Textsspektrum.GIF (657 Byte)

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden (CDL 2)

Einleitung CDL 1 Originalurkunden Kopial überlieferte Urkunden Gefälschte oder verfälschte Urkunden Der Fälschungskomplex von Cremona

Einleitung CDL 2 Codice Diplomatico Longobardo

spektrum.GIF (657 Byte)

CODICE DIPLOMATICO LONGOBARDO

125.-131. 132.-136. 137.-140.  141.-145. 146.-151. 152.-156. 157.-161. 162.-166. 167.-174.
175.-181.
182.-190. 191.-201. 202.-208. 209.-214. 215.-221. 222.-228. 229.-235. 236.-242.
243.-253.
254.-261.

262. CHARTA DONATIONIS 263. CHARTA CONVENIENTIAE 264. CHARTA CONVENIENTIAE  
265.
CHARTA COMMUTATIONIS 266. CHARTA OFFERSIONIS 267. CHARTA OFFERSIONIS   
268.
CHARTA OFFERSIONIS

269.-276. 277.-283. 284.-291.  292.- Appendice

spektrum.GIF (657 Byte)

262.
CHARTA DONATIONIS.
772 marzo 4, Bergamo?

Carta perduta. E’ ricordata nel seguente placito del febbraio 843 (orig. archivio Capitolare di Bergamo).

+ Dum in Dei nomine in Glesialba in iuditio resedesimus nos Rotcario comes una simul cum Ambrosione, Rumoaldo, Alfre, Stefano scauinis, erantque ibi Uuinetado, Uulfaldo sculdahis et reliquis multitudo, ibique altregantes nostris uenerunt presentia Uuillebado archidiaconus una cum Teuderolfo uocato suo, nec non Stefanus

p. 361

de Colonias. dicebat his ipse Stefanus: dedisti mihi uuadia a diuitione fatiendum de casis et rebus illis qui fuerant quondam Brandulfi, qui fuit genitor coniunge mee nomine * *, tam in fundo Leucade seo per alias diuersas locas uel uicos; nunc uero queritis mihi subtrare casis et rebus illis in fundo et uico Suresele, locus ubi dicitur Ursianica …. per qua ratione Uuillebado et Teuterolfo uocato suo dixerunt: de casis et rebus illis, ut supra, Suresele, locus ubi dicitur Ursianica, et inde tibi a parte coniunge tue portio nec diuisione non damus, eo quod ipsis casis uel rebus in fundo Suresele auenerunt a parte Sancti Casiani a quondam Liminius archipresbitero, et eidem auenerunt per donum et preceptum regi, et ipse, sicut eidem auenerunt, concesserat et donauit in predicta basilica Sancti Casiani; in ea namque ratione, ut quando a diuisionem uenisent germani eiusdem, ut ipsis casis uel rebus in fundo, ut supra, Suresele, locus ubi dicitur Ursianica, nullatinus inter se diuidere debuissent, nisi omnia et in omnibus ex integrum in ipso sancto loco et senedochio permansissent. et ecce ipsum preceptum regum seo et ipsius Leminioni presbitero hic presentes manibus abemus. dum taliter egisent, sic nos iudicibus ipsum preceptum relegi fecimus. legebatur in eumdem preceptum, eo quod Ratchiso rex concesserat his ipsis casis uel rebus qui sunt polsitis in fundo Suresele, locus qui dicitur Ursianica, eidem Leminioni presbitero ex integrum. erat scripto ipsum preceptum, ex dictato Asterii notario, per mano Gauigiosis, in palatio Papia, septima die mense iulio, in regno tertio, per indictione quinta decima. cartola uerum Leminioni presbitero legebatur

p. 362

in eadem, sicut ipsi aserebant, eo quod, sicut ipsius Leminioni presbitero auenerunt per ipsum preceptum Rattechisi regi, sic his omnibus casis uel rebus condonauit et concessit ad ipso sancto senedochio Sancti Casiani; in ea uidelicet ratione, ut, quandoque germani eiusdem Liminioni presbitero ad diuisionem uenissent, de ipsis casis uel rebus nullatinus exinde diuisionem accepissent, set ex integrum in ipso sancto senedochio in perpetuum permansisent pro remedio anime ipsius Liminioni presbitero. erat scripta per mano Uualdoni presbitero, tempore Desiderii et Adelghisi regis, annis regni eorum sexto decimo et tertio decimo, quarto die intrante mense martio, per indictione decima. relectu preceptum et ipsa cartola, tunc nos iudicibus paruet esse recte. ita iudicauimus, iusta ipsum preceptum et ipsa cartola Liminioni presbitero, ut Stefanus de ipsis casis uel rebus a parte coniunge sue diuisione percipere non poteret, nisi ex integrum iusta statutum Liminioni presbitero in ipso sancto senedochio permaneret. Fenita ac causatio tempore domni Hlotarii imperatori, anni imperii eius uigisimo quarto, mense februario, indictione sexta. Unde ac notitia a parte Sancti Casiani mihi Ingheberto notario scribere amonuerunt.

  • Signum + manus Rotcarii comitis in hunc iuditio interfuet.

  • + Ego Benedictus interfui.

  • + Ego Brandulfus interfui.

  • + Ego Ingheberto interfui.

  • Signum + manus Uulfaldi sculdahis in his actis interfuet.

263.
CHARTA CONVENIENTIAE.
                      

772 marzo, (c. metà-fine), Roselle (Grosseto).

p. 363

Originale, archivio di Stato di Siena.

+ In Dei nomine. regnantibus domnis hac piissimis domno Desiderio et Adelchis regibus, anno regni eorum sexto decimo et tertio decimo, mense martio, per indictione decima. Consta me Guntifridi uirum deuotum filio quondam Tati exercitalis Clusine ciuitatis, hac die firmasse et firmaui te Auderado filio Querini in medietate de casa genituri tuo que hauire uisu sum Roselle, trans fluuio Umbrone, ubi dicitur Iuncarico, cum uineis, terris, siluis, pascuis, cultu et incultu,

p. 364

seo semouentibus intrinsecus case, eramen, ferro, peculis, omnia et ex omnibus quantum ad ipsa medietate de suprascripta casa, qui mihi da Pertingo consobrino meo in partem aduinet; in tali uiro tenure, ut tam tu qui supra Auderado quam eridis tus mihi iam dicto Guntifridi quam ad eridis meus  per unumquequem annos persoluere diueas iuidem, infra loco, tertia ebdomada, tam ad mano quam et cum boues, et traere nouis de domnico in istate, quando tempus fuerit, ad ciuitate dece modia sale. et, quod menime fieri non credo, ego Gutifridi uel meus eridis tibi Auderado uel ad tuos eridis amplius superinposuerimus quam supra decriui, et exinde de ipsa casa uel ris expellerimus, alii cognuscentis Deo timentis homenis quod nostra fuerit culpa, tunc spundeo mi ego Guntifridi una cum meus eridis tibi Auderado uel ad tuos eridis, ut det uobis parte de ris mouille secundum usu loci istius Roselle, et insuper conpunamus uobis solidos uiginti. unde spundeo mi ego Auderado una cum meus eridis tibi Guntifridi uel ad tuus eridis, si in suprascripta casa tua non residderimus et uobis angaria uel ipso sale non traerimus, omnia qualitcr superius decriuistis non persolseremu, aut de ipsa casa egressi fuerimu seo aliluue inauitauerimus, per nostra superuia alii cognuscentis Dei timentis homenis quod nostra fuerit culpa,tunc spundeo mi ego Auderado una cum meus eridis tibi Guntifridi uel ad tuos eridis, ut exeamus inanus et uacuus de ipsa ris ubi me superius confirmastis, et insuper conpunamus uobis solidos uiginti. Unde due carte Trasimundus presbiter amico nostro scriuere rogauimus. Actum Roselle, ad Sancto Donato, mense et regnum et indictione suprascripta; feliciter.

p. 365

  • Signum + manus Guntifri uiri deuoti firmaturi et conserbaturi, qui hanc chartulam fieri rogauet.

  • Signum + manus Auderadi repromissuri et conserbaturi.

  • Signum + manus Karoli uiri deuoti testis.

  • Signum + manus Muzziuli actoris uiri deuoti testis.

  • + Ego Aluartu uir uenerabilis presbitero rogus ad Guntifrit et Tetteupertu me testis subcribsit.

  • Ego Trasimundus indignus presbiter post tradita conpleui et dedit.

264.
CHARTA CONVENIENTIAE.
                      

772 marzo, (c. metà-fine), Roselle (Grosseto).  

Originale, archivio di Stato di Siena.

p. 366

+ In Dei nomine. regnantibus domnis hac piissimis domno Desiderio et Adelchis regibus, anno regni eorum sexto decimo et tertio decimo, mense martio, per indictione decima. Consta me Guntifridi uirum deuotum filio quondam Tati exercitalis Clusine ciuitatis, hac die firmasse et firmaui te Teudipert homo liuero in casa quem hauire uisu sum Roselle, tran fluuio Ombrone, ubi dicitur Iuncarico, ubi residit quondam Pertulo, cum omnia et ex omnibus ad ipsa casa pertenentem, qualiter ipse Pertulus ad suas hauuet manus; in tali uiro tenure, ut tam tu Teudiper quam eridis tuus mihi iam dicto Guntifridi quam ad eridibus meis per unumqueque annos persoluere diueas iuidem, infra loco, tertia ebdomada, tam ad mano quam et cum boues, et traere nobis ad citate de domnico in istate, quando tempus fuerit, dece modia sale. et, quod menime fieri non credo, si forsitans de persona tua tu antedicto Teudiper alterius attene apparueret, hanc supernominatas ris meas in mea reseruo potestate. et si in uira liuertate permanseret, ego Guntifridi uel meus eridis tibi Teudipert uel ad tuos eridis amplius superinposuerimus quam supra decriui, et exinde de ipsa casa uel ris expellerimus, alii cognuscentis Deo timentis homenis quod nostra fuerit culpa, tunc spundeo mi ego

p. 367

Cuntefrit una cum meus eridis tibi Teudipert, si liuer fuerit, aut ad tuos fiio, ut det uobis parte de ris mouile secundum usu loci isstius Roselle, et insuper conpunamus uobis solidos uiginti. unde spundeo mi ego Teudipert una cum meus filios tibi Cuntifridi uel ad tuos eridis, si in suprascripta casa tua non residderimus et uobis angaria uel ipso sale non traerimus, omnia qualiter superius decriuistis non persolseremus, aut de ipsa casa egressi fuerimus et aliuue inauitauerimus, per nostra superuia ali cognuscentis Deo timentis homenis quod nostra fuerit culpa, tunc spundeo mi ego Teudipert una cum meus eridis tibi Cuntefridi uel ad tuus eridis, ut exeamus inanus et uacuus de ipsa ris ubi me superius confirmastis, et insuper conpunamus uobis solidos uiginti. Unde due carte Trasimundo presbitero amico nostro scriuere rogauimus. Actum Roselle, ad Sancto Donato, mense et regnum et indictione suprascripta; feliciter.

  • Signum + manus Guntifridi uiri deuoti firmaturi et conserbaturi, qui han cartulam fieri rogauet.

  • Signum + manus Teudipert repromissuri et conserbaturi.

  • Signum + manus Karoli uiri deuoti testis.

  • Signum + manus Muzziuli actoris uiri deuoti testis.

  • + Ego Aluartu uir uenerabilis presbitero rogatus ad Guntifrit et Teudipertu in ac cartula me testis subscripsit.

  • Ego Trasimundus indignus presbiter post tradita conpleui et emisit.

p. 368

265.
CHARTA COMMUTATIONIS.                       

772 marzo 30, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege et filio eius domno nostro Adelchis rege, anno regni eorum sexto decimo et tertio decimo, tertio kalendas aprilis, per indictionem decimam. Manifestum est mihi Teudiperto filio bonae memoriae Lucifi, quia conuenit inter me et te Rachiprandum presbiterum rectorem ecclesiae beatae Sanctae Mariae sitae in Sexto, ut inter nos cambium de aliquanta uinea facere deberimus. et per hanc cartulam do ego tibi in uiganium duas petias de uinea mea in loco Ceule: et est tenente ambo capita una de ipsis petiis in uinea de filiis bonae memoriae Richiprandi, et uno latere in uinea praenominatae ecclesiae, alio quoque latere in uinea de filiis quondam Rachiperti; et illa alia petia est tenente capite uno in terra ipsius ecclesiae et alio capite in suprascripta uinea, latere enim uno est tenente in uinea eiusdem ecclesiae, alio uero

p. 369

in uinea de filiis ipsius Rachiperti; ambae ipsae petiae sunt per mensuram plus minus sistariorum uiginti. et recepi a te, per consensum uiri beatissimi domni Peredei in Dei nomine episcopi, in cambium duas petiolas de uinea suprascriptae ecclesiae in loco Torclare, et per offersionis cartulam ipsas uineas dedit in potestate ipsius ecclesiae Uuilleradulus, et sunt ambae ipsae petiae admembratae in uinea nostra, una cum ipso uirgario praedictae ecclesiae, quantum infra ipsam clausuram nostram Uuilleradulus abuit; et ipsae uineae sunt per mensuram plus minus sistariorum decem et octo. ita uero, ut haec uigania inter nos omni in tempore, sicut superius leguntur, permaneant. et melioratum cambium dedi quam recepissem, et una cum arboribus suis in praefinito. unde repromitto ego qui supra Teudipertus una cum meis heredibus tibi Rachiprando presbitero uel successoribus tuis, ut si nos uobis ipsam rem, quam tibi in cambium dedi, intentionauerimus, aut retragi quaesierimus, spondeo cum meis heredibus tibi et successoribus tuis conponere eam uobis duplam, in ferquide loco, sub extimatione cum quo tunc fuerit. Et duas cartulas prope unum tenorem conscriptas Austripertum presbiterum scribere rogauimus. nisi si ab alio homine defendere non potuerimus nos uobis ipsam rem, uos in ipsam rem uestram, quam nobis dedistis, intrare debeatis; sed sic tamen absque omni conludio nostro. Actum Luca.

  • + Ego Teudipertu in anc pagina ad me facta manus mea subscripsi .

  • Signum + manus Cheifridi filii quondam Audacis de Brancalo testis.

  • Signum + manus Pranduli filii quondam Radualdi testis.

  • Signum + manus Aripaldi filii quondam Gheiripaldi clerici testis.

  • Signum + manus Stabilis filii Causuli testis.

p. 370

  • Signum + manus Coffuli clerici filii Causuli de Subgrominio testis.

  • + Ego Austripertus presbiter post traditam conpleui et dedi.

266.
CHARTA OFFERSIONIS.                       

772 aprile 2, S. Cassiano, Pieve Fosciana.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domni nostri Desiderius et Adalchis regibus, anno regni eorum sexto decimo et tertio decimo, alia die post calendas aprilium, indictione decima; feliciter. Ego Autulu uir religiosus clirico filio quondam Bonuald de uico Turrite basilice Sancti Cassiani, sita in loco qui uocitator ad Basilica, finibus Castrinouo, perpetuam salutem dixet. Offero Deo et beati sancti Cassiani personas meas et omnem res mea,

p. 371

quantum auire uisus sum in omni loco, qui mihi ligibus pertenet, tam casa auitationis me, uui commanire uisus sum, cum terris, uineis, siluis, castanietis, pratis, pascuis, cultum uel incoltum, mouile uel inmouile seo semouentebus, seo et case massaricie cum omnem adiacentia sua ad ipse case pertenente; omnia et in omnibus, quidquid ad me pertenet, tibi Dei basilice in integrum offerire uideor. in tale uiro tenore repromitto una cum meis heridis, quem numquam nullo tempore aueamus potestatem de ipsa iam dicta res nec uendendi nec donandi nec in alia eclesia faciendi nec ad nus per nullo ingenio alienadi, set qualiter a me offertum est, omni tempore stauilem permaneat. et nulli liceat nolle quod semel uoluet. Et pro confermationem Uuillerad scrivere tradedi. Actum ad eclesia Sancti Cassiani; factum feliciter.

  • Signum + manus Autuli clirici, qui hanc cartula fieri rogauet.

  • + Ego Toto rogatu at Autulu clerico in a pagina me testi suscripsi.

  • + Ego Teupert presbiter rogatus at Autulo clerico in anc pagina me testis suscripsi.

  • + Ego Cospulu clerici rogatus at Autulu clerico in an pagina me testi suscripsi.

267.
CHARTA OFFERSIONIS.
                      

772 aprile 3, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

p. 372

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio et Adelchis regibus, anno regni eorum sesto decimo et tertio decimo, tertio die post calendas aprilis, indictione decima; feliciter. Barutta clericus filio quondam Barucci, hauitature in loco qui dicitur Brancalu, perpetuam salutem. Uita tempore et mortis omnipotens Deus sue reseruauet notitie; hoc enim antequam nus repentina obserueat mortis, diuemus dispensare, qualiter anime nostre medillam adquirat. Unde ego qui supra Barutta clericus uolo et per hanc pagina tradere adque offerrere uideor Deo et tibi eclesie Sancti Georgi, ubi Deusdede presbitero rector esse uidetur, sito in loco qui dicitur Generiano, duas petias de terra mea quem hauire uideor: has una ipsa prope suprascripta eclesia, qui est una de ipse petie uites superposita, et est uno capo tenente in uinea de filii quondam Tatduli, alio capo tene in uinea Roppert, et uno latere alio latere tene in uinea de suprascripta eclesia, qui da me et da germani mei in uiganeum abuinet; ille alia petia est uno capo tenente in uinea mea et de germani mei, alio capo tene in ipsa uinea qui da me et de germani mei in uiganeum obuinet, uno latere tenente in terra Roppert et de consobrini eius, alio latere tene in terra Pranduli gastaldii. suprascripta terra ambas petias, comodo circumdate sunt cum arboribus qui interesse uidetur, tibi predicta Dei eclesia offerrere uideor in integrum, ut hab odierna die in tua predicta Dei eclesia uel de costus, qui iniui

p. 373

rector esse uidetur, sit potestatem; quia propter Dei timore et remedium anime mee taliter esse constituo. Et pro confermationem Saxu iscriuere rogaui. Actum Luca.

  • Signum + manus Barutte clerici, qui hanc pagina fieri rogauet, sicut supra legitur.

  • Signum + manus Uualaprand filio bone memorie Raduald testes.

  • Signum + manus Fuscio filio quondam Lopi testes.

  • Signum + manus Rattelmi de Uico testes.

  • Signum + manus Mauri calderari testes.

  • Signum + manus Cheifred filio quondam Auduaci testes.

  • + Ego Saxu post tradita conpleui et dedi.

268.
CHARTA OFFERSIONIS.                       

772 aprile, Paterno, in Val di Cornia.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In nomine domini Dei et saluatoris nostris Iesum Christi, regnante domni nostri Desiderio et Adalchis regibus, anno regni

p. 374

eorum in Dei nomine sexto decimo et tertio decimo, mense aprilis, indictione decima. Ideo consa me Cheidulu filio quondam Dommuli, auitatoris loco Paternu maiure, considerante nus Dei timore, et pro mercide anime nostre offero omnes res mea Deo et ad eclesia beati Sancti Reguli, que situm est loco Gualdo, ubi corpus eius requiescit et Anpulu rector esse uidetur; ut iam dixi offero omnes res mea, tam casa auitationis cum fundamentis, curte, orta, pratis, uineis, oliuetis, terris cum arboribus suis ……… et in omnibus me pertenente, cultum uel incultum, offero Deo et ad eclesia beati Sancti Reguli. unde in mea nulla reseruo potestate, scepto ………, que in mea reseruo potestate, quetque de ipsa iudicare uoluero tantum. in tali enim tinorem, ut per singulus annus exende reddere debeamus nus aut nostris heridis unum tremissem. que sumu ego Cheidulu sic repromitto, si forsitans uendedero aut donauero aut alienauero ipsa iam dicta res, aut per qualiue ingenio argumenti da ipsa sancta Dei eclesia resuptrahere quesiero, nus ipsi aut nostri herides, habeat lecentia sacerdo, qui iuidem ordinatus fueres, in ipsa res introire et reprendere, sicut eam per cartula uenditionis ……………. . Quam uiru cartula offertionis ego Autelmu presbiter rogatus ad Cheidulu scripsi. Actum loco Paterno, regnum et indictione suprascripto; feliciter.

Signu + manus Cheiduli, qui hanc cartula offertionis fierit rogauis.

Signu + manus Taniperti filio quondam .... testis.

p. 375

  • Signu * * manus Alifret fili quondam Magnifret testis.

  • Signu * * manus Clarissimi filio quondam Gudiperti testis.

  • Signu + manus Tanifret filio quondam Magnifret testis.

  • Signu + manus Mauri filio quondam Magnifret testis.

  • Ego Autelmu presbiter pos tradita conpleui et dedi.

269.- 276.

spektrum.GIF (657 Byte)