Textsspektrum.GIF (657 Byte)

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden (CDL 2)

Einleitung CDL 1 Originalurkunden Kopial überlieferte Urkunden Gefälschte oder verfälschte Urkunden Der Fälschungskomplex von Cremona

Einleitung CDL 2 Codice Diplomatico Longobardo

spektrum.GIF (657 Byte)

CODICE DIPLOMATICO LONGOBARDO

125.-131. 132.-136. 137.-140.  141.-145. 146.-151. 152.-156. 157.-161. 162.-166. 167.-174.
175.-181.
182.-190.

191. CHARTA VENDITIONIS 192. CHARTA PROMISSIONIS 193. CHARTA DONATIONIS  
194.
CHARTA DOTIS 195. CHARTA DOTIS 196. CHARTA VENDITIONIS  197. CHARTA DOTIS  
198.
CHARTA VENDITIONIS 199. CHARTA COMMUTATIONIS  200. CHARTA OFFERSIONIS   
201.
CHARTA DONATlONIS

202.-208. 209.-214. 215.-221. 222.-228. 229.-235. 236.-242. 243.-253. 254.-261. 262.-268.
269.-276.
277.-283.
284.-291.  292.- Appendice

spektrum.GIF (657 Byte)

191.
CHARTA VENDITIONIS.
765 agosto 24, Lucca.
 

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege, anno regni eius nono, et filio eius idem domno nostro Adelchis rege, anno regni eius septimo, nono calendas mensis septembris, per indictione tertia. Constat me Bando filio quondam Aricaus presenti die pro anima mea uindere et tradere uideor tibi Rachiperta relicta quondam Ratfuns nepoti meo portione mea de res nostra quem habemus ad Ruchi, terris, uineis, castanetis, portione mea omnia iuidem in integrum; in tali uero tenore, ut ipsa res sic debeat esse in uestro dominio, sicut nunc presenti mihi pertinet. et suscepi da te pretium pro suprascripta res auri soledos nomero sex in prefinito; ita ut de meo exiit dominio, in tua trado esse potestate. unde repromitto me

p. 179

una cum meis heredis tibi et ad tuis heredis, ut si aliquando in aliquo de suprascripta res uobis intentionauerimus, aut retragi quesierimus per quolibet ingenio, et in suprascripto ordine da omnes homines ea uobis defendere non potuerimus, spondimus uobis conponere ipsa res in duplo, meliorata, cum quid aut qualis tunc fuerit, in ferquide loco. Et pro confirmatione Osprandum diaconum scriuere rogaui. Actum Luca.

  • Signum + manus Bandi uindituri et promessori.

  • Signum + manus Ermuli genero eius testis.

  • Signum + manus Asperti clerici filio quondam Raduald testis.

  • + Ego Rignipertu clericus rogatus ad Bando in hanc cartula me testi subscripssi.

  • Ego Osprandus diaconus post tradita conpleui et dedi.

192.
CHARTA PROMISSIONIS.
                                 

765 ottobre, Chiusi.

Originale, archivio di Stato in Siena.

p. 180

+ In nomine Domini. regnantibus domnis nostris Desiderio et Adelchis filio eius precellentissimis regibus, anno regni eorum Deo ausiliante nono et septimo, mense octubrio, indictione quarta. Manifesta causa abeo ego Bonulus, eo quod uenundauit tibi Guntefrid omnis ris mea in casale Offine. et ego Guntefrid te supradicto Bonulus in ipsis ribus, quas mihi uenundasti, reconfirmaui, ad duodecim operas quod sunt dies duodecim manualis; et nihil tibi uel ad heredes tuis superponere promitto. in ea uiro ratione, ut si ego Guntefrid uel heredes meis te supradicto Bonulus uel heredes tuis foris ipsis ribus expellere quesierimus, aut amplius superinponere festinauerimus, nisi ipsi duodecim dies, tunc exeas tu Bonule uel heredes tuis cum omnis ris muuilem de ipsa casa, et insuper conponere promittimus nus Guntefrid uel heredibus nostris tibi Bonulo uel ad heredes tuis solidos decem. similiter repromitto adque spondeo me ego Bonulus, ut si ego uel heredes meis foris ipsis ribus exire quesierimus, uel ipsis duodecim dies tibi Guntefrid uel ad heredes tuis persoluere noluerimus ad omnia quod tibi utilitas fuerint, tunc exeas ipsis filiis meis cum omnis ris muuilem de ipsa casa, et conponere promitto ego Bonulus uel heredes meis tibi Guntefrid uel ad heredes tuis solidos decem. Quem enim promissionis nostre cartulam Firmo notarium ex ambabus partibus scriuere rogauimus. Actum Clusio.

  • Signum + manus Guntefrid firmaturis et promissuris.

p. 181

  • Signum + manus Bonulo promissuris.

  • + Ego Domnulinus testis.

  • + Ego Lamfrid testis.

  • Signum + manus Landarini filii quondam Grosso testis.

  • + Ego qui supra Firmus notarius pos traditione conpleui et emisi.

Dedit uuadia Guntefrid Bonulo de solidis quattuor, et fidiussore posuet Firmus in presentia Landarini, Andreati, Babbulo, Iohannis clerici.

193.
CHARTA DONATIONIS.                                  
765 dicembre 25, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

p. 182.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio et Adelchis regibus, anno regni eorum nuno et septimo, octauo calendas ianuaria, indictione quarta; feliciter. Aunipert uir deuotus filio Mauri, auitator in uico Arianu, consentiente ipso domno geniture meo Mauro, tibi eclesie beatissime Sancte Aghate, qui est edificata in loco Tempaniano, perpetuam salutem dixit. Quid magis hominibus oportum est, nisi pro anime sue aumentis de facultatibus suis monus Deo, quia melius est tessaurum in celum recondere quam filium natum uel optatus satiare? Ou oc enim ego qui supra Aunipert, una cum licentiam et consenso ipsius domni genituri meo, offero Deo et tibi sancte eclesie beatissime Sancte Aghate, ubi Auripert presbitero rector esse ueditur, primis omnium me ipsum persona mea, una cum portione mea de casa abitationis me, ubi auitare uisu sum, in predicto loco Arianu, una cum fondamento, corte, istationem, ortalia, una cum terris, uineis, siluis, uergareis, pratis, pascuis, cultis adque incultis, mouilia uel inmouilia, seo qui semouentibus, cum notriminas magioris et menuris, cum usiuilia, ferramenta, ramenta, cum intrinsecus case, cum omnia et in omnibus res mea mihi pertenente in coliuet locum, mea portionem in integra, uel homenis. ut supra dixit, omnia res mea portionem in integram una cum me ipsum offero Deo et tibi suprascripte sancte eclesie beatissime Sancte Aghate, ut ab udierna die omnia suprascripta res una cum me ipso in tua sancta Dei uertutem sit potestatem uel de presbitero illo qui in eclesia ista rector et gubernator esse ueditur, aut aduc in antea fuere recture, faciendum de suprascripta res quod uoluere, et me ipso inperandum, comodo unus de aliis seruis ipsius eclesie, et gubernandum; quia sic conplacuet animo meo pro remedium

p. 183

anime me, ut omnia et in omnibus suprascripta res mea una cum me ipso in potestatem suprascripte eclesie uel de eius custodibus sit potestatem, sicut supra legitur, ut supra dixit, pro remedium anime me. hoc quod ad me actum et offertum est in predicta Dei eclesia, omni in tempore istauilem permaneat. Quam uiro donationis me paginam, qualiter ad me offertam est, Georgius iscriuere rogaui. Actum Luca.

  • Signum + manus Aunipert, qui in anc cartula, sicut supra legitur, fieri rogauet.

  • Signum + manus Mauri genituri eius consentienti per cuius auturitatem et permissionem factum est.

  • + Ego Teuspert presbiter rogatus ad Aunipert et Mauro genitore eius in hanc cartula me testis supscripsi.

  • + Ego Arnicausu filio quondam Aricausi rogatus ad Aunipertu et Mauro genitori eius in ac cartula me testi suscripsi.

  • + Ego Prandulo presbiter rogatus ad Aunipertu et Mauro genitore eius in hac cartula me teste supscripsit.

  • Signum + manus Ursi de Tempaniano testi.

  • + Ego Aluartu presbiter de eclesia Sancti Silvestri de loco Roselle rogatus ad Aunipertu et Mauru genitore eius in ac cartula propria manus mea supscripsit.

  • Ego Georgius pos tradita depleui et dedi.

  • + Ego Teutpertu subscripsi.

194.
CHARTA DOTIS.
                                 
765 dicembre, Lucca.  

p. 184

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In nomine domini Dei nostri Iesu Christi. regnante domno nostro Desiderio et Adelchis regibus, anno regni eorum nono et septimo, mense decembrio, indictione quarta; feliciter. Ego Rixsolfus indignus presbiter preuidi Dei timore et remedium anime mee et euangelica preceptas et

p. 185

bonam mentes uolumptate patri et matri adimplere, quod salubriter secundum Deum filio suo imperauerit. adhortante me lautem pater meus, ut omnia substantia nostra offeramus Domino et ecclesie beate Sancte Marie semperque uirgenis et beati Sancti Donati episcopi confessoris, quem nos in proprio territurio nostro a fundamenta fabricis construximus, ego suprascriptus Rixsolfus, unus de minoribus presbitero, consentientem mihi domno pater meus Regnolfus abbas, offero tibi Domino et suprascripte ecclesie Sancte Marie et Sancti Donati, quem pater meus aedificabet, omnem substantia nostra in qualibe loco quecumque habere uisuris sumus, casis, terris, uineis, oliuetis, siluis, castanietis, pratis, pascuis, culto uel inculto, serbi et ancille, cauallis, bouis, mobilia uel inmobilia seo semouentibus; ut dixi, omnia et in omnibus ad nos pertenentes in integrum offerre uideor. in tali enim tenore o…...., pater meo sic consentientem mihi, ut, dum ego Rixsolfus presbitero in hoc seculo uiuere meruero, et dum mater mea Luciperga et dilectissime tres sororis mee Christina, Regnipincta, Plaita uiuere meruerimus, in nostra serbamus potestatem ipse iam dicte Dei ecclesie studendum et res ipsorum ad usufructuandum et secundum Deum ad ipse sancte loca caste et iuste serbiendum et uiuendum; nam non uindendum uel naufragandum aut alibi trahendum. similiter in mea potestate reserbo .CL. soledis pro anima patris mei dando de res nostras; et .C. soledis pro anima matris mee dando; et duodecim hominis pro anima nostra ad libertandum. ego superscripto Rixsolfus presbitero in mea potestatem reserbo in uita mea constituere rectorem et gubernatorem, qui post decesso matris mee et tribus sororis mee ipse Dei ecclesiae meminere dibeas et gubernare.

p. 186

oblico me adque manus mea facio matris mee et sororibus me simul cum ipse uiuere secundum Dei preceptum, et ipse ecclesie regere et gubernare in bona caritatem et dilectionem. et si me Dominus de hoc seculo antea uocare iussere quam ego rectorem et gubernatorem post decesso in ipse sancte loca constituam, consentientem mihi pater meus uolo et decerno, ut, post mortem matris me Luciperge et sororis mee, Christinae, Regnipincte, Plaite, episcopus ciuitatis nostre Lucense potestatem habeas in iam dicte ecclesie Sancte Marie et Sancti Donati, quem nos a fundamenta fabricis construximus, in ambas presbitero uno ordinare, qui secundum Dei preceptum uiuam et per omnem septimanam tres diebus .XXIIII. pauperi prandere dibeas; prandium eorum tali sit per omnem septimana: scaphilo grano pane cocto, et duo congia uino, et duo congia de pulmentario, faba et panico mixto, bene spisso et condito de uncto aut de oleo. et nullus de heredibus nostris contra hanc decretionis mee pagina aliquando aliquid agere presumas; et si presumpserit, Dei omnipotentis anathema sit super illos, et insuper sit conponiturus soledis mile episcopi qui tunc fuerit. et hanc mea decretionem inuiolauellis maneat firmitatem nunc temporibus et futuris. et nulli liceat nolle quod semel uoluit per dominum nostrum Iesum Christum filium eius, qui cum Deo pater uiuit et regnat in secula seculorum, amen. Ego Rixsolfus presbitero hanc decretionis me paginam dotalium, consentientem pater meus Regnolfus, propria manus meae scripsi. Actum Lucam, regnum et indictio superscriptas; felicitas.

  • Signus + manus mea Rixsolfus presbitero, qui hanc paginam decrebit, testem.

  • + Ego Rignolfus abbas inante presentiam testium, per quem hanc paginam roborata esse uidentur, tradedit hanc paginam fili mei me consentientem scribere, quia ego pre egretudine mea non potuit scribere.

p. 187

  • Signus + manus Regnolfi, consentienti filiis suis, testem. +

  • + Ego Martinus presbiter rogatus a Rignolfu abas et Rexulfu presbitero in hanc pagina dotalium me teste scripsi.

  • + Ego Agiprandu presbiter rogatus a Rignolfu abas et Rexulfu presbitero in hanc pagina dotalium me teste scripsi.

  • + Ego Magnipert presbiter rogatus ad Rignolfu abbas et Rexolfu presbitero in hanc pagina dotalium me testis subscripsit.

  • + Ego Rachipertu clericus rogatus ad Rignolfu abbas et Rexsolfu presbitero in hanc pagina dotalium me teste suscripsi.

  • + Ego Aunualdus clericus rogatus a Regnolfu abbate et Rexsolfu presbitero in hanc pagina dotalium me testem scribsi.

  • Ego Rixsolfus presbitero hanc paginam dotalium post testibus rouoratum deplebit et obtulit Altissimo.

195.
CHARTA DOTIS.                                             
766 gennaio 1?, Montenonni, Valle della Cornia.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

p. 188

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege, anno regni eius nono, ei filio eius idem domno nostro Adelchis rege, anno regni eius septimo, in calendas ianuarias, per indictione quarta; feliciter. Manifestum est mihi Deusdona clerico, qui Lellio uocitatur, filio quondam Barbatiani, habitator in Montenonni, pro remedio animae meae do, dono et offero Deo et tibi ecclesiae beati Sancti Colombani, sita prope muro ciuitatis nostrae Lucense, quae domnus Peredeus episcopus consagrauit, do tibi terrula mea quem habire uisus sum in loco qui uocitatur Aspa: uno capite tenente in uia publica, alio capite tenente in uinea de filiis Alatei, uno latere tenente in uinea Rapperti et Alperti presbiteri, et alio latere tenente in terra Rachiprandi et Teutpranldi germani, in integrum; similiter et una petiola de uinea mea in ipso loco quem habire uisus sum cum arboribus: uno capite tenente in rio, et alio capite tenente in uia publica, uno latere tenente in uinea Sancti Iohannis, et alio latere tenente in uinea Rachiprandi et Teutprandi germani, in integrum; offero tibi ecclesiae Sancti Colombani in

p. 189

praefinito. et neque ad me neque ab heredibus meis aliquando posse disrumpi, sed omni tempore stabile praesens dono meo permaneat. Et Ostripertus clericus scriuere rogaui. Actum Montenonni, die et regnum et indictione scripta; feliciter.

  • Signum + manus Deusdonae clerici, qui ahanc cartulam dotalium fieri rogaui.

  • + Ego Gondualdus presbiter rogatus a Deodona clerico in ac cartola me teste subscripsi.

  • + Ego Martinus presbiter rogatus a Deodona clerico in hanc cartula me teste subscripsi.

  • + Ego Rignipertus clericus rogatus ad Deudona clerico in hanc cartulam me teste subscripsi.

  • Signum + manus Ropprandi clerici filio quondam Rotperti de Sundrilascio testis.

196.
CHARTA VENDITIONIS.                                                  
766 aprile, Oratorio di S. Maria in Fagiano, terr. di Viterbo.

p. 190

In Dei nomine. regnantibus domnis nostris uiris exellentissimis et a Deo conseruatis Desiderio et Adelchis filio eius magnis regibus, anno regni eorum in Dei nomine .X. et .VII., mense aprili, indictione .IIII.; feliciter. Manifesta causa est, quoniam ego Miccinellus filius cuiusdam Florentiani, qui sum habitator uici Palentiane, datas habui bone memorie Anselmo duas tabulas terrule in fundo casalis Fagiani ad pastinandum, et ut ipsam umeam plantaret, et usque ad annos quinque partiretur inter nos per medietatem; et contingit michi de ipsa uinea in portione tabula I. unde modo ego qui supra Miccinellus bona et spontanea uoluntate mea, libera potestate, uendidi tibi Halane abbas monasterii Sancte Marie ipsam unam tabulam de uinea mea, cum pomiferis arboribus et repalibus suis uel quantum

p. 191

ad ipsius uinee mee portionem uenit infra ipsum casalem Fagianum in integrum. unde profiteor me qui supra uenditor recepisse a te Halane pro ipsa una tabula uinee auri solidos .VIII. finito pretio, sicut inter nos bono animo conuenit; quatinus amodo ipsa suprascripta una tabula uinee in tua uel successorum tuorum sit potestate faciendi aut iudicandi quicquid aut qualiter uolueritis, liberam in omnibus exinde habeatis potestatem. et si, quod fieri non credimus, ut habet humana fragilitas, si ego ipse uenditor aut aliquis de heredibus meis te suprascriptum Halanum uel posteros tuos de iam dicta uenditione, quam textus iste continet, in aliquo molestare aut per nos aut per submissam personam temptauerimus, et a quocunque homine defendere non potuerimus, componamus uobis cui infertur molestia, pene nomine, duplum ipsum pretium quod a te recepi, uel quantum amodo ipsa uinea meliorata ualuerit; sic itaque interpositum est. Actum ad oratorium Sancte Marie in Fagiano, regno et indictione suprascripta.

  • Signum + manus Miccinelli uenditoris, qui hanc cartulam uenditionis fieri rogauit.

  • Signum + manus Ansoni filii cuiusdam Marcellini uiri deuoti testis.

  • Signum + manus Petruli filii cuiusdam Larionis uiri deuoti testis.

  • Signum + manus Gualfredi filii cuiusdam Autareni uiri deuoti testis.

  • Signum + manus Alano filii cuiusdam Tinonis uiri deuoti testis.

  • Signum + manus Iordanis filii cuiusdam Pittuli uiri deuoti testis.

  • + Ego Iohannes notarius huius cartule scriptor post traditam compleui et dedi.

p. 192

197.
CHARTA DOTIS.
                                 
766 giugno 26, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege, anno regni eius decimo, et filio eius idem domno nostro Adelchis rege, anno regni eius septimo, sexto calendas iulias, per indictione quarta; feliciter. Manifestum est mihi Teudiprando clerico filio quondam Audualdi, habitatur in Cappiano, quia pro animae meae remedio offero Deo et tibi ecclesiae beati Sancti Petri, sita in ipso Cappiano, duas casas meas: et est una de ipsis casis in Tufo, quae per Parrontiola massario meo regitur, cum omnibus rebus ibidem pertenente, mobile uel inmobilem, omnia et in omnibus, cultum uel incultum, in integrum, ad ipsam casam pertenentem; similiter et illa alia casa est in loco ubi uocitatur ad Montem, simulque cum omnibus rebus

p. 193

ad ipsam casam pertenentem, omnia et in omnibus, cultum uel incultum ibidem pertenentem, in integrum; et ipsam casam regitur per Cunipertulum massarium. et sic tamen uolo ego qui supra Teudiprandus clericus, ut, dum ego aduiuere meruero, ut omnia ipsas res ad ipsas casas pertenentem in mea sint potestatem lauorandi, regendi et usufructuandi; post uero decessum meum, uolo ut omnia et in omnibus ad ipsas casas pertenentem, ipsas res sint in potestatem in ipsa Dei ecclesia, in integrum. et sic tamen uolo ego qui supra Teudiprandus clericus, ut nunquam ipsas res habeam licentiam neque uendendi neque donandi nec alienandi, uel in ecclesia alia faciendi per nullum argumenti ingenium, nisi tantum ut sint in potestatem in ipsa Dei ecclesia, in eo tenus ut supra decreui. et neque a me heredibusque meis aliquando posse disrumpi; sed omni in tempore praesens dono meo firmum et stabilem permaneat. et uolo ut portionem meam de Sancto Sauino, quae mihi inde contingit, sit in potestatem ipsius ecclesiae Sancti Petri, sic uero, ut, dum ego aduiuere meruero, in mea sit potestatem, sicut supra depotaui; nam et post decessum meum sit ipsa portione mea de ipsa ecclesia in integrum in potestate Sancti Petri. Et pro confirmatione Ostripertum clericum scriuere rogaui. Actum Luca, diem et regnum et indictione scripta; feliciter.

  • + Ego Teudiprandus clericus in ac cartula dotale a me facta, sicut supra legitur, manu mea subscripsi.

  • + Ego Deusduna presbiter rogatus a Teudiprando clerico               in hanc cartulam me teste suscribsi.

  • + Ego Rachipertu presbiter rogatus ad Teudiprando clerico in hanc cartulam me testes suscripsit.

  • Signum + manus Deusdedit subdiaconi filio Teutperti testis.

  • Signum + manus Celsi clerici filio quondam Ghigperti testis.

p. 194

  • Signum + manus Peruli uiri deuoti filio quondam Alisei testis.

  • + Ego. Ostripertus clericus post tradita conpleui et dedi.

198.
CHARTA VENDITIONIS.                                    

766 giugno, Palanzana, Viterbo.

In Dei nomine. regnantibus domnis nostris uiris excellentissimis et a Deo conseruatis Desiderio et Adelchis filio eius magnis regibus, anno regni eorum in Dei nomine .X. et .VII., mense iunio, indictione .IIII.; feliciter. Constat me Ferulum filium cuiusdam Deusdedit clerici de uico Palentiana uirum honestum uenditorem libera potestate uendidisse tibi Hanale abbas de monasterio Sancte Marie, quod situm est in Acutiano territorio Sabinensi, nullius coactum imperio, sed pura

p. 195

et spontanea uoluntate mea, unam tabulam uinee mee que posita est in casale Fagiano, que michi contingit ad pastinandum a quodam Pertone de Tuscana, omnia quantacunque ipsi uinee pertinent, una cum arboribus fructuosis uel infructuosis, sicut michi pertinuit, totum in integrum tibi qui supra emptori meo uendidi; et in ipsa clausura michi nichil reseruaui. unde profiteor ego qui supra uenditor me suscepisse a te emptore meo pretium, per Teutpald monachum uestrum, pro iam dicta uinea, auri solidos .VIII. finito pretio, sicut inter nos bona uoluntate conuenit; quatinus iam dicta uinea, que superius legitur, ab hac die in tua emptor uel successorum uestrorum sit potestate, et quicquid de suprascripta uinea facere aut iudicare uolueritis, uendere, donare, alienare, commutare, liberam in omnibus exinde habeatis potestatem. et, quod fieri non credo, si aliquando, ut habet humana fragilitas, ego ipse uenditor aut aliquis de meis heredibus et proheredibus te iam fatum emptorem in aliquo molestare uoluerimus, per nos aut per appositam personam temptauerimus, et a quocunque homine te de suprascripta uinea defensare minime potuerimus, promittimus nos tibi componere uel tuis successoribus, pene nomine, ipsum pretium duplum quod a te accepi, et in quantum ipsa uinea amodo meliorata fuerit, sub estimatione sponsionis interposite. Actum in uico Palentiana, ante ecclesiam Sancti Petri.

  • Signum + manus Feruli uiri honesti uenditoris, qui hanc cartulam uenditionis fieri rogauit.

  • Signum + manus Ansonis de Foffiano uiri deuoti testis.

p. 196

  • Signum + manus Radechis centenarii testis.

  • Signum + manus Uualfredi de Fagiano uiri deuoti testis.

  • + Ego Iordanis notarius rogatus a suprascripto uenditore hanc cartulam scripsi, quam post traditam compleui et dedi.

199.
CHARTA COMMUTATIONIS.                                  
766 luglio 1, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege, anno regni eius decimo, et filio eius idem domno nostro Adelchis rege, anno regni eius septimo, in ipsa calendas iulias, per indictione quarta. Manifestum est mihi Braifred filio quondam Ermuli, hauitator in ciuitate Pisa, quia per hanc cartulam in uiganio dare preuideo tibi uiro beatissimo Peredeo

p. 197

in Dei nomine episcopo sanctae Lucensis ecclesiae ancilla mea nomine Aluara, mulier massarii uestri Ursuli, qui resedet in loco prope Tucciano finibus Suanense, cum duo infantuli eius, qui mihi obuenerunt per quondam Uualderamus socero meo. Et secundum legem pro eos per cartulam recepi da te in uiganio ancilla sanctae ecclesiae uestrae nomine Gaiperga, cum infantes eius duo nomine Teudiperga et Teudepert, in prefinito. unde repromitto me ego qui supra Braifred, una cum heredibus meis, tibi qui supra domno Peredeo episcopo et ad successoribus tuis, ut, si aliquando suprascripta ancilla mulier ipsius Ursuli et infantes eius duo uobis intentionauerimus, aut retragi quesierimus per quolibet ingenio, et eos uobis ab omnes homines defendere non potuerimus, spondeo me, una cum heredibus meis, esse conponiturus tibi et ad successoribus tuis suprascripti homenis, quos tibi in uiganio dare preuidi, in duplo, melioratas personas, cum quid aut qualis in die illa fuerint. Et duas cartolas prope uno tenore conscriptas Osprandum diaconum scriuere rogauimus. Actum Luca.

  • Signum + manus Braifred promessori et conseruaturi.

  • + Ego Amabilis presbiter rogatus a Braifrid in hanc cartula me testes subscripsi.

  • + Ego Ostripertus clericus rogatus a Braifridi in hanc cartulam me teste subscripsi.

  • Signum + manus Filinghi filio quondam Gudolini de Pisa testis.

  • Ego Osprandus diaconus post tradita conpleui et dedi.

p. 198

200.
CHARTA OFFERSIONIS.                                   
766 agosto 6, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio et Adelchis regibus, anno regni eorum decimo et septimo, octauo idus mensis agusti, per indictione quarta. Manifestum est nobis Teutperto filio quondam Suniperti et Teudiperto filio Magnualdi, habitatores in loco Capannule, quia per hanc cartulam offerimus nos una cum omnibus rebus nostris Deo et tibi ecclesiae beati Sancti Martini, ubi est domo episcoporum, in ciuitate Lucense, in primis casa habitationis nostrae cum

p. 199

fundamento, curte, granario, uel alia edificia ibidem pertenentem, ortis, terris, uineis, pratis, paschuis, oliuetis, castanetis, siluis, uergariis, cultum uel incultum, mobile uel inmobile, omnia et in omnibus rebus nostris in integrum tibi Dei ecclesiae offerre praeuidemur; tali enim tenore, ut per singulos annos tam nos seu heredes nostros soledum unum ad ipsam Dei ecclesiam reddere debeamus. et res illa quem habemus in Rasiniano, si ea uincere potuerimus, medietatem sit in potestate nostra, et medietatem in ipsa Dei ecclesia. et si forsitan sine herede mortui fuerimus, ut omnia in integrum sint in potestatem ipsius ecclesiae uel de sacerdote qui ibidem ordinatus fuerit. et ipsa suprascripta res neque uendendi neque donandi nec alienandi neque ad aliam ecclesiam faciendi nunquam habeamus licentia faciendi, set in eo tenus, ut supra decreuimus, firmam et stabilem hanc cartulam permaneat. Et pro confirmatione Ostripertum clericum scriuere rogauimus. Actum Luca.

  • Signum + manus Teutperti uiri deuoti, qui hanc cartulam fieri rogauit.

  • Signum + manus Teudiperti uiri deuoti, qui hanc cartulam fieri rogauit.

  • Signum + manus Magnualdi pater ipsius Teudiperti consentientis.

  • Signum + manus Arnuli presbiteri testis.

  • Signum + manus Alpari filio quondam Clefoni testis.

  • + Ego Pertipert clericus rogatus a Teuperto et Teudiperto in anc cartulam me teste subscripsi.

  • + Ego Ostripertus clericus post tradita conpleui et dedi.

p. 200

201.
CHARTA DONATlONIS.                                  
766 settembre 3, Cremona.

Falsificatione.

In nomine Domini. regnante domno nostro Desiderio rege et filio eius domno nostro Adelchis rex uiri precellentissimi, anno regni eorum decimo et octauo, die mercurii tertio mense septembre, indictione quarta, Syluino beatissimo episcopo in Cremonensi cathedra sedente. Ecclesiae matrici Beate Christi matre Marie ista ciuitate Cremona, ubi ego licet indignus uenerabilis archidiaconus esse inuenior. Emilius filius bone memorie Gherardus dux per presens presentibus disit de spem uite eterne anime sue

p. 201

habet, quiqui pauperibus Christi aut in locis uenerabilibus aliquid de suis facultatibus contulerit terena, ut a Christo alia suscipiat uita. Et ideo ego qui supra Emilius archidiaconus per presentem cartutulam do, dono, cedo et in ius dominium et potestatem supradicte ecclesie matre Sancte Marie remitto omnem substantiam facultatis mee, tam casis, curtes, orto, area, campis, pratis, uineis, brollis, pascuis et aia, molino et stallariis, cum omni res mouile et immouile et sese mouentibus, cum adiacentibus, ingressoris, finibus et terminibus eorum. que omnia ad meum ius pertinent et abere uideor ex iura et ereditatem parentum meorum ut ex comparatione, donacione, commutacione uel undecumque ad me deuolutum est in loco qui dicitur de Summo, in iura iam dicte ecclesie capitis totius ecclesie Cremonensis, cuius archidiacono sum, dono, cedo et confero, et per presentem cartulam confirmo. excepto iure portorii de Pado et insulam in eodem fluuio Pado que dicitur Gherardi, et siluam nominatur de Summo, et uites petias duas que nominatur Uites lungas, et fila quatuor que dicitur Uites nouas, et campora que dicitur Uzeria; quas omnia germanus meus Uspinellus illustris comes inter uiuos dare disposui. alia omnia in iura Sancte Marie de Cremona in sua canonica confirmo, ea uidelicet racione, ut, dum me dominus Deus in oc seculo esse iusserit, omnia et ex omnibus rebus meis, excepto quod dedi inter uiuos germano meo Uspinello ut supra, in mea maneat potestate et tuitione, sicut et in nunc esse uidetur; et dum Arnulphus item germanus meus uenerabilis eiusdem Sancte Marie de ordine cardine diaconus atque Himilda Dei famula germana mea uisserint, omnia et ex omnibus rebus meis supradicte in eorum maneat potestate usufructuorio nomine, et issi de usufructu licenciam habeant dandi et faciendi quitquit eis paruerit; et post predicti Arnulphi et Himilde obitum, ec omnia et ex omnibus rebus meis, que supra, abeat et teneat canonica ecclesie matris beati Christi matris Marie de ista ciuitate Cremona, cuius archidiacono sum, ea tamen lege, ut de rebus meis sint luminaria predicte ecclesie matricis, et sit pro mercedem anime mee et Gherardi et Brunichilde genitor et genetrix

p. 202

meos. item pauperes numero .XIII. qui fuerint presbiteri et diaconi eiusdem canonice ecclesie matris pascere debeant omni anno in die sancto Thephanie, et per omnem diem in quadragexima, et in die sancto Pasce, item in festo dormicionis beate Marie Christi matris; et in istas duas uices, ut in Thephania, abeant ad refectionem isti pauperes per unumquoque personam pane integro, carne, lardo et farrum atque uino fiolas quatuor, et per omnem quadrageximam abeat ipsi pauperes per unaquaque personam pane integrum et medio, uinum fiolas ternas, fabas et farrum. de familia mea autem, id est Iohannem cum Bertane conius sua et infantulus suus et item Berta ancilla iuris meus uolo, ut ipsi, post obitum meum, si noluerint permanere cum Himilda germana mea, tunc sint liueri et liuere et absoluti et absolute; et remitto eis omne ius patronatus et libertinitatis quod in eis abeo; et item uolo, ut, si ipsi omnes ut quilibet eorum cum Himilda germana mea permanere uoluerint, post obitum eiusdem Himilda germana mea sint liueri et absoluti, et abeant concessum in antea ius patronatus et libertinitatis. item uolo etiam, ut omnes alii serui mei ut ancille ut aldii et aldiane a die obitus mei in plena libertate debeant esse positi et ab omni seruitio et libertinitate absoluti. et quod hordinaui, uolo ut, qualiter supra institui, factum sit. et si, quod non credo fieri, aliquis presul aut heres aut proheres meus contra oc a me facto aliquo modo ire presumpserit, aut a me factum irrumpere pro quouis ingenium temptauerit, Dei omnipotentis incurrat iudicium, et cum Iuda tradiptorem Christi accipiat damnationem; et ipse et sui heredes ut proeredes ut successores tantum et iterum tantum in predicta canonica facultatis sue componat. Et ut neque mihi Emilius archidiacono liceat ullo tempore nolle quod uolui, dispositionis et donationis mee cartulam tibi Azoni notario scriuere rogaui. Actum Cremone, in canonica Sancte Marie Maioris.

  • + Emilius indigno archidiaconus huic cartula disposicionis et donacionis ut institucionis a me facta subscripsi.

  • + Ego Arnulphus indignus Sancte Marie diacono nepos quondam Ribaldi ista ciuitate dux subscripsi.

p. 203

  • +++++ Signum manum istorum Oberto qui et Aufrid, Ottoni, Retberti, Adelberti et Theotaldi huic cartule institucionis seu donacionis testes.  

  • + Ego Azo notarius sancte ecclesie Cremonensis huius cartule ordinacionis seu donacionis rogatus subscripsi et post tradita compleui et dedi.

202.- 208.

spektrum.GIF (657 Byte)