Textsspektrum.GIF (657 Byte)

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden (CDL 2)

Einleitung CDL 1 Originalurkunden Kopial überlieferte Urkunden Gefälschte oder verfälschte Urkunden Der Fälschungskomplex von Cremona

Einleitung CDL 2 Codice Diplomatico Longobardo

spektrum.GIF (657 Byte)

CODICE DIPLOMATICO LONGOBARDO

125.-131. 132.-136. 137.-140.  141.-145. 146.-151. 152.-156. 157.-161. 162.-166. 167.-174.
175.-181.
182.-190. 191.-201. 202.-208. 209.-214. 215.-221. 222.-228. 229.-235. 236.-242.
243.-253.

254. CHARTA OFFERSIONIS 255. NOTITIA IUDICATI 256. CHARTA OFFERSIONIS  
257.
CHARTA COMMUTATIONIS 258. CHARTA OFFERSIONIS 259. CHARTA OFFERSIONIS  
260.
CHARTA PROMISSIONIS
261. CHARTA OFFERSIONIS

262.-268. 269.-276. 277.-283. 284.-291.  292.- Appendice

spektrum.GIF (657 Byte)

254.
CHARTA OFFERSIONIS.

771 maggio, Salisciamo, terr. di Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

p. 337

+ In Dei nomine. regnante domni nostri Desiderio et Adelchisi regibus, anno regni eorum quinto decimo et duodecimo, mense magio, indictione nona; feliciter. Ego Guntelmi clericus filio bone memorie Aufridi, hauitature in Salisciamo, do, duno et per hanc pagina offero Deo et tibi eclesia beati Sancti Petri, qui ad me fundata est in proprio meo territurio in loco Salisciamo, id est una casa mea quem hauire uisu sum in loco Ualliccle, ubi Bonulo massario meo resedire uisu est, qui mihi da Guntifridi barbano meo obuinet per cartula, una cum fundamento, curte, ortalias, terris, uineis, siluis, uirgare, pratis, pascuis, oliuetis, cultum uel incultum, mouile uel inmouile seo semouentibus; omnia et in omnibus, quantu mihi per iam dicta cartula da ipso Guntifridi obuinet, qui est ad ipsa casa pertenente, iniui tradita adque offerta esse diueas; exepto illa alia res qui mihi per alii homeni obuinet. simul do, duno adque offoro Deo et tibi predicta eclesia una petia de uinea mea in loco Salisciamo, qui ipse uinea capo tene in uia publica et alio capo tene in uinea mea qui supra Guntelmi, quem in mea reseruo esse potestatem, seo et in uinea Alipert, et uno lato tene in terra Deusdedi, et alio lato est tenente in uinea mea qui supra Guntelmi clerici, comodo tramite percurre, quem in mea reseruo esse potestatem; ipsa petia in integrum, cot est plus mino modiloco uno. simul et una petia de terra mea in iam dicto loco Salisciamo, qui est ipse terra uno capo tenente in terra de

p. 338

filio quondam Lopardi seo et in Alipert, et alio capo tene in uinea de filio quondam Lopardi, et lato tene in terra de iam dicta eclesia Sancti Petri, et alio lato est tenente in uinea Framipert; per designatas locas, ista petia dare uideor in uiganium tibi eclesia beati Sancti Petri pro terra illa, cot est modiloco uno, quem Domnuccio tibi beati Sancti Petri donauet et ego ipsa exinde tulli et dedi Autpert, cot est plus mino iscaffiliorum tres ipse petia, que pro isto modiloco dare uideor. ipsa iam dicta casa uel res uolo ego qui supra Guntelmi clericus, ut sit donata adque offerta tibi eclesia beati Sancti Petri pro remedium anime me; exepto ipsa petia que iniui in uiganeum dedi, ut sit data in ipsa eclesia pro uiganeum. sic tament uolo ego qui supra Guntelmi clericus adque decerno, ut si Uerbono presbiter mortuum fueret, aut de ipsa eclesia foris exire presunsere in alia casa aut loco ad auitando, uolo, ut si in ipsa Dei eclesia beati Sancti Petri quicumque de filii mei capite tonsum iniui seruire et hauitare uoluere et officio faciendo, ut hauea omnia ipsa eclesia uel res, quanta est ad ipsa Dei eclesia pertenente, uel qui iniui in antea data fueret, in sua potestatem; et si iniui auitare et deseruire non uoluere et officio facere, sicut supra legitor, ut licentia haueas toti filii mei comuniter in ipsa Dei eclesia presbitero ordinando uel in iam dicta res, qui fueret ad ipsa eclesia pertenente. et, cot menime commimoraui, uolo ego qui supra Guntelmi clericus, ut si Rachiperga filia mea hauitare uoluere in sigritario qui est recto muro de ipsa eclesia, ut licentia aueas iniui auitando, et reposterio auendo, e uia iniui auendo da exorgente usque in uia publica; et ipse filia mea licentia aueas in ipsa Dei eclesia deseruire et officium facere; et si ipse filia mea de res mouile uel ischerpa, si abueret, et exinde dare uolueret pro anima sua, et filii mei ipsei consintire non uolueret, ut ipse filia mea licentia aueas dando pro anima sua comodo

p. 339

uolueret, quia meum in omnibus sic conplecuet uoluntas. et numqua nullos de heridibus mei aliqua contradicente, set qualiter ad me dato uel iudicato est, omni in tempore firmu et istauile persistere diueas, ut nonnulli licead nolli. Et pro confermatione Rachipert iscriuere rogaui. Actum ad Salisciamo, finibus Lucense.

  • Signum + manus Guntelmi clerici, qui hanc pagina fierit rogauet.

  • Signum + manus Uirualdi filio bone memorie Radualdi testis.

  • Signum + manus Ostripert filio Petti clerici testis.

  • + Ego Aspertu clericus rogatus at Guntelmi clerico me testi suscripsi.

  • + Ego Diebonu clericus rogatus at Guntelmi clerico in hanc pagina me testi subscripsi.

  • + Ego Ildiprandu rogatus ad Guntelmi clerico me teste subscripsi.

255.
NOTITIA IUDICATI.                                  

771 giugno 26, Lucca.

p. 340

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege, anno regni eius quinto decimo, et filio eius idem domno nostro Adelchis rege, anno regni eius duodecimo, sexto kalendas iulias, per indictionem nonam; feliciter. Notitiam iudicati, qualiter uenit ante me Peredeo in Dei nomine episcopo Alitroda mulier cum filium suum nomine. Atripertum, simul et Petrus clericus, cum sacram iussionem excellentissimi domni mei regis, in qua contenebatur, quod ipsi interpellassent excellentiam regni eius, ut nos dedissimus ecclesiam monasterii

p. 341

nostri Sancti Sauini per cartulam eidem Atriperto infantulo, ut ipse iniui custos esse debuisset; similiter et per aliam cartulam confirmassimus ipsum Petrum clericum in casa iam dicte ecclesie, una cum Deusdedit presbiterum rectoris, ita ut gubernarent ipsum infantulum usque dum ad legitimam uenirent etatem; nos modo eos exinde foris expellissimus propter premium contra rationem, et eos bluttassimus, et de alias res eorum eos foris expellissimus, et omnia eis tullissimus quantumcumque habuissent, et non haberet ipse Atripertus tutore qui causa eius perageret usque ad legem; proinde nobis demandauit, ut deberemus talem hominem preuidere, Deum timentem, qui causa eius peragere deberet, ut damnietate non habeat contra legem, et deberemus causa ipsa inquirere et iudicare qualiter lex .. .., et qualiter iudicaremus inter nos et ipsi, nostrum emitteremus iudicatum. nos uero talem textum de ipsam iussionem cognuscentes, in constituto posito, dedimus ad ipsum infantulum tutorem Uuarnipertum clericum nostrum, et secundum ipsam iussionem cepimus eis dicere, ut quidquid uellent nobiscum agere deberent. et in primis interrogauimus eos, si aliquid nos eis uiolento ordine tollere fecissimus. qui de presenti professi sunt, ut nullam rem eorum nos tollere fecissimus; nisi dixerunt: dictum est nobis, de Ticino ambulassimus, ut nos debluttare fecissetis, et pro hoc ita suggessus, set ecce cartulam firmitatis per quam iste infantulus debet resedere in casa ecclesie Sancti Sauini. nos autem ita audientes, legi fecimus ipsam cartulam, et contenebatur in eam, quomodo quondam

p. 342

Adualdus presbiter, qui fuit custus ipsius ecclesie nostre, per consilium nostrum resedendum ipsum Atripertum in casa ecclesie Sancti Sauini confirmauerat. et dum taliter cognouissimus, iudicauimus ut ipse infantulus secundum textum cartule sue in tandem casam ecclesie resideret. iterum pars ipsius infantuli dicebat: si placet uobis, uolumus istum Petrum clericum ut nobiscum habitet in ipsa casa ecclesie nos regendum. quidem e ad his dictis quamquamuis ipse Petrus clericus ante nos cartula sua, quam in ipsam iussionem commemorauit, ante nos noluisset adducere, et hinc decreuimus, ut, qualiter rationabilem cartulam de ipsam eclesiam haberet, in eum modum et ipse iuidem persisteret. et de presenti direximus Iohannem clericum nostrum, qui ipsos clericos in casa ipsius ecclesie intromisit; nisi tantum eis amplius renuntiauimus, ut ipsa Alitruda mulier in predicta casa ecclesie nullatenus permaniret, pro eo quod nobis per eorum proximi et uicini dictum est, ut id ipse Petrus clericus cum ipsa cognata sua malum uitium penetrarent; et presbiter ille qui a nobis iuidem est ordinatus, cum ipsis in casa supradicte ecclesie resedere deberet, officium Dei faciendo et adimplendo; nam nec lex nec ratio contenit, ut ipsa femina cum custodes ecclesie simul inhabitet. replicans se pars eiusdem infantuli: nos iam uobis petiuimus Deusdedit presbiterum qui nobiscum habitaret, et eum nobis dedisti; et ipsum modo habere uolumus. ad contrae respondebat pars nostra: presbiter ille quem queritis, quando uobiscum erat, nobis proclamauit, ut uobiscum non uellet habitare propter malitia et uitium ipsius Alitrude mulieris, quem ea cognuscebat facere; et pro ipsa malitia uos eum exinde foris expellistis, quod multorum hominum cognitum est, et nos causa ista bene iscimus; et dum nos ipsa ecclesia de presbitero destituta cognouissus, pro hoc decreuimus, ut iuidem presbiter uobiscum inhabitet qui

p. 343

officium Dei die noctuque peragere debeat. et hinc eis renuntiauimus, ut ita persisteret, sicut supra recte nobis apparuit. unde hanc notitiam iudicati, secundum ut suprascripta iussio continet, emitti preuidimus, ut amplius de hac causa nulla oriatur intentio set cunctis diebus in suprascripta deliberatione debeat permanere. Et pro confirmatione Filippum clericum nostrum scribere communuimus. Actum Luca.

  • + Ego Peredeus exiguus episcopus in hunc iudicatum manu mea subscripsi.

256.
CHARTA OFFERSIONIS
                        
771 agosto 29, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

p. 344

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege et filio eius domno nostro Adelchis rege, anno regni eorum quinto decimo et tertio decimo, quarto kalendas septembris, per indictionem nonam. Manifestum est mihi Liutprando presbitero filio quondam Pertuli, abitatori in Fabrica, quia temporibus domnorum nostrorum regum Desiderii et Adelchis, anno regni eorum duodecimo et decimo, in mense ianuario, per indictionem septimam, per cartulam offerui omnibus rebus meis in ecclesia Sancti Delmati, sita a quondam Fridulo, tam de iura parentum meorum quam et de conquisito meo, mobilia et inmobilia seu semobentibus in integrum, excepto homines et unum scafilorum de terra in loco Squillula, quam mihi reseruaui; et ipsa cartula deperiit. modo uero iterum per hanc cartulam offero Deo et tibi suprascriptae Dei ecclesiae Sancti Delmati omnibus rebus meis, mobilia uel inmobilia seu semobentibus in integrum, excepto homines et ipsum scafilorum de terra. in tali uero tenore, ut, dum aduiuere meruero, omnibus suprascriptis rebus in mea decerno esse potestate possidendi et bene laborandi, et omnia usumfructum ex ipsis rebus, id est laborem et uinum et faenum, per singulos annos reddere et persoluere promitto ad rectores ipsius ecclesiae uel ad missum eorum; ita uero ut, quando ad ipsum usumfructum ibidem uenerit rector ipsius ecclesiae uel missus eius, ex omnibus tertiam portionem de praedicto usumfructu reddere promitto, et eos gubernare debeam ut uirtus mea fuerit. et ipsum usumfructum eis ego seruare debeam, tam uinum in buttes quam et laborem, in usitilia nutrimina eis seruemus, dum eorum fuerit uoluntas, per singulos annos tantum, amplius non; nam iterum per nullum ingenium in alium hominem aut in aliam ecclesiam de suprascriptis rebus dare possam, sed et post decessum meum omnia praefatam rem in integrum confirmo esse in potestate iam dictae

p. 345

Dei ecclesiae in praefinito. unde repromitto ego qui supra Liutprandus presbtiter uobis Roffulo et Rachifrido clericis germanis, ut si per singulos annos non adimpleuero de ipso usumfructu qualiter supra promisi, spondeo me ex ipsis rebus foris exire, si mihi adprobatum fuerit, inanis et uacuus; et ab illo die sit in potestate ipsius ecclesiae in praefinito omnia in integrum. quidem et si amodo ego per me aut per quemlibet hominem uobis aliquam calumniam facere quaesierimus de singulis capitulis, unde contra uos usque modo agere uisus fui, promitto uobis conponere ipsam calumniam in duplo; et haec cartula in sua maneat firmitate. Et pro confirmatione Austripertum clericum scribere rogaui. Actum Luca.

  • + Ego Liusprand presbiter in hanc cartula a me facta, sicut supra legitur, manus mea subscribsi.

  • + Ego Auripertu presbiter rogatus ad Liusprandu presbiter i hanc cartula me testi subisiiscripsi.

  • + Ego Osprandus diaconus rogatus a Luitprando presbitero in hanc cartulam me teste subscripsi.

  • + Ego Uuarniipertus clericus rogatus a Liutprando presbitero in anc cartula me teste subscripsi.

  • Signum + manus Immuli clerici filii quondam Ursicini testis.

  • Signum + manus Teutprandi filii Auriprandi testis.

  • + Ego Austripertus clericus post traditam conpleui et dedi.

257.
CHARTA COMMUTATIONIS.
                        
771 settembre 25, Brescia.

p. 346

Copia membr. del sec. XII, in carattere librario, Brescia, bibl. Queriniana.

+ Regnantes domnos nostros Desiderio et Adelchis filius eius ueris excellentissimis reges, anno pietatis regni eorum septimo decimo et tercio decimo, sub die septima calendarum octubris, inditione decima. Comutatio bone fidei noscitur esse contractum, ut uecim emcionis opteneant firmitatem eodemque nexo obligant

p. 347

contraentes. Placuit itaque et integram uoluntatem conuenit inter Anselperga sacrata Deo abatissa monasterii Domini Saluatoris, qui est constitutum intra muri ciuitatis Brixiana, nec non et Andreas clericus filius condam Atgemundi, abitator in locum que nomenatur Gosenago finis Sermionensi, ut in Dei nomine dare debeat, sicut ante os dies calendarum septembris qui preteriet dedit, his ipsa Anselperga sacrata Deo abatissa iam nominato Andrea clericus in causa comutationis curte iuris monasterii ipsius Domini Saluatoris quam habere uidetur in locum que nomenatur Axegiatula teritorio Uecentino, que fuit quondam Ildeperti, id est: casis uel omne edificiis, seu curte, orto, aria, campis, pratis, pascuis, uineis, seluis, astalariis, ripis, ingressus, accessionibus usibusque aquarum, cultum et incultum, que est de portionem ipsius quondam Ildeperti; et auit in se mensura singola teritoria ioges numero cento sexsaginta et noue, ad mensura legetima de duodecinus pedis; et quod amplus fuerit de ipsas cento sexsaginta et noue ioges, suprascripta Anselperga abatissa de selua, que inibi est, in sua uel munasterii sui reseruauit potestatem. et ad uicim recepit his ipsa Anselperga abatissa ad suprascriptos Andreas clericus in causa comutationis, id est curtis ipsius iuris cum omnem ad se pertenentem quam auere uidetur in ipso locum Gosenago, ubi abitare uisus est. unde manifesta causa est, qua ipse Andreas, ut superius diximus, calendas septembris qui preteriet, ipsa curte uel omnibus rebus suis dedit atque tradidit in potestatem

p. 348

Anselperga abatissa uel monasterii eius, et uuadia dedit cartola faciendum comutationis, fideiosore posuit Biffone. et ab illo usque nunc parte suprascripte Anselperge abatisse uel monasterii eius omnes res ipsius Andree abuit et posedit. et est ex ipsas res casas duas masaricias de ipsa curte pertenente, una de is casis in uico que nominatur Bononio, que excolere uisus fuit quondam Audolo, alia casa in uico Febresa, quod laborare uidetur Rodoaldo homo liuero, seu et terra de domo cultile in locum que nominatur Regula, una cum molino et omnia edifitia sua in fluuio Mentio, simul et terra in Mauino, uel selua et pratas in Gambo, nec non et casa cum teris uel oliuetas in Caonno, atque casa una masaritia in Magrinas, que laborare uidetur Theodoro homo suprascripte Anselperge abatisse, et terra in locum que nominatur Montecello ex ipsa casa pertenentem, et tera intra curte Sermionensi, una cum porcione sua de casa que inibi est seu oliuetas, simul et portione sua de selua in Ligana, insimul etiam et portione sua ex omnibus quod habere uidetur a Summolaco, id est terra de domo cultile in uico que nominatur Arquino, et portione de casa una masaricia in uico Prantio, que recta fuit per quondam Ualterio et modo reguntur per Iohannes; quas autem rebus superius nominatis in prenominatas locas teritorio Sermionensi,

p. 349

una cum casis uel omnia edifitiis seu curtis, ortis, ariis, campis, pratis, pascuis, uineis, seluis, astalariis, ripis, ingressus, accessionibus usibusque aquarum, rupinis, cultum aut incultum, desuper omnia et in omnibus quidquid in suprascriptas et prenominatas locas abere uidetur in integrum. et auit in se mensura singola territoria: in primis in Gosenago ioges numero quinquaginta, in Bononio et Febresa de ipsas duo masarias ioges quinquaginta septim, in Regiolas ioges quinquaginta, in Mauino et Gambo sexsagenta, in Caonno ioges decim et arboris oliuarum sexsaginta tres, in Magrinas ioies uiginti, ad Montecello ioges quindecim, et terrola illa intra castro Sarmionensi tabulas quadragenta octo, arboris oliue numero sex, et porcione illa de silua in Ligana ioges octo, a Summolaco ioges quinque et media et porcione dei prata in Monte; que est insimul omnes suprascriptas teritorias ioges numero duocentos octuaginta quinque et perticas iogiales numero octo, ad mensuram legiptima de duodecinus pedis, uel si amplius inuenitur ad ubi dedit suprascriptus Andreas clericus. res illas quod Altrude genitrice eius auere uisa est usufructuario nomine diebus uite sue, ut post eiusdem Autrude decesso deueniat in potestatem suprascripte Anselperge abatisse uel in suprascripto monasterio, id est: in primis in Mauino casa cum curte ubi ipsa Autruda commanere uidetur et singola territoria ibidem pertenentem in uno ioges numero uiginti quinque, in Caonno ioges tres terra et arboris oliuarum nomero sexsaginta, in Golegiano terra ioges sex, arboris oliue tregenta, in Cuniculo casa masaricia una, que regitur per Pitone homine libero, et auit terra ioges duodecim, in Gosenago terra ioge una; quas autem terra in prenominatas locas, una cum casis uel omnia edificiis seu curte, orto, ariis, campis, pratis, pascuis, uineis, seluis, astalariis, ripis,

p. 350

ingressus, accessionibus usibusque aquarum, cultum aut incultum; desuper omnia et in omnibus quidquid ipsa Altruda de genitori meo quondam Agemundi rebus auere uidetur, que michi de uestra presenti die, obitis eius in tua cura Anselperge abatisse uel monasterii uestri deueniat potestatem; nam dum ipsa Autruda aduixerit, in eius sit potestatem suprascriptas res usofructuario nomine, non alienandi licencia auitura, nisi fructuare uso familiis illis quos ipsa Altruda auere uidetur uel rebus mouilibus. suprascriptus Andreas in sua uel eredum suorum reseruauit potestatem, ec est insimul in predictas locas ipsa terra, quod suprascripta Altruda auit, ioges numero quadraginta septim, ad mensura legitima de duodecinus pedis, et arboris oliuarum nomero nonaginta; ea uiro rationem, ut post decesso suprascripte Autrude, dare debeat suprascripta Anselperga abatissa uel pars monasterii eius suprascriptus Andree aut heredis eius de selua illa, quod sibi reseruauit in suprascriptos locum Axegiatula, ioges nomero uegenti noue et perticas iogiale una tabolas uigenti pro illa terra ioges quadraginta septim, quas ipsa Autruda usofructuare uisa est; et de illos arboris oliuarum nomero nonaginta accepere debeat suprascriptus Andreas aut eius heredis precium ab ipsa Anselperga uel pars monasterii eius, sicut exstimatas aut adpreciatas fuerit, ita accepiat, et si noluerit ei dare precium, auere et fructuare debeat suprascriptos Andreas ipsas oliuas sicut propria sua. et insuper dedit suprascripta Anselperga abbatissa predicto Andrea clericus pro hac comutatione solidos in auro nomero octuagenta. que denique rebus superius compreensis ex omnibus et in integro in predictas locas, uel quod amplius abuerit in finibus Sermionensi tam ipse Andreas uel genitrice eius, permaneat in iura uel potestatem suprascripte Anselperge abbatisse uel munasterii eius; et nichil sibi ibidem aliquid reseruauit, nisi ut supra dictum est, usofructuario

p. 351

de illas res quod auit ipsa Autruda diebus uite sue uel familiis et rebus mouilibus; et quidquid pars parti ex rebus superius nomenatis et comutatis facere aut iudicare uoluerint, licentiam habeant in omnibus potestatem, sicut superius legitur. pena uiro inter se posuerunt, ut, si qua pars parti ipsis aut successoris uel heredibusque eorum quoque tempore unus alterius se de ipsa comutatione remouere uoluerint, et noluerint permanere in eo quod superius legitur, aut ab omni homine menime defensare potuerit, tunc componat pars parti fedem seruanti ipsis aut successoris uel heredibusque eorum ipsas res unde remouitus fuerit, aut quos non defensauerit infra ipso locum uel iuditiaria ubi ipsas res fuerit, que perdederit aut non defensauerit, ex omnibus in dublo, sicut in tempore fuerit meliorate ipsas res. et presens cartula in sua maneant firmitatem. unde duas cartulas comutationis pari tinore conscriptas sunt. Actus Brexia, sub die, regni et indictione suprascripta decima; feliciter.

  • + Andreas clericus huic cartula commudationis ad me facta relegi, subscripsi et testibus obtoli roboranda, suprascriptus solidus in presenti accepi.

  • Signum + manus Bertoni scafardo domne regine testis.

  • Signum + manus Astulfi de Confenlentes finis Brexiana testis.

  • Liutfret uesterarius huic cartula comutationis rogatus ad Andreate clericus testis subscripsi, qui me presente subscripsit.

  • + Ado marscalc huic comudationis cartula rogatus ad Andreade clericus testes subscripsi, qui me presente relegi et subscripsi.

p. 352

  • + Bellerifonsu anteporos domne regine huic cartula comutationis rogatus ad Andreas clericus testis subscripsi.

  • + Ego Ansoald notarius scriptor huius cartula comutationis rogatus ad suprascriptus Andreas clericus, quam post traditam compleui et dedi. 

 

258.
CHARTA OFFERSIONIS.
                        
771 dicembre 31, Lucca.
 

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

p. 353

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege et filio eius domno nostro Adelchis rege, anno regni eorum quinto decimo et tertio decimo, pridie kalendas ianuarias, per indictionem decimam. Manifestum est mihi Ualeriano presbitero, qui et Rodulus uocor, rectori ecclesiae beati Sancti Saluatoris sitae in loco Montione, quia propter hanc cartulam offero Deo et tibi ecclesiae beati Sancti Martini, ubi est domus episcoporum, cartulam illam quam mihi fecerunt et confirmauerunt in iam dicta ecclesia, id est Ansuartus et Ermifridi et Ermualdus seu et Ansprandus et Ermerisci et Ermulaus, una cum suprascripta ecclesia, quomodo ab eis ego confirmatus sum, et cum omnibus rebus ad eam pertenentem in integrum. simul et si mihi aliquis homo uiolentiam quamcumque fecerit siue me occiserit, uolo ut pontifex, qui ibi tunc fuerit ordinatus, potestatem abeat quaerendi ipsam uiolentiam meam siue occisionem per se aut per illum hominem cui ipse hanc cartulam dederit ad exigendum. et qualiter superius offerui, ita omni in tempore stabile permaneat; et neque a me neque a meis heredibus aliquando haec cartula posse disrumpi. Et pro confirmatione Austripertum presbiterum scribere rogaui. Actum Luca.

  • Signum + manus Ualeriani presbiteri, qui hanc cartulam fieri rogauit.

  • Signum + manus Ermicheidi filii quondam Baroncii testis.

  • Signum + manus Alfusi clerici filii quondam Teutperti testis.

p. 354

  • Signum + manus Uualaprandi clerici filii Quarnuli testis.

  • + Ego Ospertus diaconus rogatus a Ualeriano presbitero in hanc cartulam me teste subscripsi.

  • + Ego Rachiprandus clericus rogatus a Ualeriano presbitero in hanc cartulam me teste subscripsi.

  • + Ego Austripertus presbiter post traditam conpleui et dedi.

259.
CHARTA OFFERSIONIS.
                        
772 gennaio 9, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

p. 355

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege et filio eius domno nostro Adelchis rege, anno regni eorum quinto decimo et tertio decimo, quinto idus mensis ianuarii, per indictionem decimam. Manifestum est mihi Racchulo clerico filio quondam Baruccioli, abitatori ad ecclesiam Sancti Elari ubi dicitur ad Crucem, quia per hanc cartulam offero me ipsum. Deo et tibi ecclesiae beatae Sanctae Mariae sitae in Sexto, ubi Rachiprandus presbiter rector esse uidetur, una cum omnibus rebus meis, tam casa abitationis meae cum fundamento, curte, uel aliis aedificiis meis, simul et ortis, campis, uineis, pratis, pascuis, siluis, uirgareis, oliuetis, castanetis, cultis rebus uel incultis, seo semouentibus, una cum casis massariciis uel aldionales, ubique mihi legibus pertinent, tibi predictae ecclesiae offerre preuideo in integrum; excepto homines meos omnes, quos in mea reseruo esse potestatem; nam aliis omnibus suprascriptis rebus uolo, ut cunctis diebus sit in potestatem suprascriptae Dei ecclesiae una cum omnibus rebus meis mouilibus uel inmouilibus in prefinito. et neque a me neque ab heredibus meis aliquando presens haec cartula offersionis meae posse disrumpi, sed omni tempore in predicto ordine in ipsa Dei ecclesia firmiter permaneat. Et pro confirmatione Rachiprandum clericum scribere rogaui. Actum Luca.

  • Signum + manus Racchuli clerici, qui hanc cartulam fieri rogauit.

  • + Ego Osprandus diaconus rogatus a Racchulo clerico in hanc cartulam me testis subscripsi.

  • + Ego Uuarnipertus clericus rogatus a Racculu clerico me teste supscripsi.

p. 356

  • + Ego Moderichu filiu Dauit rogatus at Racchulu clerico in ac cartula me testis subiscripsi.

  • + Ego Saxo indignus presbiter rogatus a Racchulo clerico in hanc cartula me teste subscripsi.

  • Signum + manus Florini clerici filii quondam Floriperti testis.

  • + Ego Rachiprandus clericus post traditam conpleui et dedi.

260.
CHARTA PROMISSIONIS.                       

772 gennaio 9, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. Regnante domno nostro Desiderio rege et filio eius domno nostro Adelchis rege, anno regni eorum quinto decimo et tertio decimo, quinto idus mensis ianuarii, per indictionem decimam. Repromitto et manum meam facio ego Rachiprandus presbiter rector ecclesiae beatae Sanctae Mariae

p. 357

sitae in Sexto tibi Racchulo clerico filio quondam Baruccioli, ut non abeam ego licentia nec successores mei, dum tu uixeris, subtrahere tibi usumfructum de rebus illis quas tu per aliam cartulam offeruisti in suprascripta Dei ecclesia, neque de ipsa casa uel re te nec homines tuos foris expellere presumamus; nisi tantum, dum uita tua fuerit, usumfructandi et regendi uel gubernandi ipsa res in tua sit potestatem tantum, et de ipso usufructu pro animae tuae remedio despensando. et si ego qui supra Rachiprandus presbiter uel successoribus meis tibi Racchulo clerico, dum tu uixeris, in aliquo de ipso usumfructum de ipsis rebus subtraxerimus per quodlilbet ingenium, aut de ipsa casa uel re, dum uixeris, te uel homines tuos foris expellere presumserimus, spondeo me cum successoribus meis conponere tibi, post hanc cartulam ostensam, de ipso usumfructum, quae tibi subtraxerimus, in duplo; et insuper haec cartula, dum uita tua fuerit, in sua permaneat firmitatem, post uero decessum tuum, nanis et uacua appareat, et nullum in se abeat rouore. Et pro confirmatione Rachiprandum clericum scribere rogaui. Actum Luca.

  • + Ego Rachiprandus presbiter in hanc cartulam a me facta, sicut supra legitur, manu mea subscripsi.

  • + Ego Osprandus diaconus rogatus a Rachiprando presbitero in hanc cartulam me testis subscripsi.

  • + Ego Uuarnipertus clericus rogatus a Rachiprandu presbitero me teste supscripsi.

  • + Ego Moderichu filiu Dauit rogatus at Rachiprandu presbiteru in ac cartula me testis subiscripsi.

  • + Ego Saxo indignus presbiter rogatus a Rachiprandus presbiter in hanc cartula me teste subscripsi.

  • Signum + manus Florini clerici filii quondam Flotiperti testis.

p. 358

261.
CHARTA OFFERSIONIS.                      

772 gennaio, Cappiano (Fucecchio).

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio et Adelgis regibus, anno regni eorum quinto decimo et tertio decimo, mense ianuario, indictione decima. Audipert filio bonae memoriae Auduald de Cappiano, prospicientem Dei timurem et remedium anime meae, offero adque trado ad ecclesia beati Sancti Petri in Cappiano omnes res meas quecumque hauere uideor hic predicto loco Cappiano, uico ubi uocatur Orbilaticha, tam casa hauitationis meae, cum terra, uinea, silua, poma, cultum

p. 359

et incultum, mouile et inmouile; omnia et in omnibus rebus meis quecumque in suprascripto loco hauere et possedire uideor, et ad me est pertenentem, in integrum ad ipsa suprascripta Dei ecclesia tradedi possedendum, exceptu campu ad Castanei et uineam post casa ad Foniano fine Florentina, quem mihi reseruauit faciendi de ea quem uoluero; nam alia omnes res meas, simul et parte mea ad Lunise, uel ubicumque haueo, ad ipsa Dei ecclesia tradedi possedendum. in eo tenure uolo adque decerno, dum ego qui supra Audipert aduiuere meruero, omnes res meas in mea sit potestatem usufructuandum, nisi tantum per singulus anus dare deueas ad ipsa sancta ecclesia uno tremisse auro, aut oleo, cira, quem habuero; et post meo decesso, filii mei similiter dare deueas, sicut ego supra premisi. et si forsitans ipsi filii mei ad ipsa ecclesia seruire nuluere, aut ipso tremisse dare per singulus annus, sicut et ego, tolla portionem suam quale eorum legibus conpetet de res meas. et hoc uolo filii mei post parte sua tulta, licentiam non haueas alii homini uendere nec donare neque adfeduciare neque ad alia ecclesia faciendum, nisi tantum si siui eam hauere uoluere, et si eorum utilitas fuere, ad ipsa ecclesi uel sacerdos, qui iuidem fuere, ei uendere deueas; nam qualiter supra decriui, in eo ordine permaneat, ut sacerdos, qui iuidem fuere, mihi pro salute anime messarum precibus a Domino deprecare deueas, quatenus de meo concesso monusculo mihi aliquid perueniat salus. unde spondeo ego qui supra Audiper numquam me posterisque meus heredis ipsa res meas possit molestare aut subtragere da ipsa sancta ecclesia uel eius seruientibus, nisi qualiter a me decritum est firmum et stauilitum permaneat. Quam cartula offersionis Teudilasci notarium criuere rogaui. Actum in Cappiano.

  • Signum + manus Audipert, qui hanc cartula fieri rogauit.

  • Signum + manus Alprand filio quondam Teuduald testis.

p. 360

  • + Ego Teudiprandu presbiter rogatus ad Audipertu in anc cartula me testis subscripsi.

  • + Ego Teuderadus clericus rogatus ad Audipertu in hanc cartula me testis subscripsi.

  • Ego Teudilasci post tradita conpleui et dedit.

262.- 268.

spektrum.GIF (657 Byte)