Textsspektrum.GIF (657 Byte)

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden (CDL 2)

Einleitung CDL 1 Originalurkunden Kopial überlieferte Urkunden Gefälschte oder verfälschte Urkunden Der Fälschungskomplex von Cremona

Einleitung CDL 2 Codice Diplomatico Longobardo

spektrum.GIF (657 Byte)

CODICE DIPLOMATICO LONGOBARDO

125.-131. 132.-136. 137.-140.  141.-145. 146.-151. 152.-156. 157.-161. 162.-166. 167.-174.
175.-181.
182.-190. 191.-201. 202.-208. 209.-214. 215.-221. 222.-228.  

229. CHARTA CAMBIATIONIS 230. CHARTA LARGITATIS 231. CHARTA ORDINATIONIS SEU DISPOSITIONIS 232. CHARTA OFFERSIONIS 233. NOTITIA TRADITIONIS 234. CHARTA DONATIONIS   
235.
CHARTA OFFERSIONIS

236.-242. 243.-253. 254.-261. 262.-268. 269.-276. 277.-283. 284.-291.  292.- Appendice

spektrum.GIF (657 Byte)

229.
CHARTA CAMBIATIONIS.

769 luglio 11, Lucca.
 

p. 282

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege, anno regni eius tertio decimo, et filio eius idem domno nostro Adelchis rege, anno regni eius decimo, quinto idus mensis iulii, per indictionem septimam. Manifestum est nobis Gumprandus ………., hauitator in Pisa, et coniuge eius Sunderada filia quondam Charuli, quia placuit adque conuenit inter me et te Peredeo in Dei nomine episcopo, ut uiganium inter nos facere deberemus. et per hanc cartulam tibi in cambium dare preuideo casam habitationis, que fuit quondam Charuli soceri et genitori nostro, prope ecclesiam Sancti Fridiani, id est sala una da transmontante, cum fundamento et curte ante se et fenile cum suo fundamento, sorte da meridia ............. et edificio eius et arboribus infra ipsam curtem, una cum introitum et exitum suum, simul et aliquantulo orto adunato ad fundamento de ipsa casa; omnia predicta res in integrum. portionem que fuit ………………..

 p. 283

 iuidem reseruamus; set omnia in integrum tibi ad parte ecclesiae uestrae Sancti Fridiani …… dare preuidimus. et pro suprascripta re recepimus a te in cambium salas duas prope muro huius ciuitatis, que fuerunt quondam ….. et Uuileradi, et tibi modo obuenerunt per Rachiperto presbitero et rectoribus ecclesiae Sancti Fridiani, ………… cum fundamenta, curte, orto et medietatem puteo, una cum alio fundamento ……………. quondam Rundiperti presbiteri, et curticella et aliquantulo orto adunato ad predicto fundamento. et insimul fundamenta ista, superius dicta, est tenente: capite uno da exorgiente in fenile ……… fusi, alio uero capite est tenente una cum supradicto aliquantulo orto, qui fuit quondam Rundiperti et ... trualdi, et in orto quem dedi Sprinchae et Fuschari generi eius in uiganio; finem habentes ... sunt similiter insimul: latere uno est tenente in uia publica, alio latere est tenente prope muro ciuiltatis et orto supradicti Rachiperti presbiteri; infra designata loca cum arboribus ………………… tus presbiter, Cunimundus, Fluripertus negutians, simul et Ermulo et Perulo germani …… renuntiauerunt, eo quod secundum legem presentem uiganium inter nos factum est. haec autem omnia in cambium da te recepimus. unde repromittimus nos qui supra Gumprandus et Sunderada tibi domno Peredeo in Dei nomine episcopo, ut si aliquando nos aut heredibus nostris tibi aut rectoribus ipsius ecclesiae in aliquo de suprascripta re, quam tibi in uiganio dedimus, intentionauerimus, aut retragi quesierimus per quolibet ingenio, et eam uobis da omnes homines defendere non potuerimus, promittimus nos et heredibus nostris esse conponituris tibi et rectoribus ipsius ecclesiae ipsam rem in duplum, meliorata, in ferquidem loco, cum

 p. 284

quid aut qualis tunc fuerit. Et duas cartulas cambiationis, qualiter inter nos conuenit, prope uno tenore partis nostrae Osprandum diaconum scriuere rogauimus. Actum Luca.

  • Signum + manus Gumprandi, qui hanc cartulam fieri rogauit.

  • Signum + manus Sunderade coniugi eius idem, qui hanc cartulam fieri rogauit.

  • + Ego Ospertus diaconus rogatus a Gunprandu et Sunderada coniuge eius in hanc cartulam me teste subscripsi.

  • + Ego Cunimundus rogatus ad Gunprand et Sunderada coniuge eius in hanc cartulam me teste subscripsi.

  • Signum + manus Rachiprandi filio Ansprandi da Arco testis.

  • Signum + manus Peruli negotianti testis.

  • Signum + manus Sprinche filio quondam Sindoin testis.

  • Ego Osprandus diaconus post traditam conpleui et dedi.

230.
CHARTA LARGITATIS.
                   

769 luglio, Pisa.

p. 285

Copia della fine del secolo VIII o del principio del IX, archivio Arcivescovile di Pisa.

  •  + In nomine Domini. exempla ex autenticha cartule. 

  • + In Christi nomine. regnante piissimo domno nostro Desiderio et Adelchis regibus, anno filicissimo regni eorum tertio decimo et decimi, mense iulio, indictione septima. Ego Dommolino filio quondam .... perpetuam salutem dixi. Quoniam incerti sumus omnis de Dei iudicio, non iscimus qualiter nouis finis mortis occhurra, et ideo dispositum sum iter in exercito, et tiui Austrichunda dulcissima sorore germana mea, in domo mea in capillo auire uideor, elegisti tiui monasticho auito Deo deseruire, petisti me, ut tiui largito cedere de res tua fachultate, quam tiui chonquisisti, pro anima tua dare. unde chonsideratus sum superna retributione, et tuam

 p. 286

 quam mihi postolasti, do et cedo tiui licentia adque per hanc cartula mea largitatis sechundo edisti pagina in te chonfirmo et chonstituo tiui auire dispensatore Liufrit presbiter eclesia Sancti Petri sita que uocitatur ad Septem Pinos aut posteros eius. et si post transito meo tu dulcissima sorore mea remanserit, uolo, decerno, ut, una chum ipso, sicut tua fueri uolontate, et licentiia aueatis omnis res tuas, quas tiui chonparasti aut chonquisisti, mouilia et inmouilia, uindere, et cartula uenditionis emittere, pina super eredes meus chonligare ipsa res molestauere ad emtoribus aut ad loca uenerauilia aut chui de ipsa res in integro aut quomodo uolueri dare suptragi quesieri, dupla meliorata chonponatur; sicut tiui plicuerit animo dandi pro anima tua, una cum suprascripto dispensatores aut posteros eius quot dederit, omni tempore per mea largitate firmiter chonstituo permanire. et si quis aliquis de eredis, proeredibus meis post meus decessor quoquo tempore chontra an cartula largitatis, dispensationis ire, uenire, molestare, disrumpi aut molestare temtauerit, chonponiturus esse inueniatur tiui, suprascripto dispensatores aut ad posteros tuos, dupla melliorata rem de quot agitur. Et presens chartula omni tempore in sua permaneat firmitate, sicut Maccio notarium iscriuere rogaui. Actum Pisa, per indictione suprascripta; feliciter.

  • Signum * * manus Dommolini, qui an cartula fiere rogauit.

  • Signum * * manus Rotperti filio quondam Rodualdi testis.

  • Signum * * manus Ansari filio Ansualdi testis.

  • Signum * * manus Auriboni filio quondam Aufrit testis.

  • Signum * * manus Maurunte filio quondam Filicenti testis.

  • Signum * * manus Gumfrit filio quondam Guntifrit testis.

  • Ego Maccio notarius pos testium chonpleui et dedi.

  • Ego Anspertu notarius an cartula sine fraudem exemplaui.

 p. 287

 231.
CHARTA ORDINATIONIS SEU DISPOSITIONIS.                    
769 agosto 19, Pavia.

 Copia membr. del secolo X, in minuscola libraria, archivio Capitolare di Monza,

 p. 288

 Exempla. + Regnante domno Desiderio et Adelchis uiri excellentissimi reges, anno pietatis regni eorum in Dei nomine tertio decimo et decimo, nona decima die mense augusto, indictione septima. Grato reuerentissimus diaconus filio bone memorie Simplitio, habitator in fundo Moditia, cogitans istius uite lauilem cursu, licet lectulo decumbens, sanus tamen mente integroque consilio, dixit: uita et mors in manu Dei est; melius enim est metu mortis hominem uiuere, quam spem uite suasus morte subuetanea interire. Ideoque per presentem cartulam preuidi ego qui supra Grato diaconus uniuersa facultatula rerum mearum disponere atque ordinare, quatinus in futuro seculo de huius uite neglegentiis non reprehendar, sed Dei prouidentiam misericordia promerear adipisci. idcirco statuo atque instituo, ut a presenti die obitus mei fundetur in curte mea, quam habere uideor in suprascripto fundo Moditia, oraculo Domini Saluatoris atque Sancti Fidelis de rebus meis propriis, per studium scilicet Garoin reuerentissimus diaconus custodes basilice Sancti Iohannis de predicto fundo Moditia, aut qui pro tempore custus in ipsa basilica fuerit. et construatur inibi mensa pauperum, quatinus de fructibus suprascriptarum rerum nostrarum sex nomina pauperum per omne ebdomatam tribus diebus ab ipsa mensa reficiatur usque ad satietatem; ut, cum ex ipsis muneribus escam et potum preciperint et Deo gratias retulerint, mihi pertingerint possit ad exultationem animole mee. ipsius uero oraculi et prefati exenedosii de luminariis ac diuinis officiis et elemosinarum studiis atque eorum ordinationem adiuro per Deum omnipotentem et sanctam Trinitatem inseparabilis, ut curam habeat de predictis tam suprascriptus Garoin diaconus quam et qui pro tempore custus ipsius basilice Sancti Iohannis

 p. 289

 inuentus fuerit, ita ut ipsius basilice dicioni predictum nostrorum oraculum Domini Saluatoris et exenedochium in perpetuum pertineat, eiusdemque custodes inibi talem personam iuxta Dei intuitu ordinent, qui praedicti oraculi et iam fate elemosina curam sine ulla contradictione habeant. omnia offero in iura predicti oraculi et iam fati exenedosii omnipotenti Domino de ipsius datis ac donis pro mercedem parentorum meorum et mee paruitatis anime exultatione; idem predictam curtem meam, quam habeo in iam fato fundo Moditia, cum omnibus rebus mobilibus et inmobilibus, una cum casis aldionariciis uel quidquid iuri meo in eodem loco pertinet, excepto si exinde aliquid subtraxero aut cuilibet aliquid uiuens dedero atque dari precipero; nam reliqua omnia et ex omnibus presenti transitus mei die ipsius oraculi potestati tradita ac mancipata persistant. uerum etiam et confero ad iura ipsius oraculi uel exsenedosii nostri portionem meam de casa uel area ubi posita est cum curticella, de quantum habere uideor in ciuitate Mediolanensi ex integrum; nec non et oliueta mea quam habeo in Mandello et Uareno, atque casis aldionaritiis uel terris et uineis aut quidquid in predictis locis habere dinoscor ex integrum; atque casa una masaritia posita in fundo Sacera, similiter cum rebus mobilibus atque inmobilibus. simul et offero ibi casas duas, una in Iutuno, quem mihi ex comparatione aduenit, et alia in Gummeri, quem mihi in portione aduenit de consobrinis meis, cum feglinas meas in Iutuno,

 p. 290

 uel omnibus rebus mobilibus atque inmobilibus in predictis duobus locis ex integrum. item confero inibi domum coltilem meum in fundo Ferminiano cum casa una aldionaritia, quem mihi ex comparatione aduenit ex integrum, seu et curte una posita in Concoretio, cum casis aldionaritiis uel omnibus rebus in predicto loco mihi pertinentibus; nec non et domo coltile meo in Kalendasco atque casa una massaritia que nominatur a Perseco; simul et domo coltile meo in Aucis, quem mihi in portione aduenit de consobrinis meis; nec non et casa una masaritia quem mihi ex comparatione aduenit, posita in ualle Cusianaca. set et augeo ad iura ipsius oraculi atque exsenedosii domum coltilem meum in Campigine; simul et omnibus res illa quam habeo in ciuitate Boloniense uel foris circa ipsa ciuitate in integrum; excepto iuges duas de terra aratoria, quod uolo habere propinquos parentes meos, qui hereditatem meam percepturi fuerant, si ego intestatus decidisset. hec omnibus rebus superius nominatis, tam suprascripto oraculo quam etiam dicto senedochio, omnia et in omnibus in potestate Sancti Iohannis, domini et nutritori meo, uel de ipsius custodes dicioni trado. et faciad inibi a presenti die obitus mei quidquid qualiter melius preuiderint. et hoc instituo, ut portionem meam de oraculo Sancti Fidelis uel ex ipso senedochio quod a parentibus meis et iuste mihi aduenit, sit ipsa portione mea in potestate iura Sancti Iohannis ordinandi qualiter mihi legibus pertinuit. Theodero puero meo habere uolo terra aratoria in ….. qui dicitur de Baragia in consimile loco,

 p. 291

 et media iuges de uites in Moditia et media iuges de salto in ………. prope casa ipsius, quem mihi aduenit in .....…… meis, seu et mancipio una nomine Theodoruna pro aldiane habente soledos sex mundio; item Liodoald cum filio suo Ioannace habere uolo portione mea de rebus meis ....... ibi sibi casella edificent atque inhabitare debeant; et habere eos uolo media iuge de uites et media iuge de terra aratoria in Blateno, qui dicitur de Podone, in consimile loco; item Leoprand puero meo uolo ut habeat iuges tres de terra aratoria in fundo Campigine in consimile loco; uolo ut habeat mancipio una nomine Agedruda pro aldiane habente solidos sex mundio. Ioannace, Rimedruda, Theoderada et Teodegunda instituo esse liberos et liberas ciuesque romanos et solutum uel solutas in iure patronatus; et ubi presenti die obitus mei ambulare aut cum quo habitare uolueritis, liberam habeatis in omnibus potestatem ex mea uel heredum meorum plenissima largietate. reliqua scilicet familia mea, seruos et ancillas, aldiones uel aldianes in quocumque loco habitantes, instituo esse liberos ciuesque romanos, ita tamen ut de accespitibus suis non expellantur, sed unusquisque res uel casas, quas a manus suas abent laborantes atque regentes, fruges uel omne fulgant ad predictum oraculum uel exsenedochium persoluentes, salua libertate sua seruili conditionibus soluti in predicti cespitibus suis omni in tempore perseuerent. igitur omnis predictas res superius compreensas, cum edificiis ac diuersis sediminibus cunctisque territoriis, cultis et incultis, omnibusque oliuetis uel uineis simul et siluis atque stalariis, cum pratis et pascuis, ubi ubi per singulis locis positis, excepto quod exinde nominatim subtraxi atque subtraxero; nam reliqua omnia cum omnibus finibus, terminibus uel accessionibus earum, qualiter iuri meo pertinet,

 p. 292

ex integrum per presentem oraculo in iura et potestate predicti sancti ac uenerabilis loci a presenti die transitus mei dono, cedo ac confero, et per presentem paginam solemniter mancipo atque confirmo pro mercede anime parentorum etiam propinquorum nostrorum uel mea. unde adiuro principes terre istius uel omnes Christianos per Deum omnipotentem et sanctam Crucem Domini nostri Iesu Christi atque intemerata uiscera beate et semper uirginis Dei genitricis Marie Trinitatemque inseparabilem et sacrosancta quattuor Dei euuangelia, ut nullus eorum se contra presentem paruitatis nostre ordinationem emittere debeant, aut hinc aliquid subtraere aut emutare presumat, sed quod nostra integerrima uoluntas omnipotenti Deo offersi, sine ulla dimunitione integre permanere promittat, reseruato tamen in mea cui supra potestate, dum uita mea consteterit, iudicandi, faciendi ex omnibus quidquid uoluero. Quam igitur ordinationis seu dispositionis mee paginam Thomas subdiaconum et notario Sancte Ticinensis ecclesie scribere rogaui, in qua subter propriis manibus confirmaui testibusque obtulimus roborandum. Actum Ticinum; feliciter.

  • Ego Gratus uir uenerabilis diaconus huic cartola hordinationis seu institutionis meae a me facta relegi, suscripsi et testibus optuli roborandum.

  • Signum + manus Uitalis negotiens filio quondam Iobinale testes.

  • Signum + manus Teoperti negotiens filio Teopald testes.

  • Signum + manus Nazarii monetario filio quondam Gaderis testes.

  • Ego Andreas medicus huic cartula dispositionis seu institutionis rogatus a Gradone diacono, non relicto mihi, subscripsi, qui me presentem subscripsit.

Theoderaces aurifex huic cartola dispositionis seu institutionis rogatus a Gradone diacono testes subscripsi, me presente scripsit, et non est mihi relicto.

 p. 293

 Ego qui supra Thomas subdiaconus et notarius Sancte Ticinensis ecclesie scriptor uius dispositionis seu institutionis, quem post traditam compleui et dedi.

232.
CHARTA OFFERSIONIS.
                   

769 novembre 14, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

 + In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege et filio eius domno nostro Adelchis rege, anno regni eorum tertio decimo et undecimo, octauo decimo kalendas decembris, per indictionem octauam. Manifestum est mihi Liutperto presbitero rectori ecclesiae Domini et Sancti Frigdiani in Lunata, quia per hanc cartulam offero Deo et tibi suprascriptae Dei ecclesiae Sancti Fridiani omnem adquisitum meum, quem adquaesiui et mihi legibus pertenet et adquirere

 p. 294

 potuero, pro animae mee remedio, exceptis rebus ex iure parentum meorum; tali autem ordine, ut, dum ego aduiuere meruero, ipsum adquisitum praedictum meae reseruo potestati usumfructuandi, gubernandi et regendi recto moderamine, et iterum in aliquo faciendi; post uero meum obitum omnis iam dictus meus adquisitus reuertatur in potestate praefatae Dei ecclesiae pro animae meae remedio in prefinito. et neque a me neque a meis heredibus posse aliquando disrumpi haec cartula offersionis meae, sed, ut superius decreui, ita persistat; et nulli liceat nolle quod semel uolui. Et pro confirmatione Austripertum clericum scribere rogaui. Actum Luca.

  • Signum + manus Liutperti presbiteri, qui hanc cartulam fieri rogauit.

  • + Ego Rachiprandus clericus rogatus a Liutperto presbitero in hanc cartulam me teste subscripsi.

  • + Ego Anipertus presbiter rogatus at Liutpertus presbiter in anc cartula me teste supscripsi.

  • + Ego Argimo rogatus ad Liupertu presbitero in anc cartula me teste subscripsi.

  • Signum + manus Gunprandi filii quondam Uuilleradi de Lunata testis.

  • Signum + manus Tassuli filii quondam Gunfridi de suprascripto loco testis. 

  •  + Ego Austripertus clericus post traditam conpleui et dedi.

233.
NOTITIA TRADITIONIS.                    
- 769.

p. 295

Originale, archivio di Stato in Milano.

 + In Dei nomine. Noditia, qualiter Arichis tradidit nepta sua Magnerata Anscausi, in diae uotorum, cum omne substantia sua, quitquit eis aduinit de sorores uel amitane suas, qualiter rex inter eas diuisione fecet per misso suo. Noditia facta in presentia Tomati sculdahis de uico Ludolo, Alfrit de Sicilla et Bruningo de Maliacis.

 p. 296

234.
CHARTA DONATIONIS.                    
769 novembre 19, “Sossonno”.

Originale, archivio di Stato in Milano.

Oracolum Confessoris Christi Tzenoni in Capellione a parentibus meis aedificatum; petzola una de oliuetallo meo et alia petzola de uites in ipso loco Campelliune, de Gundo-ald;

p. 297

Sul verso della pergamena:

suprascripto o-li ue-tal-lo: de u-na o-li-ue-tal-lo suprascrip-ti Ger-tru-da ne-pte et de a-li-a par-te o-li-ue-to suprascripti oracoli, capite uno tenit in uites Totoni et alio in selua; a suprascriptae uitecelle quoherit: de una parte omnia sicut oliuetallo et uno capite in laco.

Sul recto:

+ Regnante domno nostro Desiderio uero excellentissimo rege, anno pietatis regni eius in Christi nomine tertio decimo, et gloriosissimo domno nostro Adelchis rege filio eius, anno undecimo, nona decima diae mensis nouembrii, indictione octaba. Basilicae beatissimi et Confessoris Christi Tzenoni in uico Campellione a parentibus meis edificatum, Magnerada Dei ancella, relicta bone memorie Anscaus, donatrix eiusdem oracoli presens presenti dixi: quidquid homo in loca uenerauia contulerit, centublum acepiet, et insuper uitam hedernam possedeuit. Quapropter ego que supra Magnerada Dei ancella dono in ipso sancto loco et eius ius dominiumque transcriuo atque transcripsi donationis tetulo pro missa et luminaria mea uel pro iocale atque pro parentibus meis, id est oliuetallo meo in ipso uico Campellione, simul et uiticellas insimul se tenentem de quondam Gundoald auius meus ex integrum; quoherit: de una parte oliuetallo Gaitrudae nepte meae et de alia parte oliueto suprascripti oracoli, capite uno tenit in uites Totoni et alio in selua; simul et ad uites ut supra. que oliuetallo et uiticellas, sicut pedatura uel quoherentia legitur uel a me possessum est, a praesenti diae in ipso sancto loco done, cedo et confero et per praesentem cartulam donationis confirmo, ut dixi, pro missa et lumina mea, sub eo ordine, ut, dum ego aduicxero que supra Magnerada Dei ancella, in mea reseruo

 p. 298

 potestatem usufructuario nomine, nam non alienandi licentiam habitura; nam post meum decessum a praesenti diae in iura et potestatem suprascripti oracoli permaneat, et custus, qui ibidem per tempore fuerit, faciant ex eis canocae ordine quidquid praeuiderit; nec mihi leceat ullo tempore nolle quod uolui, sed quod a me semel factum est, inuiolauiliter conseruare promitto. Quam enim cartulam donationis meae Alfrit notarius amico meo scriuere rogaui, in qua manu mea subter signum facientes testibusque obptoli rouorandum. Acto in uico Sossonno, sub die, regni et indictione suprascripta octaba; feliciter.

  • Signum + manus Magneradae Dei ancelle, relicta bone memorie Anscaus, qui hanc cartulam donationis fieri rogauit.

  • + Ego Aunefrit uir uenerabilis presbiter in hacn cartulam donationis rogatus a Magnerata Dei ancella consentiae fui.

  • Signum + manus Tagipert de Cateriaco testis.

  • Signum + manus Ambrosii filii quondam Gudoald de Cateriaco testis.

  • Signum + Oto manus Otoni filii quondam Otoni de Cateriaco, qui nomen suum scripsit. 

  • + Ego qui supra Alfrit notarius scriptor huius cartule, quam post traditam conpleui et dedi.

235.
CHARTA OFFERSIONIS.                    
769 dicembre 24, S. Regolo in Gualdo.
 

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

p. 299

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege, anno regni eius quarto decimo, et filio eius idem domno nostro Adelchis rege, anno regni eius undecimo, nono kalendas ianuria, per indictione octauam. Manifestum est nouis Barunulus filio quondam Mancioni, auitatores in Paternu, quia per hanc cartulam offerimus Deo et tibi eclesia beati Sancti Reguli, ubi eius corpus requiescit, in Gualdo, ubi Lupo presbiter rector esset uidetur, casam auitationis noster cum omnibus aliis edeficiis et fundamenti, curte, ortis, terris, uineis, pratis, pascuis, silbis, cultum adque incultum, mouilem uel inmobile seot semouentibus; omnia nobis pertinentes in intregum sit in potestate eclesie in prefinito. et itam nos superdicti Barunulu uolomus, dum aduiuere meruero, de omnia notrimina mea et de usiuilia seot et de usufructum meum potestatem mihi reseruo, in omnibus despensandi pro remedio anime mae, qualiter uoluero; nam aliis hominibus rebus mea, hec cot in antea adquirere potuero, omnia in intrigum trado et offero Deo et tibi eclesia beati Sancti Reguli in prefinito pro remedio anime mae. et neque ad mo neque ad eridibus meis aliquando ad nullu nomine presens cartula offersionis posset disrumpit, set omni in tenpore stabile permaneat. Et per confermatione Autelmu presbiterum scriuere rogauit. Actum ad eglesia Sancti Reguli in Gualdo.

 p. 300

  •  Signu + manus Barunuli offertoris et conseruatori.

  • Signu + manus Mauri filio quondam Magnifret testis.

  • Signu + manus Tanuli filio quondam Magnifret testis.

  • Signu + manus Bruno clirico filio quondam Auti testis.

  • Signu + manus Gumpaldu clerici testis.

  • + Ego Gumpertus clericus rogatus a Barunulo in hanc cartula offersionis me testi subscripsi. 

  •  + Ego Autelmu presbiter pos tradita conpleui et dedi.

236.- 242.

spektrum.GIF (657 Byte)