Textsspektrum.GIF (657 Byte)

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden (CDL 2)

Einleitung CDL 1 Originalurkunden Kopial überlieferte Urkunden Gefälschte oder verfälschte Urkunden Der Fälschungskomplex von Cremona

Einleitung CDL 2 Codice Diplomatico Longobardo

spektrum.GIF (657 Byte)

CODICE DIPLOMATICO LONGOBARDO

125.-131. 132.-136. 137.-140.  141.-145. 146.-151. 152.-156. 157.-161. 162.-166. 167.-174.
175.-181.
182.-190. 191.-201. 202.-208. 209.-214. 215.-221. 222.-228. 229.-235. 236.-242.
243.-253.
254.-261. 262.-268.

269. CHARTA OFFERSIONIS 270. CHARTA OFFERSIONIS 271. CHARTA VENDITIONIS  
272.
CHARTA PROMISSIONIS 273. CHARTA PROMISSIONIS 274. PRIVILEGIUM PATRIARCHAE AQUILEIENSIS 275. CHARTA OFFERSIONIS  276. CHARTA OFFERSIONIS

277.-283.   284.-291. 292.- Appendice

spektrum.GIF (657 Byte)

269.
CHARTA OFFERSIONIS.

772 maggio, Chiesa di S. Giuliano.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnantibus domni nostri Desiderius et Adelghis uiris exellentissimis regibus, anno regni eorum sextu decimu et tertio decimu, mense magio, per indictione decima; feliciter. Ideoque ego Fossianu uir deuotus filio quondam

p. 376

Randuli de Massa Tzhontzhi ……… ecclesie beati Sancti Iuliani perpetuam salutem dixi. Dum soper isti foturi seculi auitarem meruerimor, oportum est nobis de illa eterna uita quogitare, qui peccata ponderum nostrorum releuari possint, quia alium temsaurum non est similis ille soauis, qui bene meritum est auire uitam eterna. Et ideoque ego predictu Fossianu uir deuotus offero me ipso Deo et tibi ecclesie ipsius Sancti Iuliani, una cum homnis paruitatis rebus mea, quem a ius meum pertenire uidetor, tam deuise seo indeuisa mea portionem de rebus mea, tam de casa auitationis me in suprascripto loco Massa, cum sorte mea de finile seo de sala ubi istationem et palmento auire uisi sumus, una cum solamenta et homnis edeficia sua seo parte mea de corte et orta, terris, uineis, oliuetis, seluis, uergareis, pratis, pascuis, coltum uel deserto, arboribus fructefere uel infructefere, cum homnia res mouilem uel inmouilem seo et semouentibus mea portionem; homnia et in omnibus, ubique auire uisum sum, tibi suprascripta Dei sancta uertutem tradere et offerire uisus sum, homnia in integrum, ut hab hodierna die aueas et possedeas hec homnia ipsa res mea, qualiter ad me offertum est, in omni tempore. et nunquam a me uel heridis meis retraendum est, set homni in tempore hec mea offersionem, sicut supra legitor, firma et istauile ualeas permanire. et quis de heridis suscessoris meis contra hanc pagina a me facta ire, uenire uolueret, ipsa res retraendum aut molestandum, qualiter a me offertum, tunc conpona ad suprascripta sancta Dei uirtutem uel uouis Uuarniperte et Lamprande presbiteri, qui estis eius rectoris, homnia in dopla, et melioratam ipsam res de quod agitor, ferquidem,

p. 377

su istimationem qualis tunc fuerint. Et pro confermationem Firmiteu iscriuere rogaui. Actum ad ecclesia ipsius Sancti Iuliani, regnum et indictione suprascripta; feliciter.

  • Signum + manus Fossiani uiri deuoti, qui hanc pagina offersionis fieri rogauet.

  • Signum + manus Notzhoni uiri deuoti filio quondam Radualdi testis.

  • Signum + manus Gheiriperti clerici filio quondam Brettuli testis.

  • Signum + manus Insari clerici filio quondam Ciculi da porta Sancti Petri testis.

  • Signum + manus Perticausi sartori testis.

  • Ego Firmiteu iscriptor uius cartule post rouorata ad testibus tradita conpleui et dedi.

270.
CHARTA OFFERSIONIS.
                        
772 giugno 8, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege, anno regni eius sexto decimo, et filio eius idem domno

p. 378

nostro Adelchis rege, anno regni eius tertio decimo, sexto idus mensis iunii, per indictionem decimam. Manifestum est mihi Teupulo clerico filio quondam Sichuli, hauitaturi in uico ubi uocitatur Bolsiniana, quia per hanc cartulam offero Deo et tibi ecclesiae beate Sanctae Mariae babtismalis in Sexto, ubi Rachiprandus presbiter rector esse uidetur, parte mea de casa habitationis meae, cum fondamento, curte, orto, terris, uineis, pratis, pascuis, siluis, uirgareis, castanetis, cultum adque incultum, mobilia uel inmobilia seu semouentibus; omnia et in omnibus, ut dixi, meam portionem, in ipsa Dei eclesia uel de rectore eius sit potestate in integrum; excepto parte mea de uinea quem habere uisus sum in loco ubi uocitatur ad Caue, que uolo ut habeant heredes mei ex omnibus rebus mei. et in hoc sint sibi contempti; nam alia omnis res mea in predicta Dei eclesia sit in prefinito. et neque ad me neque ad heredibus mei aliquando presens cartulam offersio meae posse disrumpi; sed omni in tempore stabilem debeat permanere. Et pro confirmatione Filippum clericum scribere rogauimus. Actum Luca ....…………………..…

271.
CHARTA VENDITIONIS.
                        
772 luglio 1, “in Aquario, Monte Bellio”, Monteveglio (Bologna).

p. 379

Copia membr. del secolo XII, archivio di Stato in Reggio Emilia.

+ In nomine domini Dei saluatoris nostri Iesu Christi. regnantibus domno Desiderio et Adhelchis excellentissimis regibus, anno pietatis regni eorum in Dei nomine sexto decimo et tercio decimo, primo mense iulio, indicione decima; feliciter. Scripsi ego Stephanus notarius rogatus et petitus ab Iohanne in Dei nomine duce, ipso presente, adstante, michique dictante, quique fatetur

p. 380

se inite bone fidei, iure optimo et legibus, sub duplo, bone condicionibus, sed et rei quoque instructe meliorateque, taxatione habita, distraxisse et distraxi, uendidisse et uendidit ego suprascriptus Iohannes in Dei nomine dux a presenti die uobis domne Anselperge in Dei nomine abbatisse uel cuncta congregationis in monasterio Domini Saluatoris, sito infra muros ciuitatis Brixie, id est in fundoras seu casalias qui reiace trans Mucia, qui nobis per dono et precepto a regia potestate concessa sunt, ad pertica legitima de pedes duodecim plenarios, et mensura completa ad ratione facta iuges duodecentos, infra Redduto in territorio Motinense, ubi inter adfines: ab uno latere da oriente Mucia percurrente, et ab alio latere da meridie monasterium Domini Saluatoris sito in Leonis habente, seu et a tercio latere da occidente monasterium Sanctorum Apostolorum et Sancti Siluestri habente, atque a quarto latere ab occasu limite Polito; qui

p. 381

nunc sunt et si quis alii adfines sunt uel ab origine fuerunt, quotquot et populus, finibus, terminibus, campis, pratis, pascuis, siluis, salectis, sacionalibus, riuis, fontibus, aquis perhennis, uel omnibus infra se habente; et infra suprascripta coerentia uendimus uobis suprascriptos duocentos iuges. precio autem placitum et definitum, sicut inter nos conuenit, in auro solidos duocentos. et repromitto me ego suprascriptus Iohannes dux, una cum meis filiis et heredibus uobis domne Anselperge abbatisse uel cuncta congregatione monasterii Domini Saluatoris, sito infra ciuitate Brixia, infra easdem coerentia, suprascriptos duocentos iuges ab omni quemque homine defensare; et si defendere minime potuero, promitto me uobis componere suprascriptos duocentos iuges, talis et alios talis, una quoque inibi a uobis edificauit aut melioratione fuerit in duplo. Acto in curte mea in Aquario, Monte Bellio, territorio Bononiense, sub die, regnum et indicione suprascripta; feliciter.

  • + Iohannes in Dei nomine dux in hanc cartula uendicionis a me facta, sicut superius legitur, manu mea propria subscripsi.

  • + Signa manus Autelmoni germano Theoderoni castaldius testis.

  • + Stephanus notarius scriptor istius cartule uendicionis post roborata a testibus, tradita ea compleui et dedi.

p. 382

272.
CHARTA PROMISSIONIS.
                        
772 settembre 4, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege et filio eius domno nostro Adelchis rege, ano regni eorum sexto decimo et quarto decimo, pridie nonas septembris, per indictionem undecimam. Manifestum est mihi Ursiperto clerico filio Uuilifridi de loco Controne, quia petiui et rogaui te uirum beatissimum domnum Peredeum in Dei nomine episcopum, ut mihi dimessuriam dare iuberis, qualiter ad honorem

p. 383

presbiterii peruenirem, simul et me rectorem in ecclesia beati Sancti Casciani in suprascripto loco Controne ordinare iuberis; et pro tua misericordia me audire dignatus es. modo uero per hanc cartulam repromittere preuideo ego qui supra Ursipertus clericus tibi uiro beatissimo domno meo Peredeo in Dei nomine episcopo, ut in omnibus oboediens tibi secundum sanctos canones esse debeam, simul et successoribus tuis, sicut alii sacerdotes uestri. et neque contra uos neque contra presbiterum uestrum, quem uos in ecclesia uestra Sanctae Iuliae baptismale, agere presumam, neque sine uestra licentia uel de ipso presbitero uestro missam cantare debeam in ipsa ecclesia Sancti Cassiani; et per singulos annos uobis et successoribus uestris reddere promitto duos berbices bonos in natale sancti Gerbasi, hic Luca. et si haec omnia suprascripta capitula a me adimpleta et conseruata non fuerint, spondeo ego qui supra Ursipertus clericus tibi domno meo Peredeo in Dei episcopo et successoribus tuis conponere auri soledos numero quinquaginta. Et pro confirmatione Rachiprandum clericum scribere rogaui. Actum Luca.

  • Signum + manus Ursiperti clerici, qui hanc cartulam fieri rogauit.

  • Signum + manus Uuilifridi genitoris eius consentientis.

  • + Ego Deusduna presbitero rogatus ab Ursipertu clerico in hanc cartula me teste suscribsi.

  • + Ego Filippus clericus rogatus ab Ursiperto clerico in hanc cartulam me teste subscripsi.

  • + Ego Audeprandus clericus rogatus ab Ursipertu clerico in hanc cartulam me teste subscripsi.

  • + Ego Rachiprandus clericus post traditam conpleui et dedi.

p. 384

273.
CHARTA PROMISSIONIS.
                        
772 settembre 6, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio et Adelchis regibus, anno regni eorum sexto decimo et quarto decimo, octabo idus mensis septembris, per indictionem undecimam. Manifestum est mihi Uualtulo clerico de Placule, quia per hanc cartulam firmare te preuideo Austrule filio quondam Rotpertuli in casam et res mea in loco Muntione, in ipsa casa ubi ipsi genitor tuus antea residet; tali uero tenure, ut tu in ipsa casa resedere debeas, et res ad ipsa casa pertinente bene laborare et gubernare et meliorare debeas, et mihi et ad

p. 385

heredibus meis omnia, quidquid in terra seu in uinea ad ipsa casa pertinente Dominus donare dignatus fuerit, nobis omnia exinde medietate reddere debeas; excepto ipso orto, quod est prope ipsa casa, tibi priuatum habere debeas. et me seu misso meo, quando iuidem uenerimus, bene gubernare debeas, et neque senio neque angaria nobis facere non debeas; nisi tantum de labore et uino nobis, ut dixi, omnia medietas reddere debeas. unde repromitto me ego qui supra Uualtulo clerico una cum heredibus meis tibi Austrulo, ut si tu in ipsa casa habitauerit et ipsa meliorauerit, simul et omnia res ad ipsa casa pertinente, et nobis omnia, sicut superius legitur, adinpleuerit, iustitia de labore et uino nobis reddendum, et nos te de ipsa casa uel res foris expellere quesierimus per quolibet genio, et in aliquo uobis superponere quesierimus, spondeo me et heredibus meis esse conponituros tibi auri soledos nomero uiginti; et hec cartulam in sua maneat firmitate. Et duas cartulas prope uno tenore conscriptas partibus meis Filippum clericum scribere rogaui. Actum Lucam.

  • Signum + manus Uualtuli repromessuri, qui hec cartulam fieri rogauet.

  • Signum + manus Matanci clerici testis.

  • Signum + manus Insari clerici testis.

  • Signum + manus Lanperti clerici filii quondam Guntelmi clerici testis.

  • Signum + manus Ursiperti filii quondam Gumperti testis.

  • + Ego Rachiprandus clericus rogatus a Uualtulo clerico me teste subscribsi.

  • Ego Filippus clericus post traditam conpleui et dedi.

p. 386

274.
PRIVILEGIUM PATRIARCHAE AQUILEIENSIS.
                        
772 ottobre 13, Pavia.

Falsificazione.

Copia membr. del secolo X, Brescia, biblioteca Queriniana.

p. 387

Sigualt seruus seruorun Domini patriarcha. Dum nostra mediocritas ex felicissimorum principum Desiderii et Adelgisi una cum collegis nostris religiosissimis et sanctissimis episcopis ob totius ortodoxe ecclesie statum peruenta fuisset, singola queque superflua Deo auxiliante subtilius elimata, poposcit a nobis ueneratio tua, beatissima Anseberga abbatissa, per Prandulum cubicularium sacri palatii seu et prepositum monasterii uestri, ut uenerabile eundem monasterium uestrum, quod situm est in urbe que dicitur Brixia, quod constat ad honorem Domini Saluatoris constructum, priuilegii infulis a nostra frueretur auctoritate, quatenus, concordantibus nobis

p. 388

reuerentissimis episcopis nostris ex communi adsensum eternale predicti oraculi robur stili nostri firmitas impertiret. et quia semper sunt exibenda que utilibus fuerint in limationibus impetrata, placuit ergo modis omnibus, ut pie deuotionis imploratio salubri moderetur interuentionis adsensu. quoniam uero conata est religio tua salubriter a nobis extorquere, quatentus prefatum monasterium Domini Saluatoris cunctaque monasteria cum uniuersis basilicis ad se pertinentibus, qui a piissime adque tranquillissime Anse regine iure constructum esse noscitur priuilegiis sedis sancte nostre Aquiligensis, cui Deo auctore deseruimus, decoretur. quapropter piis desideriis uestris fauentes, hac nostra auctoritate id quod recte exposcitur, effectui mancipamus; et ideo omnem cuiuslibet ecclesie sacerdotem quamlibet ditionem habere prohibimus, ita ut, nisi ab abbatissa monasterii fuerit inuitatus, nec missarum ibidem sollemnitate quispiam presumat omnimodo celebrare, ut libere liceat sororibus ibidem degentibus regularem normulam inuiolabiliter obseruare. sacerdotales uero ordines, a quocumque et de quacumque ciuitate episcopo abbatissa uoluerit, inreprehensibiliter ordinetur. si quando uero, ut sunt humani generis casus, abbatissa obierit, non aliunde, sed ex eadem congregatione, religiosissime monache in loco defuncte abbatisse eligant successorem; illud uidelicet addentes, ut quidquid ibidem iusto ordine a quocumque episcopo uel a qualibet persona inlata sunt seu futuris temporibus fuerint illatura, siue ex nostra ditione seu ex episcoporum nostrorum inmutilata modis omnibus ualeant permanere. nec hoc pretereundo esse conspicimus, ita ut abbatissa, que quocumque in tempore fuerit, nulli licentia concedatur codices aut uasa sacrata aut quolibet thesaurum ecclesie quoquomodo donare aut alienare. Si quis autem contra hanc nostram serenissimam dispositionem temerarius ausibus adire temptauerit, eterno anathemate plectendos esse censemus. Conscripta huius priuilegii seriem anno inuictissimorum principum Desiderii et Adelgis .XVI. et .XIIII., sub indictione .XI. Dato Ticino, in urbe regia, .III. idus octobris.

p. 389

Sigoald gratia Dei patriarcha in hoc priuilegii textu a nobis salubriter elimatum manu propria subtus scripsi.

Apolinaris Christi misericordia indignus humilis episcopus in hoc priuilegii textu manu mea subscripsi.

Otto in Dei nomine episcopus in hoc priuilegii textu manu mea subscripsi.

Iulianus humilis episcopus in hoc priuilegii textu manu mea subscripsi.

Felix humilis episcopus in hoc priuilegii textu manu mea subscripsi.

Felix peccator episcopus in hoc priuilegii textu manu mea subscripsi.

275.
CHARTA OFFERSIONIS.
                        
772 novembre 20, Vaiano.

Copia del sec. X, archivio Arcivescovile di Lucca.

Exempla cartule. + In nomine Domini. die uigisimo mense nouebrio, rengnante domno nostro Desiderio et Adelghisi regibus, anno .XVI. et .XIIII., per indictione undecima; feliciter. Gairepert uir religiosus clericus filio bone memorie Arepert dedi et tradedi offersionis titulo terrula

p. 390

petiola una, quod auere uisu sum in loco Uariano, de prato meo ad ecclesia Sancti Laurenti sito in predicto loco Ueriano. et posita suprascripta terrula prope ipsa eclesia, tantum inter medio uia decurret; et est per mensura ipsa mea datione auente in longitudo manibus mensurata pedis triginta, latitudo uero pedis uiginti; et est in terra de finis posita ab uno latere suprascripta uia, et de tris partis terra mea daturi, que mihi reseruo. ec autem suprascripto petiolo de iam dicta terra, sicut superius legitur, ad ipsum sanctum et uenerabilem locum offersi, et condonare adque tradere preuidi; in tale enim tinore uel pretexto, ut, dum Mangnenfridi abbas deseruiens Sanctorum Dei et conuersus uel eiusque subcessoribus posteris aduiuere meruerent, suprascripta offersio predieta terra in suam integram aueant potestatem lauorandum, regendum, meliorandum, usufructum capiendum, et post eius decessum reuertar ad ipsa sancta Dei ecclesia uel eius rectores iuidemque deseruientibus; omni tempore in suam aueant potestatem. Quam uiro unc liuello offersionis et confirmationis Teoderam notarium scriuere rogaui. Actum predicto loco.

  • Ego Gairipert clericus, qui unc scripti firmitatis fieri rogaui, et manus mea suscripsi.

  • Ego Aribertu presbiter rogatus ad Gairepert clerico me teste subscripsi.

  • Signum + manus Tanepert filio quondam Barucioni da Sancto Andrea testis.

  • Signum + manus Arnepert aurifici rogatus testes.

  • Ego qui supra Teuderam notarius pos tradita conpleui et dedi.

p. 391

276.
CHARTA OFFERSIONIS.                         

772 novembre 25, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege et filio eius domno nostro Adelchis rege, anno regni eorum sexto decimo et quarto decimo, septimo kalendas decembris, per indictionem undecimam. Manifestum est mihi Lucifrido filio quondam Sanctioli Transpadani, quia per hanc cartulam offero Deo et tibi ecclesiae beati Sancti Columbani, sitae a uiro beatissimo domno Peredeo episcopo prope hanc ciuitatem Lucanam, duas portiones de casa abitationis meae in Scragio, una cum duabus portionibus de fundamento ubi superposita est eadem casa; similiter de curte et puteo et orto, una cum arboribus suis; ut dixi, duas portiones in integrum

p. 392

Deo et tibi suprascriptae ecclesiae offerre praeuideo. eo enim tenore, ut pro iam memorata re ego per singulos annos natale sancti Columbani in mense nouembre reddere debeam quindecim libras de oleo ibi, et in ipsa casa resedere debeam. et neque a me neque a meis heredibus haec cartula possit disrumpi, sed omni in tempore stabilis permaneat. et si filii mei praedictum oleum in ipsa ecclesia reddere uoluerint per unumquemque annum, licentiam abeant in ipsa casa resedendi. Et pro confirmatione Austripertum presbiterum scribere rogaui. Actum Luca.

  • Signum + manus Lucifridi, qui hanc cartulam fieri rogauit.

  • + Ego Tassipertus presbiter rogatus a Lucifridi me teste subscripsi.

  • + Ego Gumprandus presbiter rogatus a Lucifridi in hanc cartula me teste subscripsi.

  • + Ego Alpert clericus rogatu a Lucifidi in an cartulam me teste subpscripsi.

  • + Ego Austripertus presbiter post traditam conpleui et dedi.

277.- 283.

spektrum.GIF (657 Byte)