Textsspektrum.GIF (657 Byte)

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden (CDL 2)

Einleitung CDL 1 Originalurkunden Kopial überlieferte Urkunden Gefälschte oder verfälschte Urkunden Der Fälschungskomplex von Cremona

Einleitung CDL 2 Codice Diplomatico Longobardo

spektrum.GIF (657 Byte)

CODICE DIPLOMATICO LONGOBARDO

125.-131. 132.-136. 137.-140.  141.-145. 146.-151. 152.-156. 157.-161. 162.-166. 167.-174.
175.-181.

182. NOTITIA IUDICATI 183. CHARTA DONATIONIS 184. CHARTA VENDITIONIS  
185.
CHARTA VENDITIONIS 186. CHARTA FIRMITATIS 187. CHARTA VENDITIONI  
188.
CHARTA DONATIONIS 189. CHARTA OFFERSIONIS 190. CHARTA DONATIONIS

191.-201. 202.- 208. 209.- 214. 215.- 221. 222.- 228. 229.- 235. 236.- 242. 243.- 253. 254.- 261. 262.- 268. 269.- 276. 277.- 283. 284.- 291.  292.- Appendice

spektrum.GIF (657 Byte)

182.
NOTITIA IUDICATI.
764 dicembre, Lucca.
 

p. 158

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege, anno regni eius octauo, et domno nostro Adelchis rege, anno regni eius sexto, mense decembrio, per indictione tertia. Notitia iudicati, qualiter uenerunt in presentia mea Peredeo in Dei nomine episcopo, in domo sanctae Lucensis ecclesiae, Gunduald presbiter una cum Lucipert presbitero altercationem inter se habentis. dicebat ipse Lucipert presbiter: iubeat me audire pietas uestra, quia iste Gunduald presbiter, tempore illo quando custus et rector erat in ecclesia uestra baptismale Sancti Cassiani, de proprio pretio eidem ecclesiae conparauet casa, in loco uocabuli Campulo, da Maurello et Dominico et Gaudentiolo et Micciolo, cum portiuncola quam pertenuit ad ipsa casa, cum mobilia uel inmobilia in integrum; et modo, postquam foris exiet de ipsa casa ecclesiae, tulet secum ipsum monimen per quem ipsa rem emerat, et possidet ipsam rem sibi priuato qui legibus ipsei ecclesiae pertinere debet. ad hec respondebat Gunduald presbiter: ueritas est, quia, resedente me in ipsa casa ecclesiae, conparaui ipsa casa de quam adseris, set, Deo teste, de proprio pretio meo, quem de iura parentum meorum tuli, exinde conparaui ipsam rem; nam non de aliquo pretio ipsius ecclesiae. e contra iterum dicebat Lucipert presbiter: habeo testes in quorum

p. 159

presentia ipsa conparatio facta est, qui interfuerunt quando tu in ipsam rem croces aureas desuper altario ipsius ecclesiae in pretio dedisti ad ipsi homenis. nos uero ita audientis, fecimus ipso Luciperto presbitero dare uuadia eidem Gunduald presbiteri, ut in constituto posito ipsos testes in presentia nostra ostendere deuiret. qui et in constituta die iteratim ambe partes ante nos coniunxerunt, et renuntiauet nobis id ipse Lucipert presbiter, eo quod testes nullo modo ostendere potuisset qualiter antea predixerat et uuadia dederat. talia uero nos cognuscentis, fecimus ipso Gundualdo presbitero ostendere nobis cartolam ipsam per quam ipsam rem emerat. qui de presenti detulet nobis ipsam cartolam; et inuenimus insertum in eam, qualiter in ipsam rem a predicti homenis dederat Gunduald presbiter in auro soledos uiginti in prefinito et, in presentia testium subter scriptorum, per quos ipsa cartula rouorata fuerat, persoluto; nam non iuidem continebatur ut cruces aureas ipsius ecclesiae, ut ipse Lucipert presbiter profanabat, pro pretio dedisset in ipsam rem. super haec iudicauimus secundum lege, et, ut plus recte nobis paruit esse, ut ipse Gunduald presbiter, postquam substantia ex iura parentum suorum hauire uisus est, super ipsam cartolam iuratus se quinto per sancta Dei euangelia diceret: quia pretio illo, quod legitur in hanc cartulam et dedi in ipsam rem, de proprio pretio ex iura parentum meorum fuit, nam per nullo ingenio pertenuit eclesie Sancti Cassiani, nec legibus ipsam rem perdere pro hoc non debeo. et in tali ordine uuadia dare fecimus Gundualdo presbitero eidem Luciperti presbiteri, ut se quinto per euangelia ipsum sagramentum persoluere deuiret. et de presenti direximus misso nostro Osprandum diaconum, qui ipsum sagramentum insimul auscultare deuiret. et in eorum presentia deduxet ipsum sagramentum. ubi aderant insimul: Rachiprando presbiter, Samuhel clericus, Raspert clericus, Sprinca clericus, Gaiprand clericus, Auripert clericus, Petto de curte domni regi et alii plures. et dum hoc nobis renuntiatum fuisset, ut supra, iudicauimus, ut ipsam rem habiret Gunduald presbiter

p. 160

in prefinito, sicut cartula eius continebatur, et renuntiauimus eidem Luciperti presbiteri, ut de ipsa res ipse et successoribus eius remoti et contenti esse deuirent. unde hanc notitiam iudicati nostri tibi qui supra Gundualdo presbitero pro cautela et longiuis temporibus emitti preuidemus, ut amplius de hac re nullo tempore aliqua oriatur intentio, set cunctis diebus in suprascripto ordine stabile debeat permanere. Et pro confirmatione Osprandum diacono nostro scriuere precepimus. Actum Luca.

  • + Ego Peredeus exiguus episcopus in hunc iudicatum manu mea subscripsi.

183.
CHARTA DONATIONIS.
                        

765 gennaio, Pisa.

Originale, archivio Arcivescovile di Pisa.

+ In Christi nomine. regnante piissimo domno nostro Desiderio uiro excellentissimo rege et domno nostro Adelchis rege, anno pietati regni eorum octauo et sexto, mense ianurio,

p. 161

indictione tertiia. Audipertu, qui et Argentio uocatur, filio quondam Audualdi perpetuam salute dixi. Quia dum in hoc seculo uiuit homo, oportet illi cogitare qualiter malorum nostrum pondera subleuentur, et ea que nouiscum portare non possumus, piis expendamus operiuus, ut aliquas portiiunchula beatitudinis sit nouis profutura. Et ideo ego qui supra Argentio Dei omnipotenti consideratum sum misericordia, et pro redemtiione et mercide anime me do, dono, cedo, trado et offero tiui Deo et ad ecclesia Sancte Margarite, sita hic intra ciuitate nostra Pisana, quam nunc Aluarto arcipresbiter a fundamentis edificauit, id est portiione de res mea in loco Colline que uocitatur Ursiano, hoc est casa massaricia qui regitur per Liupertu, una cum terris, uineis, siluis, mouile et inmouile adque se ipsis mouentiuus, omnia et in omniuus quidquid ipsi Liutpertu manu sua auire inuenitur uel omnia ad suprascripta casa pertenente; ut dixi, quidquid iui auire uisu sum, omnia in predicta ecclesia Dei et sancte Margarite amodo trasacto iuris contradaui auendi, possedendi, posterisque tuis Aluart arcipresbiter et ipsis dominandi, aut quidquid ex eis facere iudicare uolueretis in uestra sit potestate. et si quis, ego suprascripto Argentio aut meus heredes, contra hanc cartula ire, uenire, in aliquo ex eis molestare uouis aut subtragere quesieremus per nos aut per qualiuit hominem, duplam meliorata rem conponere promitto ego Argentio aut meus heredes in suprascripta ecclesia aut ad custodiuus eius; et presens pagina omnino tempore in sua permaneat firmitate. Quam uero in predicta ecclesia benigna mea uoluntate pro anima mea de suprascripta res fiere eligi, et Maccio notarium iscriuere rogaui. Actum Pisas, per indictione suprascripta; feliciter.

  • Signum + manus Argentio, qui hanc cartula donatiionis pro anima sua fiere rogauit.

p. 162

  • Signum + manus Pertingho filio quondam Pertinandi testis.

  • Signum + manus Tiuntii filio Gundi testis.

  • Signum + manus Grinpo filio quondam Teusperti testis.

  • Signum + manus Mauri germano Grinpi testis.

  • + Ego Datianus filiu quondam Leoniani rogatus ad Argenteu in hanc cartula me testis subscripsi.

  • Ego Maccio notarius pos tradita conpleui et dedi.

184.
CHARTA VENDITIONIS.
                                   
765 marzo principio, Capo Marta, Marta, Viterbo.

Originale, archivio di Stato in Siena.

p. 163

+ In nomine Domini. regnante domini nostris Desiderius et Adelchis filio eius uiri excelentissimi et a Deo conserbati magni regis, anno regni eorum in Dei nomine ingretiente nono et sexto, mense martius, per indictione tertia; feliciter. Ideoque consta meae Uuilimundu filius quondam Fildirado, hauitator in uico Mariano, uir honestus uinditor liueram potestatem uindedisse et uindedit tibi Ualicarius, similiter hauitator in Mariano, hoc est terrula iuris mei in fundo Mariano, qui posita est in loco ubi est adfinem: de unam parte uinea Sancti Petri, et de aliam parte est uineas quem tu emtor meus posuisti in terrula Sancti Iuhanni, et de tertiam pars est uinea Teudiro, et de quartam pars est terrula quod dedit Florino ad pastinare; et mensurata est de una parte perticas quattuordeci, et de ali parte est perticas undeci et pedi sex et semisse unu, et de tertiam pars perticas septe et pedes sex et semisse uno, et de quartam pars perticas tres; et ipsa perticas de pedes duodeci ad pedes iustus; ut dixi, suprascripta terrula in suprascripto loco, qualiter superius concircata et mensurata est, tibi suprascripto emtori meo in integrum uindedit ad pretium placitum et fenitum, quod inter nos bono animo conbenet, auro trimissi septe, fenitum et adinpletum pretium ad suprascripto emtore suscipiente meae qui supra uinditor. ea uiro rationem, ut hab ac die suprascripta terrula in suprascripto loco, qualiter superius legitur, abeas, teneas et possedeas iuris dominioquem uestrum in perpetuum, uindecis hac defendas, et ad heredis tuos demictendi siue bindendi, donandi aque cummutandi liueram abeatis potestatem. et ita, sicut non creditis, nos qui supra uinditor aut heredis meis si quoquod tempore contra hanc suprascripta uinditionem mea ire aut molestare

p. 164

presumserimus, aud ab unumquemquam homine minime defensare potuerimus, conponere promitto ego suprascriptus uinditor uel meis heredis tibi suprascripto emtoris uel ad uestris heredis penam duppla, uonis condicionibus, melioratas rem quod aput uos melioratas ualuerit, sub extimationem. Quam uero cartulam uinditionis meae Uualdipertus clericus et notarius scribere rogabi, et manus mea propria subter coram testibus confirmabi, testis ad meae rogitis obtulit roborandam. Actum in uico Capomarta, regnum et indictione suprascripta; feliciter.

  • Signum + manum Uuilimundo uiri honesti uinditoris, qui hanc cartulam uinditionis fierit rogabit.

  • Signum + manus Baruncello filius quondam Teufredo de Sancto Paulo uiri deuoti teste.

  • Signum + manus Iuhanni filius quondam Auduino de Marta uiri deuoti teste.

  • Signum + manus Autiperto Traspadino hauitator in Marta uiri deuoti teste.

  • + Ego Ermiteus rogatus ad Uilimondu in an cartulam uinditionis me testes subscripsi.

  • Signum + manus Ansoni decano de Romiliano uiri deuoti teste.

  • + Ego qui supra Uualdipertus scriptor huius cartulae rogatus ad suprascriptus uinditore hanc cartulam uinditionis scripsi, pos tradita conplebi et dedit.

p. 165

185.
CHARTA VENDITIONIS.
                  

765 aprile 1, Chiusi?.

Originale, archivio di Stato in Siena.

+ In nomine Domini. regnantibus domni nostri Desiderio et Adelchis filio eius uiri excellentissimi regibus, anno regni eorum nono et sexto, prima die mensis aprilis, indictione tertia. Scripsi ego Domnulinus notarius rogatus ad Teudemari de Agello uiro honesto et uinditore. Constat me prenominatus Teudemari ab ac die uindedisse et uindedi tiui Airoaldo terra purectas in casale Quaratule; qui abet: de una pars casa ....…, et in pede excurret uia publica, et in capo est terra

p. 166

Lucio, et de alia pars terra t……..; extendet ipsa terra in longo pedis tricenti, et in lato da pede abet pedis centum octuaginta, et in capo abet pedis centum. infra ista designata loca, quantum ibidem auire uisus sum de sorte mea, in integrum tiui uindedi, et nihil nouis aliquis de sortem nostram reseruaui. et recepi ego qui supra uinditor ad te emptore pro suprascripta uinditione mea in auro solidos quattuor finito pretio, quod inter nouis bono animo conuenit. in ea rationem, si quis amodo ego qui supra uinditor uel heredes meis aut aliquis omo uineri qui te emptore de suprascripta uinditione mea in alico molestaueri, aut suam esse dixeri, et ego uinditor uel heredes meis minime ab omnem omine defensare potuerimus, dupplum pretium et rem meliorata, auita extimationem, ego uinditor uel heredes meis tiui emptoris uel a heredibus tuis reddituris promittenus. Actum Clusio.

  • + Ego Teudimari binditor manibu mei subscripsi.

  • + Ego Aboald notharius rogitus a suprascripto, ipso presente, me testi subscripsi.

  • + Ego Firmus rogatus a suprascripto Teudimari me testis subscripsi.

  • + Ego Uuinichiildu testi subscripsi.

  • + Ego qui supra Domnulinus notarius pos traditione conpliui et emisi.

p. 167

186.
CHARTA FIRMITATIS.                         

765 maggio, Lucca.
 

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In nomine domini Dei et saluaturi nostri Iesu Christi. regnante domno nostro Desiderio et Adelghis regibus, anno regni eorum protigente Christo nono et sesto, mense magio, indictione tertia. Dulcessimo et amauile nepote meo Atripert

p. 168

clerico, ego Adoald uir uenerabilis presbitero rectore eclesie Sancti Sauini loco Asulari abus et confermator tuus perpetuam salutem. Manifeste et ispecialiter constat, eo quod ex germine meo habui dulce bone memorie filio meo, cuius nomen Fortes nuncupauatur, quem ego sine lacrimis menime memorare poteo, qui iam per permissionem et largitaetati demessuria domni et uiri beatissimi Peredeo episcopi et pontifex noster ad honorem presuiterii accessit, per sagrationem Andree Pisane ciuitati episcopo; et sicut Redemturi meo fuit iussionem et ipse filio meo de seculo recessissit, et menime alios filios habere uideor, qui in predicta Dei eclesia post meo decesso uel in alia paruolitati mee sic confirmatum, propterea recordatu sum Dei et Domini mei clementia et amore ipsius dulcessimi filii mei, odie in Dei nomine, per consilio ipsius domni et uiri beatissimi patri nostro Peredei episcopi simulque et sacerdotium eius, propter pagina confirmare uideor in te, nominato Atripert nepote meo, qui de ipso Fortene filio meo genitus his, id est: eclesia ipsa qui est edita in honore Deo et sancti Sauini in suprascripto loco a bone memorie Baroncione presbitero et Ursone, et ipse Baroncio me iniui per cartula confirmauet, uel in omnia res ad ipsa Dei eclesia pertinente, que iniui ad ipsos Baroncione et Ursus data est, aut per qualiuet ingenium iniui Dominus donare fuit dignatus, tam in casis quamque et in terris, uineis, oliuetis, siluis, castanietis, pratis, pascuis, cultis adque incultis, mouilia et inmouilia seo semouentibus, seruos et ancellas; in omnia et in omnibus rebus uel substantia ad predicta Dei eclesia pertinente in te firmare preuidi; sic tamen, dum ego aduiuere meruero, omnia et in omnibus in mea sit potestatem iudicandi, lauorandi,

p. 169

gubernandi, inperandi, et iterum ordinationem faciendi qualiter uoluero; post uero decesso meo, tam predicta Dei ecclesia quamque et qualiuet res ipsei pertinente in te nominato Atripert a me tradita adque confirmata persistat, uiuentem et cumgaudentem in predicta Dei eclesia. et si Deo fueret placitum, et te ad intelligentiam perduxerit officium iniui faciendi, et laudem Deo referendi adque et ordinationem faciendi, in omnibus et per omnia in tua sit potestatem. et si forsitans ipse Atripert nepote meo post meo decesso ante legitima etate de seculo recesseret, tam in predicta Dei eclesia quamque eidem pertinente sit iniui confirmatum tu Teuderad presbitero nepote meo, ut in omnibus et in tua, Teuderad, potestatem persistat, sicut et supra in ipso Atripert clerico nepote meo confirmaui; quia meum in omnibus taliter conplacuit animum, ut nonnulli liceat nolli quod semel uoluet, sed omnique in tempore in eodem firmitatem persistat, sicut supra ad me adnexa sunt. Et pro confirmatione hanc pagina firmitatis mee Dauid iscriuere rogaui. Actum ciuitate ista Lucense; regnum et indictione suprascripta; feliciter.

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

187.
CHARTA VENDITIONI.
                  

765 maggio 25, Chiusi.

Originale, archivio di Stato in Siena.

p. 170

+ In nomine Domini. regnantes domnis nostris Desiderio et Adelchis filio eius uiri excellentissimi regibus, anno regni eorum Deo sinente nono et sexto, octabo kalendas iunias, indictione tertia. Scripsi ego Bonifrid subdiaconus rogatus hab Alpertus et Uualfusus germanis filiis quondam Altifuso uiris honestis uindituris. Constat eos hab ac die uindedisse et uindedi uobis Saxxo et Piperello germanis emturibus terra purecta prope ciuitate Clusina, subtus heclesia Sancti Siluestri, foras portas Sancte Mustiole; qui ipsa terra extendet in longo pedes centum dece, et da caput in lato extendet pedes uiginti duo, et in medio loco per trauerso extendet pedes triginta, et in pede in lato extendet pedes triginta duo, omnia ad pede publico mensurata; et de uno latere abet uinea uestra emturis, et de secundo latere abet uinea Sancti Siluestri, et caput tenet in terra Blancani, et pede tenet in uinea Sancti Fidelis de supra porta predicte ciuitatis Clusine. infra ista designata loca uobis quorum supra, una cum poma super se abentes, in integrum uobis uindedimus. et recepimus pretium nos suprascripti uindituris pro predicta uinditione nostra ad uos emturibus in auro solidos quattuor et unu trimisse, finitum pretium, quod inter nobis bono animo conuenit. in ea ratione, ut, si nos qui supra uindituribus uel nostris heredes de suprasripta uinditione nostra contra uos emturibus uel uestris heredes aliquando agere presumserimus, aut ab omnem homine minime antestare potuerimus,

p. 171

duplum pretium et rei melioratum nos qui supra Alpertus et Uualfusus uobis Saxxo et Piperello uel ad uestris heredes reddituri promittimus, sub extimatione sponsioneque interposita. Est actum Clusio, regnum, mense et indictione tertia suprascripta; feliciter.

  • Signum + manus Alperto uiri honesti uindituris. Signum + manus Uualfuso uiri honesti uindituris.

  • + Ego Ursu testi subscripsi.

  • + Ego Ildipertus testis subscripsi.

  • + Ego Pipinus testis.

  • + Ego Bonifrid subdiaconus post tradita conpleui et emisi.

188.
CHARTA DONATIONIS.                   

765 giugno 13, Sermione, Brescia?.

Copia membr. del secolo XI, Brescia, bibl. Queriniana.

p. 172

+ In nomine Domini. regnantibus domnis nostris Desiderio et Adelchis uiris exellentissimis regibus, anno pietatis regni eorum in Dei nomine nono et sexto, die tertio decimo de mense iunio, indicione tercia. Ego in Dei nomine Cunimund, filius quondam bone memorie Cunimundi, perpetuam salutem dixi. Quanta dixi desideria anime, et expedit uoluntatem. Oportet enim mihi Cunimundo, dum in hoc seculo sum, semper illas res, ut quando uenerit ante tribunal Christi, ut securus possim ante eius maiestatem adsistere, in hoc seculo et in futuro mihi pertineant ad salutem. dono atque cedo ego Cunimund in ecclesia Sancti Martini in castro Sermionense et in ecclesia Sancti Uiti, similiter in castro Sermione, et in ecclesia Sancti Petri in Mauinas et in ecclesia Sancti Martini in Cusenago, in istas supradictas ecclesias dono pro anime mee remedio uel pro luminaribus meis curte mea domo cultile quam habere uisus sum in Gosenagio, prope fluuium Alisionem, cum omni pertinentias suas: in primis, casam ipsam

p. 173

domo cultilem meam et omnes tectoras infra ipsam terminacionem meam scandolicias uel pallioricias, cum stabulo meo, seu molino ad ipsam curtem pertinentem, similiter omnes breidas meas ad ipsam curtem pertinentes, terras aruas cum pratis, siluis, uineis, salectis, et omnes colonos ad ipsam curtem pertinentes. uolo ut habeant ipsas ecclesias casale meo in loco ubi dicitur Stulengarius, cum omnibus colonis qui ipsam terram per cartulam percolere uidemini, cum casas et omnes tectoras, ut ipsi taliter persoluant in ipsis sanctis locis qualiter in meos dies mihi Cunimundo persoluere uisi fuerunt. et habeant casale meum in Marmoredolo, cum omni pertinentia sua uel colonis, qui ipsam terram a tributario nomine ad laborandum habere uisi sunt, in ipsis sanctis titulis persoluant qualiter ante hos dies mihi persoluere uisi fuerunt. et uolo ut habeant ipse ecclesie pratum meum quod mihi ex dono domni regis aduenit, prato cum silua insimul tenente. et uolo ego Cunimund, ut ipsas res super et totum, qualiter super leguntur, habeat eclesia Sancti Martini in castro Sermione omnia terciam porcionem, reliquas duas porciones habeat ecclesia Sancti Uiti, ut ipsas res deueniant ad iure monasterii domni Saluatoris, cui pertinent predicte ecclesie, que mihi Cunimundo in hoc seculo pertinent ad salutem. et manifesta est mihi Cunimundo, quia omnes seruos uel ancillas liberos dimisi pro anime mee remedio, in eodem uero ordine, dum ego Cunimund uel coniux mea Contruda aduixerimus, in nobis seruicium seruauimus ipsorum, et post nostrum amborum disessum sint liberi, et absoluti permaneant. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

p. 174

189.
CHARTA OFFERSIONIS.                                       

765 luglio, chiesa di S. Agata in Tempagnano, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege, anno nono, et domno nostro Adalchis rege, anno sexto, per indictione tertia, mense iulio, indictione tertia; feliciter. Regnulo filio quondam Piculi Deo et tibi eclesie beate Sancte Aghati, ubi Auripert presbitero preesset uidentur, perpetuam salutem. Offero ego qui supra Regnulo Deo et tibi eclesie beate Sancte Agati portionem mea de omnem res mea, quanta me conpetet da germano meo, omnia et in omnibus,

p. 175

tam de mouile res quam et inmouiles res, ubique in coliuet locum auire uideor uel ad ius meus pertinet, omnia et in omnibus ipsa mea portionem in integrum. excepto silua et oliuito quem auire uideor in loco uocauoli ad riuo Serre, et terra qui auire uideor in loco Macritula. nam alia omnis res mea, quanta auire uideor uel ad ius meus pertenet, hab hodierna die in tua eclesia beate Sancte Aghati uel de tuis custodibus sit potestatem pro remedium uel mercide anime me. et neque ad me neque ad eridibus meis nec ad nullo homine posset disrumpi, set qualiter superius ad me Deo et tibi eclesie beate Sancte Aghati ipse res mea offersam est, firmum et stauilis diueas permanire. Quam uiro offersionis meis pagina Radalpert scriuere rogaui. Actum ad ipsa eclesia Sancte Aghati.

  • Signum + manus Regnuli, qui hanc pagina offersionis fieri rogauet.

  • Signum + manus Gairipald filio quondam Aricaus testis.

  • Signum + manus Uuarnipert filio quondam Ariolfi testis.

  • Signum + manus Aspert filio Orsi testis.

  • Signum + manus Auduli filio quondam Nandulini testis.

  • Signum + manus Filipert filio quondam Filimari testis.

  • Ego Teuspert presbiter rogatus ad Regnulo in hanc pagina offersionis me testis suscripsi.

  • Ego Uualateu presbiter rogatus ad Regnulu in hanc pagina offersionis me testis suscripsi.  

  •  + Ego Teutpertu subscripsi.

p. 176

190.
CHARTA DONATIONIS.                   
765 agosto 20, Milano.

Originale, archivio di Stato in Milano.

+ Regnantes domni nostri ueri excellentissimi Desiderio et Adelchis regibus, anno regni eorum nono et septimo, sub diae tertio decimo kalendarum septembrium, indictione tertia; feliciter, Oraturio Beati Ambrosii confessoris domini nostri Iesu Christi. qui est fondatum prope ciuitate hac Mediolani, sito in loco ubi Turriglas nominatur, in qua Ambrosius uir uenerabilis presbiter custus esse uiditur. Ursus uir deuotus filius quondam Theudulf et donator presens presenti dixi: de spem aeterne uite salutes anime suae remedium cogitat, qui in locis uenerauilibus de suis rebus confer terrena, ut ad Christo recepiat aeterna celestia, et ut uotis suis expleatur deuotio. Et ideo ego qui supra Ursus et donatur oblatione mea munera offero, non quanta debeo, sed quanta ualeo. per hanc munificentia pagna largiaetates meae dono, cedo ad

p. 177

presenti diae in suprascripto sancto et uenerauile loco uel presenti Ambrosii presbitero eiusdem costudibus, id est campo iuris mei petza una quid habere uiso sum in territurio hac Mediolani in suprascripto fundo Torriglas ubi ad Aspri dicitur, et est inter adfines: da uno lato campo Sunderari, da alio lato campello da cellola Sancti Ambrosii, et da uno capo campo Ragipert, da alio capo percurrente uia publica; una cum cesa, aruoribus et accessione sua de quantum in ipso campo habere aut possedere uisus fui, ut ad presenti diae in prefato uenerauile loco uel presenti eiusdem costudibus maneat potestatem, pro messa remedium et luminaria mea uel parentorum meorum, faciendum exinde ut sagre constidutiones habit aucturitas, ex mea plenissima largiaetate. et non mihi leceat admodo de rem semel concessa nolle quod semel uolui, sed omni in tempo presens donatio firmes permaneat, omni mea heredum pro heredumque meorum in posterum repeditione damnata. Quam enim cartolam donationes meae Erminald scriuere rogaui, in qua mano propria subter confirmo testibusque a me rogitis optoli rouorandum. Actum Mediolani,per indictione suprascripta tertia; feliciter.

  • Signum + manus Ursoni donaturi, qui hanc cartolam donationes fieri rogauit.

  • Signum + manus Potoni filii quondam Uuarnefrit de uico Granotio testis.

  • Signum + manus Ursoni peraequaturi testis.

  • + Ego Martinaces monetario in hanc cartola donationes rogatus ad Ursone testes suscripsi.

  • Signum + manus Gaidoald filii quondam Arioald testis.

  • + Ego Deusdedet uir deuotus in hanc cartola donatione rogatus ad Orsone testes subscripsi.

p. 178

  • + Ego Erminald qui supra scriptor huius cartole donationes post tradita conpleui et dedi.  

191.- 201.

spektrum.GIF (657 Byte)