconus cardinalis uenerabilibus fratribus nostris archipresbitero, archidiacono primicerio et preposito, presbiteris et diaconibus de ordine Sancte Marie Maioris Cremonensis ecclesie salutem in Domino et pacem. Dum in Dei nomine, iussu reuerendissimi sanctissimique patris nostri domni Leonis archiepiscopi Rauennatis, dificile et longum iter

C.
Dum in Dei nomine ego Martinus Cremonensis sancte catholice ecclesie Rauennate divina gratia diaconus, iussu sanctissimi in Christo patre Leone archiepiscopo Rauennate, difficile et longum iter suscepessem, et ad fines Francorum fuemus regemque eorum Charolum regem gloriosissimum adlocussem, et in regressu meo Cremona patria mea aduenessem, mihi paruit esse gratum Deo atque beate matre eius Maria, si de bonis facultatis mee ista canonicam iuuessem. iccirco ego

p. 405

B.
pro bono Ecclesie suscepientes ad fines regni Francorum fuemus et regem Karolum adlocuti in reditu Cremonam adueneremus, nobis paruit futurum gratum Deo et beate Marie atque utile uenerabilibus fratribus nostris, si de bonis nostris ecclesiam eorum iuueremus. quare de plena nostra uoluntate et libero arbitrio iudicauimus bonum esse, si predictis uenerabilibus fratribus nostris daremus, concederemus, donaremus domum nostram et uiridario cum salis, furno, corte et puteo subter prope canonicam de Sancta Maria Maiore, ut inibi in comune ipsi ut sue canonice iungant et in comune ibi melius fratres habitare possent ad maiorem Dei laudem et honorem beate Marie. ideoque ego qui supra Martinus pro remedio animarum bone memorie patris mei Pauli et Sabine matris mee et in remissionem peccatorum meorum uenerabilibus fratribus

C.
idem Martinus indigno diaconus uobis beatissimis archidiaconus, archipresbiter, primicerius et praeposito, nec non uobis omnibus beatissimis presbiteris et diaconi de ordine cardine eiusdem Sancte Marie matre, de quo ordine et ego, antequam Dei famolus fuessem, indignus diaconus fui, casa mea, in qua abitabam dum puer fuessem, uobis ab ac die dono et cedo et in dominium uobis transfero. iacet autem ipsa domus mea cum cellis, curte, furno, puteo et ueridarium prope ista uestra canonica, cui coerit a montes. et ideo ipsam domum meam cum ueridario et omnia adiacentes uobis donare ordinaui, ut ipsa uestra canonica et casa mea melius abitare abeatis pro remedio animarum bone memorie Paulli patris mei uiri nobilissimi et Sabine femina onoranda mater mea. et ut hec mea donacio sequentibus temporibus salua et inconcussa sine ullius contradictione maneat in perpetuum, manu mea anc donacionis

p. 406

B.
meis cardinalibus Sancte Marie Maioris Cremonensis ecclesie, de quo ordine et ego licet indignus et ego indignus ante monachus Rauennatis primum diaconum fui, domum meam et uiridario cum salis, furno, corte et puteo, in qua habitabam dum in patria ego puer fuessem, nunc et in perpetuum do, concedo, dono. et ut hec mea donacio in eternum salua et inconuulsa maneat, uolo et ordino, et hanc ordinacionis mee paginam manu mea scripsi subscripsi et firmaui et subscribendo roboraui.

  • + Ego Martinus Cremonensis sancte ecclesie catholice Rauennatis diuina gratia diaconus cardinalis in hoc fidi acto a me scripto hac donacione a me facta subscripsi.

  • + Ego Rodoaldus Dracoaldus Sancte Marie Maioris Cremonensis ecclesie de ordine archipresbiter subscripsi.

C.
paginam scriuere decreui et subter confirmaui et uobis beatissimis fratribus meis cardinales de ordine iam dite Sancte Marie Cremonensis ecclesie confirmandam dedi. Actum in canonica Cremonensi, die mercurii 28 mensis aprilis, indictione .XI.

  • + Ego Martinus Cremonensis sancte catholice ecclesie Rauennatis diaconus cardinalis in ac donacione a me facta et manu mea scripta subscripsi et firmaui ad gloriam Dei et in remissione peccatorum meorum.

  • + Ego Deusdedit sancte ecclesie Cremonensis archidiaconus probaui et subscripsi.

  • + Ego Dragoaldus Sancte Marie Maioris Cremonensis ecclesie de ordine archipresbiter probaui et subscripsi.

  • + Ego Diambertus Sancte Marie Cremonensis de cardine presbiter et primicerius probaui et subscribsi.

p. 407

B.

  • + Ego Ugo Deusdedit Cremonensis archidiaconus interfui et subscripsi.

  • + Ego Arnulphus Diambertus, dictus Picinus, Cremonensis ecclesie de ordine presbiter in sancta Lucia prepositus in ista canonica primicerius subscripsi.

  • + Ego Arnulphus Luisprandus, qui dicor de Summo, Sancte Marie Maioris de ordine presbiter subscripsi.

  • + Ego Widonus de ordine maiori presbiter interfui et subscripsi.

  • + Ego Sigepertus presbiter Cremonensis prepositus Sancti Michelis iste canonice in hoc acto subscripsi.

  • + Ego Uolfredus Adelfredus Sancte Marie Cremonensis de ordine diaconus presbiter subscripsi.

  • + Ego Lupo Girulphus Sancte Marie Maioris diaconus in exonodochio Sancti Eusebii rector subscripsi.

  • + Ego Urso Theopert de ordine maiori diaconus subscripsi.

C.

  • + Ego Luisprandus Sancte Marie Maioris de cardine presbiter probaui et subscripsi.

  • + Ego Wido de ordine maiori Sancte Marie presbiter probaui et subscripsi.

  • + Ego Sigebertus Sancte Marie Cremonensis presbiter et ista canonica prepositus in his actis probaui et subscripsi.

  • + Ego Adelphredus Sancte Marie Cremonensis de cardine presbiter probaui et subscripsi.

  • + Ego Gerulphus Sancte Marie Cremonensis de cardine diaconus in exenodochio Sanctorum Eusebii et Syrini rector probaui et subscripsi.

  • + Ego Theopertus de ordine cardinali Sancte Marie diaconus probaui et subscripsi.

  • + Ego Chinellus diaconus de cardine Cremonensi probaui et subscripsi.

  • + Ego Stephanus de cardine Cremonensi diaconus probaui et subscripsi.

  • + Ego Angelbertus Dei gratia cardinalis Sancte Marie diaconus et eiusdem ecclesie notarius probaui et subscripsi.

p. 408

B.

  • + Ego Zinellus diaconus Cremonensis subscripsi.

  • Signifredus aduocatus interfui, probaui et subscripsi.

  • Signum manum Lantelmi, Mangifredi, Iohannis et Alphridi testes.

Ego Angelbertus Sancte Marie diaconus notarius sacri palatii sancte ecclesie interfui, roboraui et subscripsi in his factis et actis Cremone, in domo Martini Cremonensis diaconi Rauennatis, anno .DCCLXXIII., indictione .XI., die mercurii mensis aprilis uigeximo octauo sede episcopali uacante per obitum sanctissimi Syluini patris, qui obit die 17 mensis februarii.

C.
Signiphredus sancte Cremonensis ecclesie aduocatus, sede episcopali uacante per obitum sanctissimi patris Syluini episcopi, quod fuit in medium nocte die .XVI. ad .XVII. mensis februarii, in his actis interfui, probaui et susscrissi.

  • Signum + + + + + manum istorum Lanthelmi, Andrei, Magifridi, Ioannis et Alfridi testium. 

  • Ego Chuniberth Sancte Marie subdiaconus et notarius in his actis interfui, et nomen istorum Lantelmus, Andrei, Magifridi, Ioannes et Alfridus rogatus scripsi, et manu mea subscripsi.

283.
CHARTA PROMISSIONIS.                    

773 maggio 4, Lucca.

p. 409

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege et filio eius domno nostro Adelchis rege, anno regni eorum septimo decimo et quarto decimo, quartum nonas magias, per indictionem undecimam. Manifestum est mihi Lectulo filio Liutperti, quia petiui te uirum beatissimum domnum Peredeum in Dei nomine episcopum, ut me in casa ecclesiae uestrae Sancti Fridiani in loco Uico ad resendum ponere iuueris, ubi antea quondam Magnaris clericus resedit; et in ipsa casa me resedendo confirmasti, et omnem rem ubicumque pertenentem eidem casae mihi tradidisti ad laborandum et gubernandum et in omnibus meliorandum in integrum, quantam Magnaris clericus et genitor eius Deusdedit abuerunt ad laborandum. et conuenit inter nos, ut ego tibi et successoribus tuis de ipsa casa et de ipsa re ad eandem casam pertenente reddere debeam per unumquemque annum in Pascha Domini auri solidos bonos Lucanos numero quinque, tales quales tunc facti fuerint expendibiles; nam nullum aliud redditum uobis pro casa seu et re illa reddere deueam, neque angarias facere. et si tu et successores tui me de eadem casa foras expellere non quaesieritis, aut de ipsa re in aliquo mihi non subtraxeritis uel superinposueritis, et ego uobis per singulos annos ipsos solidos non persolsero, et rem et casam ipsam in omnibus non meliorauero, spondeo tibi

p. 410

et successoribus tuis conponere solidos triginta. Et duas inter nos cartulas prope unum tenorem de parte mea Austripertum presbiterum scribere rogaui. Actum Luca.

  • Signum + manus Lectuli, qui hanc cartulam fieri rogauit.

  • + Ego Rachiprandus presbiter rogatus a Lectulo me teste subscripsi.

  • + Ego Gumprandus presbiter rogatus a Lectulo me teste subscripsi.

  • + Ego Filippus subdiaconus rogatus a Lectulo in hanc cartulam me teste subscripsi.

  • + Ego Austripertus presbiter post traditam conpleui et dedi.

284.- 291.

spektrum.GIF (657 Byte)