Textsspektrum.GIF (657 Byte)

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden (CDL 2)

Einleitung CDL 1 Originalurkunden Kopial überlieferte Urkunden Gefälschte oder verfälschte Urkunden Der Fälschungskomplex von Cremona

Einleitung CDL 2 Codice Diplomatico Longobardo

spektrum.GIF (657 Byte)

CODICE DIPLOMATICO LONGOBARDO

125.-131. 132.-136. 137.-140.  141.-145. 146.-151. 152.-156. 157.-161. 162.-166. 167.-174.
175.-181.
182.-190. 191.-201. 202.-208. 209.-214. 215.-221. 222.-228. 229.-235. 236.-242.

243. CHARTA DONATIONIS 244. CHARTA VENDITIONIS 245. CHARTA OFFERSIONIS  
246.
CHARTA OFFERSIONIS 247. BREVE 248. CHARTA DONATIONIS  249. CHARTA COMMUTATIONIS  250. CHARTA OFFERSIONIS  251. NOTITIA  252. BREVE DE MUNDIO  253. CHARTA PROMISSIONIS

254.-261. 262.-268. 269.-276. 277.-283. 284.-291.  292.- Appendice

spektrum.GIF (657 Byte)

243.
CHARTA DONATIONIS.

770 agosto 30, Cremona.

falsificazione.

p. 315

Anno 770. E schedis historicis pluries memorati Ioan. Iacobi Torresini. Rotharius dux Cremone donat canonicis domum et teram de Longardore. “ In archiuio Capitulari ecclesiae cathedralis in cap. XII n°. 10 in S.A uidi ego membranam anni 770, sed ea tantum obrosa et humiditate corrupta erat, ut uix illius sensum arripere potuerim”.

“Itaque Rotharius dux ista ciuitate Cremona anno supradicto 770 donauit per anc sue liberalitatis paginam canonice Sancte Marie Maioris de eadem ciuitate Cremona unam suam domum positam in loco seu uico qui dicitur Castra Langobardorum = Longardore =, et iacent super unam peciam de tera perticarum pro mensura iusta sessuaginte posite circum circum ipsam domum. coherent ei petie tere: da montes uia publica, da trex alias partes ipsi canonice Cremonensis.

“ Et haec donatio ab eodem Rothario duce facta est pra refrigerio anime sue et bone memoriae parentorum suorum Rachis dux et Amata femina onoranda. Et pro pharo in festis sanctorum martyrum . . . .

“ De canonicis qui hanc donationem pro canonica acceptauerunt seu eidem charte subscripserunt uix uix sequentia nomina mihi licuit intelligere, id est:

Arnulphus archidiaconus.

Lupoaldus archipresbiter.

Landulphus presbiter et primer. S. Michelis in Burgo.

Wolphridus presbiter et primicerius Sancti Barnabe.

Dragoaldus presbiter.

p. 316

Hingelbertus presbiter eiusdem Sancte Marie Cremonensis et a canonice praepositus.

Wido presbiter.

Act. Cremone, in domo canonica; feliciter.

Regnantibus Desiderio et Adelchi, anno regni eorum .XIV. et XII, die 30 augusti, indictione VIII.

Ibi fuerunt Andreosius, Rachiberth et Walperth Sancte Marie conuersi testes.

244.
CHARTA VENDITIONIS.
                           
770 settembre 1, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege et filio eius domno nostro Adelchis rege, anno regni eorum quarto decimo et duodecimo,die kalendarum mensis septembris, per indictionem nonam. Constat me Altipertum filium quondam Marcellini de Cuntrone, abitatorem in uico

p. 317

Libidiano, presenti die uendere et tradere praeuideo per hanc cartulam tibi uiro beatissimo domno Peredeo in Dei nomine episcopo casam abitationis meae in suprascripto loco, cum fundamento, curte et orto, cum terris et uineis, siluis, castanetis, cum mobili et inmobili re, culta uel inculta; simul et casellulam meam in loco Galicana, cum quidquid ibi abere uisus sum, tam mobilem rem quam et inmobilem, in suprascriptis locis; praedictam rem in integrum tibi uenundare praeuideo. unde a te recepi pretium in praefinito auri solidos numero uiginti. ita uero de meo exiit dominio, et in tua trado esse potestate. unde repromitto ego qui supra Altipertus una cum meis heredibus tibi uiro beatissimo domno Peredeo in Dei nomine episcopo uel successoribus tuis, ut si in aliquo de iam dicta re nos uobis intentionauerimus, aut retragi quaesierimus, et ab omni homine eam uobis defendere non potuerimus, spondeo me et heredes meos esse conponituros tibi et successoribus tuis praefatam rem in duplo, in ferquide loco, sub extimatione qualis tunc fuerit. Et pro confirmatione Austripertum clericum scribere rogaui. Actum Luca.

  • Signum + manus Altiperti, qui hanc cartulam fieri rogauit.

  • + Ego Rachiprandus presbiter rogatus ab Altiperto in hanc cartula me teste subscripsi.

  • + Ego Angilus clerici rogatus ab Altiperto in hanc cartula me teste subscripsi.

  • + Ego Garimundus presbiter ab Altipertu rogatus in ac cartula me testi subscripsi.  

  • + Ego Austripertus clericus post traditam conpleui et dedi.

p. 318

245.
CHARTA OFFERSIONIS.
                           
770 settembre 23, Tempagnano (Lucca).

Copia del secolo VIII, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ Exemplar. In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege et filio eius domno nostro Adelchis rege, anno regni eorum quarto decimo et duodecimo, nono kalendas octubris, per indictionem nonam. Manifestum est nobis Ermiteo et Uualateo presbiteris germanis, quia una cum Tanualdo genitore nostro a fundamentis construximus ecclesiam in honore Dei et beati Petri apostoli in territurio nostro, ubi conmanemus, in loco Tempaniano, et per hanc cartulam offerimus in ipsa Dei ecclesia casam abitationis nostrae, cum fundamento, curte, ortis, terris, uineis, pratis, pascuis, cultum atque incultum, mobile uel inmobile seu semouentibus, et quidquid in antea adquirere potuerimus; omnia in integrum in ipsa Dei ecclesia offerimus. et quis a nobis ibidem fuerit ordinatus presbiter,

p. 319

post nostrum decessum in eius potestatem permaneat, secundum legem, ordinationem faciendo; et tam ipse quam et ille qui ab eo fuerit ordinatus, secundum Deum et legem nostram in ipsa Dei ecclesia seruire debeat. et recordamus, quia genitor noster per cartulam omnem rem suam in nobis confirmauit, et haec omnia per eius consensum confirmamus. et neque a nos neque ab heredibus nostris neque a nullo homine aliquando presens cartulam offersionis nostrae posse disrumpi, sed omni in tempore in suprascripto ordine firma et stabile debeat permanere. Et pro confirmatione Rachiprandum clericum scribere rogauimus. Actum in suprascripto loco Tempaniano, diem et regnum et indictione suprascripta; feliciter.

  • + Ego Ermiteu presbiter in ac cartula a nos facta, sicut supra legitur, manus mea suspcripsi.

  • + Ego Uualateu presbiter in anc cartula ad nos facta, sicut supra legitur, manus mea subscripsi.

  • Signum + manus Tanualdi genitori eorum consentientis.

  • + Ego Deusdona presbitero rogatus ad Ermiteo et Uualateo presbiteris in hanc cartula me teste subscripsi.

  • + Ego Auripertu presbitero rogatus ad Ermiteo et Uualateo presbiteris i hac cartula me testis susscripsi.

  • + Ego Saxo presbiter rogatus a Ermiteu et Uualateu presbiteris in hanc cartula me testis subscripsi.

  • + Ego Agiprandu presbiter rogatus a Ermiteu et Uualateu presbiteris in hanc cartula me testis subcripsi.

  • + Ego Tomas clericus rogatus ab Ermiteu et Uualateu presbiteris in anc cartula me teste suscripsi.

  • + Ego Rachiprandus clericus post traditam conpleui et dedi.

  • + Ego Rachiprandus clericus ex auctentico fideliter exempaui.

p. 320

246.
CHARTA OFFERSIONIS.                            

770 settembre 28, Lucca.

Originale, archivio arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege et filio eius domno nostro Adelchis rege, anno regni eorum quarto decimo et duodecimo, quarto kalendas octobris, per indictionem nonam. Manifestum est mihi Homulo clerico filio quondam Causeradi, abitatori prope ecclesiam Sancti Martini de Colline, quia hodie per annos triginta tam parentes mei

p. 321

quam et ego uoluntatem et imperationem fecimus de presbiteris suprascriptae Dei ecclesiae et hic Luca propter chrisma nos mittebant ad tollendum ab episcopo et cauallicaturam cum ipsis presbiteris faciebamus, et iam ante hos annos in praedicta Dei ecclesia per cartulam offersionis omnem rem meam et ecclesiam Sancti Angeli, quae a genitore meo constructa est, seu cultam uel incultam rem, ubique mihi pertenentem, offerui et confirmaui, eo quod antea pro ipsa re nostra uoluntatem et imperationem de ipsis presbiteris faciebamus et officium ipsius ecclesiae, et ipsa cartula deperiit. proinde per hanc cartulam iterum offero Deo et tibi saepe dicte ecclesiae beati Sancti Martini, ubi Gaudiosus presbiter rector esse uidetur, iam dictam Dei ecclesiam Sancti Angeli et omnem rem meam, ubique mihi pertenentem; et tali ordine confirmo, ut tam ego quam et heredes mei ipsam rem usumfructuare et regere debeamus, et uoluntatem et imperationem de presbitero, qui ibi ordinatus fuerit, pro ipsa re facere et adimplere debeamus et officium ecclesiae, sicut per triginta annos usum abuimus, faciendo, et ipsam ecclesiam et rem non abeamus potestatem iterum nec uenundare neque in alia ecclesia aut homine alienare per nullum ingenium, nisi rem mobilem abeamus licentiam pro anima nostra dare et homines nostros libertare; tantum et qualiter superius offerui uel confirmaui, omni in tempore firmiter permaneat in ipsa Dei ecclesia. et neque a me neque ab heredibus meis neque a nullo homine haec cartula posse disrumpi; et nulli liceat nolle quod semel uolui. Et pro confirmatione Austripertum clericum scribere rogaui. Actum Luca.

  • Signum + manus Homuli clerici, qui hanc cartulam fieri rogauit.

  • + Ego Osprandus diaconus rogatus a Humulo clerico in hanc cartulam me testis subscripsi.

  • + Ego Deusduna presbitero rogatus a Humulo clerico in hanc cartulam me testis subscripsi.

  • + Ego Petronaci clericus rogatus a Humulo clerico in hanc cartulam me testes subscripsi.

p. 322

  • Signum + manus Austriperti clerici de Rotta testis.

  • Signum + manus Alperti clerici filii quondam Paulicii clerici testis.

  • + Ego Austripertus clericus post traditam conpleui et dedi.

247.
BREVE.
                                          
770 settembre 28, Lucca.

Copia del secolo VIII, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In presentia suprascriptorum testium, simul et Ilprandi clerici filio quondam Alperti, Sinderadi et …poli clericis germanis, Rachiperti presbiteri, Gumprandi presbiteri, fecerunt inter se placitum Gaudiosus presbiter et Humulus clericus, ut ecclesiam Sancti Angeli cum omnia iuidem pertenente, que fuit germani ipsius Humuli clerici, communiter inter se aberent in omnibus lauorando et possidendo et usumfructuando; et quis ex eis unus alterius medietatem exinde subtrahere presumserit, conponerent inter se soledis quinquaginta. et predicti testes rogauerunt in ipso placito esse. Actum est in suprascripta die.

  • + Ego Rachiprandus clericus ex auctentico fideliter exemplaui.

p. 323

248.
CHARTA DONATIONIS.
                           
770 settembre, “Brioni” (Chiusi).

Originale, archivio di Stato in Siena.

+ In nomine Domini. regnantibus domnis nostris Desiderio et Adelchis filio eius uiri excellentissimi regibus, anno regni eorum Deo protegente quarto decimo et duodecimo,

p. 324

mense septembrio, indictione octaba. Dilectissimis mihi semperque amantissimis Bonipertulo et Leopert neputibus meis. Quoniam uoluntas Dei ut cunctis pro anima sua remedium concurret, festina quatenus in futuro seculo quantotius anime sue inuenire possat; ideo manifesta causa abeo ego Audipert barbas et donator uester, quod uos supradicti Bonipert et Leopert neputibus meis de ancilla nostra propria nomine Boniperga uos procreati fuistes de quondam Baroncello germano meo, et in peccatis inpedientibus nulla donatione nec aliquis in uos de ribus suis iudicauet. Proideo consideraui caritate uestra, uolo adque et mea dispono uoluntate, donamus in uos omnem paupertatem substantie me, tam illa genituri uestro quam et illa nostra propria, uobis cui supra nostro concidimus et firmamus dono, quoniam sic meis meruerunt delictis, quia neque filios neque filias non procreaui. proideo consideraui, ut ris mea iniudicata non relinquam, sed hoc uolo et mea dispono uoluntate, ut, si mihi Dominus respicere dignatus fuerint et filios aut filias procreauero, medietatem ex omnibus abeatis uos Bonipert et Leopert, et medietatem accipiant filiis aut filias meas; et si sic nostris meruerint operibus et neque filius aut filia non abuero, in omnibus uos mihi succidatis, tanquam si de semine meo procreati fuissitis, et in omnia, ut dixit, uos mihi heredes legitimi succidatis, tam in casis quam uineis, pratis, pascuis, siluis, mouilia et inmouilia, omnia et in omnibus de quantum presenti die abeo uel auiturus fuero, in omnia uos mihi heredes efficiatis. tantumodum hoc uolo, ut, dum ego aduixero, omnia dona mea in mea sit potestatem iudicandi pro anima mea uel disponendi qualiter uoluerimus, et uos una cum ipsis ribus bene deseruire dibeatis, sicut ad benefactorem suum; uos uiro decesso meo, quidquid iniudicatum reliquero et per cartulam

p. 325

non firmauero, in uestro dominio uel de heredibus uestris persistat. et hoc decerno, ut cum ipsis ribus, quas uobis concido uel pos meo decesso reliqero, siatis in monasterio, ut per singolos annos persoluere dibeatis pro anima mea in ecclesia Sancti Salbaturi in Amiate, quem bone memorie Erfo abbas a fundamenda edificauet, per quem abueritis, reddatis in ipsa ecclesia uel ad eius rectores in auro solido uno, aut per auro aut per cira uel per oleo aut per quem abueritis per anno in ipso Dei templo pro anima mea reddere dibeatis. et ut plus magis in uos in ista donatio firmam persistat, suscipi in persuna uestra launechild ad Aduald anulo aureo uno, ut diximus in uestra persuna, nam non in persuna Aduald, quid aliquis de ribus meis ei conpetire dibeas nisi uestra persuna. et ipso launechild in tali tinore uel pro texto suscipi, secundum qualiter superius dixi, ut diebus uite mee omnia in mea sit potestatem; nam pos meo decesso, quid iniudicatum reliquero, in tantum uos contempti permaneatis, et nullus de heredibus, proheredibus meis uobis aliqua controuersia inferatur; sed qualiter superius decriui ego Audipert, in ipsa ordinationem cunctis diebus uestris permaneatis, a nullo inquietante. Quem enim donationis nostre cartulam Firmo notarium scriuere rogauimus. Actum in Brioni, finibus Taurinate, in Fossato.

  • Signum + manus Audipert donaturis et firmaturis, qui hanc cartulam fieri rogauit.

  • + Ego Cunipertu isculdais testis subscripsi.

  • + Ego Alais testis subscripsi.

  • + Ego Graffilapus testis subscripsi.

  • Signum + manus Ladoin de Casa Pumili testis.

p. 326

  • + Ego Saxu tests suscripsis.

  • + Ego qui supra Firmus notarius pos traditione conpleui et emisi.

249.
CHARTA COMMUTATIONIS.                            

770 dicembre 30, “Teuolariolo”.

Originale, archivio Capitolare di Piacenza.

+ Regnante domno nostro Desiderio et Adelchis filio eius ueri excellentissimi regis, anno piaetatis eorum quarto decimo et duodecimo, sub diae tertio kalendas gianuaria, indictione nona. In Dei nomine placuet adque conuenet inter Artemione, Rodeperto et Gumpert germanis seo et Asstruda et Paltruda germanis filii et filias bone memorie Gontelmoni nepotis et neptas suprascripto Artemioni, qui sunt hauitaturis in Teuolariolo, nec non et inter Audeperto filio quondam Auderat

p. 327

nepote et consobrino eorum, ut sibi inuicem cummutare terra aperta; ita et cummutauerunt. in primis dederunt suprascripto Artemio, Rodeperto et Gumperto seo Asstruda et Paltruda iam decto Audeperti terrola in casale que dicitur Lacore, locas montanas, prope Cene, tam terra aperta seo selua uel omnia quantum iniui in suprascripta locas hauere uisi sumus, tam campis, pratis, pascuis, riuis, rupinis seo usum aquarum uel omnia, ut supra dixemus, quantum ad mano nostra hauere uisi sumus, omnia in interum quod nostra portio est. et ad inuicem dedet iam decto Audeperto ad suprascripti barbane et consobrinis sui alio tantum terra in casale Teuolariolo quantum iniui in suprascripto casale Teuolariolo hauere uiso sum de genitore meo; omnia, ut dixi, quantum iniui terra aperta hauere uiso sum, cum omnia super adstante. unde promettemus nos suprascriptis Artemio, Rodepert et Gumperto seo Asstruda et Paltruda seo Audepert ipsas cummutatione ab omne homine defensare unum alteriis; et quod si menime defensare potueremus, aut suprascripta cummutatione remouere uolueremus nos aut nostris heredes, tunc promettemus conponere, qui me defensauerit aut remouere uoluerit, pene nomine auri solidos nomero uigenti, et cartola cummutationis in sua maneat firmitatem; et repromettemus nos suprascripti Artemio et Rodeperto et Gumperto et Asstruda et Paltruda, ut de ipso ficto, quod in corte domno regi dare deuemus, ut nos te exinde securo facere deueamus. Unde duae cartole conuinentiae pari tinore conscripte sunt, et sibi per manibus inuicem tradiderunt. Actum in Teuolariolo; feliciter.

  • Signum + manus Artemioni uiri deuoti, qui hanc cartolam cummutationis fieri rogauet.

  • Signum + manus Rodeperti; signum + manus Gumperti, qui hanc cartolam cummutationis fieri rogauerunt.

  • Signum + manus Asstrude; signum + manus Paltrude, que hanc cartolam cummutationis fieri rogauerunt.

p. 328

  • Signum + manus Gondoaldi uiri deuoti de Agolate exercitalis testes.

  • Signum + manus Domenatori uiri deuoti de Stampunengo exercitalis testes.

  • Signum + manus Uualdoni uiri deuoti filio quondam Audoaldi auitatur in Teuolariolo exercitalis testes.

  • + Teudelendo uir deuotus uhic cartole cummutacionis rogatus ad suprascripti germanis teste suscripsi.

  • + Ego Ermenfret uir clarissimus scriptur uius cartole cummutationis post tradita conpleui et dedit.

250.
CHARTA OFFERSIONIS.
                           
771 marzo 18, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

p. 329

In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege et filio eius idem domno nostro Adechis rege, anno regni eorum quinto decimo et duodecimo, quinto decimo kalendas aprilis, per indictionem nonam. Manifestum est mihi Perforeo filio quondam Auti de Placule, quia per hanc cartulam offero Deo et tibi ecclesie beati Sancti Petri apostoli, sita in loco Castellione, ubi quondam Anucardus presbiter habitauet: in primis uolo adque instituo ipsa ecclesia ut habere debeat portionem meam de res illa quem mihi et Alperti generi mei obuinet da quondam Luccio de Fosciana, tam casis, domo cultiles et sundriales quam et casas massaricias et aldionales; omnes cum fundamentis, curtis, ortis, terris, pratis, pascuis, oliuitis, siluis, castanetis, cultum adque incultum, mobilia et inmobilia seu semobentibus per singola loca; omnia mea portione, ut dixi, quantum mihi ubique ab ipso Luccio obuenit, omnia in integrum. simul et portionem meam de casis tres in loco Perocclo: una que regitur per Pettulo et Aupertulo, que est inter eis deuisa; tertia uero in loco Farnita, que regitur per Crimualdulo; ut dixi, portionem meam, quod est medietate de istas tres casas, cum omnia ad eas pertenentes in integrum. simul et terram meam ad Runcho, ubi uocitatur ad Albaro,

p. 330

ubi area mea prope est, id est modiorum quinque; et est ipsa terra tenente uno capite in uia publica et in terra Uuarnelli presbiteri, alio capite est tenente in terram qui fuit quondam Lucifi et ecclesie Sancti Angeli, latere uno est tenente in terra Gausfridi et de filii quondam Auperti, alio latere est tenente in terram meam; infra designata loca, ut dixi, modiorum quinque in integrum. simul et oliueto meo ad Buuita, quem genetrix mea ad usumfructuandum abuet de mea portione medietatem, cum terra ubi superpositus est in integrum; et alio oliueto meo iuidem ad Riuo prope Perocclo, cum terra sua in integrum. offero Deo et predicte ecclesie cum omnibus predictis rebus in prefinito; ita uero ut, dum aduiuere meruero, ad ipsa Dei ecclesia usumfructuando in mea reseruo esse potestate. et neque ad me neque ad nullo homine aliquando hec cartulam offersionis mee posse disrumpi, sed omni in tempore stabilem permaneat. Et pro confirmatione Filippum clericum scribere rogaui. Actum Luca.

  • Signum + manus Perforei, qui hanc cartulam offersionis fieri rogauet.

  • + Ego Osprandus diaconus rogatus a Porphoreo in hanc cartulam me testis subscripsi.

  • + Ego Rachiprandus presbiter rogatus a Porphoreo in hanc cartula me testis subscripsi.

  • + Ego Gumpert presbiter rogatus a Perforeo in hanc cartula me teste subscripsi.

  • Ego Filippus clericus post tradita conpleui et dedi.

p. 331

251.
NOTITIA.                                                 
771 aprile 5, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In presentia Osprandi diaconi, Rachiprandi presbiteri, Gumperti presbiteri, Fermusi de Campo, Dauid, Rachipaldi, filii quondam Teutpaldi, Gausfridi et Alpuli de Laueriano, per uoluntate domni Peredei in Dei nomine episcopi et per rogitum Porphorei, ego Filippus clericus iscriptor huius cartule abstuli de hanc cartulam, persona ipsius Porphorei non esset offerta in ecclesia Sancti Petri; et iterum iuidem rescripsi, sicut ambarum partium placuit. Actum est hoc nonas aprilis, per indictionem nonam.

p. 332

252.
BREVE DE MUNDIO.
                           
771 aprile 24.
 

Originale,archivio di Stato in Milano

+ In Christi nomine. Notitia breuis memoratorio pro foturis temporibus, in corum praesentia recepit Autpert actor domni regi de uilla Lauchade mundio de aldiane domni regi nomine Hermetruda filia Antonini de uigo Lauchade. auri soledum tres mundio accepio ad te Totone pro ipsa aldianem, quem sibi Theutodoin aldio tuo de uigo Bibiano in coniogio sociauit; unde

p. 333

ab hac die in tua qui supra Totoni uel ad heredibus tuis permaneat potestatem, saluua libertatem suam una cum agnitione sua quanti in tempore ex ea nati fuerit, qualiter lex est Facta notitia breuis memoratorio de ipso mundio, anno domno Desiderio et Adelchis ueris excellentissimis regibus quinto decimo et duodecimo, sub diae octabo kaledas magias, indictione nona; feliciter.

  • Signum + manus Autpert uiri deuoti actore domni regis, qui ipso breuis fieri rogauit.

  • Signum + manus Iohannis uiri deuoti exercitales de uigo Lauchade testis.

  • Signum + manus Garimundi uiri deuoti exercitales de uigo Arnechis testis.

  • Signum + manus Raginaldi uiri deuoti exercitales de uigo Cebolini testis.

  • + Gisefrit uir deuotus huic breuis memoratorio de mundio rogatus ad Autpert actore domni regi teste subscripsi.

  • + Ego qui supra Uualpert indignus presbiter scriptur huius breuis memoratorio, quam pos tradita conpleui et dedit.

p. 334

253.
CHARTA PROMISSIONIS.                            

771 aprile, Chiusi.

Originale, archivio di Stato in Siena.

+ In nomine Domini. regnantibus domnis nostris Desiderio et Adelgis filio eius uiri excellentissimi regibus, anno regni eorum Deo ausiliante quinto decimo et duodecimo, mense aprilis, indictione nona. Promitto adque spondeo me ego Ansifrid marisscalco uobis Saxo et Piperello seo Anschaidi diacono, ut de uinditione illa quas mihi Ansifridi seo Friduni hominibus tres id est Grossulus et Bonipertus seo Domninulo fecerunt de terrula in casale Brocciani uel silba qui et Grippo Ipsolo uocatur, qui eorum ex conparatione a Brittulo, qui et

p. 335

Fuscianus, et ipsa uinditione quas eorum Brittulo fecit, omnia nobis Ansifridi et Friduni uenundauerunt et cartulam nobis exinde fecerunt; unde promitto ego Ansifridi, tam pro me quam et pro Fridune, uobis Saxo et Piperello seo Anschaidi diacono seo Grossulo filio Fusculo adque Bonipert filio Bonuald adque Domninulus filio Tussiolo, ut si quoquo tempore cum ipse cartula uinditionis causare uoluerimus, ipsis ribus nobis defensandum uel contra uos dicendum, ut ipsis ribus uos mihi Ansifridi et Friduni defendatis, et ego Ansifridi uos non potuero da Fridune defensandum, ut cum ipsa cartula contra uos nunquam agam; nec ipse Frido nec eius heredes neque ego Ansifridi nec meos heredes nullo contra uos omnes suprascriptis nunquam agamus dicendum, ut uos nobis ipsa uinditione defendatis da qualiuet homine; nec cum ipsa cartula quas nobis ipsis Grossulus, Domninulus et Bonipert fecerunt, neque sine ipsa cartula per nullum argumentum ingenii exinde agamus, nisi ipsis ribus qualiter potuerimus nus ipsa defendamus uinditione. nam si agere uoluero ego Ansifrid uel meus heredes, et uos non potuerimus da Fridune uel eius heredibus defensare, tunc conponere promitto ego Ansifridi uobis Saxo, Piperello, Anschaidi, Domninulo seo Bonipert adque Grossulo u…….. ipsis ribus unde uobiscum agimus, id est uinditione ipsa unde uobis dixerimus ut …….. . Quem enim promissionis nostre

p. 336

cartulam Firmo notarium scriuere rogauimus. Actum Clusio.

  • + Ego Ansefrid in ac cartula promissionis a me facta propria manu mea subscripsi.

  • + Ego Rodcari diaconus rogitus a suprascripto manu mea propria subscripsi.

  • Signum + manus Aduald curaturi testis.

  • + Ego Cuntulus presbiter testis.

  • + Ego qui supra Firmus notarius pos traditione conpleui et emisi.

254.- 261.

spektrum.GIF (657 Byte)