Textsspektrum.GIF (657 Byte)

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticusspektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden (CDL 2)

Einleitung CDL 1 Originalurkunden Kopial überlieferte Urkunden Gefälschte oder verfälschte Urkunden Der Fälschungskomplex von Cremona

Einleitung CDL 2 Codice Diplomatico Longobardo

spektrum.GIF (657 Byte)

CODICE DIPLOMATICO LONGOBARDO

125.-131. 132.-136. 137.-140.  141.-145. 146.-151. 152.-156. 157.-161. 162.-166. 167.-174.
175.-181.
182.-190. 191.-201.

202. CHARTA PROMISSIONIS 203. CHARTA DOTIS 204. CHARTA DOTIS  
205.
CHARTA OFFERSIONIS 206. CHARTA OFFERSIONIS 207. CHARTA OFFERSIONIS  208.

209.-214. 215.-221. 222.-228. 229.-235. 236.-242. 243.-253. 254.-261. 262.-268. 269.-276.
277.-283.
284.-291.  292.- Appendice

spektrum.GIF (657 Byte)

202.
CHARTA PROMISSIONIS.
766 dicembre 1, Lucca.
 

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege, anno regni eius decimo, et filio eius idem domno nostro Adelchis rege, anno regni eius octauo, in ipsae calendae decembris, per indictione quinta. Manifestum est mihi Rotprand presbitero filio quondam Rotpert, hauitator in Arsicia prope  

p. 204

Arme, quia petiui et rogaui te domno uiro beatissimo Peredeo in Dei nomine episcopo, ut me rectore ordinare digneris in ecclesia uestra Sancti Quirici in loco et plebe de Cappiano prope Arme ad ipsa eclesia; et pro tua misericordia me audire dignatus es. proinde repromitto et manus mea facio tibi, ut diebus uite meae ad ipsa Dei ecclesia deseruire deueam, et tibi et ad successoribus tuis obedire promitto legibus nostrae sanctae cannonice in omnibus. et numquam per me nec per nullo homine ipsa Dei eclesia, nec per nullo ingenio, de uestra potestate et ordinatione subtragere presumam. et si hec omnia suprascripta capitula ad me adimpleta et conseruata non fuerint, et in aliquo a me disruptum fuerit, spondeo esse conponiturus tibi domno Peredeo in Dei nomine episcopo et ad successoribus tuis auri soledos nomero centum. Et pro confirmatione Osprandum diaconum scriuere rogaui. Actum Luca.

  • + Ego Ropprandu presbitero in hanc promissione a me facta, sicut supra legitur, subscripsi.

  • + Ego Teudipradu presbitero rogatus a Roprandu presbitero in hac cartula me testes subscripsi.

p. 205

  • + Ego Gunduadum presbiter rogatus ad Rotprandum presbitero in hac cartula me testis suscripsi.

  • Signum + manus Cilluli presbiteri de uico Elingo testis.

  • Signum + manus Saxi clerici testis.

  • Signum + manus Rotpert clerici filio quondam Ferduald clerici testis.

  • Ego Osprandus diaconus post tradita conpleni et dedi.

203.
CHARTA DOTIS.                                
         
767 febbraio 5, Pistoia.

Copia membr. del secolo XII, archivio di Stato in Firenze.

p. 206

+ Exemplar. + In nomine domini Dei saluatoris nostri Iesu Christi. die quinto mense februario, regnante donno Desiderio et Adelghis regibus, anno regni eorum in Dei nomine decimo et octauo, per indictione quinta; feliciter. Gaidoaldus medicus regum, cogitante me de omnipotenti misericordia et remissione anime mee, quoniam uite temporum et mortis exitum omnipotens Dominus sua tantumodo reseruauit notitia, ob oc, antequam repentinus superueniat interitus, nihil omnia nostra deueniat, disponere atque offerre de rebus nostris preuidimus, ut

p. 207

cum uenerimus ante tribunal Christi, non nos de neglegentia iudicet, set de bonis operibus gratuletur ut pius. qua de re ego qui supra Gaidoaldus medicus, dum me preuidissem in oc exilio mundi permanentem, preuidi de rebus meis per decreta loca offerri et condonare pro anima mea uel de parentibus meis, ut in perpetuum firmum permaneat, ad aecclesiam et monasterium Sancti Bartholomei, quam foras muro ciuitatis Pistoriensis in propriis rebus meis a fundamentis construcxi, uel eius sancte congregationis Domenico abbati et monachorum qui inibi congregati esse uidentur aut in antea Deo adiuuante fuerint, qui pro nostris facinoribus die noctuque operibus elemosinam tribuere et Dominum deprecari non cessent, et nobis indignis perueniat ad salutem et remedium anime; primum omnium curte in loco qui uoceturus Neure cum omni adiacentia et pertinentia ad ipsam curtem pertinenti in integrum, simul et aliam curtem que dicitur ad Osare finibus Lucensis cum ea que ad ipsam curtem pertinent in integrum, quam etiam et curtem in Antuniana Lainisiana ubi et oratorium beatissimi Sancti Angeli dedicauimus, nec non et curtem in Barbiano finibus Greti cum omnia ad ipsam curtem pertinentia, excepto casas duas massaritie ad Riuo, que regere uise fuerunt per Baronacculum et Godisteum, que nobis da Aolfo euenerunt,

p. 208

cum familiis uel omnia ad ipsam pertinentia, nam et alia omnia ad ipsam curtem pertinentia in integrum, seu et curtem in Lucardo cum omnia et in omnibus quicquid ad ipsam curtem pertinent et ad ipsum uenerandum locum dilectissima Rotperga coniuge mea de suis rebus cum mea uoluntate inibi offerri et condonare preuidi, tam ipsa quam et suprascripte curti, quod superius decreui, cum omni adiacentia uel pertinentia sua seu casas massarithias et de aldionibus, uineis, terris, pratis, pascuis, siluis, salectis, sationibus, paludibus, cultum atque incultum, mobilia atque inmobilia seseque mouentia, omnia et in omnibus quicquid ad suprascriptas curtes uel casas pertinet ad ipsum uenerabilem locum uel eius sancte congregationis pro anime mee remedio dono meo trado et offero possidendum; simul etiam et curtem meam quod abere uisus sum finibus Maretima in loco qui nuncupatur Cornino cum adiacentia uel omnia ad eam pertinentia ad eumdem sanctum conuiuium offerri et condonare preuidi, in eo modo, ut prepositus uel rector, qui in senodochio meo, uc foras ciuitate Pistoriensi propinquo ipso monasterio, positus uel ordinatus fuerit, comuniter sua nutrimina cum ipsius monasterii in eodem loco Cornino pascerent, si me

p. 209

ponere debeant. hec autem omni in tempore, ea que superius decreui, ad ipsum sanctum et uenerabilem locum sit traditum et confirmatum, ut ipse abbate uel monachi in ipso monasterio secundum Deum et sanctam regulam uiuere et deseruire debeant, omni in tempore sanctum cenobium confirmandum, ut numquam destruatur, set in perpetuo stabilitum permaneat, sub nullius hominibus uel matris aecclesie potestati subiacente nisi in suo iure permanente inibi spiritualiter et regulariter seruiente, et de inter se ipsa congregatione eligente abbatem, qui in ipso monasterio uel sancta congregatione, secundum Deum et sancta regula continet, regere et ordinare debeant licentiam habeat. et quem de ipsius monasterii congregatione de inter se abbatem eligerent, stabilitum permaneat; nam non de aliis hominibus uel monasterio inibi possent ordinationem facere aut abbatem ponere, nisi qui de ipsa congregatione fierent, sicut sancta regula continet, et inibi abbate fieri debeat. et si forsitans aliqua necessitate euenerit causa in ipsum sanctum monasterium uel eius congregationis, uolo atque decerno, ut, si a parte monasterii utilitas fuerit, et filio meo Gaiprando aduiuere meruerit, ipse uel heres meus in ipso monasterio adiutorium prebeat et causam defendat; nam non amplius nullam inperationem aut qualibet re subtraendum nullo modo facere possent. et dum ego qui supra Gaidoaldus medicus aduiuere meruero, in mea sit potestate, sicut usque nunc, defensandum, curam inpendendum pro eorum defensione, nam nulla de ea que inibi a me sunt collata aut undeque aduenerint aliquo subtraendum;

p. 210

et post obitum meum, omnia, sicut superius decreui, stabilitum permaneat. et nullus de heredibus, proheredibus meis contra hanc meam cartulam donationis seu dispositionis, offertionis mee ire quandoque presummat, aut aliquam amplius in ipso monasterio inperationem facere possit, nisi eorum utilitas fuisset cause adiutorium prestandum. et hoc uolo atque confirmo, ut omnia, quicquid superius legitur, ad ipsam aecclesiam Sancti Bartholomei confirmaui uel ipso monasterio usque nunc possessum fuerit, ut omni tempore firmum et stabilitum permaneat. de autem reliquis monasteriis uel senodochiis, uc Pistoria uel Ticinensi ciuitate quam et Cassio, et reliqua alia loca que per me ordinata uel constructa sunt, ita decreuimus, ut per ipsum monasterium Sancti Bartholomei fiant ordinata et disposita, sic ita, ut nullus abbas, qui modo est aut post modum fuerit, minuandum de ipsa alimonia aut quamlibet rem inde subtraendum, nisi quale per scriptum instituemus, omni tempore stabilitum permaneat in alimoniis pauperum. et si aliquis de ipsis abbatibus, prepositis, custodibus, de ipsa alimonia minuare aut subtraere uoluerint, pecuniam

p. 211

aut quamlibet rem, non abeat licentiam; et si factum aut subtractum fuerit, et ad ueram causam apparuerit, filius uel heres meus non permittat exinde minuare aut aliqua subtractione fieri. simulque et si filius uel heres meus exinde minuare de ipsa alimonia, sicut a me institutum est, aut exinde quamlibet rem subtraere uoluerit, simili modo non permittat abbas de ipso monasterio fieri Sancti Bartholomei, qui modo est aut qui post modum fuerit, nisi ambe partes defensandum, curam exinde peragendum, ut neque minuata neque subtracta nullo modo sint ipsa alimonia pauperum, set, sicut per scriptum firmaui, in ipsa stabilitate defendatur, nulla exinde subripiendum. et quis ille inmemor contra hanc meam dispositionis et ordinationis cartulam rerum sanctorum dotalium ire quandoque presumpserit, aut eam inrunpere uoluerit, in primis iram Dei et omnium uirtutum celorum archangelorum angelorum profetarum apostolorum martirum et confessorum incurrat, insuper socius sit Iuda Scariothis, qui per amarum osculum Dominum ac Redemptorem omnium tradidit, et in tartarum sit consumptus. ecce, ut meis fuerunt desideriis, inpleui. et si quodlibet aliud iudicatum apparuerit, nullum in se habeat robur, nisi istud quod modo confirmaui. Et Gaupertum notarium scribere rogaui. Actum Pistoria, regnum et indictione suprascriptam; feliciter.

p. 212

  • Signum + manus Gaidualdi medici, qui hanc cartulam fieri rogauit, et ei omnia relecta ut sunt complacuit.

  • Signum + manus Bautonis de Umbrone testis.

  • Signum + manus Amati de Alatiano testis.

  • Ego Ghisilari rogatus a Gaidualdo medico testis subcripsi.

  • Signum + manus Stanechis de Materno testis.

  • Signum + manus Ansuloni filii quondam Rinfredi testis.

  • Ego Iohannis rogatus a Gaidoaldo medico barbano meo testis subcripsi.

  • Ego qui supra Gaupertus scriptor uius cartule post a testibus roborata, tradita, conpleui et dedi.

204.
CHARTA DOTIS.
                                              
767 febbraio, Nuvole, Lucca.

p. 213

Copia del secolo VIII, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ Exemplar ex autentico. In Dei nomine. Regnante domno nostro Desiderio et Adelchis regibus, anno regni eorum Deo protigente decimo et octauo, mense februario, indictione quinta; feliciter. Manifestum est mihi Gaidoin filio bone memorie Filimari, quia pro remedium anime meae a fundamentis construxi ecclesiam in onure domini et saluaturis nostri Iesu Christi in territurio meo in loco Nobule. et per hanc cartulam dotalium offero Deo et tibi predicta Dei ecclesia, in primis fundamento ubi ipsa Dei ecclesia superposita est, cum casis et omnibus edificiis et fundamentis, una cum curte, orto, terris, uineis, oliuetis, pratis, pascuis, siluis, uirgareis, castanatis, cultum adque incultum, casas massaricias et aldionales, cum omnem rem ad ipsas casas pertinentes, mouilia et inmouilia, omnia in integrum, seruos, ancillas, aldionibus et aldianes mihi pertenentibus; omnia quidquid in quemlibet loco aliquid hauire uisu sum pertenentes ad curte mea in predicto loco Nobule in integrum offero in suprascripta ecclesia.

p. 214

insimul et una casa mea massaricia in Quesa, uico ubi dicitor Piniano, qui regitur per Pettulo homo liuer, cum omnia pertenente ad ipsa casa, una cum muliere ipsius Pettuli et infantes eius, pro remedium anime quondam filii mei Filoni offero in suprascripto uenerauilem locum; in tali uiro tenure, ut, dum ego aduiuere meruero, in mea sit potestate ordinationem faciendi, et de suprascripta re et homines dispensandi in omnibus, et iterum faciendi quod uoluero. et si post decesso meo ipsa ecclesia inordinata remanseret, uolo ut quis de filiis et nepotibus meis tonso capite cum omnem rem suam in integrum in ipsa Dei ecclesia se offerre uoluerit, caste et recte moderamine Deo et ad ipsa ecclesia seruire ligibus uoluerit, potestate habeant ipsa Dei ecclesia et rem ad eam pertenentem regendi et gubernandi et susceptione peregrinorum et elemosina faciendi, sic tamen, ut unusquisque de heredibus meis, qui ita adinpleuerit ut supra decreui, secundum natione sua iuidem proficiscere et prior rector existere diueat. et si forsitans nullus de heredibus meis, ut supra dixi, in ipsa ecclesia seruire nolueret, habeant heredibus meis potestatem presbitero, cuius bona sit opinio, in ipsa ecclesia ordinare tantum, nam nulla iuidem inperationem faciendi nec exinde suptrahendi, et ad eorum sit defensione. et si ipsi heredibus meis neclicxerint presbiterum, ut supra legitor, cunctis diebus in ipsa ecclesia ordinare aut de suprascripta rem et homenis in alico subtrahere per colibet genio presumbserint, sint conponituris ad episcopum, qui tunc in ciuitate Lucense ordinatus fuerit, auri solidos numero quadringenti, quod sunt quattuor centinaria; et in antea post pena conposita, hanc cartula dotalium in sua maneat firmitate. Et Sichiprand scriuere rogaui. Actum in suprascripto loco Nobule.

  • Signum + manus Gaidoin, qui hanc pagina dotalium fieri rogauet.

p. 215

  • + Ego Deusdedit presbitero filio quondam Ansfrid rogatus ad Gaidoini in hanc pagina dotalium, sicut supra legitur, me testis subscripsi.

  • + Ego Filosofrosius presbitero rogatus a Gadoin in hanc pagina dotalium, sicut supra legitur, me testis subscripsi.

  • Signum + manus Gunpert filio quondam Fermuns uir deuotus testis.

  • Signum + manus Richiprand filio quondam Deusdedi testis.

  • + Ego Teudipert filius Gairepert rogatus ad Gaidoin in hanc pagina dotalium me testis subscripsi.

  • + Ego Sichiprand post tradita conpleui et dedi.

  • + Ego Sichiprand ex autentico, quem ego ipsi manibus mei scripsi, hanc exempla releuaui, et ipso autentico sanus restitui.

205.
CHARTA OFFERSIONIS.
                            
767 febbraio, Ghignano, Brancoli, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

  • + In Dei nomine. regnante domni nostri Desiderio et Adalchis regibus, anno regni eorum decimo et octauo, indictione quinta, mense februario; feliciter. Ausulo filio quondam

p. 216

Autelmi tibi eclesie et monastherio beati Sancti Georgi, ubi Deusdede presbitero esset uidetur, perpetuam salutem. Certum est mihi Ausuloni, quia dum uidisset me at periculo mortis destituto, et non abuisset quem dare pro anime me remedium, proinde offero Deo et tibi eclesie et monastherio beati Sancti Georgi uinea mea ante casa mea: qui uno caput tenet in uinea Amantuli, desuper caput tenet in uia, latura anbas tenet in uinea Causoald caldarari. uinea ipsa, sicut per designate loca legitur, tibi suprascripte Dei eclesie beati Sancti Georgi et in tuo monastherio pro anime me remedium in perpetuum pro anime remedium tradedit at possedendum, ut sacerdos, qui in tenpore fueret, pro meis facinoribus per messarum precum et orationibus Dominum deprecare diueam. et numquam ego qui supra Ausulo nec filius heredes meus atuersus ipsa eclesia et monastherio beati Sancti Georgi aliquando spondimus esset uenturi, set tam modernis quam et foturis tenporibus ipse suprascripta uinea mea in tua eclesia et monastherio beati Sancti Georgi sit potestate faciendi et iudicandi quid aut qualiter uolueritis. sic ita, ut nullus genus hominum disrunpere posset. Et pro confirmationem Chiserat scriuere rogaui. Actum in Gennariano.

  • Signum + manus Ausuli, qui hac cartula, dum recte loqui potue, fieri rogauet.

  • Signum + manus Rotpert filio Roppuli de Brancalo testis.

  • + Ego Cuntelmu clericus rogatus ad Ausulo in ac pagina me teste subscripsi.

  • + Ego Gumprand subdiaconus rogatus a Ausulo in hanc pagina me teste subscripsi.

  • + Ego Chiserat uir deuotus pos tradita conpleui et dedi.

p. 217

206.
CHARTA OFFERSIONIS.
                              
767 aprile 9, Pistoia.

Copia membr. del secolo XII, archivio di Stato in Firenze.

  • + Exemplar. + In nomine domini Dei nostri Iesu Christi. die nono mense aprile, regnante domno Desiderio et

p. 218

Adelgis anno undecimo et octauo, per indictione quinta; feliciter. Christi Iesum domini nostri Iesu Christi adsidue nos conuenit precepta complere, ut cuius prouidentia mens nostra adcommodare dignatus est, ipsius auxiliante, quoniam uitam temporum et mortis exitum debemus ob scripta patefacere atque aduersi sancti et uenerabilibus locis nos comendandum, ibi uolemus festinare ubi semper debemus permanere, ubi iustis et benemerentibus sine fine in gaudio repausare festinant, ut pro his temporalibus rerum nobis omnipotens Dominus centuplum restituere dignetur. Unde modo ego Guinifredi uir deuotus, filio quondam Guillipad, una cum dilectissimi filiis meis, id est Saxu, Guillerad, Agrafi, unanimiter bona et integra uoluntatem nostra, do, damus, tradimus atque offerre uisi sumus omnes res quod nominatiue dixerimus de res pecuniola nostra quod abemus de iura genitori nostris uel de eorum conquisito simul de nostro, in aliquantu offerrimus in ecclesia oratorio nostro Beati Petris et Sancte Marie, quod nos indigni peccatoris in nostro priuilegio a fundamentis ereximus, ibidem offerrimus, id est: in primis, case habitationis ubi habitamus, locus qui appellatur Pionte, una cum solamentu de ipse case, seo curte ubi ipse ecclesia superposita est, una cum orto circa ipse case, seo et prato prope ipse case una cum arboribus; et insuper ibidem damus casa habitationis quod habere uisi sumus locus qui appellatur Casule, una cum solamento suo, curte, orto, uinea, terra, pratis, pascuis, cultum et incultum, de quidqui iuidem modo ad nostra dominatione pertenet, in integrum quod auemus in suprascripto loco, excepto silua illa qui fue de ipsa curte, quod antea dedimus

p. 219

Sancti Uitis, et insuper dedimus ibidem casa habitationis cum solamento, curte, orto, pratis, pascuis, siluis, salectis, sationibus, cultum et incultum; omnia integro quod abere uisi sumus locus qui appellatur Ducenta, excepto cafagio illo in integrum ad Cataruttula da Padule, quod nobis reseruamus; et insuper casa quod habere uisi sumus, quod nobis da Guillerad gastaldio in cambio euenne, locus qui uocatur Cinquantula ad Mediana, cum omnia de quidqui ad ipsa casa pertenet, curte, orto, uinea, terra, pratis, pascuis, cum omnia ad ipsa casa pertenet in integrum ibidem dedimus, excepto una petias de terra qui fora ipsa clausura est, quod nobis reseruamus; item de case massaricie iuidem damus, in tali enim tinore, ut omnes Romani, qui modo sunt uel eorum heredibus, dare debeas per circulo annus per quemque casa sua luminaria in ipsa ecclesia oratorio nostro, in ualliente tremisse, olleo, cera, auro; de ista tris res una quale habuerit; et massarii ipsi, qui modo sunt, per singulas case uel heredibus eorum faciat ad ipsa ecclesia angarias edumas quattuor per annos, nam nulla reddita uel angaria neque uia superponendum nullu homo possit; et insuper dedimus iuidem silua domnica qui apellatur Calamecca; id est case massaricie sunt: in primis casa Godiperti di Calamicca, casa Istauili de Calamecca, casa Gaudimari de Cilonia; excepto silua domnica de Cilonio, casa Crespuli de Fremiano, excepto sorte Fosculi qui fue barbano eius, quod nobis reseruamus. ista uiro omnia, qualiter superius ad ipsa ecclesia per nos

p. 220

datum et confirmatum est, ipsa omnia uolemus ut aueas ipse sancta Dei uirtute oratorio nostro, ut non nos suprascripti Guinifredi, Saxu, Guillerad, Agrafi, non aliquis de heredibus atque posteris nostris nullatenus habeamus facondia alique de ris ipsa suptraendum, neque da ipsa ecclesia neque da homini illi nec in monasterio ubi per nos contraditum uel confirmatu fuerit. sic tamen dicimus atque decernimus, dum fuerit die uite nostre, totorum omnium ris nostra, dum uno de nobis superuixerint, omnia in integrum aueant in sua potestatem. quis de nobis antea uno de altero defunctu fuerit, tunc ille qui remansere, de portione defunctis faciant lemosina. unde nobis totorum iustum comparuit, ut, dum fuerit die uite nostre usofructo, in nostra abeamus potestatem homini libertandum; et omnes trinsecus case, eramentu, firramentu, nutrimentu nobis reseruauimus, e ipso quod super exceptauimus, faciendum quod ius bonum est. et hoc, quod antea dicere debuemus, de portione Bellisari in ipsa subiaceat, sicut et illa nostra portionem. unde inter nos conuinne, quia minime abente filii uel filie aut parente in quem nobis opportet eadem aut causa nostra commendare, nisi uolemus, ut post nostro quandoquidem totorum obito tam ipse ecclesia quam res, pecunia, quod ibidem per nos datum uel confirmatum est, ut subiaceat in monasterio beatissimi Sancti Bartholommei se ipse abbati Dominico uel ille qui pos ipso in ipso monasterio ordinatum fuerit. tam ipsa ecclesia cum omnia ad ipsa ecclesia pertenente ipsi eam abeant in sua potestatem regendum, gubernandum, sacerdotem uel monachi iuidem congregandum, qui ibidem secundum sancta regula habitare et uiuere debeas, et pro nostris peccatis uel de parentibus nostris die noctuque Deo deprecare deueas, ut nobis ad remedio et salute anime nostre perteneat. et quis ille de heredibus atque posteris nostris contra ipsa ecclesia uel eius deseruientis agere aut causare aut alique subtraere aut controuersia facere uoluerit, aut rectoris qui fuere et neglectum posuerit pro nos orandi, in primis in ira Dei et ipsius sancte uirtutis incurrat periculum; et si forsitans aliquis de heredibus atque posteris nostris contra

p. 221

hanc cartulam agere uoluerit, ad da ipso monasterio Sancti Bartholomei ris ipsa subtrahere uoluerit, componituri sit ad abbatem monasterii Sancti Bartholommei solidos mille; et post data compositio et pena ab ipso soluta, presens cartula in sua maneat firmitate. Quam uero cartula autfertionis ad nos facta Lucio notarium scribere rogauimus. Actum Pistoria, regnum et indictione suprascripta; feliciter.

  • Signum + manus Guinifredi; signum + manus Saxoni;

  • signum + manus Guillerad; signum + manus Agrafi, qui hanc cartula fieri rogauerunt, et ipsorum relecta est.

  • Signum + manus Lazaro filio quondam Casinduli testis.

  • Signum + manus Iohanni filio quondam Gregori rogatus testis.

  • + Ego Anselmi rogatus ad Guinifredi, Saxu, Guillerad, Agrafi testis subscripsi.

  • Signum + manus Rotpulo filio quondam Ermifredi testis.

  • Ego + Tachimandu rogatus ad Guinifreddi, ad Saxu, ad Guillerad, Agrafi testis subscripsi.

  • + Ego qui supra Lucio notarius scriptor huius cartule post a testibus roborata, tradita, compleui et dedi.

207.
CHARTA OFFERSIONIS.                          
767 maggio I, Lucca.

p. 222

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege, anno regni eius undecimo, et filio eius idem domno nostro Adelchis rege, anno regni eius octauo, calendas maias, per indictione quinta. Manifestum est nobis Osperto et Osprando diaconibus germanis filiis quondam Autelmi, quia per cartulam tradedit nobis quondam Auderadus presbiter res suas, ut eas uenundare deberimus et despensare pro animae ipsius remedio, qualiter melius praeuiderimus; et per hanc cartulam offerimus Deo et tibi ecclesiae beati Sancti Martini, ubi est domus episcoporum, casam ipsius presbiteri, quae est prope porticalem eiusdem basilice, ubi est scola: ipsam casam cum fundamento, curticella, orto; quae ei ex conparatione da filiis quondam Seifridi obuenit. in integrum Deo et tibi ecclesiae beati Sancti Martini offerimus, tali tenore, ut, dum aduiuere meruerit Teudiperga filia quondam Gunduli, in eius sit potestate regendi et gubernandi et resedendi; post uero eius decessum, sit in potestate predictae Dei ecclesiae in praefinito, in eo tenus ut supra decreuimus, pro anima ipsius Auderadi presbiteri. et neque a nobis neque ab heredibus nostris neque a nullo homine aliquando hanc cartulam posse disrumpi, set omni in tempore firmam et stabilem permaneat. Et pro confirmatione Austripertum clericum scribere rogauimus. Actum Luca.

p. 223

  • + Ego Ospertus diaconus in hanc cartulam a nobis factam manu mea suscripsi.

  • + Ego Osprandus diaconus in hanc cartulam a nobis factam manu mea subscribsi.

  • + Ego Filosofrosius presbiter in hanc cartulam offersionis manus mea consentiens subscripsi.

  • + Ego Gauseramus subdiaconus rogatus a Ospertu et Osprando diaconibus in hanc cartulam me teste subscripsi.

  • + Ego Iohannes clericus rogatus a Osperto et Osprando diaconibus in hanc cartulam me teste subscripsi.

  • + Ego Andreas clericus rogatus a Osperto et Osprando diaconibus in hanc cartulam me teste subscripsi.

  • + Ego Austripertus clericus post traditam conpleui et dedi.

208.

767 giugno 21, Monte San Quirico, Lucca?.          
Breve.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

p. 224

Et ecce breue scriptum, quam dictauit Barbenti presbiter, de casis et pertinentia et hominibus Sancti Quirici, quam Osprandus diaconus scripsit per eius dictatum. temporibus Desiderii et Adelchis regum, anno regni eorum undecimo et octauo, undecimo kalendas iulias, indictione quinta.

209.- 214.

spektrum.GIF (657 Byte)