Textsspektrum.GIF (657 Byte)

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden (CDL 2)

Einleitung CDL 1 Originalurkunden Kopial überlieferte Urkunden Gefälschte oder verfälschte Urkunden Der Fälschungskomplex von Cremona

Einleitung CDL 2 Codice Diplomatico Longobardo

spektrum.GIF (657 Byte)

CODICE DIPLOMATICO LONGOBARDO

125.-131. 132.-136. 137.-140.  141.-145. 146.-151. 152.-156. 157.-161. 162.-166. 167.-174.
175.-181.
182.-190. 191.-201. 202.-208. 209.-214. 215.-221.

222. CHARTA OFFERSIONIS 223. CHARTA PROMISSIONIS 224. CHARTA DISPOSITIONIS SEU ORDINATIONIS  
225.
CHARTA VENDITIONIS 226. CHARTA VENDITIONIS 227. CHARTA OFFERSIONIS   
228.
CHARTA VENDITIONIS

229.-235. 236.-242. 243.-253. 254.-261. 262.-268. 269.-276. 277.-283. 284.-291.  292.- Appendice

spektrum.GIF (657 Byte)

222.
CHARTA OFFERSIONIS.

768 agosto I, Valeriana presso Vecchiano, Pisa?

p. 258

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege, anno regni eius duodecimo, et filio eius idem domno nostro Adelchis rege, anno regni eius nono, in ipse kalendas augustas, per indictionem sextam. Manifestum est mihi Aliperto filio quondam Asfridi, hauitator in uico Septiniana, quia ante os annos una cum filio meo Rotperto presbitero a fundamentis in proprio nostro construximus ecclesiam in honorem Dei et sancti Fridiani in ipso loco . ubi et in ipsa sacrationis diem, in presentia uiri beatissimi Andreati episcopi et de sacerdotibus eius et cuncta congregatione populi, offeruerimus

 p. 259

 nosmetipsos cum omnibus rebus nostris, mobilia et inmobilia seu semouentibus, in ipsa Dei ecclesia in prefinito. qui et ipse episcopus per absolutionem domni uiri beatissimi Peredei in Dei nomine episcopi, cuius diocese esse uidetur, ipsam ecclesiam sacrauit. modo uiro per hanc cartulam nos qui supra Aliperto et Rotperto presbitero offerimus Deo et tibi ecclesia Dei et beati Sancti Martini, ubi est domus episcoporum, in ciuitate Lucense, prefata ecclesia nostra Sancti Fridiani, cum omnibus rebus nostris, mobilia et inmobilia seu semouentibus; omnia quidquid nobis pertenuit et presenti pertinet, ut supra diximus, sicut antea in ipsa ecclesia nos ipsos cum rebus nostris offeruimus; omnia in integrum sit in potestate ecclesiae Sancti Martini et de eius pontificibus. in tali uero tenore, ut, dum unus ex nobis aduiuere merueremus, in nostra reseruamus potestatem in casa ipsius ecclesiae habitando, regendo et usumfructuando omnia suprascripta res; et per singulo anno ex ipsis rebus reddere debeamus in ecclesiam Sancti Martini uno solido ualentem oleo. et si Teutpertulo clerico nepote nostro super nos uixerit caste et seruire uoluerit eidem ecclesiae et ad honorem presbiterii pertingere potuerit, cum uoluntate pontifici suprascripte ecclesie licentiam habeat habitare in casa ipsius ecclesiae, seruiendo in omnibus officiis bonis; nam post nostro predictorum offertores decessu, omnia quidquid habere et possidere uidemur sit in potestate iam dicte ecclesiae Sancti Martini in prefinito, nisi tantummodo de rebus mobilibus et de usumfructum in nostra sit potestate pro anime nostrae remedium despensandi; nam de aliis rebus nostris et ecclesia, ut supra statuimus, omnia in integrum a presenti die in suprascripto tenore sit in potestatem ecclesiae Sancti Martini et de rectoribus eius. et neque a nobis neque ad heredibus nostris neque a nullo homine presens cartulam posse disrumpi, set omni in tempore stabilem permaneat. Et pro confirmatione Osprandum diaconum scriuere rogaui. Actum in uico Ualeriana, ad ecclesiam Sancti Fridiani.

 p. 260

 Signum + manus Aliperti offerturi et conseruaturi.

  • + Ego Rodpert presbitero in hanc cartula a nobis facta, sicut supra legitur, manu mea suscripsi.

  • + Ego Deusduna presbitero rogatus ad Alipert et Rotpert presbitero in hanc cartula me testi suscribsi.

  • + Ego Stabilis presbiter rogatus ad Alipert et Rotpert presbitero in hanc cartula me testi subscripsi.

  • + Ego Saxo indignus presbiter rogatus a Alipertu et Ropertu presbitero in ahanc cartula me teste subscripsi.

  • + Ego Deusdedit subdiaconus rogatus a Alipertu et Roppertu presbitero in hanc cartulam me teste subscripsi.

  • + Ego Agiprandus clericus rogatus at Alipertu et Roppertu presbitero in hanc cartulam me teste subscripsi.

  • Ego Osprandus diaconus post tradita conpleui et dedi.

223.
CHARTA PROMISSIONIS.                              
768 agosto 26, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

 p. 261

 + In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege et filio eius idem domno nostro Adelchis rege, anno regni eorum duodecimo et decimo, septimo kalendas septembrii, per indictionem sextam. Manifestum est nobis Autperto et Liutperto germanis filiis quondam Barbulae, abitatoribus in Oliueto, quia nos et parentes nostri bonae memoriae Uualperto duci et filiis eius scuuias facere solemus et seruitium per condicionem traendo cum naue tam granum quam et salem; nunc uero praesenti pro securitate per hanc cartulam tradimus et confirmamus omnes res nostras in domo Sanctae Lucensis ecclesiae, ut ab hac die omni in tempore, tam mobilia quam et inmobilia seu semouentibus, omnes res nostras, tam de iure parentorum nostrorum quamque et de adquisitu nostro, in integrum confirmamus esse in potestate ecclesiae Sancti Martini, ut nullo in tempore ex re a nobis possessa abeamus licentiam subtraendi de dominio ipsius ecclesiae aut de rectoribus eius. et suprascriptas scuuias, id est granum et salem, traere promittimus de finibus Maritimae usque in portum illum ubi est consuetudo uenire laborem et salem de ipsa casa ecclesiae, sic tamen salua iustitia nostra, quia sic fuit antea consuetudo. et si contra haec omnia capitula a nobis promissa nos aut heredes nostri in aliquo agere praesumserimus per quolibet ingenium et in omnibus sic non adimpleuerimus, promittimus nos et heredes nostri esse conponituri tibi domno Peredeo in Dei nomine episcopo et successoribus tuis auri soledos numero quinquagenta. Et pro confirmatione Austripertum clericum scribere rogauimus. Actum Luca.

 p. 262

  •  Signum + manus Autperti, qui hanc cartulam fieri rogauit.

  • Signum + manus Liutperti, qui similiter fieri rogauit hanc cartulam.

  • Signum + manus Rotchis clerici filii Solduli presbiteri testis.

  • Signum + manus Austriperti clerici filii Auchis testis.

  • Signum + manus Alpuli clerici filii quondam Lucii testis.

  • + Ego Rachiprandus presbiter rogatus ab Auperto et Liuperto in hanc cartula me teste subscripsi.

  • + Ego Agiprandus clericus rogatus ab Auperto et Liuperto in hanc cartula me teste subscripsi.

  • + Ego Austripertus clericus post traditam conpleui et dedi.

224.
CHARTA DISPOSITIONIS SEU ORDINATIONIS.                              
768 settembre I, Cremona.

 Falsificazione

 p. 263

 Regnante domno Desiderio et filio eius Adelchis domni nostri reges, anno regni eorum in Dei nomine .XII. et .X., die giouis primo intrante septembre, per indictione .VI. Urso qui et gratia Christi uenerabilis presbiter de ordine sancte Marie Cremonensis ecclesie matrice filio bone memorie Petroni uir illustre, cogitans umane uite in oc mundo lauilem cursum, licet sanus corpore et uiribus, disit: uita et mors in manu Dei sunt, meliusque est metu mortis ominem uiuere, quam spem uite suasus morte subitanea interire. Ideoque ego qui supra Urso indignus presbiter per presentem cartulam prouidi de rebus facultatis mee hordinare uiuens, quatinus in futuro seculo de mundi uius bonis non repreendar, sed Dei prouidentiam merear adipisci et misericordia centuplu accipiam in uitam eternam. idcirco ego qui supra Urso presbiter statuo et hordino, ut a die obitus mei fundetur curte mea, quam nabere uideor uico Buxito de ultra Padus, oraculo Domini auctoris et Sancti Michaelis

 p. 264

 Archangeli de rebus meis propriis,per studium scilicet reuerentissimi presbiteri et diaconi eiusdem Sancte Marie uenerabiles fratres mei, qui nunc in eadem ecclesia uidentur esse: Lupoald archipresbiter, Arnulphus archidiaconus, Landulphus, Barnaba, Wolphridus primicerius, Dragoald, Stephanu, Diambertus, Luisprandus, Hingelbertus prepositus et Widonus presbiteros; item Deusdedit, Amiso, Ambroxius, Gerulphus, Theoperthus et Aldonus diacones; aut per studium cuiusque de istis fratres mei ut successores eorum ut eorum missus. et inibi construatur exenodochium perecrinorum, quatinus de fructibus facultatis mee perecrini omnes, qui per omne anno ibi fuerint, ibi ad mensa comuni reficiantur, et lectulum pro dormitu habeant tribus diebus et tribus noctebus   et non plus si sani fuerent pro singuli, et quando perecrini ibi non fuessent, trexdecim Christi pauperes per omne diem festo ad ipsa mensa re.fciantur ad satietatem; ut, cum ex rebus meis perecrini ut pauperes escam et potu acceperent et Deo auctori gratias retulerent, pertingere possent ad pacem anime mee et parentes mei Petroni et Bertane. statuo etiam et hordino, ut ab ipso die obitus mei omne anno in perpetuum de munerebus meis iam dictos fratres mei reuerentissimi presbiteri et diaconi de ordine iam dicto Sancte Marie Maioris iste ciuitate Cremona, qui pro tempora erunt, in festo iam dicti sancti Michelis Archangeli abeant mensam in comuni de ditis donis meis, et comedant bona meliora et escas meliores, et bibant de uino meliore, et percipiant de omnibus fructus meliores substantie mee, et agant gratias Deo auctori in remedio anime mee et parentum meorum Petroni et Bertane. adiuro autem issos fratres meos per Deum onnipotentem Patrem Filium et Spiritum Sanctum, ut tam presentes fratres mei de ordene am dito, qui fuerint in die obitus mei uel qui per perpetua tempora erunt, ut omne anno eodem die quo me dominus Deus amplius in

 p. 265

 oc mundo non esse ordinauerit, faciant agenda pro remedio anime mee, et abeant de rebus meis partem cum beatissimo episcopo cui dare debeant presbiterium pro missa bene cantata, uel qui pro domno episcopo missam cantauerit, ut a Christo eterna pro terenis accipiam uita, et ipsi cum domno episcopo exultent in pace et caritate. uolo autem, ut tam dictum oraculu Domini auctoris et Beati Micheli Archangeli quam predictum exonodochia in perpetuum pertineant iam ditis presbiteri et diaconi canonice Sancte Marie Maioris ciuitatis Cremone. ideoque per sanctam atque indiuiduam Trinitatem eosdem iterum adiuro, ut inibi talem semper personam instituant, qui uirtute et bonis moribus excellat, sitque custus oraculi ut exenodochii, et cum patientia et caritate abeat curam perecrinorum, maxime qui sint infirmi ut Christi pauperum. uolo autem et hordino, ut idem custus diti oraculi ut exenodochii decenter abeat uiuere et uestire de dictis donis meis, ut quotidie exoret dominum auctorem Iesum Christum pro mercedem parentes mei Petroni et Bertane et pro mee paruitatis anime exultatione. statuo itaque et hordino, ut omnia bona substantie mee cum omnibus res mobile et immobile et semouentes, cum casis et aldionariciis et quitquit iuri meo esse uidebitur, iam dicto fundo et curte de Buxito a die isso transitus meus deueniat in potestate iam dicti presbiteri et diaconi de cardine Sancte Marie pro fundamentis et luminariis dictum oraculu et pro cura et manitentione idem exenodochiu. reliqua etiam bona substantie mee et res omnes omnia et ex omnibus que abere uisus fuerem in fundo de Brixianorio de Buxito, item in fundo seu curte de Sancto Petro et in Sancto Iuliano et in curte de Castro Uetere, omnia trans flumen Padus, ipso transitus mei die dictorum presbiteris et diaconis potestati et ius tradita et mancipata existant pro dicto oraculu et exenodochium.

 p. 266

 ad fundamentis autem et luminariis ipsius Sancte Marie, cuius presbiter sum de cardine, concedo casa mea nova cum curte, puteo et orto et quantum abere uideor de prope. ista casa iacet in burgo de Sancto Michele; coerit ei: da mane meridio et sero uia, da montes oracolo Sancti Ioannis beati Christi precursoris. ideoque volo, ut ista casa sit iuris eiusdem canonice. item omne quod iuri meo pertinet in ducatu Cremonensi, excepto quod inferius subtraxero, uolo sit in eadem canonica in integrum, scilicet insola mea de Pado iacet contra curtem de Gussala et nominatur de Padullo, nec non et fundum foris ista ciuitate Cremona iacet in loco qui dicitur Banzole non multum longe da riuo qui nominatur Pipia, cum casa et campos et uites super abente; item casa una aldionaricia et alia casa masseritia posita in fundo qui nominatur Septicani et eodem fundo in integrum, id est campo, uinea, aia, prope ipso fluuio Pipia; item uinea que iacet in loco dicitur Muridelle, coerit ei: da duas partes eiusdem Pipia, da meridie et sero ipsius canonice; item casa mea cum prato et uinea clusuriua iacet loco qui dicitur de Fichis in braida Botaria; item omnia quecumque in die transitus mei abere uisus fuerim in quolibet loco aut fundo ut teritorio, excepto quod infra subtraxero. uolo autem et hordino, ut ut omni anno in uigilia et in die natalis sancte Marie fratres mei presbiteri et diaconi, qui per tempora fuerint de cardine eiusdem Sancte Marie, abere abeant de fichis et fructibus et de bona uua et de bono uino; ista uinea de Fichis in braida Botaria. casa autem mea, que iacet prope oraculu de Beato Sixsto episcopo, cum curte, puteo et orto super abente da parte burgo de Sancto Michele, et alia casa non multum da predicta, et iacet prope portam istius ciuitatis que dicitur Porta Noua, uolo et ordino, ut a die mortis mee possedere et tenere abeat Anselmus huius Sancte Marie subdiaconus sincellus meus. item eidem uenerabili Anselmo subdiaconus sincello meo dono de quantum

 p. 267

 abere uideor in curte Sexpile, item pecias trex de tera in loco Botaiano ubi dicitur as Salices, item casam unam in ciuitate Mediolanensi quam mihi aduenit da parte consobrino eo Ugone Sancte ecclesie Mediolanensis uenerabilis diaconus. De famiglia uero mea, id est: Ioannem et Grimilda conius sua et Petrus et Lupo filii sui cum Berta et item Berta conius sue et infantulis suis Lupone filius Petri et Petrus filius Lupini et Ioannia ancilla mea, ordino ut isti omnes, omines et femine, serui et ancille mee et infantes, abeant seruire in ipsa canonica per unum annum a die transitus mei per refrigerium anime mee et parentum meorum Petroni et Bertani; et post annum omnes omines ut femine ut infantili utriusque sessus uolo abeant concessum ius patronatus et libertinitatis, et sint ab omni seruitute et seruitio onnimo liberi et absoluti, uel ab altare Domini uel per quatuor uias, ut ipsi uoluerint. et qualiter ordinaui et institui, obsecro, ut ita faciant iam dicti fratres mei de dicto cardine Sancte Marie, qui per tempus erunt. et oc obsecro duces ciuitatis istius ut presules supradicte sancte Cremonensis ecclesie, ut hunc ordinatum meum integrum permittant permanere, sicuti mihi promissum est a uenerabili et beatissimo patre nostro Syluinus sanctissimus episcopus. et si quis aut princeps ciuitatis aut presol ecclesie, quod fieri non credo, contra hunc factum meum ire aut irrompere quoquo ingenio temptaverit, Dei omnipotentis incurrat iudicium, et sancti Michaelis sustineat uindictam, ut ab eo cum angelis perueris a uita eterna expellatur iusto Dei sudicio, et cum Iuda tradiptorem Domini accipiat damnationem, et item in eadem canonica ut in oraculu et exenodochio de Buxito et item uenerebili Anselmo subdiacono Cremonensi sincello meo ut suis eredibus tantum et tantum iterum componat. Et ut nec mihi ipsi liceat deinceps nolle quod uolui, dosposicionis seu ordinationis mee paginam tibi Uberto subdiacono et notario Sancte Cremonensis ecclsie scribere rogaui. Acto Cremone, in canonica; feliciter.

 p. 268

  • + Ego Urso presbiter de ordine Sancte Marie Cremonensis ecclesie hac carta ordinacionis seu institucionis mee a me facta relegi, et manu mea subscripsi, et testibus obtuli roborandam.

  • Signum + + + + + + + manus Alberti filio Ioannis testis, item alio Alberti filio Petroni testis, Ubertus, Lupo, Albericus, Rimiualdus, Rogerius testes.

  • Ego Ubertus subdiaconus et notarius sancte Cremonensis ecclesie scriptor uius institucionis seu ordioacionis ut disposicionis post tradita compleui et dedi.

225.
CHARTA VENDITIONIS.                              

768 ottobre 22, …

Copia membr. del secolo XII, archivio di Stato in Reggio Emilia.

p. 269

 + Regnante domno Desiderio et Adhelchis filius eius uiris excellentissimis regibus, anno pietatis regni eorum in Christi nomine duodecimo et decimo, uigesimo secundo die mensis octobris, inditione septima. Uobis Ansilperge sacrata Deo abbatissa monasterio Domini Saluatoris, sito intra ciuitate Brixiana, que domno Desiderio et Ansa regina a fundamentis hedificauerunt, ego Rothari uenerabilis abbas monasterio Domini Saluatori, fundatum a bone memorie Uualcori maiordomui, sito super fluuio Pado in Monte Celli, presens presentibus dixi. Manifesta causa est, quoniam ipse Uualcari statuit per suum iudicatum, ut res eius quod his cognominate reliquisset, omnia.post eius obitum uel Retrude coniugi eius fieri uenundatas per manus abbati gui in ipso monasterio esset in tempore, et precium ipsum pro animas ipsorum darent pauperibus. modo inueni ego Rothari abba in Sicola et

 p. 270

 in Fao iugis quadraginta et octo terra aratoria seu uitis, omnia ad pertica legitima iugialis de duodecenos pedes, et si in suprascripta dua loca plus habuero, omnia in uestra sit potestate, excepto illud quod iam antea Landareni per cartula commutaui; nam aliud omnia et ex omnibus, riuis, rupinis, padulibus et pascuis, quicquid michi in suprascripta dua loca super ipsa mensura legibus pertinet, omnia in uestra Ansilperge abbatisse uel successarum uestrarum sit potestate faciendum exinde quicquid uolueritis; quia suscepi, in presentia testium, ego Rothari abbas a uobis Ansilperga abbatissa, ex sacculo ipsius monasterii uestri, per misso uestro, in auro solidos nouos pertestatos accoloratos numero quadraginta quattuor, finitum precium pro suprascriptis omnibus rebus superius nominatis. et nichil michi in suprascripta loca aliquid reseruassem sum professus; sed dico me meosque omnis exinde a presenti die foris exissent. quidem et sponeleo me ego suprascriptus Rothari abba cum meis successoribus, suprascriptis omnibus rebus in integrum ab omni homine defensare uobis Ansilperge abbatisse seu succesarum uestrarum; quod si defendere minime potuero, ego aut meis successoribus, tunc dupla suprascriptas res in integrum, sicut in tempore melioratas fuerit, in suprascripta loca, uobis et in ipso monasterio uestro restituamus; et nichil michi ex precium rei suprascripte aliquid reddebere dixi. Acta * * ; feliciter.

  • + Rothari humilis abbas huic cartula manifestationis seu uenditionis a me facta relegi, subscripsi.

  • + Iohannes notarius testis subscripsi.

  • Garimund notarius testis subscripsi.

  • + Ego Aufret notarius regis scriptor huius cartule post tradita compleui et dedi.

p. 271

226.
CHARTA VENDITIONIS.                              

769 marzo 29, Pavia.
 

Originale, Cremona: archivio dell’Ospedale Maggiore.

p. 272

+ Regnante domno Desiderio et Adilchis uiri excellentissimi reges, anno pietatis regni eorum in Dei nomine tertio decimo et decimo, sub die quarta kalendarum aprilium, indictione septima. Constat me Natalia filia bonae memoriae Gisulfi stratoris et coniux Adelberti, ipso tamen Adelberto iugale meo consentiente et subter confirmante nec non etiam et parentibus meis, sicut aedictus contenit, id est Arichis, qui fuit gastaldius in Bergamo et Gisilbert filius quondam Grisilissi, in quorum presentia professa sum, seu testium, qui et subter signa facturi sunt, nulla me uiolentia pati, sed bona et spontanea mea uoluntate, nullius cogentis imperii, accepissim, sicuti et in presentia testium accepi, a te Anselberga dicata Deo et abbatissa monasterio Domini Saluatoris, situm. intra ciuitatem Brexianam et fundatum a domno Desiderio piissimo rege et ab Ansa gloriosa regina genitoribus tuis, per missum tuum, auri soledos nobos recentes atque pertestatus acoloratos nomero mille, finito pretio pro terra iuris mei, iuges plus menus nomero centum uigenti ad iustam mensuram, quam habere uisa sum in fundo Alfiano, qualiter usque nunc Rodoin de Bittenis cum germanis et nepotibus suis in concambio ab Alchis quondam iugale meo habuerunt, in integrum; seu et pro casas iuris mei massaricias

 p. 273

 nomero duas, quae sunt positae in fundo Suaico atque Proisica, habentes ambae insimul terram per mensuram iustam iuges nomero quadragenta: una ex ipsis casis regitur

per Gaidoald liberum hominem, et alteram quae fuit recta per quondam Ursonem massarium; atque pro portione ex familia mea quae mihi legilbus pertinere uidentur et perteneunt de portione illa in fundo Alfiano unde cum suprascripto monasterio tuo ante hos annos commutationem feci. et predictam portionem ex familia in mea reseruaui potestate quando ipsam commutationem feci, et mihi ex iura parentum a quondam Gisulfo genitore meo aduenerunt; excepto Ursonem puerum et Anselenda, quod in ma reseruo potestate. quae uero denique terra in suprascripto fundo Alfiano, sicut supra legitur, et casas massaricias duas in fundo Proisiaca uel Suaico et predicta familia in integrum, preter duo nominatos quod mihi superius reseruaui, cum omni iure pertinentia et accedentia sua in integrum ab hodierna die uobis quorum supra Anselberga abbatissa uel monasterio uestro undo, trado et mancepo, nulli alii uinditas, donatas, alienatas aut traditas. et adsero, quia nihil mihi in suprascripto fundo Alfiano neque de rebus prenominatis neque de familiis, preter, ut supra, Ursonem et Anselenda, meo iuri aliquid reseruasse professa sum, neque de suprascriptis casis massariciis; sed dico me meosque omnes exinde a presenti die foras exissent. et si in suprascriptis duabus casis menus de quadragenta iuges fuerint, debeam uobis illas subplere in quantum menus fuerit in uico Bolesingo, in optimo loco. quidem et spondeo

 p. 274

 me ego quae supra Natalia suprascriptas res uel familias atque casas massaricias cum omni iure et pertinentia sua in integrum ab omni homine defensare; quid si defendere menime potueremus, ego quae supra Natalia uel mei heredes, tibi prenominatae Anselbergae abbatissae uel successoribus in prefato monasterio tuo dublas res, sub estimatione pretii, uel familia, sicut supra legitur, restituamus, qualiter in illo tempore adpretiatae uel melioratae fuerint; et nihil mihi ex suprascripto pretio aliquid reddeberi dixi. Acto Ticino; feliciter.

  • Signum + manus Nataliae, quae hanc cartulam uinditionis fieri rogauit.

  • + Ego Adelper antepor domnam regine in hac cartola uindicionis ad me uel ad coniuge mea Nadalia facta ad omnia suprascripta et per mea largidade facta testis et consenciens supscripsi.

  • Signum + manus Arigis de Bergamo, qui ut supra ad omnia suprascripta testes et consentiens, filii quondam Luponi.

  • Signum + manus Gisilperti filii quondam Gricelissi, qui ad omnia suprascripta ut supra testes et consentiens.

  • + Ego Alperto gasindio domne regene in hanc cartulam uinditionis rogatus ad Nadalia testes subscripsi, que ipsa me gi presente signum fecet.

  • Signum + Arioald manus Arioaldi gasindii domni regis, qui nomen suum scripsit, filii bonae memoriae Aloardi testis.

  • Signum + manus Gisulfi de Sebrio gasindii domnae reginae filii quondam Tassiloni testes.

  • + Ego Gausoala huhic cartolae uindicionis rogatus ad Nadalia cusgnada mea, consenciente Adelperto iugale eius seo parentibus ipsius, testis subcripsi, qui me presente confermauerunt et subraescriptus mille solidos in presente adceperunt, et ei relectum est.

 p. 275

  •  + Gunpert notarius regiae potestatis huic cartulae uinditionis rogatus ad Nadalia, consentiente Adelpert iogale eius seu parentibus ipsius, testis subscripsi, qui me praesente confirmauerunt, et suprascriptos mille solidos in praesenti accepit, et ei relectum est.

  • + Ego Martinus clericus et notarius scriptor huius cartulae quam post traditam conpleui et dedi.

227.
CHARTA OFFERSIONIS.                              

769 aprile, Lucca.

 Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

  •  + In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio et Adelghis regibus, anno regni eorum tertio decimo et decimo, mense aprilio, indictione septima; feliciter. Manifestu sum

 p. 276

 ego Sicheradu presbitero rector eclesie beati Sancti Geminiani, quia ante hos annos quondam Alapert clericus in ipsa eclesia Sancti Geminiani aliquantas plantas de auliuas in Uersilia et uno petio de terra da Aripaldu, et dum ipsa iniui offerisse, conparuet ei, quod eam malo ordinem abuisse, retulle ipsa de ipsa clesia; et ego ipsa plantas de ipsas auliuas dedi Teudici. dum hec factum fuisse, consideraui Dei timore pro ipsa terra et ipsa auliuas seo pro anima mea et ipsius Alapert clerici offero Deo et tibi eclesia beati Sancti Geminiani, ubi ego rector sunt, tris iscaffiliorum terra mea in loco Palmaziense, qui capu tene et lato in classo, alio capu in uia, quem ad usufructuandum dedi Rattrude Dei ancelle, alio latu in ipsa terra, quem ei decreui auire; ipsa terra cot sunt tris iscaffiliorum in integrum tibi Dei eclesia offerre uisu sum. simul et terra mea quem aueo ubi dicitur Arquata, qui capu te in Auserclo, alio capu tene in terra de filii Teppi, uno lato tene in terra Cospert, alio lato tene in terra Alli; ipsa petia in integrum. similiter et duo modiorum terra quem aueo ad Antuniano, qui capu tene et no lato in terra Uualtrude, alio capu in uia publica, alio lato tene in terra de filii quondam Ratcausi; ipsa terra per designatas locas cum fossa sua in integrum. istu omnia uolo, ut sit offerta in ipsa Dei eclesia; et nullum contradicentes, set omni in tempore firma et istauile permaneat. et si quicumque de heredibus meis de ea que superius offeruit ad ipsa eclesia in alico subtragi presumseret, uolo ut sit conponituris ad custor, qui iniui ordinatus

 p. 277

 fueret, auri soledos nomero centum. Quam meis monuscolis Prandulo iscriuere rogaui. Actum Luca.

  • + Ego Sicherad presbitero in anc pagina a me facta, sicut supra legtur, manus mea supscripsi.

  • + Ego Stabili presbitero rogatus ad Sicheradi presbitero in hanc pagina me testi subscripsi.

  • + Ego Martinus presbitero rogatus a Sicherad presbitero in hanc pagina me teste subscripsi.

  • + Ego Rignipert clericus rogatus a Sicheradu presbitero in hanc pagina me teste supscripsi.

  • + Signum + manus Bonisomi presbiteri testis.

  • + Signum + manus Amichuli presbiteri testis.

  • + Signum + manus Magnipert presbiteri filio Augeni testis.

  •  + Ego Prandulo pos rouorata subpleui et dedi.

 228.
CHARTA VENDITIONIS.                                

769 maggio 15, Leno, Verolanuova, Brescia.

 Copia membr. del secolo XI, Cremona, archivio Comunale.

 p. 278

 p. 279

 + Regnante domno Desiderio et Adthelchis uiris excellentissimis regibus, annos regni eorum in Dei nomine tercio decimo et decimo, sub die hodie idus madii, indictione .VII. In Christi nomine constat me Stauile, consenciente michi et subter confirmante genitore meo Benigno, legem uiuens Gothorum, habitante in Sablonaria, ciuis Brixianus, accepissim, sicuti de presenti accepi ad te Ansilperga dicata Deo abbatissa monasterii Domini Saluatoris, situm in ciuitate Brixia, ex saccolum ipsius monasterii, per misso uestro, auri solidos numero trecentos, hoc est finito precio pro curticella domo cultile una in fundo que dicitur Alphiano prope fluuio Olleo, que michi ex iura et successione genetricis mee bone memorie Benedicte obuenit, una cum easas massaricias, seruorum ae liberorum ad ipsa curticella pertinentes, ibique constitutas per locas; que curticella domo cultile seu easas massaricias ad eam pertinentis, cum edificiis et arteficiis, areis, ortora, uineis, pratis, pascuis, siluis, casis, aruis, cultis et inculto, mobile et immobile, cum familias, deinde seruos pro seruis, liberos pro liberis, antepositos illos que exinde Insula iam ante tempus tuli uel usque in

 p. 280

 kalendas marcii istas, qui modo preterierunt, inter presentem indictionem .VII.; nam alias omnis familias, simul cum cuncta adiacencia et pertinencia ad eundem pecculie, domo cultile uel casas massaricias pertinentem, sicuti a me possedetur ex iure iam dicte genetricis mee, una cum illud conquestum quod in iam fato fundo Alphianum de singolis hominibus facere uisus sum et.usque in presentem die ibidem pertenuit, ex omnibus et in integrum. et nichil michi, de quantum ad ipsa curticella siue de domo cultile uel massario pertinentem esse probatur, aliquid iuri mco reseruabo; nullo alicui qui exinde datum uel quoquo modo traditum uel alienatum habere profiteor. et spondeo omnia, qualiter superius conpreensum est, ab omni homine defensare; quid si defendere minime potuero, ego Stauile uel mei heredes tibi Ansilperge abbatisse uel successoribus tuis et in sacro monasterio uestrorum in duplum rebus ipsis melioratis, sicut pro tempore fuerit, sub estimationem, restituamus. Quam uero cartulam uenditionis Laurencio notario scribendum rogaui; que ego Atto notarius per ipsius dictatum scripsi. Actum in locum Leonis, ad ecclesia Sancti Saluatoris; feliciter.

Benenas uir magnificus in hanc cartula uenditionis, consenciens filio meo, confirmans subscripsi.

Stauiles uir magnificus hanc cartulam uenditionis a me facta relegi, subscripsi, testibus obtoli roborandum, et suprascriptos trecentos solidos in presenti accepi.

Signum + manus Grasulfi marcarii domni regis filius quondam Ansfrit de Humiliuico testis.

 p. 281

  • Signum + manus Tachinperti gasindius domni regis filius quondam Rodoald de Muciano testis.

  • Signum + manus Landoni gasindius domni regis filius quondam Lampert de Muciano testis.

  • Dominator uir magnificus rogatus ad Stauile, consenciente ei Benigno genitore eius, in hanc cartula uinditionis testis subscripsi.

  • Galderad uir magnificus rogatus ad Stauile, consenciente Benigno genitore eius, in hanc cartula uinditionis testis subscripsi.

  • Ego Laurencius notarius huic cartule uinditionis, rogatus a Stauilem, consencientem Benigno genitore eius, scribere dictaui, subscripsi; quam post traditam conpleui.

229.- 235.

spektrum.GIF (657 Byte)