Textsspektrum.GIF (657 Byte)

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden (CDL 2)

Einleitung CDL 1 Originalurkunden Kopial überlieferte Urkunden Gefälschte oder verfälschte Urkunden Der Fälschungskomplex von Cremona

Einleitung CDL 2 Codice Diplomatico Longobardo

spektrum.GIF (657 Byte)

CODICE DIPLOMATICO LONGOBARDO

125.-131. 132.-136. 137.-140.  141.-145. 146.-151. 152.-156. 157.-161. 162.-166. 167.-174.
175.-181.
182.-190. 191.-201. 202.-208.

209. CHARTA COMMUTATIONIS 210. CHARTA VENDITIONIS 211. CHARTA OFFERSIONIS  
212.
CHARTA DONATIONIS 213. CHARTA CONVENENTIAE 214. CHARTA DECRETIONIS

215.- 221. 222.- 228. 229.- 235. 236.- 242. 243.- 253. 254.- 261. 262.- 268. 269.- 276. 277.- 283. 284.- 291.  292.- Appendice

spektrum.GIF (657 Byte)

209.
CHARTA COMMUTATIONIS.
767 agosto 13, Cremona.

Falsificazione.  

p. 225

In nomine domini Dei et auctoris nostri Iesu Christi. regnante uiro excellentissimo domno nostro Desiderius rex et filio eius domnus noster Adelchis rege, anno regni eorum gracia Dei .XI. et .IX., die giouis decima tertia mense augustus, indictione quinta, Syluino beatissimo episcopo in Cremonesi cathedra sedente. Commutacio bone fidei noscitur esse contractu, ut uice emptionis obtineat firmitatem. Iccirco dedit atque tradidit uir nobilissimus Lundisueus iudex domnorum regum in ista canonica Sancte Marie ecclesie matrice ciuitate Cremona curte sita Castrouetere de ultra Padus, quam possidere et tinere de sua proprietate uidebatur, cum omne fundo, casis, albergaria, furnis, area, campis, pratis, syluis, piscaris, aia, seruis et aldionis utriusque sessus, et omne adiacentes et pertinentes suis, que isto die et ora suo iure et proprietario nomine abere et possidere uidebatur in eodem loco Castrouetere, ut ista canonica de eas res omnes da isto die in ante abeat et possideat proprietario nomine, et faciat exinde de omne fundo, curte, casis, albergaria, furnis, area, campos, pratos, sylue, piscaris, aia, seruis et aldiones, masculi et femine, quitquit presbiteris et diaconi isti canonice paruerit proprietario iure. insuper dedit et tradidit in ipsa canonica abendum iure suo ut presbiteri et diaconis eiusdem Sancte Marie ecclesie matrice trex pecia de terra, iacent in eodem loco Castrouetere non multum longe da flumen Padus, ubi dicitur Perisa, prope oraculu que uocatur Sancti Spiritus, et issa canonica ut presbiteri et diacones de ista trex pecia de terra exinde faciat quitquit ei paruerit propio nomine. que omne sunt scripte in bergamena. que isse illustris iudes Lundisueus manifestu est tradidisset tenendum propio nomine et iure issi canonice ecclesie matre, et tibi dedisset beatissimus diaconus Deusdedit uuidamo dite canonice Sancte Marie matre. Et ad uicem isse Lundisueus illustris iudes a te idem beatissimus Deusdedit diacones et uuidamo isti

p. 226

 canonice Dei matre, a parte eiusdem canonice, accepit abendum suo propio iure et nomine, ut faciendum quitquit isse uoluerit oc die et ora in ante, curte sita loco qui dicitur Sancti Petri, cum fundo, casis, furnis, tera, campis, pratis, uineis, serui et aldiones, masculos et feminas, et omne superabentes. que omne scripte sunt in bergamena. que iste uenerabilis Deusdedit diaconu et uuidamu Sancte Marie Cremonensis ecclesie matrice tibi Lundisueo illustris iudes dedit et tradedit tenendum a parte issius canonice proprietario nomine et in comutacionis causa. et ec commutacio facta est cum licencia et bona uoluntate beatissimi Syluini episcopi Cremonensis, qui missos suos ista examinare mandauit, et meliorata res est a parte issius Sancte Marie uti canonica lex abet. et insuper in recordatione bone memorie Anxilbertus illustris iudex et pater istius Lundisueus, qui issi canonice ista curte et fundos, iacent loco qui dicitur Sancti Petro, dederat abendum proprietario nomine et iure pro remedio anime sue et Angelberga nobilissima femena conius sua et in refrigerium Werulphu item illustris iudex et Berta illustre femena parentes sui, capella de Sancto Petro, que idem illustris pater meus Anxilbertus isti canonice dederat ut presbiteris et diaconis, in uestra item maneat potestate cum omnibus pertinenciis suis. Et ideo due cartule de pergamena eiusdem tinoris scripta sunt. Acta ciuitate ista Cremona, in ipsa canonica sancte ecclesie matrice Dei matre Maria; feliciter.

  • + Ego Syluinus Cremonensis episcopus in ac comutacione consensi et subscrissi.

  • + Ego Arnulphus Sancte Marie matris archidiaconus et in regione .VII. rector consensi et subscripsi.

  • + Ego Ansprandus in Sancta Maria maiore primerius consensi et subscripsi.

  • + Ego Lupoaldo de cardene secondus presbiter consensi et subscripsi.

  • + Ego Landulphus de ordine maiori presbiter consensi et subscripsi.

p. 227

  • + Ego Barnaba de ordine maiori presbiter consensi et subscripsi.

  • + Ego Wolphrid presbiter Sancte Marie matricis consensi et subscripsi.

  • + Ego Urso presbiter de Sancta Maria maiore consensi et subscripsi.

  • + Ego Dragoaldus presbiter de ordine Sancte Marie consensi et subscripsi.

  • + Ego Stephanus de cardine Sancte Marie matris consensi et subscripsi.

  • + Ego Diambertus presbiter Sancte Marie maioris consensi et subscripsi.

  • + Ego Luisprandus presbiter de cardine Sancte Marie consensi et subscripsi.

  • + Ego Hingelbertus presbiter Sancte Marie matris consensi et subscripsi.

  • + Ego Lupo presbiter Sancte Marie matris consensi et subscripsi.

  • + Ego Deusdedit diaconus et uuidamus canonice Cremonensis rector uici de Porta Canonica consensi et subscripsi.

  • + Ego Amiso diaconus regionis .III. consensi et subscripsi.

  • + Ego Angilbertus Sancte Marie maioris diaconus rector exedochio de Bethel consensi et subscripsi.

  • + Ego Ambroxius de uico .II. diaconus et bibliothecarius Sancte Marie matris consensi et subscripsi.

  • + Ego Gerulphus Sancte Marie matris diaconus exenodochio de uico Rhodano consensi et subscripsi.

  • + Ego Theopertus de ordine Sancte Marie matris diaconus regionis .VI. et in eadem canonica hospitalarius consensi et subscripsi.

  • + Ego Lundisueus iudex in ac comutacione a me facta consensi et subscripsi.

  • Ego Petrus presbiter in Sancto Michele de Burgo testis.

  • Ego Ioannes presbiter basilice Sancti Barnabe testis.

  • Ego Albertus presbiter martirii Sancti Laurentii testis.

  • Ego Aribertus diaconus oraculi Sanctorum Eusebii et Syrini testis.

  • Ego Lanthelmus in Sancta Maria maiore subleuita testis.

p. 228

  • Ego Paganus Sancte Marie lectur testis.

  • Ego Stephanus Sancte Marie ostiario testis.

  • Signum + + + + + + + manum istorum Petroni, Andrei, Luponi, Alphredi, Amizoni, Benedicti et Hilphrit item testes.

  • + Waselmus domnorum regum iudex et notarius ac cartula comutacionis in duas bergamenas eiusdem tinoris scripsi et post tradita compleui et dedi.

210.
CHARTA VENDITIONIS.                                           
767 settembre, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio et Adelghisi regibus, anno regni eorum undecimo et nono, mense septembrio, indictione sexta; feliciter. Consta me Fridulo uirum deuotum filio quondam Cichi de Brancalo hac die uindedisse et uindedi tibi Deusdede presbitero rector eclesie Sancti Gergi una petiola terra mea, qui uiti superposita sunt, qui hauere uisu sum in loco Genariano, prope Sancto Gergius:

p. 229

et est uno capo et uno latere tenente in uinea Baruttule, et alio capo in uia publicha, et alio latere tene in uinea Asperuli. ipsa suprascripta terra, quod est uinea, tibi uindere uideor in integrum per disignatas locas. et suscepi ad te pro ipsa uinea pretium placitum auri soledos nomero dua, in fenito et deliuerato capitulo. et, quod fieri menime crido, si aliquando tempore ego qui supra Fridulo uel herides meus tibi Deusdedi presbitero uel herides posteris tuos ipsa uinea intentiona aut retraere quesierimus, aduc uobis eam ad qualiue homine menime defensare potuerimus, ispondimus nus uobis conponere ipsa terra, quod est uinea, in dublam, meliorata, in ferquidem loco, sub istimationem cum qui in die illa agitur, sub stimationem. Et Ghispand iscriuere rogaui. Actum Luca.

  • Signum + manus Friduli uindituri et auturi.

  • Signum + manus Dulcipert filio quondam Aritei uiri deuoti de Quaratana testis.

  • Signum + manus Perisindi munitario uiri deuoti testis.

  • Signum + manus Uuarniprand de Quaretana filio Teudori testis.

  • + Ego Emmo clericus rogatus ad Fridulo in ahc cauto me teste subscripsi.

  • + Ego Ghisprand pos tradita conpleui et dedi.

p. 230

211.
CHARTA OFFERSIONIS.                                           
767 novembre, Lunata, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio et Adelchisi regibus, anno regni eorum undecimo et nuno, mense nouembrio, indictione sexta; feliciter. Fredulo uir deuotus filio quondam Tiuti in te eclesia beatissimi Sancti Martini perpetuam salutem dixit. Odie in Dei nomine do, trado, ubi Teuselmi presbiter esse uidetor, et offeio pro anima de filio Atripertu, id est una petia de terra, cot est super uitis positas, quem auire uisu sum in locho Ciuiliano: qui uno capo tene in uia publica, alio capo te in uinea Aliperti, et latare ambas tene in terra et in uinea tua qui supra; uinea ipsa per disegnatas locas mea portione in integrum, unam cum arboribus qui iniui sunt. ut aueas ipsa suprascripta uineas et res, qualiter superius legitor, iam dicta eclesia beatis Sancti Martini pro anima de suprascripto filio meo Atripertu, ut sacertdus, qui iniui in tempore fuere, pro eius facinoribus precos die et nuctuquem Deo deprecare diueas. et numquam ego qui

p. 231

supra Fredulo nec meis herides contra ipsa sancte Dei uertutem nec contra eius posterum herides aliquando spundimus esse uenturis, se tam modernis quasme foturis temporibus ipse mea offerationem ferma et istabile diueam permanire. Et pro confermationem Ghisipertu scriuere rogaui. Actu in uicho Lunata.

  • Signum + manus Freduli uiri deuoti, qui hanc cartulam fieris rogaue.

  • Signum + manus Tassuli uiri deuoti de Lunatas testis.

  • Signum + manus Aimi uiri deuoti filio Guntuloni testis.

  • Signum + manus Pranduli uiri deuoti filio Guntiperti testis.

  • + Ego Tao filio Cuntuli rogatus a Fridulo me testi suscripsi.

  • Ego Ghisipertu pos tradita subpleui et ded.

212.
CHARTA DONATIONIS.                                           
767 dicembre 6, “In vico Bisbetuni”.

Copia membr. del sec. XII, archivio di Stato in Reggio Emilia.

p. 232

+ Regnantes domni nostri Desiderius et Adelchis reges, anno regni eorum undecimo et nuno, die sexto de mensi decembris, per indictionem .VI.; feliciter. Dilectissima nobis semper domna Anselperga a Deo dilecta abbatissa monasterii domini Saluaturi scita in ciuitate Brexia, que domnus Desiderius rex a fundamenti edificauet. Ideoque nus Iobianus subdiaconus, Amantio filius Liberi, Martinorum, Stephano filius Albino, Beatus, Lupicenus ac Martino cognati Iobiani, Benenato donaturi tui presentes presenti diximus. Illas iura firmissima quam et spontanea conferitur uoluntate, scriuere preuidimus beatitudinis tue. ex nostri duno tibi concidere uisi sumus prisaue sortis nostras quam ex

p. 233

integro in loco ubi nunccupatur Rio Torto, terreturio Feronianensi, per designatas locas, id est: de uno latere rio qui tenet fine inter ipsis donaturi et Martino gastaldius, et de alio latere rio qui curret Cluza, uno capo tenente in ipsa Cluza, et de alio capo Iohannis filius Domineci habente. et infra designatas locas nobis nichil reseruamus, set in tua cui supra Anselperge abbatisse confirmamus potestate, ut habeas et possedeas et tuis iuris defendas, aut quicquid exinde facere aut iudicare uolueris, in uestra tribuimus potestatem. et numquam nobis liceat nulle quod uoluimus de res semel uobis concessa, set omnia, sicut superius legitur, agere nus inuiolabiliter conseruare promitomus. Acto in uico Bisbetuni; feliciter.

  • + Ego Iobianus subdiaconus in hanc cartula donationis a me facta manu mea subscripsi.

  • Signo + manus Amanti filius condam Liueri, qui hanc cartola donationis fieri rogauit.

  • Signo + manus Martini Feliculi, qui hanc cartula donationis fieri rogauit.

p. 234

  • Signo + manus Stephani filius bone memorie Albino, qui hanc cartula donationis fieri rogauit.

  • Signo + manus Beati, qui hanc cartola donationis fieri rogauit.

  • Signo + manus Benenati filius Stephani, qui hanc cartula donationis fieri rogauit, qui iuxta lege sua Langobardorum recepit launechit manetia par uno.

  • Signo + manus Lupiceno, qui hanc cartula donationis fieri rogauit.

  • Signo + manus Martino, qui hanc cartula donationis fieri rogauit.

  • Signo + manus Iohannis filius bone memorie Donati testis.

  • + Lampert notarius rogatus ad suprascriptis donaturis in hanc cartula manu mea testis subscripsi.

  • Ego Gaidoald rogatus ad suprascriptis donaturis in hanc cartula donationis manu mea testis subscripsi.

  • + Scripsit ego Godescalco notarius post tradita coram testibus relegi, compleui et dedit.

213.
CHARTA CONVENENTIAE.                                           
768 gennaio, Toscanella.

p. 235

Originale, archivio di Stato in Siena.

+ In nomine Domini. regnantes dominis nostris Desiderius et Adelchis filio eius ueris excelentissimis et a Deo conserbatis magnis regibus, anno regnis eorum in Dei nomine undecimo et nono, mense ianoario, per indictione sexta; feliciter. Placuet igitur adque bona bolontate conuenit inter Aimone, habitatore castello Ueterbo, nec non et Gumpertu presbiterum, ut in Dei nomine suprascriptu Gumpert presbiterum in eclesia Sancti Salbatori, sita prope fluuio Marta, casale qui

p. 236

uocatur Critianu, debeat resedere, laborare, et officio iuxta suo sapere in ipsa ecclesia singolis dies facere, et rem ipsius ecclesie laborare et excolere usque ad summa uirtute promitto; et si rem ipsius ecclesiae non estuduero sine neclecto uel fraude iuxta quanti homini habuero, et officio suprascripte ecclesie iuxta mea sapientia non reddedero cunctis diaebus, et ipsa ecclesia non estuduero de lumen et incenso iuxta pecunia ipsius ecclesiae, aut aliquas exinde fraudauero, conponiturum me esse promitto auri solidos quinquagenta. quimet ego Aimo uel meus heredes omnia suprascripta ad te Gumpert presbitero conserbata spondemus adque promittimus, ut numquam nullo tempore te de ipsa ecclesia foris expellere, qualiue ponente occansione, presumamus, nec alium priore super te inducere aut ponere possamus dicendo ut in sorte Grausoni isto presbitero ordinamus, set die uite tue in ambas sortes, mea et Grausoni, tu prior et fermum esse deueas, faciendi de concambio aut pro anima tua de res mobile tuo laboratulo in die transitus tui. et non tiui amplius inponamus nec nos nec nostros heredes in die dedicationis ipsius ecclesiae gustare unu. et si te exinde foris expellere quesieremus, aut alium priorem superposueremus, aut cambio, quod iustum feceris, disfacere bolueremus, uel amplius quesieremus quam uno gustare in dedicatione ipsius ecclesiae, similiter conponamus pene nomine auri solidos quinquagenta. De quas duas conuenentia uno tinore Ferruccione notarium scriuere rogauimus. Actum ciuitatem Tuscana, regnum et indictione suprascripta; feliciter.

  • Signum + manum Aimoni, qui anc conuenentia fieri rogauit.

  • Signum + manum Teodelapo curatori uiri deuoti teste.

  • Signum + manum Autareni filio quondam Antreanto teste.

p. 237

  • Signum + manum Ursoni de Quintiniano teste.

  • Signum + manum Pascuali filio Mauroni de Albiano teste.

  • + Ego Pertus notarius rogatus ab Aimone et Gumpterto presbitero in hanc conuenentia et promissione me teste suscripsit.

  • + Ego qui supra Ferruccio notarius scriptor pos traditas conpliui et dedit.

214.
CHARTA DECRETIONIS.                                           

768 febbraio 19, Lucca.

Copia del secolo VIII, archivio Arcivescovile di Lucca.

p. 238

+ Exemplar. In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio et Adalchisi regibus, anno regni eorum undecimus et nuno, undecimus dies kalendas martias, indictione sexta; feliciter. Ego Tassilo uir deuotus filius bone memorie Autchisi per hanc paginam uolo et decerno, ut dum ego aduiuere meruero, ut omnia et in omnibus rebus meis in mea sit potestatem uendendi, donandi, alienandi, iterum iudicandi qualiter aut coquomodo uoluero in mea sit potestatem, quidquid exinde facere uoluero; et si de seculo isto recessero, et res mea a me iterum iniudicata uel non data remansere, uolo ut uos Rachipertu presbitero et Rottelmi presbitero et Aurulo presbitero, Gundipertu presbitero et Fermuso filius quondam Petronaci et Cunimundo uindere diueatis omnis res mea, quanta ad me pertene et iniudicata uel non data remansere, tam res mouile quam et inmouiles seo qui semouentibus, uuique in coliuet locum ad ius meum pertene; omnia in integrum, quanta ad me iterum iniudicata uel non data remansere. excepto parte mea de casa Raduli in Corsania, et parte mea de casa, ubi quondam Guntulo massario nostro resede, in loco Uetusiano, et parte mea de cafagio nostro in loco Monacciaticho, quem iam antea iudicaui; nam alia omnis res mea, quanta

p. 239

a me iterum iniudicata uel non data remansere, uolo ut ipsas omnia uos uindere diueatis, et pro anima mea despensare, qualiter secundum Deus preuideritis. et si forsitans ipsas res mea uos minime uindere potueritis, uolo ut de ipsis rebus meis aueas monasterio Sancti Petri in loco qui dicitor Monte Uirde, a quondam Uualfridi fundatum est, omnia portionem meam de res quanta auire uideor in loco ubi uocatur ad Chint; et aueas eclesia Sancti Martini de episcopio parte mea de gauagio nostro in loco Cornino, uui uocator ad Chinzia, qui est prope gauagius Sancti Martini; et aueas monastherio Sancti Petri in Campo Magiore parte mea de casas uel res in loco Terrinca; et aueas eclesia Sancti Ieorgi, ubi Iordanni presbitero fuit, parte mea de res in loco in Corsania, excepto casa Raduli, quem iam iudicata aueo; et aueas eclesia Fridiani terra mea sub Monticello, qui fuit quondam Arochisi, quantum mihi da filii ipsius abuine in integrum, in finito; si ego de seculo isto recessero, et aueas similiter parte mea de casa in loco Cornino, uui Ar...sulo reside; et eclesia Sancte Marie, qui est ad porta Sancti Ceruasi, uolo ut aueas parte mea de res in loco Persiniano; et uolo ut aueas eclesia Sancti Saluatori in loco Sexto parte mea de res in loco Pinistello et ad Arno uui uocamus ad Noce; et uolo ut aueas

p. 240

eclesia Sancti Iusti ad Ranule prato meo ad fossa Petrosula, in integrum; et uolo ut aueas eclesia Sancte Reparate, qui est prope monastherio Sancti Martini, qui fuit quondam Sicheradi, parte mea de res in loco Nobule; et uolo ut terra illa qui mihi obuinet da quondam Tachipertu ad Archo, qui latum tene in terra de filii quondam Garisindi, ut eas aueas eclesia Sancti Petri qui uocatur monastherio Somualdi; et uolo ut aueas parte mea de terra trans Auserclo, qui caput tene in ipso Auserclo et alio caput tene in terra de filii quondam Burriche, eclesia Sancti Donati. et uolo ut si iterum non iudicauero et de seculo recessero, aueas trasactiue nepotis meas, id est Sindiperga, Radalperga et Adalperga, portionem meam de casa Arualdi de Lunata in loco Tappulliano et parte mea de casa quondam Aufridi in loco Longize, cum omnia parte mea ad ise case pertenentem, cum parte mea de casa in Tempaniano, ubi reside quondam Antuninulo, cum omnia portionem mea ad ipsa casa pertinente. et similiter portionem meam de sala uel di sundrio meo in loco Longize, quantum mihi exinde conpetent, et sala mea in loco ……… uico Uuilleradi, cum omnia ad se pertinentem, unam cum terra et uineas, in integrum uindere diueatis, et omnis terre mei, quante ad me hic circa ciuitatem ista non iudicate remansere. et uolo ut omnis suprascripte

p. 241

res, si potueritis, ut eas sic uendatis, sicut supra legitur; et si eas uindere non potueritis, aueas ipsas suprascripte eclesie quantum exinde ad me iniudicatum uel non datum remansere, sicut supra legitur. et de ista suprascriptas res, quantum exinde ad eclesias non depotaui nominatiue auirent, quantum ad me iniudicatum uel non datum remansere, si eam uenundare non potueritis, uolo ut uos ipsa aut in sinodochio aut in monastherio uel in tale eclesia faciatis, unde mihi et uobis mercidem eueniat, qualiter secundum Deum melius preuideritis, et sic uos ante Creatore mecum exinde iudicium abeatis. et uolo ut omnis hominis meis mihi pertinentis uos liueris circa altario demettere deueatis, et eorum cartulam absolutionis emettere diueatis. sic tamen nominatiue uolo de seruis uel mancipias minesterialis: ut uos liuertare diueatis Teudipertulo, et aueas pro seruitio suo petia de terra sub Monticello propte areas Perteradi clerici, qui mihi per cambio obuinet da Gausperto, qui est rector eclesie Sancti Fridiani; et uolo ut liueru demettere deueatis Cianci, et aueas petias de terra prope areas de filii Pertualdi, qui mihi obuine da filii quondam Ermerisci; et uolo ut liueri demettere diueatis Alipertulo, Audipertulo et Maxcellio, et aueas portionem mea de res in Ponpiano, ubi reside quondam F....; et uolo ut liuerum demettere diueatis Fusculo, et aueas portionem de res in loco Longize, cum parte de ipsa casa, quantum exinde ei da germani eius pertene; et de mancipias uolo, ut liuere demettere diueatis Te……de Corsania et Silbula, Liutpergula, et eorum cartulam apsolutionis emettere diueatis. et ipsa suprascripta

p. 242

nepotis mea aueas in primis Sindiperga de ipsa mancipias mea una ancella nomine Dominica; Radalperga uolo ut aueas filia Luccili nomine Luciula; et Adalperga uolo ut aueas filia Autule de Nobule. et uolo ut aueas Auripertu filiu Gumfridi una petia de terra qui mihi * * * ut uolo ut uinea illa qui mihi obuine da Bonulo de Ispardaco, qui est sub casa Liutpertuli, ut eas aueas eclesia Sancti Martini, qui est ad terra Russula. et uolo ut liuera demettere diueatis Allula. sic tamen et in o tenore uolo et decerno ego qui supra Tassilo, sicut supra dixi, ut dum ego aduiuere meruero, ut omnia et in omnibus suprascripta res mea uel hominibus in mea sit potestatem uendendi, donandi, alienandi, iterum iudicandi qualiter aut comodo uoluero in mea sit potestatem. post caso uite mee, sicut superius decriui, si a me iterum iniudicata uel non data remansere, omnia res in integrum uos suprascripti presuiteris et Fermusu et Cunimundo ipsa pro anima mea despensaueritis, sicut supra legitor. si quicunque de heredibus meis contra hunc meum decritum agere uel causare presumsere, conpona uobis, ille heridis meus qui hoc facere presumsere, uel ad illa persona cui uos pagina ista causa ipsa ad exigendum dederitis, auri soledos nomero mille quinienti, et parti uel cui hominis quem exinde suptragere quesiere

p. 243

omnia in duplo. et, quod minime memorauimus, similiter uolo ut notriminas mea, siue menuris uel maioris, quante aueo, uolo ut ipse uos similiter uendere diueatis et pro anima mea despensare, sicut supra legitor de aliis rebus. Et Teutpertu uirum deuotum scriuere rogaui. Actu Luca, regnum, indictione suprascripta; feliciter.

  • Signum + manus Tassuni uiri deuoti, qui hanc cartulam fieri rogaue.

  • Signum + manus Teutpertu uiri deuoti filio quondam Sanituli testis.

  • Signum + manus ………… us testis.

  • + Ego Ratfusu notarius rogatus ad Tassilo in hanc pagina me testis subscripsi.

  • + Ego Uuistripert notarius rogatus ad Tassilo in hanc pagina me testis subscripsi.

  • + Ego Uuilleradus clericus rogatus ad Tassilo in hanc pagina me testis subscripsi.

  • Et pos tradita ego Teutpertu scriptur uius cartule suppleui et dedi.

  • + Ego Rachiprandus clericus ex auctentico fideliter exemplaui.

215.- 221.

spektrum.GIF (657 Byte)