Textsspektrum.GIF (657 Byte)

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden (CDL 2)

Einleitung CDL 1 Originalurkunden Kopial überlieferte Urkunden Gefälschte oder verfälschte Urkunden Der Fälschungskomplex von Cremona

Einleitung CDL 2 Codice Diplomatico Longobardo

spektrum.GIF (657 Byte)

CODICE DIPLOMATICO LONGOBARDO

125.-131.

132. CHARTA PROMISSIONIS 133. CHARTA DOTIS 134. CHARTA VENDITIONIS 135. CHARTA VENDITIONIS 136. CHARTA OFFERSIONIS  

137.-140.  141.-145.   146.-151. 152.-156. 157.-161. 162.-166. 167.-174. 175.-181. 182.-190.
191.-201.
202.-208. 209.-214. 215.-221. 222.-228. 229.-235. 236.-242. 243.-253. 254.-261.
262.-268.
269.-276. 277.-283.
284.-291.  292.- Appendice

spektrum.GIF (657 Byte)

132.
CHARTA PROMISSIONIS.

759 gennaio, Lucca.
 

Copia del sec. VIII, archivio Arcivescovile di Lucca.  

p. 20

+ Exemplar. In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege, anno regni eius secundo, mense ianuario, indictione duodecima; feliciter. Certus sum ego Ilprand clericus, quia petiui et rogaui te uiro beatissimo Peredeo in Dei nomine episcopo, ut me ordinare digneris rectore in casa eclesie Sancti Thome, ubi quondam Siluerad presbiter ordinatus fuit, seu in omnes res iuidem pertenente. unde et pro tua misericordia ita te me audire dignatus es, et per cartis uolumine ipsa eclesia cum res iuidem pertenente tam in meo dominio quam et in potestate de filio meo dedisti, si ipse tonso capite ad episcopo, qui hic Luca fuerit, deseruire uoluerit, ut nos in ipsa eclesia rectori et guuernatori esse debeamus. pro hac re promitto et manus mea facio tibi, ut, dum aduiuere meruero, tam ego quam et filius meus, si tonso capite habuerit, numquam subtrahere presumamus ipsa eclesia uel res iuidem pertenente de sub tua potestate. et, sicut expedit, ita promitto, ut iuidem luminaria faciat et missarum precum et officium ecclesiasticum pleniter fieri per nostra ordinatione; et ipsas res iuidem pertenente meliorare promitto et de ipsas res eclesie uoluntate tua faciendum, ut uisum fuerit. et si hec omnia suprascripta capitula, tam ad me quam ad filio meo, si tonso capite habuerit, et ipsa eclesia in eius potestate fuerint, adimpleta non fuerint, uel per nostra ordinatione, promitto me cum filio meo esse conponiturus tibi soledos tricenti, qualis in

p. 21

die illa facti fuerint. et post tuo decesso uel post meo decesso, si filius meus ipsa eclesia uel res ad ea pertenente subtrahere uoluerit de sub ordinatione eclesie Sancti Martini, ubi est domo episcopii, sit conponiturus ad successoribus tuis soledos tricenti. Et presens pagina Osprandum diaconum scriuere rogaui. Actum Luca.

  • + Ego Ilprandu clericus in anc pagina promissionis a mme facta, sicut supra legitur, manu mea suscripsi et confermaui.

  • + Ego Gaido presbiter rogatus ad Ilprandu clerico in anc cartula me teste suscripsi.

  • + Ego Sicherad presbiter rogatus ad Ilprandu clerico in anc cartula me teste sisiscripsi.

  • + Ego Filosofrosius presbiter rogatus a Hilprant clerico in hanc cartula me testis suscripsi.

  • Signum + manus Guntelmi clerici testis.

  • Signum + manus Teuspert clerici testis.

  • Ego Osprandus diaconus pos tradita conpleui et dedi. 

  • + Ego Rachiprandus presbiter ex auctentico fideliter exemplaui.

133.
CHARTA DOTIS.
                                       

759 gennaio, Gurgite, Pieve S. Paolo, Lucca.
 

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.  

p. 22

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege, anno regni eius secundo, mense genuario, per indictione dudecima; feliciter. Ideoque ego Radualdu uir deuotus filio quondam Lucieri de Interacchule tibi eclesie Dei adque beatissimi Sancti Prosperi perpetuam salutem dixi. Rerum omnium creaturarum creatur Deus fecit homine ad imaginem sue semilitudinis, dans ei intellectum, ut ea que fotura sunt agnoscat, et de animarum a longe prodenter preuideant. Et ideoque ego Radualdu uir deuotus offero Deo et tibi eclesie beatissimi Sancti Prosperi, ubi presbitero est Magniuiro, omnes res mea medietatem, tam casa cum structura case, fundamento, curte, orto, uineas, terris, cultum uel incultum, arboribus fructiferas uel infructiferas, mobile uel inmouile seo seomouentibis; omnia et in omnibus, iam dicxit, medietatem Sancti Prosperi sit potestatem in integrum. set tamen sit conplacuet animum meum, ut ipsa superscripta res, dum aduiuere meruero ego Radualdu, una cum guge mea Auderada uel filia mea Sunderada, sit potestatem tantum usufructuandi; nam non fragendi, non donandi, non uendendi, nec per nullo ingenio ad alio homine faciendi, nec aduc ad alia eclesia faciendi. et si ipsa superscripta filia mea nomine Sunderada caste et munde uoluere in ipsa res resedere, tantum, dicxit, usufructuandi i nostra sit potestatem; nam pos uiro obitum nostrum reuertatur ipsa superscripta res ad ipsa Dei eclesia Sancti Prosperi sit potestatem. et ipsi sacerdos, qui iniuidem fueret ordinatus, pro nostris facinoribus die noctuque laudem Deo precare deueas. ut neque

p. 23

ad me neque ad eredibus meis neque ad nullus genus hominum ipsa res sumtragere presumsere. et qui contra hac decretionis seo dotalium mei paginola aliqui agi presumsere, in omnipotenti Dei incurra iudicium, et cum ipso abea portionem, qui tradide Saluatore. Et pro confermationem Tanipertu presbitero scriuere rogaui. Actum in uico Corgite, regnum et indictione superscripta; feliciter.

  • Signu + manus Radualdi uiri deuoti, qui ipsius dotalium fieret rogauet.

  • Signu + manus Radipertu filio quondam Radualdi uiri deuoti testis.

  • Signu + manus Gheiripaldi filio quondam Marignani uiri deuoti testis.

  • Signu + manus Lamperti clerici filio quondam Gudifrit testis.

  • Signu + manus Causi filio quondam Rinfrit uiri deuoti testis.

  • Signu + manus Ghisperti filio Cicchuli caleclari uiri deuoti testis.

  • + Ego Tanipertu presbitero pos tradita ipsi doti ad ipsa Dei eclesia conpleetd et dedit.

134.
CHARTA VENDITIONIS.
                               

759 marzo 31, Lucca.
 

p. 24

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege, anno regni eius tertio, una die ante kalendas aprilio, indictione duodecima; feliciter. Cunstat nos Guduini et Udulfu germani filii quondam Martini, auitaturi in uicho Canpulo, uendedissimus et uendedimus, tradedissimus et tradedimus tibi Gundualdi uiro uenerabili presbitero casa nostra ubi auitare uisi sumus, cum fondamento, corte, ortalia, terris, uineis, siluis, uergarias, cum cultum et incultum, cum res mouile uel inmouile seo semmouentibus; nostra sorte in integrum. et haccipimus nos qui supra Guduni, Udulfu a te Gundual pro suprascripta casa et res, qualiter superius legitur, pretium placitum in definito et liuerato adque presenti exolutus auri soledos nomero decem tantum; modo uiro posteaquam ipsum pretium suscepi, ut ab hodierna die de meo exiuet dominio, et in tua emtori transfundo esse potestatem possetdendum, iudicandum. et, quod non crido, si quandoque tempore cuntra hanc cartulam a nos facta ire temtare aut in alicho molestare presumserimus, uel heridis nostris, et defensare non potuerimus a qualiuet homine per qualiuet ingenio, ut querentem ocansionem qui uobis ipsa uenditionem intentum ficeret, conponamus nos Gudoin et Udolfu uel heridis nostro tibi Gundualdi uel ad tuos heridis, de quod superius legitur, in dupla casa et res, in meliorata unde agitur, in ferquidem locum, sum stimationem quales tunc fueret.

p. 25

Et Teutpert iscriuere rogauimus. Actum Luca, regnum et indictione suprascripta; feliciter.

  • Signum + manus Guduini uiri honesti uendituri et cunseruaturi.

  • Signum + manus Udolfi uiri honesti item uendituri.

  • Signum + manus Pettu uiri deuoti filius quondam Autelmi testis.

  • Signum + manus Liliodari uiri deuoti filius quondam Leonaci testis.

  • Signum + manus Rattelmi uiri deuoti filius quondam Rumuli testis. 

  • Ego Teutpert pos tradita suppleui et dedi.

135.
CHARTA VENDITIONIS.                                   

759 giugno, Lucca.
 

Copia del sec. VIII – IX, archivio Arcivescovile di Lucca.

Exemplar. In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege, anno regni eius tertio, mense iunium,

p. 26

indictione duodecima; feliciter. Constat me Agare clerico filio quondam Aurimund hac die uindedisse et de presenti uindedi tibii Iuuanni clerico filio Iordanni presbiteri portione mea et de germani mei Alamund et Roffi clerici de terrula quem hauire uisu sum hic infra ciuitate ista Lucense. qui uno capu tenente est in uia publica, et alio capu tenente est in casa tua qui supra Iouanni; et uno lato tenente est in pistrinum de filii quondam Alatei, et alio lato tenente est in terra tua qui supra Iouanni. et ipsa petiola per designatas locas parte mea et de germani meis Alamund et Roffi tibi trado in itegrum. unde a te pretium suscepi in auri soledo uno in fenito et deliuerato capitulo. modo ispondeo ego qui supra Agare clericus una cum meus heridis tibi Iouanni uel ad tuus heridis, si quacunque tempore nus uobis ipsa suprascripta terra, quem tibi dedi, intentionauerimus, et aduc uobis ad qualiue homine menime defensare poturimus, ispondimus uobis conpore ipsa suprascripta terra parte mea et de germani meis Alamund et Roffi in duplum, meliorata, in ferquide locum, su istimationem quale tunc fuere. Et Prandulo iscriuere rogaui. Actum Luca.

  • Signum + manus Agari clerici uindituri et conseruaturi.

  • Signum + manus Rocheid filio quondam Ratpert uiri deuoti testis.

  • Signum + manus Farolf filio quondam Causari uiri deuoti testis.

  • Signum + manus Gosprand filio quondam Peritei uiri deuoti testis.

  • Ego Prandulo pos tradita conpleui et dedi.

  • + Ego Richiprandum clericus fideliter exemplaui.

p. 27

136.
CHARTA OFFERSIONIS.
                                       

759 c. principio di marzo - metà c. di agosto, Lucca.
 

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege, anno regni eius tertio, indictione duodecima; feliciter. Dum in isti futuri seculi auitare meruemur, opotum est nouis de illa eterna cogitare uita, qui peccata pondorum nostrorum releuare possit. Hic itaque ego Rachipert filio quondam Raduald

p. 28

de Interaccule preui dispensare de rebus mei pro remedium anime me; uolo et offero Deo et tibi eclesie beatissimi Sancti Angeli, qui est prope muro ciuitatis ista Lucense, ubi nunc Deusdona clericus presol esset uidetur, omnia et in omnibus rebus meis quanta nunc presenti die auire uideor; id est casa auitationis me cum curte, orto, terris, pratis, pascuis, cultum uel incultum, mouile uel inmouile seo semouentibus; omnia in integrum offero Deo et tibi sancte uertutis pro redemtione anime me. nisi sic tamen uolo, ut, dum genetrice mea Auderada aduiuere merueri, ipsa suprascripta casa, ubi auitare uisus fuit, in sua potestate auire diueas ad resedendum uel guuernandum; pos uiro decesso ipsei genetrici me, reueuerta in ipsa suprascripta eclesia Sancti Angeli, ut dixi, pro remediu anime me, ut presbitero, qui in psa Dei eclesia ordinatus fueri, pro meis facinoribus Dominus deprecare diueas. et uolo adque decerno, ut, qualiter superibus decriui et ad me ad ipsa eclesia offertum est, omni tempore firmum et istauilitum diueas permanere. Quam uero pagina, sicut superibus legitur, detantem Alpert et Prandulo iscriuere rogaui. Actum Luca.

  • Signum + manus Rachipert, qui anc pagina, sicut superibus legitur, fieri rogaui.

  • Signum + manus Paulici filio quondam Cliffi uiri deuoti testis.

  • Signum + manus Cunimundi germano eius testis.

  • Signum + manus Cilluli filio quondam Albini testis. 

  • + Ego Alpert suscripsi.

137.- 140.

spektrum.GIF (657 Byte)