Textsspektrum.GIF (657 Byte)

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden (CDL 2)

Einleitung CDL 1 Originalurkunden Kopial überlieferte Urkunden Gefälschte oder verfälschte Urkunden Der Fälschungskomplex von Cremona

Einleitung CDL 2 Codice Diplomatico Longobardo

spektrum.GIF (657 Byte)

CODICE DIPLOMATICO LONGOBARDO

125.-131. 132.-136. 137.-140.  141.-145. 146.-151. 152.-156. 157.-161. 162.-166. 167.-174.

175. CHARTA DOTIS 176. CHARTA PROMISSIONIS 177. CHARTA VENDITIONIS  
178.
CHARTA DECRETIONIS 179. CHARTA DOTIS 180. CHARTA DOTIS  181. CHARTA PROMISSIONIS

182.-190. 191.-201. 202.-208. 209.-214. 215.-221. 222.-228. 229.-235. 236.-242. 243.-253.
254.-261.
262.-268. 269.-276. 277.-283.
284.-291.  292.- Appendice

spektrum.GIF (657 Byte)

175.
CHARTA DOTIS.

764 gennaio 16, Lucca.

 p. 138

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege, anno regni eius septimo, et filio eius idem domno nostro Adelchis rege, anno regni eius quinto, septimo decimo kalendas februarias, per indictione secunda. Manifestum est mihi Anspald filio bone memorie Teutpald, quia pro remedium anime meae ante hos annos a fundamentis fabricis construxi ecclesiam in honore Dei et beate sanctae Mariae semper uirginis in fundamento de casa habitationis nostrae, hic infra ciuitate ista Lucense, in mea propria portione, et per uiro beatissimo Peredeo episcopo sacrata est ipsa Dei eclesia. nunc uero per presentem cartolam iudicati seu dotalium despensare preuideo de omnibus rebus meis, in tali uero tenore, ut, dum ego aduiuere meruero, omnis res mea in mea sit potestate iterum iudicare, uindere, donare, et in omnibus despensare qualiter uoluero; post uero decessu meo, quidquid ex omnibus rebus meis non uinduta aut non donata uel quolibet ordine adhuc non iudicata remanserit a me, uolo ut omnia, siue casa habitationis meae cum fundamento et cum eo fundamento ubi ipsa Dei eclesia superposita est, curte, puteo,

 p. 139

 fenile, ortis, terris, uineis, pratis, pascuis, siluis, uirgareis, castanetis, cultum adque incultum, mobile uel inmobile seu semouentibus, curtes sundriales, casas massaricias et aldionales, cum omnia ad se pertenentibus, omnia in integrum, ut dixi, quidquid a me iterum iniudicatum remanserit, sit in potestate suprascripte eclesiae et monasterio Sanctae Mariae a me sito, omnia in prefinito; in tali uero tenore, ut, si Rattruda Dei ancilla parente mea filia quondam Tunti super decessu meo uixerit, in eius sit potestate ipsa Dei eclesia et monasterio Sanctae Mariae, et omnia suprascripta res, quas superius in potestate de ipsa Dei eclesia decreui esse, regendi, gubernandi, usufructuandi, et ordinationem de presbiterum uel de diaconum faciendi in ipsa eclesia qualiter melius preuiderit. de seruos uero uel ancillas seu aldiones meos tali tenore decerno, ut omnes in mea sint potestate, dum uixero, liueros absoluendi, et in omnibus faciendi quod uoluero. similiter et si iam dicta Rattruda Dei ancilla super decessu meo uixerit, omnes seruos uel ancillas seu aldiones meos, qui adhuc a me non iudicati remanserint, simul et scherpa, aeramenta, ferramenta, usitilia lignae et omnes intrinseco case mihi pertenente, domo cultile, in eius sit potestate ipsi homenis liueros absoluendi et suprascripta res mobilia pro anima mea uel sua despensandi. de ordinatione uero eidem eclesiae sic instituo, ut presbiter aut diaconus, qui a me uel ab ipsa Rattruda post meo decesso iuidem fuerit rector ordinatus, omni tempore in ipso Dei monasterio, si super nos uixerit, per una queque ebdomada, in casa predicte eclesiae, infra hanc ciuitate, ad mensa duodecim pauperes et peregrini tres dies de suprascripta res pleniter pascere debeat, sicut et in alia senodochia pauperes ad mensa pascere uidetur. et qualiter hoc adimpleuerit, aut officium et luminaria in ipsa eclesia uel elimosina pro anima nostra de suprascripta res fecerit, dum cunctis inluxerit dies ille tremendus, iudicium nobiscum exinde habeat ante omnium Creatorem. seruos uero uel ancillas seu aldiones meos omnes, qui a me, ut

 p. 140

supra dixi, iniudicati adhuc remanserint, ad ipsa Rattruda liueri et absoluti non fuerint, sint omnes in potestate suprascripte eclesiae et de eius rectoribus, cunctis diebus ipsi tamen eos liueros absoluendi. et ille presbiter aut diaconus qui iuidem a me uel a predicta Rattruda fuerit ordinatus, si super nos uixerit, in eius sit potestate, una cum episcopum ciuitati istius, in ipsa eclesia et monasterio ordinationem de presbiterum uel diaconum faciendo, qui post eius decessu iuidem rector et gubernator existat, et pauperes et peregrinos, ut supra decreui, iuidem, ut in senodochio, pascere non desistat. et post haec cunctis diebus in ipsa Dei eclesia et monasterio Sanctae Mariae episcopus ciuitati istius, qui hic pro tempore fuerit, ordinationem, ut dixi, de presbiterum uel diaconum facere talem debeat, qui iuidem, ut supra, ut in senodochio, pauperes pascere debeat, et omnem officium et luminaria faciat, ut nobis et eis ad medella anime perficiat. et ut hec omnia, qualiter superius legitur a me decretum uel offertum est, omni in tempore in eo ordine stabile debeat permanere. et neque ad me neque ad heredes uel consortes meos neque a nullo homine aliquando posse disrumpi. et si quis de heredibus uel consortes meos contra hanc cartolam aut contra suprascripta Dei eclesia et eius rectoribus uel contra suprascripta Rattruda Dei ancilla aut contra illum hominem, cui hanc cartolam ab ipsa Rattruda ad exigendo data fuerit, causare aut intentionare uel subtrahere presumpserit in aliquo de omnia suprascripta res et homenis per quolibet ingenio, aut contra episcopum ciuitati istius, sit eis conponiturus ipsa res aut persona homenis, omnia in ipso loco, in duplo, meliorata, cum quid aut qualis in die illa fuerit. et hoc ad memorandum cura perduxi, ut, dum ego qui supra Anspald et Rattruda Dei ancilla uixeremus, omnia notrimina mea maioris et minoris in nostra sit potestate pro anima nostra despensando qualiter uoluerimus, sub predicta pena oblicata. et presens cartolam dotalium seu

p. 141

 decretionis meae in suo maneat rouore. Et pro confirmatione duas cartolas uno tenore Osprandum diaconum scriuere rogaui; de quas unam emisi in arcio eclesiae Sancti Martini, ubi est domo episcoporum, alia uero in arcio suprascripte eclesiae Sanctae Marie. Actum Luca; feliciter.

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

176.
CHARTA PROMISSIONIS.                                       
764 gennaio 21, Lucca.

Copia membr. del secolo XI-XII, archivio Arcivescovile di Lucca.

S. N. Exemplar.

In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege, anno rengni eius septimo, et filio eius idem domni nostro Adelchis rege, anno regni eius quinto, duodecimo

 p. 142

 kalendas februari, per indictione secunda. Manifestum est mihi Liutpert homo liber et filio quondam Teuderici, quia per cartula ad resedendo confirmasti me et filiis et nepotibus meis tu uenerabili domno Peredeo episcopo in casa ecclesie uestre in loco Ligori, ubi antea ressidet quondam Ursulo, et in omnes res iuidem pertenentes. proinde per hanc cartula repromicto me una cum filiis seu nepotibus meis, ut diebus uite nostre in ipsa casa abitare debeamus et ipsa casa et honnes res iuidem pertenentes in omnibus meliorare debeamus et in alio loco aut in alia casa peculiarina facere non debeamus. et per singulo anno tibi et ad subcessoribus tuis reddere debeamus de ipsa res duo modia grano et duo modia farre, uino anforas quinque, oliuas medietate, animale bono magese, in Pascha pario uno pullos, ouas decen, et angaria uobis facere debeamus, sicut est consuetudo uobis facere alii massarii de ipso loco. unde repromicto ego me una cum filiis seu nepotibus meis uobis et ad subcessoribus uestris, ut si uos de ipsa casa et res nos e foris non expelleritis, et in aliquo nobis non superinposueritis, et omnia suprascripta capitula, qualiter superius legitur, a nobis adinpleta et conseruata non fuerint, et in aliquo a nobis exinde disruptum fuerit, spomdimus uobis conponere auri solidos trigenta. Et duas cartulas inter nos prope uno tenore conscriptas Osprandus diaconus scriuere rogauimus. Actum Luca.

  • Singnus + manus Liutpert promessori et conseruatori. 

  • + Ego Gausprandus subdiaconus rogatus a Lutpert in hanc cartula me testes subscripsi. 

  • Singnus + manus Pertiperti clerici testis.

p. 143

  • Singnus + manus Fratelli filio quondam Gunperti de Trasausare testes. 

  • Ego Osprandus diaconus post traditam compleui et dedi.

177.
CHARTA VENDITIONIS.                                       
764 maggio, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. Regnante domno nostri Desiderio et Adelchisi regibus, anno regni eorum octauo et quinto, mense magio, indictione secunda; feliciter. Consta me Homocio filio quondam Auderami de Castello Achinolfi hac die uindedisse et de presenti uindedi uobis Baruncello et Pettule germani filii quondam Petti uno petiolo de terrula mea que auire

p. 144

 uisu sum in loco Asulari, qui uocitatur ipsa petia ad Uiniale; qui ipsi petio uno capo tene in uia publica, et alio capo tene in terra uestra qui supra germani, et uno lato tene in terra Serbuli, et alio lato tene in terra uestra qui supra germani; per designatas locas ipsa petia uobis trado in integrum. unde ad uos pretium suscepi pro ipsa suprascripta terra, quem uobis dedi, auris soledos boni Lucani nomero dua, in fenito et deliuerato capitulo; quatenus ut ab hodierna die de meo exiue dominio, et in uestra qui supra Baruncello et Pettule germani transfundo esse potestatem ad possedendum, iudicando qualiter uolueritis. modo ispondeo ego qui supra Homicio una cum meus herides uobis Baruncello et Pettule uel ad uestris heridis, ut si quacumque tempore nus uobis intentionauerimus ipsa suprascripta terra, quem uobis dedi, per qualiue ingenio, et uobis ipsa defensare non potuerimus da qualiue homine, ispondimus uobis conpunere, de quod superius legitor, in duplam, terra meliorata unde agiotor, in ferquide loco, su extimatione quales tunc fuere. Et Rachipert iscriuere rogaui. Actum Luca.

  • Signum + manus Homicio uiri deuoti uindituri et conseruaturis.

  • Signum + manus Ildipert filio Teutpert testis.

  • Ego Ghisiperto rogatus ad Homiccio in hanc cartula me testis subscripsi.

  • + Ego Uincenti filio quondam Sichipert rogatus at Homiccio in anc cartula uenditionis me testi supscripsi.

  • + Ego Teutpertu subscripsi.

  • + Ego Rachipert pos tradita conpleui et dedi.

p. 145

178.
CHARTA DECRETIONIS.
                                      
764 maggio, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

 + In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio et Adeleghis regibus, anno regni eorum Deo protigentem octauo et quinto, mense magio, indictione secunda; feliciter. Presentes uite et transitus istius tempore facultas et axis noster natiuitatis

 p. 146

 uius seculi ispatia deuoluitur certissime, considerandum est ac tota mentem intentione cogitandum, ea que nouiscum in perpetuum tenere non possumus de ipsa temporalia rerum auundantia, quod nouis Dominus dignatus est donare, eterna mercare deueamus, quia uius mundi deuitie in eternum seruantur, et retenendo eterna pena damnantur. unde Dominus per semetipsum loquitur dicens: nolite thensaurizare uobis super terram, ubi fures effodiunt effurantur, set thensaurizate uobis thensaurum in celo, ubi fur, id est diauulus, non adpropinquat. et iterum dicens: facite uobis amicus de mammona iniquitatis, et cum deficeritis recipiam uos in eterna tauernacula. Hinc itaque ego Teutprand ex tota mente deuotionis pertractans ea que supra memorata sunt, pro mercide et remedium anime mee et conparatione uite eterne, edificaui eclesia in territurio meo, hic infra muro ciuitatis Lucense, in onore beati sancti Archangeli Mihahelis, cum coniuge mea Gumpranda, pro remedio anime nostre, una cum filias nostras auitare et uiuere diueas subrie et caste; et pos decesso earum uolo adque decerno, si quis aliquis de filiis heredibus meis casti et subrii uiuere uoluerint secundum mandatum Dei, uolo ut in eorum sit potestatem gubernandi et regendi secundum mandatum Dei. in qua eclesia pro fascinora do, duno, trado, donatoque esse uolo: in primis, fondamentum, infra ciuitate, ubi ipse eclesia beati Sancti Arcangeli Mihahelis fondata est, cum curte et puteum, cum granario et ipsa sala comodo ipse istaffili positi sunt, seo et orto comodo sepis circumdatu fuerit, seo et casa Rachuli in Sexto, una cum

 p. 147

 ipso Rachulo, et casa in Uersilia, qui regitur per Sirola massario homine liuero, portionem meam in integrum, et casa Magnipertuli de Asilacto, una cum ipso Magnipertulo, et quarta portione de sala et de granario, seo et finile; similiter cum quarta portione de omnes res meas in Asilacto, seo et quarta portione de Rasiniano de sundrio, et quarta portione de sala in ipso Rasiniano, et quarta portione de oleo de Trasmunte, et campo nostro ad Silice in integro, et quarta portionem de gagio nostro in Macritula, et uinea nostra in Asulari in integrum, et quarta portione de terra nostra Interacchule; omnia et in omnibus, qualiter superius legitur, uolo ut firmum et istauile permaneat. et quod aduc iuidem largitus fuero, dum aduiuere meruero, in mea uolo esset potestatem gubernandi et regendi iuxta Dei uolumtate, comodo aut qualiter uoluero. et dum Gumpranda aut filias meas aduiuere meruerint, nullus sacerdos iuidem auitare presumat, nisi quem ipsa Gumpranda aut filias meas inuitare uoluerint, messarum solemnia celebrandum. si quis contra hanc decretum meum ire quandoque presumserit, in Dei incurrat iudicio, et ab ipso sancto Archangelo Mihahele annathematus subiaceat. Quam uiro cartulas duas decritionis uno tenure iscriptas Prandulo iscriuere rogaui. Actum Luca.

  • Signum + manus Teutprand, qui hanc cartula decritionis fieri rogaue.

  • Signum + manus Maruald presbiteri testis.

  • Signum + manus Deusdedi presbiteri maioscoli testis.

p. 148

  • + Ego Austripert filio bone memorie Theutperti rogatus ad Theoprandu in anc cartula decretionis, sicut superiu legitur, me teste suscripsi.

  • + Ego Ostripertu clericus filio quondam Pinci rogatus ad Teuprandu in hanc cartula decretionis me testis subscripsi.

  • + Ego Homulo clericus filio Tachipert de Fabrica rogatus ad Teutprand in hanc cartula decretionis me teste suscribsi.

  • + Ego Dauid in Christi nomine subiscripsi.

179.
CHARTA DOTIS.                                       
764 giugno 29, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

p. 149

 + In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege, anno regni eius octauo, et filio eius idem domno nostro Adelchis rege, anno regni eius quinto, tertio calendas iulias, per indictione secunda. Manifestum est mihi Crispino filio quondam Titoni, quia pro remedium anime meae in proprio territurio meo a fundamentis fabricis construxi eclesiam in honore Dei et beati sancti Martini, et per hanc donationis cartolam iuidem offerre preuideo de paruis rebus meis: in primis, fundamento illo ubi ipsa Dei eclesia superposita est, qui est tenente capite uno et uno latere in uia publica, et alio latere est tenente in terra de filii quondam Uuilleradi, et alio capite tenet in terra mea, quod est per mensura sistariorum duodecim, in loco Ursiano; et duas petiolas de terra, qui mihi in ipso loco ex conparatione obuinet da Domnichis, tras uia, et inter ipsas petias percurret semita publica, quod sunt plus minus scafilorum tres in integrum; et alia petiola de terra mea ubi uocitatur ad Quarto, qui genitori meo ex conparatione obuinet da quondam Deusdede de Lunata, ipsa petia in integrum; et alia petiola de terra mea tras casa nostra, qui est tenente capite uno in uia publica et in riuo Caprio, ipsa clausura plus minus modiorum quinque in integrum; et alia petiola de terra mea, qui est similiter tenente capite uno in ipsa uia publica et in ipso riuo Caprio, et uocitatur ad Campora communalia, ipsa petia in integrum; et terra

 p. 150

 mea, qui est prato, et uocitatur Campo da Suintruald, ipsa clausura in integrum; et casa mea ubi uocitatur ad Colli prope Ruchi, cum terra et uinea et cum omnia pertenente ad ipsa casa, qualiter mihi ex conparatione obuinet da quondam Radoni, in integrum. hec omnia suprascripta res offero Deo et tibi suprascripta eclesia Sancti Martini in prefinito. unde decerno adque instituo, ut, dum Teuselmi presbitero filio meo aduiuere meruerit, suprascripta Dei eclesia et suprascripta res et omnia quidquid iuidem pertenuerit in eius sit potestate regendi, gubernandi, usufructuandi, et officium Dei et luminaria in ipsa eclesia die noctuque faciendi, caste et recto moderamine uiuendi. et si ego super ipso filio meo aduiuere meruero, ipsa Dei eclesia in mea sit potestate ordinatione iuidem faciendi; et quem ego iuidem ordinauero, in eius sit potestate regendi, usufructuandi, dum uixerit tantum. et si ipse filius meus Teuselmi presbitero forsitan super me uixerit, in eius sit potestate in ipsa Dei eclesia ordinatione faciendi de aliis filiis uel nepotibus meis quem ipse elegere uoluerit, aut meliore preuiderit, nam non de alii extranei homenis; et quem ipse ordinauerit, ipse sit ordinatus in prefinito, dum uixerit, tantum tamen de filiis aut nepotibus meis, ut antea dixi. et post eorum decessu, uolo adque instituo, ut ipsa Dei eclesia sit in potestate pontifici illo qui hic Luca pro tempore episcopus fuerit ordinatus, in eo uiro tenore, ut de filiis et nepotibus meis, qui tunso capite caste et recto moderamine Deo seruire et ad ipsa eclesia uoluerit, et ad honorem presbiterii pertingere uoluerit et potuerit melius, ipsum debeat rectore in ipsa Dei eclesia in omnibus ordinare; et semper ita permaneat, nam non de alii extranei homenis. et si forsitan nullus ex filiis aut nepotibus meis fuerit qui dignus sit et legibus ad honore presbiterii peruenire non potuerit, ille pontifex iuidem ordinatione faciat, quid aut qualiter ei recte et melius apparuerit; et qualiter ordinauerit, retributor omnium Deus retribuat ei. et hec omnia, qualiter nunc presenti a me donatum et offertum uel

p. 151

 statutum est, neque a me neque ad heredibus meis aliquando posse disrumpi; set omni tempore in eo ordine stabile debeat permanere. Et pro confirmatione Osprando diaconum scriuere rogaui. Actum Luca.

  • Signum + manus Crispini donatori et conseruatori.

  • + Ego Deusdedit presbitero rogatus a Crispino in hanc cartula dotalium me testi subscripsi.

  • + Ego Filosofrosius presbiter rogatus a Crispinulo in hanc cartula dotalium me testes subscripsi.

  • + Ego Raspert clericus rogatus ad Crispino in hanc dote me testis suscripsi.

  • Signum + manus Fusci filio quondam Lupi testis.

  • Signum + manus Auti clerici testis.

180.
CHARTA DOTIS.                                       
764 luglio 9, Pistoia.

Copia membr. del sec. XII, archivio di Stato in Firenze.

p. 152

 + Exemplar. + In nomine Domini Dei nostri Iesu Christi. die nono mense iulio, anno regni domni Desideri et Adelgis regi anno octauo et quinto, per indictione secunda; feliciter. Dum in hunc exilio huius seculi auitare meruerimus, oportum est enim cogitare de Dei omnipotentis misericordia et remissione animarum nostrarum, quatenus nos de uinculis penarum Dominus ac Redemptor omnium indulgentia pietatis sue condonare dignetur, et ad uera luce luminis pietatis sue inter sanctis et electis eius parte aliqua uel societas inuenire mereantur. Quoniam quidem magno consilio est seculi relinquere et ad sanctis et ad uenerauilibus locis nos comendare, ut, dum ultima die comuinerit, ut nos in suis iudiciis electionis ostenda, ut nouis peccatoris preueniat salutem et remedio anime; ideo in Dei omnipotentis nomine ego Aiualdu quondam presbiter de monasterio Sancti Siluestris, qui est sito prope muro ciuitatis nostre Pistoriae iusta ecclesiam sancti Beatissimi Bartholomei, dum michi deuina adueniens inspirationem introendi in auito sancto monachorum inter alius frater, quatenus me consideraui et pertractauit de monasteria Beatissimorum Siluestris atque beati Sancti Angeli, qui est sito locus qui apellatur Monticunule

p. 153

 prope flubio Neore, quem Felicissimo presbiter seo Geminiano a fundamenta erexerunt seu et Totone et Ratpert, Autpertu germani in suo priuilegio aedificauirunt, modo uiro ego qui supra Aiuald presbiter do, dono, trado atque offero, do datumque esse uolo tam ipse predicte monasteria Sancti Siluestris et Sancti Angeli, omne rebus substantia de quidqui ubique modo a presenti die ad ipse sanctorum loca pertenere denuscetur, et unc in antea Deo protegente iuidem condonauerit inliuato iuique exinde fuerit, aut quid ad ipsi sancti et uenerabilibus locis datum uel autfertum fuit, quomodo iuidem esse uidentur; omnia et in omnibus inliuato offerre uissus sum ad ecclesia beatissimi Sancti Bartholomei, in tali uero tenore, ut omnia ris ipsa una cum ipsa monasteria sicut regula sancti Benedicti condoce esse deueat, in tali enim uiro capetulo, ut una per ordinationem de ipso monasterio beatissimi Sancti Bartholomei uel de eius rectoribus, qui modo est uel im posterum fuerent, ut predicte Dei aecclesie, ut qui iuidem per ipsi ordinatum fuerit per sancto iudicio canonica uel sancta regula esse deueat, ut quatenus egenus, uidua, pauperibus elemosinas faciendum pro remissionem animarum Felicissimi, Geminiani presbiter, qui tunc antea presens fuerunt de ipse monasteria, seo et Autperti, Tatoni, Ratperti, uel nostra facinora, ut nouis minime perueniat ad condonationem. omnia, ut supra decreui, uolo, ut ipsi sancti monasterii Beatissimi Bartholomei uel eius deseruientibus, qui modo sunt uel in posterum fuerit, firmiter possedire, auire deueas, ut quatenus ab hac die ut non ego qui

p. 154

supra Aiualdu presbiter non aliquis de heredibus atque posteris mei unquam ullo tempore aliqua possit inferri molestia, neque molestandum, neque per nullo argumento ingenio exinde alique suptraendum, neque ad alia ecclesia neque ad secularia, nisi tantum perpetuis temporibus firmum et stauilitum permaneat ad ipso sancto monasterio beatissimi Sancti Bartholomei, sicut supra decretum est. ecce, ut meis taliter fuirunt desideri, erga me adimpleuit; et ne michi lice facere ullo tempore nolle quod uoluit, set quod a me facto uel confirmato, inuiolauiliter conseruare promitto. Quam uiro cartula remissionis rerum dotalium Lucio notarium scriuere rogauit. Actum Pistoria, regnum et indictione suprascripta; feliciter.

  • + Ego Aiualdu presbiter, qui hanc cartula rerum dotalium fieri rogaui et manu mea propria suscripsi.

  • + Ego Teuderat presbiter rogatus ad Aiualdu presbiter testis subscripsi.

  • Signum + manus Tanichisi quondam Tanolfi rogatus testis.

  • + Ego Gumperto diaconus rogatus ad Aialdu presbiter testis subscripsi.

  • + Ego Guidolfo rogatus ad Aialdu presbiter testis subscripsi.

  • Signum + manus Liutpertuli quondam Arichisi rogatus testis.

  • Signum + manus Guinefredi quondam Guilifredi rogatus testis. 

  • Ego qui supra Lucio notarius scriptor huius cartule post a testibus roborata, tradita, compleui et dedi.

p. 155

181.
CHARTA PROMISSIONIS.
                                      

764 dicembre 22, S. Maria di Gello, Colline Pisane.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege, anno regni eius octauo, et filio eius idem domno nostro Adelchis rege, anno regni eius sexto, undecimo calendas ianuarias, per indictione tertia. Manifestum est mihi Sundiperto presbitero, qui et Sprincho uocor, filio Ferduli, hauitator in uico prope plebe et eclesia Sancti Martini diocese Lucense, quia cum

p. 156

consensu predicti genitori meo rogaui te domno et uiro beatissimo Peredeo in Dei nomine episcopo, ut cum tua licentia et iussione transmutare deuirem eclesia bealti Sancti Quirici in meliore edificio et fundamento restaurando et meliorando; et pro tua misericordia ita me audire dignatus es, et a me in omnibus adimpletum est. modo uiro repromitto et manus mea facio tibi domno uiro beatissimo Peredeo episcopo, ut numquam nullo tempore ego aut heredes uel successoribus meis de sub tua potestate et de successoribus tuis subtragere presumamus ipsa eclesia, et omni tempore in festiuitate sancti Quirici recipere et gubernare debeamus presbitero illo qui in eclesia et plebe Sancti Martini rector et gubernator fuerit; et ut in ipsa festiuitate iuidem ipse presbiter officium et missa precare debeat et eum ad gustare, se sexto, qui ei solacii fuerint ipso officio faciendo, bene gubernare debeamus, et pleniter sine aliqua dispectione, et offerta ei medietate in ipsa festiuitate sancti Quirici dare debeamus. et si hec omnia suprascripta capitola ad me et ad successoribus meis adimpleta et conseruata non fuerint, et in aliquo a nobis disruptum fuerit per quolibet ingenio, spondeo una cum successoribus meis esse conponiturus tibi suprascripto domno meo Peredeo episcopo et ad successoribus tuis auri soledos nomero centum; et hanc cartola in sua maneat firmitate. et quod menime superius memorauimus, iam per annos quadraginta et amplius ipsa eclesia Sancti Quirici sub potestate de ipsa plebe uestra Sancti Martini pertenuit, et modo in suprascripto ordine decernimus, ut cunctis diebus debeat pertinere. Et pro confirmatione Osprandum diaconum scriuere rogauimus. Actum in Agello, ad eclesia Sancte Marie.

p. 157

  • + Ego Sundipertus presbiter in ac cartula promissionis ad me facta, sicut sopra legitur, manu mea supscripsi et confermaui.

  • Signum + manus Ferduli genitori eius consentientis.

  • + Ego Deusduna presbitero rogatus ad Sundipertu presbitero et a genitorem eius in hanc cartula me teste suscribsi.

  • + Ego Celso clericus rogatus at Sundipert presbitero et a genitorem eius in anc cartula me testes suscripsi.

  • Signum + manus Audipert presbiteri de Agello testis.

  • Signum + manus Bruninghi filio quondam Brunari de Quercito testis.

  • Signum + manus Rotchis clerici filio Solduli presbiteri testis.

  • Ego Osprandus diaconus post tradita conpleui et dedi.

182.- 190.

spektrum.GIF (657 Byte)