Textsspektrum.GIF (657 Byte)

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden (CDL 2)

Einleitung CDL 1 Originalurkunden Kopial überlieferte Urkunden Gefälschte oder verfälschte Urkunden Der Fälschungskomplex von Cremona

Einleitung CDL 2 Codice Diplomatico Longobardo

spektrum.GIF (657 Byte)

CODICE DIPLOMATICO LONGOBARDO

125.-131. 132.-136. 137.-140.  141.-145. 146.-151. 152.-156. 157.-161. 162.-166. 167.-174.
175.-181.
182.-190. 191.-201. 202.-208. 209.-214.

215. CHARTA CONVENENTIAE 216. CHARTA VENDITIONIS 217. CHARTA COMMUTATIONIS  
218.
CHARTA DISPOSITIONIS ET DONATIONIS 219. CHARTA OFFERSIONIS 220. CHARTA VENDITIONIS  221. CHARTA OFFERSIONIS

222.-228. 229.-235. 236.-242. 243.-253. 254.-261. 262.-268. 269.-276. 277.-283. 284.-291.  
292.- Appendice

spektrum.GIF (657 Byte)

215.
CHARTA CONVENENTIAE.

767, c. metà di agosto – 768 principio di marzo, Toscanella.  

p. 244

In nomine Domini. regnantibus dominis nostris Desiderius et Adelchis filio eius ueris excelentissimis et a Deo conserbatis magnis regibus, anno regni eorum in Dei nomine undecimo et nono, . . . . . . . . . . . . . Placuit igitur adque bona bolontate conuenit inter Aimone, habitatore castello Ueterbo, nec non et . . . . .presbyter monachus Sancti Salbatoris . . . . . . de terris cultis et incultis . . . . . . Sancti Donati de ciuitate Tuscana . . . . . in Tuscia ciuitate . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

216.
CHARTA VENDITIONIS.                          

768 marzo 20, Treviso.
 

Originale, biblioteca Capitolare di Verona.

p. 245

+ In Christi nomine. regnantes domnos nostros Desiderio et filio eius Adelchis uir excellentissimis regibus, ,annis pietatis eorum in Dei nomine duodecimo et nono, diet uicensima mensis marcii, per indictione sexta; feliciter. Constat me Badussione filio quondam Iuliano hab hac die uindedisse et uindedi adque tradedisset et tradedi tibi Ermuald gastaldio terram araturitia in loco que cognominatur Fontana Tecta, habente: in longitutine de uno latere de subtus perticas uiginti et una et de alio latere desuper perticas dece et hocto et petis quattuor, et in latitutinem de uno capite da uriente perticas noue et petis noue et de alio capite da combente perticas noue; et ipsa pertica minsuraturia fuet de petis duodicem; ex uno latere tenente ipso Ermuald et de alio latere tenente filio Lopuni Marino, ab uno capite possedentes Sambolo et Eraclio seo Sabbatino et alio capite firmante in pascuo poplico. et confiteor me ego suprascriptus Badussio, quia recepi exinde ad te suprascripto Ermualdo exinde preciom per singulas pecie solidus nomero hocto tantum, ut ad presenti die suprascripta terra in tua Ermualdo et tuis heredibus set potestatem faciendi exinde

p. 246

quod uobis placuerit, nullo homine contradicente neque me neque heredes meos. et si, cut me non credo fieri, et ego uinditur aut heredes mei uel aliquis aliquando te emtore aut tuos heredes de suprascripta uinditione polsauerit, uel, quod abset, aeuicerit, aut non potueremus ab uno quenque homine defensare, tunc spondeo me ego uinditur et heredes meos tibi emturi et tuis heredibus conponere dupplum preciom et rem quoque meliorate aedifficationis terre satis essimus reddituri. Acto Tarbisio, per indictione suprascripta.

  • + Signom + manus suprascripto Badussiuni, qui hanc pagina uinditionis fieri rogauet.

  • + Grigorius rogatus ad suprascripto Badussone in hanc uinditione testis suscripsi.

  • + Ego Ansoald rogatus ad Badussone in hanc uinditione testis suscripsi.

  • + Ego Landari rogadus ad Badussone in hanc uendiciune testis suscripsi.

  • + Ego Gonolo rogatus ab suprascripto Badussolo in hanc uinditione testis suscripsi.

  • + Ego Florentinus rogatus ab suprascriptu Badussione hanc pagina scripsi et pos tratita conpleui.

217.
CHARTA COMMUTATIONIS.                       
768 aprile 19, ....

Regnantibus domnis nostris Desiderio et Adelchis filio eius uiris excellentissimis regibus, anno piissimi regni eorum in Christi nomine .XII. et .VIII., .XVIIII. die mensis aprilis, indictione .VI. Placuit atque bona uoluntate conuenit inter uirum uenerabilem Halanum abbatem monasterii Sancte Dei genitricis Marie, siti in Sabinis, nec non et Ansilpergam sacratam Deo abbatissam monasterii Domini Saluatoris, fundati infra muros ciuitatis Brexiane, constitutam a suprascripto principe, ut in Dei nomine debeat dare ipse Halanus abbas antedictus eidem Anselperge abbatisse in causa commutationis, id est cellulam unam cum ecclesia Sancti Petri, que est posita in suprascripto fundo Sabinensi, loco qui dicitur Classicella, cum omnibus suis pertinentiis,

p. 248

qualiter ab Anspert et Guandilpert prepositorum ipsius celle fuit directa uel possessa, tam in ipso loco Classicelle uel ubi ipse Anspert casas habuit, leuatas et terras; seu et aliam cellam in finibus Ueterbensium, in loco qui dicitur Fagianus, cum omnibus suis pertinentiis in integrum, qualiter ab Anselm de Ueterbo et Aimone genero eius fuit possessa; has suprascriptas duas cellas cum omnibus suis pertinentiis in integrum, cum terris, uineis, siluis, pratis, pascuis, montibus, astalariis, ripis, rupinis, paludibus, cultis et incultis, diuisis uel indiuisis, cum familiis et mobilibus uel immobilibus rebus, omnia in integrum, sicut usque nunc a suprascriptis Aspert, Guandilpert, Anselm et Aimone fuerunt possessa uel directa, quantum in presenti die ad ipsas duas cellas pertinet. Et ad uicem recepit ipse Halanus a suprascripta Ansilperga abbatissa, iterum in causa commutationis, curtem unam qui est posita in finibus Reatinis, in loco ubi dicitur Uallantis, cum casis massariciis et aldiariciis, cum familiis et seruis pro seruis, liberis pro liberis, aldionibus pro aldionibus, cum diuersis territoriis, cum terris, uineis, pratis, siluis, pascuis, astalariis, ripis, rupinis, montibus et paludibus, et cultis uel incultis, diuisis uel indiuisis, mobilibus uel immobilibus rebus seseque mouentibus, omnia in integrum, quantum legibus ad ipsam curtem pertinere uidetur . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

p. 249

218.
CHARTA DISPOSITIONIS ET DONATIONIS.                   

768 aprile, Monza.  

Copia membr. del secolo XI, archivio Capitolare di Monza.

+ In nomine Domini. regnantes uiros excellentissimus domnos nostros Desiderio et Adelchis reges, annos regni eorum in Christi nomine .XII. et nono, mensis aprilis, indictione sexta; feliciter. Basilice beate et Christi martire Agathe site intra Modicia, ubi ego lecit indignus custus esse inuenior. Theodoald uir uenerabilis presbiter presens presenti dixit: de spem uite aeterne anime suae refrigerium cogitat, qui pauperibus uel locis uenerauilibus aliqua de suis facultatibus confert

p. 250

terrena, ut a Christo magna suscipiat uita. Quapropter ego qui supra Theodoatld presbiter do, dono, cedo et in ius dominiumque predicte basilice omnem esse substantiam facultatis meae, tam casis, curte, orto, area, campis, pratis, uineis, siluis, pascuis, et alastalariis, molino, mouile et inmouile seseque mouentibus, adeptis, aiacentibus; que omnia et in omnibus finibus terminibus terre ad meum ius pertinente in integrum, tam quod ex iura parentum meorum habere uideor quam etiam et ex conparatione, donatione, comutatione uel undecumque ad me deuolutum est aut in antea fuerit; omnia et ex omnibus in iura predicte basilice dono, cedo et confero, et per presentem cartolam confirmo. excepto uites petia una qui nominatur Uites longas, quas in basilica Sancte Anastasiae dare dispono pro luminaria mea. ea uidilicit ratione uolo adque instituo, ut, dum me Dominus in hoc seculo esse iusserit, omnia et ex omnibus rebus meis in mea maneat potestate, sicuti et nunc esse uidetur; et dum Iohannes germanus meus atque Theothilda Dei famola germana mea aduixerint, omnia et ex omnibus rebus meis in eorum maneat potestate usufructuario nomine, et ipsi de usofructo licentiam habeant dandi pro anima mea et sua aut cui preuiderint. adhuc etiam statuo adque adfirmo, ut post meum uel germani adque germane meae decesso, ut omnibus ipsis rebus habere et possedere debeat Theoderis clericus nepus meus uel consoprina eius nepote mea nomen Theoderuna Dei famola, et una cum ipsis rebus uel suis propriis deseruire debeant in suprascripta basilica Sancte Agathe; et ipse Theoderis nepus meus uolo, ut, post nostrum decessum, pascere debeat de ipsis rebus, pro mercedem anime meae, pauperus nomero .XII. per omnem diem in Quadragesima, et habeant ad refectionem ipsi pauperis per unumquaque panem quadra una, uinum ternas fiolas, fabas et panicia ut sufficiat, et in Adsensionem Domini uel in uigilia de Aebefanias uolo ut pascat pauperus eos in istas duas uices, et habeant ad refectionem per unaquaque personam pane medio, lardo et fabas

p. 251

adque uino fiolas ternas, pro meae anime mercedem, quatinus ipsis pro m. ea facinora Domini clementia exorare non desinant. et post predicti Theoderis obitus, quislebit ille qui in suprascripta basilica custus fuerit, omnia taliter conpleat sicut supra institui. et ita uolo, ut, quod non credo fieri, si quis ille qui dominationem in ecclesia

Sancti Iohannis habuerit, predictum Theoderis clericum nepote meo de ipsa basilica Sancte Agathe expellere quesierit, aut ei uiolentias contra lege aut iniuste fecerit, tunc licentiam sit eidem Theoderis ex ipsis rebus faciendum quod preuiderinta; nam si permiserit eum permanere, omnia sic permaneat sicut supra institui, quia sic est mihi in omnibus actum. de familia uiro mea, id est: Laurentinum cum coniuge et infantolus suus, adhuc et illum puerum quem ego notriui per necessitatis famis, per uerbum domni Garoin diagoni, uolo ut et ipsis in ipsam basilicam descruiant omni in tempore, pro meae anime mercedem; Iohannia uero ancilla iuris mei, post obitum meum uel germane meae Theothilde, si noluerit permanere cum nepote mea, tunc sit liuera et absoluta, et habeat concessum postmodum iure patronatus. et ita uolo, ut, qualiter supra institui, si neclexerit nepus meus aut eius successoris conplere, ut omnia per districtionem uel ordinationem eius, qui presens fuerit in ecclesia Sancti Iohannis notritoris mei, ut per ipsum fiat omnia dispositum et ordinatum. et hoc obsecro principes terre istius uel presolis adque senioris ecclesie supradicte Sancti Iohannis, ut hanc paruitatis facti mei non permittatis inrumpere, sed omnia stauilem permittatis permanere. et si quisleuit heres aut parens meus contra hunc factum meum ire aut inrumpere temptauerit, Dei omnipotenti incurrat iudicium, et cum Iuda traditorem Domini accipiat damnationem, et in sitprascripta basilica tantum et alterum tantum facultas restituat. ita, et nec mihi liceat deinceps nolle quod uolui, propterea omni meae heredum prohetedumque meorum in posterum de repetitione damnata. Quem enim dispositiones et donationes cartolam Laurentio scriuendum rogaui. Acto Modicia.

  • + Theodoald indignus presbiter huic cartola institutiones seo firmitatis a me facta subscripsi.

p. 252  

  • Signum + manus Amantio, qui et Fratello, actor domni regis testis.

  • signum + manus Otoni filii quondam Uictori ferrario testis.

  • Signum + manus Fideli magistro ferrario et filio quondam Mancioni testis.

  • + Ego Adelbert uir uenerabilis clericus huic cartole institutiones seo ordinationis rogatus ad Theodoald presbiter me testes subscribsi.

  • Signum + manus Magno filii quondam Baroncio de Modicia testis.

  • + Ego Laurentius scriptor huius cartole institutiones seu donationis pos tradita conpleui et dedi.

219.
CHARTA OFFERSIONIS.                    

768 maggio 4, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.  

p. 253

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege et filio eius idem domno nostro Adelchis rege, anno regni eorum duodecimo et nono, quartum nolnas maias, per indictionem sextam. Manifestum est mihi Anacardo presbitero rectori ecclesiae beati Sancti Petri sita in loco Castellione prope Fernetam, quia per hanc cartulam pro remedio animae meae offero Deo et tibi ecclesiae beati Sancti Colombani, constructa a uirio beatissimo domno Peredeo in Dei nomine episcopo prope murum ciuitatis nostrae Lucensis, ecclesiam ipsam ubi resedere uideor, cum omnibus rebus meis, tamquam ipsam rem quam ibidem per dotem confirmaui quam et ubique mihi pertenentem terram, uineam, orta, oliueta, siluas, castanetum, uirgarium, cultum uel incultum, mobile adque inmobile; omnia in integrum, nisi scerpham meam et pannos, buttes et arca uel alia usitilia casae seu nutrimina, quae in meam reseruo potestatem; nam alia mea, tam ipsam ecclesiam beati Sancti Petri quam et ubique mihi pertenentem, omnem rem meam Deo et tibi praedictae ecclesiae beati Sancti Colombani offerre praeuideor. tali enim tenore, ut, dum ego et Auriperta presbiteria mea aduiuere meruerimus, omnem suprascriptam ecclesiam uel aliam rem meam in nostram reseruo potestatem usumfructuandi, regendi uel gubernandi, non uendendi nec donandi neque alienandi neque in ecclesiam faciendi neque per nullum argumentum ingenii iterum alienandi non abeam potestatem. post uero decessum nostrum, haec omnia, qualiter superius leguntur, in iam dictam Dei ecclesiam uel de pontifice qui pro tempore fuerit sint potestatem, in eo tenore ut supra depotaui. et neque a me neque ab heredibus meis aliquando hanc meam offersionem posse disrumpi, sed omni in tempore haec cartula in suam maneat firmitatem. Et pro confirmatione Austripertum clericum scribere rogaui. Actum Luca.

p. 254

  • + Ego Anacard presbiter in han cartula a me facto, sicut superius legitur, propria manus mea supscripsi.

  • Signum + manus Petti auricis germani eius testis.

  • Signum + manus Peretheuli acoliti filii quondam Gauderuli testis.

  • + Ego Firmo presbiter rogatus ab Anacartus presbiter in ac cartulam me teste subscripsi.

  • + Ego Sprinea clericus rogatus ab Anacardus presbiter in hanc cartulam me teste subscripsi.

  • + Ego Emmo clericus rogatus ab Anacardus presbiter in hac cartulam me teste subscrpsi.

  • + Ego Austripertus clericus post traditam conpleui et dedi.

220.
CHARTA VENDITIONIS.                         

768 luglio 2, Lucca.

 Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

 + In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio et Adelchis regibus, anno regni eorum duodecimo et nono, secundo die post calenda iulia, indictione sexta; feliciter. Constat

 p. 255

 me Rodingo filio bone memorie Teudorichi uindedisse et per hanc pagina tradi tibi Grasolfe munitario uno modiloco de terra mea per mensura, quem hauire uisu sum prope eclesia Sancti Colombani et prope muro ciuitatis ista Lucense. qui ipse terra capo tene in terra Peredei episcopus, alio capo tenente est in terra Petri, latere uno tene in terra Pelerini, et alio latere tene in terra Petri. petia ipsa per designatas locas, cod est per mensura modiloeo uno, tibi trado in integrum. et si amplium fueret, ipse terra in tua Gralsolfe sit potestatem comodo et ille alia. et suscepi ego qui supra Rodingo pretium pro ipsa suprascripta terra, quas tibi Gralsolfe dedi, in auri soledos nomero quindeci et uno cauallo pro soledis trideci in prefenitum pro ipsa terra; ut da admodo terra ipsa, sicut supra legitur, in tua uel de herides tuos sit potestatem. modo ispondeo ego qui supra Rodingo cum herides meus tibi Grasolfe uel ad tuos heridibus, ut si quacunque tempore nus uobis ipsa iam dicta terra intentionauerimus e adhuc uobis ipsa ad qualiue homine menime defensare potuerimus, ispondimus uobis conponere ipsa suprascripta terra in duplum, meliorata, in ferquidem loco, sub extimationem quale tunc fuere. Et Prandulo iscriuere rogaui. Actum Luca.

  • Signum + manus Rodinghi uiri deuoti uindituri et auturi.

  • Signum + manus Deusdedi filio quondam Baruncelli testis.

  • Signum + manus Pranduli clerici filio quondam Aspert testis.

  • Signum + manus Uallerini clerici filio Gienti testis.

  • + Ego Fortonatu clericus rogatus a Rodingo in anc cartula me testi subiscripsi. 

  •  Ego Prandulo post tradita conpleui et dedit.

p. 256

221.
CHARTA OFFERSIONIS.                     
768 luglio 22, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

  + In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege, anno regni eius duodecimo, et filio eius idem domno nostro Adelchis rege, anno regni eius nono, undecimo kalendas agustas, per indictionem sextam. Manifestum est nobis Gausfrid una cum coniuge mea Gausperga, abitatoribus in Uada, quia ante hos annos per cartulam offersionis quondam Praetestatus germanus meus, id est Gauspergae, dedit ecclesiae Sancti Colombani pro anima sua terrulam quae est iuxta Sancti Martini. pro hac re nos qui supra Gausfrid seu Gausperga, uir et coniux, per hanc cartulam pro animae nostrae remedio tertiam portionem de ipsa terra, quam ego per iudicium uici tecum

 p. 257

 uxor mea, offerre uidemur Deo et tibi praedictae ecclesiae beati Sancti Colombani in praefinito ipsam portionem nostram, id est tertiam de ipsa terra. et neque a nobis neque ab heredibus nostris aliquando praesens cartula offersionis nostrae posse disrumpi, neque a nullo homine, sed omni in tempore in praedicto ordine sit in potestatem iam dictae ecclesiae uel de eius rectoribus in integrum. Et pro confirmatione Austripertum clericum scribere rogauimus. Actum Luca.

  • Signum + manus Gausfridi, qui hanc cartulam fieri rogauit.

  • Signum + manus Gausperga honesta femina coniugis ipsius Gausfridi, quae similiter hanc cartulam fieri rogauit.

  • + Ego Birrica clericus rogatus a Gausfridus et Gausperga coniugem eius in hanc cartula me testis subscripsi.

  • + Ego Tachipertu rogatus a Gausfridi et Gausperga conguge eius in ac cartula me testi suscripsi.

  • + Ego Uuillerad rogatus at Gausfrid et at Gausperga in anc cartula me teste supscripsi.

  • + Ego Sunderadu rogatus a Gausfridi et Gausperga coniuge eius in anc cartula me teste subscripsi.

  • + Ego Perisundus filius Sunderadi rogatus a Gausfrid et Gausperga conguge eius in hac cartula me testi supscripsi. 

  •  Ego Austripertus clericus post traditam conpleui et dedi.

222.- 228.

spektrum.GIF (657 Byte)