Textsspektrum.GIF (657 Byte)

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden (CDL 2)

Einleitung CDL 1 Originalurkunden Kopial überlieferte Urkunden Gefälschte oder verfälschte Urkunden Der Fälschungskomplex von Cremona

Einleitung CDL 2 Codice Diplomatico Longobardo

spektrum.GIF (657 Byte)

CODICE DIPLOMATICO LONGOBARDO

125. CHARTA DOTIS 126. CHARTA DOTIS 127. CHARTA DOTIS 128. NOTITIA 129. CHARTA VENDITIONIS 130. CHARTA VENDITIONIS 131. CHARTA IUDICATI 

132.-136. 137.-140.  141.-145.  146.-151. 152.-156. 157.-161. 162.-166. 167.-174. 175.-181.  
182.-190. 191.-201. 202.-208. 209.-214. 215.-221. 222.-228. 229.-235. 236.-242. 243.-253.  
254.-261.
262.-268. 269.-276. 277.-283.
284.-291.  292.- Appendice

spektrum.GIF (657 Byte)

p. 3

125.
CHARTA DOTIS.
757 ottobre, Gurgite, Pieve S. Paolo, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

  • + In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderius rege, anno regni eius primo, mense octuber, per indictione undecima; feliciter. Eonand uir deuotus tibi ecclesie monasterio

p. 4

Sancte Marie sita in loco Gurgite, ubi Leonaci abba preesse uidetur, perpetuam salutem dixit. Rerum omnium creaturarum creator Deus fecit hominem ad imaginem sue similitudinis, dans ei intellictum, et ea que futura sunt agnoscat, et de animabus suis a longe preuideant prodenter. Et ideoque ego Eonand uir deuotus offero Deo et tibi ecclesie Dei et beate Sancte Marie Dei genetrix terra mea que habere uisu sum in loco prope Tripontio, uno foscione: uno caput tene in uia publica et alio caput in terra Filimari, lato in terra que offerui sancti Petri cum ipsa fossa et alio lato in terra ipsius eclesie Sancte Marie; ipsa terra, quomodo circumdata est, in integrum. in tale uero tenore sic addi conplacui meus animus, uolo ut, dum aduiuere meruero, ipsa terra in mea sit potestate usofructuando, et post obito uero meo uolo ut ipsa terra suprascripta ad ipsa eclesia Sancte Marie permaneat potestatem. et sacerdos, qui inibi deseruire uisus fuerit, pro meis peccatis facinoribus pro me Dominum die noctuque exorare dibeat. et numquam me heredis meis contra hanc offerta seo dotalia mea ire quandoque presumat, sed in omni tempore firmum et stabilitum permaneat. et si quis contra hanc offerta mea ire tamtauerit, seo suptragi presumserit, in Dei omnipotenti occurrat iudicio, et cum Iuda traditorem habeas portionem. Et pro confirmatione Deusdona presbitero scribere rogaui. Actum Luca, in uico Gurgite, regnum et indictione suprascripta; feliciter.

  • Signum + manus Eonand uir deuotus offertor et dotator.

p. 5

  • Signum + manus Ansipert uiri deuoti testis.

  • Signum + manus Garipald uiri deuoti filio quondam Mariniani de Gurgite testis.

  • Signum + manus Lampert clerici filio quondam Gudifrid de Gurgite testis.

  • + Ego Deusdona presbiter scripsi, conpleui et dedi. 

126.
CHARTA DOTIS
.
                                       
757 ottobre, Gurgite, Pieve S. Paolo, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Desiderio rege, anno regni eius primo, mense octubre, per indictione undecima; feliciter. Ideo manifestu sum ego Eonandu filio quondam Babe de Corgite tibi eclesie Dei adque beatissimi Sancti Pauli perpetuam salutem dixi. Rerum omnium creaturarum creatur Deus fecit hominem ad imaginem sue similitudinis, dans ei intellectum, ut ea que futura sunt agnoscat, et de animarum a longe prodenter preuideant. Et ideoque ego Eonandu uir deuotus

p. 6

offero Deo et tibi eclesie beatissimi Sancti Pauli uno fuscione de terra mea quem abire uisu sum prope Tripuntio: qui uno caput tenet in uia publica, alio caput tenet in campo Filimari, uno latere tenet in terra Filictise, alio latere tenet in terra quem offereui sancti Petri; ipsa superscripta terra, quomodo circumdata est, tradedi tibi Deo eclesie Sancti Pauli in integrum. set tamen sit conplacuet animum meum, ut ipsa superscripta terra, dum aduiuere meruero ego Eonandu, in mea sit potestatem usufructuandi tantum; nam pos uiro obitum meum reuertatur ipsa superscripta terra ad ipsa Dei eclesia Sancti Pauli sit potestatem. et ipse sacerdos, qui iniuidem fueret ordinatus, pro nostris facinoribus die noctuque laudem Deo precare deueas. et qui contra hac decretionem seo dotalium mei paginola aliqui agi presumsere, in omnipotenti Dei incurra iudicium, et cum ipso abea portionem, qui tradedet Saluature. Et pro confermationem Tanipertu presbitero scriuere rogaui. Actum in uico Corgite, regnum et indictione superscripta; feliciter.

  • Signu + manus Eonandi uiri deuoti, qui hac paginam decretionis seo dotalium fiere rogauet.

  • Signu + manus Ansiperti filio quondam Asi de Corgite uiri deuoti testis.

  • Signu + manus Gheiripaldu filio quondam Marignani de Corgite uiri deuoti testis.

  • Signu + manus Lamperti clerici filio quondam Gudifrit de Corgite uiri deuoti testis.

  • + Ego Tanipertu presbitero notario scriptor pos tradita et rouorata conpleui et dedit.

p. 7

127.
CHARTA DOTIS.
                                           

757 novembre 5, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In nomine domini nostri Iesu Christi. regnante domno nostro Desiderio rege, anno regni eius Deo propitio primo, quinto die intrante mense nouembrio, indictione undecima; feliciter. In Christi nomine manifesti sumus nus Sicherad uir uenerabilis presbitero, Filerad et Alapert, quia propter Dei amorem a fundamintis uestiboli, ut uirtus admiset, in propriis territurio nostro ecclesia in honore sancti Geminiani, sancti Pauli et sancti Andree fabrire uisi

p. 8

sumus, hic prope muro ciuitati ista Lucense, ubi omnem ispem nostra posuemus, ubi et dum patrocinias ipsas Dei a domno et pontifex noster Pereteus episcopus reconditas et intromissas fuisset, auxiliante ipso Redimtor noster, iniui senedocium inistituere uidemur; et uolomus iuidem, quamuis in paruis, de res nostra unusquisque offerere, ut peregrinos adque eginos cotidie consulationem adcipiant. unde in primis omnium nus qui supra Sicherad, Filerad et Alapert offerere uidemur Deo et tibi iam dicta eclesia, qui ad nus fabrita uideris esse, casa illa qui est solario, qui nouis hic prope iam dicta ecclesia ad Paulecione abuinet, cum fundaminto ubi ipsa posita est, cum curte, orto, granario, uel omnis fabricis, cum suis edificiis, cum petras et ...... is uel arboribus uel omnia quas nouis hic in iam dicto loco ad ipso Paulecio abuinet, in integrum. et ego iam nominato Sicherad da mea substantiola in iam dicta ecclesia offerere uideor: in primis, tres incafiliorum terra mea in loco Ropta, qui est ad latere de terra Pertuli; simul et casa mea illa in loco Flabiana, ubi Machinald massario residere uisus est, cum omnia ad ipsa casa pertinente, in integrum; et parte mea de terra ad Ronco, qui est ad latere de terra Perforei, in integrum. similique et ego Filerad de mea substantia in suprascripta Dei ecclesia offerere uideor terra ad Padule, qui mihi da Filipert abuinet; et uno modiloco inter terra et uinea in Faeto, cum omnia legnamen tulendi de selua nostra in suprascripto loco

p. 9

Faeto, quantum ad ipsa uinea autilitas fueret; et uno modiloco terra ad Arno, prope Gr...; et parte mea de casa in Buellio, cum selua et terra, qui mihi da germani in sorte abuineret; et seruo uno; simul et reddito de casa in Terpiniana, qui mihi per dona dominorum regum abuinet, ubi Auduald residet, in integrum; simul et dare uideor in iam dicta eclesia iumenta, una uacca, una uitellata, uno boue, et inter capras, pecoras et porcus capitas uigenti; oleo uero omnisque annus tam ego quam heredis meus iniui dare deueamus congias tres. simul et ego Alapert in predicta Dei eclesia offerere uideor casa mea illa in loco Subgruminio, ubi Magnulo massario residet, cum ipso Magnulo et cum omnis res ad ipsa casa pertinente, in integrum; et tertia parte de oliueto meo in Uersilia, in integrum; et terra prope ciuitate ista, iscaffiliorum tres, in loco Uiniale; et uno petio de terra illa qui mihi da Aripald abuinet, in integrum; et parte mea de silua in loco qui dicitur ad Cerro, in integrum. ista omnia, sicut supra, nus propter Dei timore in predicta Dei eclesia tradere uidemur. sic tamen, protigentem Christo, taliter hanc Dei ecclesia uel sinedocio inistituere uidemur, ut ab anc die nullusque ex nos neque heredis nostrus iniui nulla inuasionem nec menuationem facere diueas, nec per nullo ingenio nullusque de nus ipsa Dei eclesia uel res eidem pertinente aliui extraneare possant, nisi quis de nus Deo seruiente iniui introire aut esse uolueret, potestatem haueas iniui introire et hauitare, et omnia in predicta Dei eclesia seruientem adque Deo placentem esse diueamus; nam, ut dixi, nulla iuidem molestationem uel deuisionem facientem. de filii uero masculini aut de heredes nostros taliter decreuimus, ut post nostro decesso,

p. 10

qui iniui introire uolueret cum rebus suis ad auitandum, tantum unum de heredis seo de filii nostros per capud haueant licentiam introire, et taliter in omnibus conseruandum sicut Deo apta sunt, et qualiter et de nostras personas superius hic esse decreuimus. ordinatione uero faciendi, tam nus quam et, post nostro decesso, qui hic de heredis nostros fuerent, nus insimul, secundum Deum placentem, comuniter et per uno consilio facere in predicto Dei sinedocio diueamus; nam nullus extraneus nec ad nullus publicis deuuluantur, nisi in omnibus filii nostrorum uel de heredis nostros, qualiter supra decreuimus. et taliter aduc hanc pagina dotalium inistituere adque firmare preuidimus, ut quis ex nos aut de heredis nostrus contra hanc pagina in alico agi presumseret, et menime hec omnia capitula conseruaueret, qualiter superius legitur, qui ad nus insertum est, conponat pars partes ad illum quis de nus hec omnia conseruaueret pena auri solidos numeros mille, et amittat predicta Dei eclesia uel omnis res eidem pertinentem; et iterum dote ista istauile permaneat. et iniui pauperos adque eginos modernos et futures temporibus consulationem accepiant, per omnisque ebdomatas animas quattuor pascentur, quia propter Dei timore taliter esse istituemus. Et hanc pagina dotalium ad inuice Dauid iscriuere rogauimus, ubi et pro confirmationem propria manus nostra signum sancte cruci fecimus. Actum Luca.

  • Signum + manus Sicherad uiri uenerabilis presbitero, qui hanc pagina dotalium fieri rogauet.

  • Signum + manus Filerad, qui hanc pagina item fieri rogauet.

  • + Ego Alapert in anhc pagina at nos facta, sicot supra legitor, manus mea propria subsscripsi.

  • Signum + manus Teudipert filio Lucifi uiri deuoti testis.

  • Signum + manus Ghispert filio Arnicauso uiri deuoti testis.

p. 11

  • Signum + manus Pertuald de Lunata uiri deuoti testis.

  • Signum + manus Gumpuli filio Infantuli uiri deuoti testis.

  • Signum * * manus Gunpert clerici filio quondam Floripert testis.  

128.
NOTITIA
.
                                                  
758 gennaio I Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ Notitia facio ego Pereteo in Dei nomine episcopus, qualiter atduxerunt Maurino et Magnouiro presbiteri cartula donationis de eglesia Sancti Prosperii quem ei facta fuerat a quondam domno Talesperiano episcopu. et ipsa cartula fecimus relegi i nostris presentiis, et exemplare, et retdedimus ipsa autentica Magnouiri presbiteri, qui in ipsa eglesia erat, quem Maurino presbitero miserat at nus. Actum est in presentia

p. 12

Iordani arcipresbiteri, Guilli presbiteri, Teuderadi presbiteri, Gaidoni presbiteri, Iohanni presbiteri, Iohannacim, Petronaci clerici, Fratelli subdiaconi, Periprandi subdiaconi, Gauseramu filio Gausperti, Rotprandi filio Cheidi, Rotchis filio Solduli, Amuli clerici, Teufridi clerici, Donnulo clerici.

Et hanc breue scripsi ego Raspert clericus, anno domni Desiderii primo, kalendis ianuaria, indictione undecima.

129.
CHARTA VENDITIONIS
.                        

758 giugno 29, Varsi.
 

Originale, archivio Capitolare di Piacenza.

+ Regnante domno nostro Desiderio uero excellentissimo rege in Italia, anno piaetatis eius in Dei nomine secondo, sub die tertio kalendas iulias, indictione undecima; feliciter. Expensum praediis rustecis, id est terra de portionem Uualderate in casale Uarissio: inter duas uias publicas et da tertio latere fine Sancti Petri et da quarto latere fine riuo Formonsolo; infra istas praenominatas finis ipseius portionem tam uites cum accessionem sua seo salicibus atque terra uacua una cum arboribus, inibi, ut supra, ipseius portionem omnia et ex omnibus

p. 13

in integrum; et siui infra praenominatas finis de sua portionem nihilum reseruauit. Eam emit mancipioque accepit Barutto uir deuotus emptur de suprascripta Uualderata honesta femina uindetrice filia quondam Arichis auri solido uno finitum praetium, sicut inter eus conuenit, pro portionem ipseius tantum infra suprascriptas finis, sicut supra legitur. Uualfrit uir honestus germanus ipseius uindedit eidem Barttani infra ipsas finis cum nominatas petiola una, qui est in longitudinem pertecas quattuor et ex trauerso hauit pertecas duas et media; ipsa petiola est de uites et uacua terrola: latere emptori da duas partes, de capite hauente Liutfrit, et de alio capite Groppo. et accepit suprascriptus Uualfrit exinde praetio ad suprascripto Baruttane conparatore auri tremisse uno finitum praetium pro ipsa petiola sicut inter eus conuenit. facta hanc mancipationem Baruttani uiro deuoto conparaturi. dubla bonis conditionibus concesserunt, ut tunc quantum eas res re meliorata ualuerit, tantum et alterum tantum dari stipolati sunt Baruttani uiro deuoto contractori et conparaturi, spopondederunt suprascriptis uinditores ad omnia suprascripta. Actum Uarissio, ad baselica Sancti Petri; feliciter.

  • + Signum + manus Ualderate honeste femine, qui hanc cartolam uinditionis fieri rogauit.

  • + Signum + manus Paschali uiri deuoti iogale ipseius in hanc cartolam consentiente.

  • + Signum + manus Uualfrit uiri honesti, qui hanc cartolam uinditionis fieri rogauit.

  • + Signum + manus Adriano uiri honesti de Mossaco exercitalis testis.

  • + signum + manus Firmino uiri honesti filii quondam Domnino exercitalis testis.

  • + Signum + manus Radoaldi uiri deuoti filii Munoaldi de Pratas exercitalis testis.

p. 14

  • + Ego qui supra Maurace uir clarissimus scriptur huius cartolae pos tradita conpleui et dedi.

130.
CHARTA VENDITIONIS
.
                            
758 settembre 25, Piacenza.

Originale, archivio Capitolare di Piacenza.

+ Regnante domno nostro Desiderius uiro excellentissimo rege in Italia, anno piaetatis eius secundo, sub die septimo kalendas octobris, indictione duodecima. Expensum praediis rusticis, id est portionem Gunderadae honestae feminae in fundo

p. 15

casalis Furtiniaco et in Mocomeria de quantumme in ipsus casalis hauere uidentur ex sucessione parentum, cum curtiuo, campis, pratis, uineis, seluis, cultum et incultum, simul cum arboribus et usum potei in integrum. Eam emit mancipioque accepit Heldepert uir deuotus filius quondam Laurentino de suprascripta Gunderada honesta femina Romana mulier, una cum uolumtate et consenso Domnini iucalis ipseius, auri solido uno et medio tremisse. petit idem Gunderada honesta femina uendetrex, et omnem praetium placitum et defenitum in praesenti accepit, sicut inter eos conuenit, ut supra legitur, auri solido uno et medio tremisse, et insuper una petzola de terra araturia in fundo Carpeneto, ex ipsa petzola in integrum, pro suprascripta portione Gunderade honeste femine in fundo casalis Furtuniaco et in Mocomeria. et illa petzola de terra araturia in Carpeneto, de quantum in ipsus casalis hauere uidentur ex successione parentum, cum curtiuo, campis, pratis, uineis, seluis, cultum et incultum in integrum, est sito in territurium Placentinum, inter adfinis: ab ipsa portione ipseius parentis uel consortis ipsius uendetrici et ipsius emturi, si quis alii adfinis sunt. et nihel sibi iniui uendetrex reseruauit. facta hanc mancipationem Heldepert emturi uel ab eius heredis. dupla bonis condicionibus concesserunt, ut tunc quanti ea res re meliorata, rei extimatione, ualuerit, tantum et alterum tantum dari ipsa uendetrex aut eius heredibus stipulata est ipsius conparaturi, spopundit Gunderada uendetrex ad omnia suprascripta. Actum Placentia.

  • + Signum + manus Gunderadae honestae feminae Romana mulier filia quondam Godepert, qui hanc cartulam uinditionis fieri rogauit.

  • + Signum + manus Domnini uiri honesti iucalis ipseius consentiens ad omnia suprascripta.

p. 16

  • + Signum + manus Theodelais uiri deuoti calecarii testis.

  • + Signum + manus Umpert uiri deuoti de Ueriano testis.

  • Signum + manus Garimund uiri deuoti monetarii testis.

  • + Ego Rotchis uir clarissimus uhic cartulae uinditionis rogatus ad Gonderada honesta femina et Domnino iocalis testis suscripsi.

  • + Signum + manus Carelli uiri deuoti filii Pascali testis.

  • + Ego qui supra Peredeo clarissimus presbiter scriptur huius cartulae post tradita conpleui et dedi.

131.
CHARTA IUDICATI
.                          

758 ottobre, Lucca.

  p. 17

  Copia del sec. VIII, archivio Arcivescovile di Lucca.

  + In nomine domni Dei et saluatoris nostri Iesu Christi. regnante piissimo domno nostro Desiderio rege, anno regni eius secundo, mense octubrio, per indictione duodecima; feliciter. Certus sum ego Ariprandus clericus filio quondam Aricausi, quia bono animo tractaui memetipsum aliquid despensare de rebus meis pro remedium anime me, ut post ouito meo non iniudicata remaneat; et modo desposui aliquid iudicare, sicut et de presenti ad me per presentem paginam in Dei nomine ita et factum est. modo uero primis sic decerno atque instituo, ut, dum aduiuere meruero, omnia et in omnibus rebus meis in mea sit potestate iterum iudicandi et faciendi ex omnibus quid aut qualiter uoluero; post decessu uiro meo, quidquid ex omnibus rebus meis non donata aut non uinduta aut non iudicata remanserit, uolo ut in omnibus sit in potestate eclesie Sancti Thome, ubi Siluerad presbiter rector esse uidetur, et in eclesia Sancti Petri in Oliueto, ubi Gaipert presbiter preesse uidetur, et in eclesia Sancti Quirici idem in Oliueto, ubi Iohannis

p. 18

presbiter rector esse uidetur, uel de suprascripte eclesie rectoribus qui iuidem pro tempore fuerint, ut cunctis diebus ipsas res in potestate de predictas eclesias esse debeant, ut mihi mercis et retributio pro hoc a Domino bona facta sit. sic tamen, ut homenis qui in casas massaricias meas nunc presenti habitant, qui mihi aliquid pertenuerunt aut perteneunt, aut eorum filiis uel nepotes, uel quis ex eorum germine procreati fuerint uel procreati sunt, per uno queque anno persoluant redditum case ubi resedierit, sicut est consuetudo, in suprascriptas eclesias; nam nullus nullo tempore angarias uel quolibet scuphias in iam dictas eclesias facere debeant. et si quis rector de predictas eclesias ad suprascripti homenis aliquid superposuerit, aut subtraxerit, aut foris expellere quesierit, aut angaria aut quolibet scuphia superposuerit, hoc instituo, ut, si prouatum fuerit, tunc ab illo die omni tempore tertia portione de ipsa casa, cum tertia portione de omnes res pertenente ad ipsa casa, in prefinito donata et cessa sit illi homini cui aliquid, ut supra dictum est, superpositum fuerit. et Bando frater meus habeat ex rebus meis portionem meam de casas uel res quas hauire uidemus in Contrune; et in hoc sit sibi contentus. et hec omnia, qualiter superius legitur, quod ad me institutum et iudicatum uel offertum est, omni in tempore firmum et stabilitum debeat permanere; et neque ad me neque ad heredibus meis neque ad nullus genus hominum posse disrumpi. et si quis disrumpere presumpserit, non posset, set Dei incurrat iudicium; et quod hic ad me decretum est, sic firmum permaneat in euo. Et Osprandum diaconum scriuere rogaui. Actum Luca.

  • Signum + manus Ariprand clerici, qui hunc iudicatum et donationem fieri eliget, et propter neglegentia usui sui manibus suis propriis menime potuit subscriuere, tamen signum sancte crucis manibus suis fecit.

p. 19

  •   + Ego Gauseramus clericus rogatus ad Ariprand clerico in hanc cartula, sicut supra legitur, me teste suscribsi.

  • + Ego Ospert diaconus rogatus ad Ariprand clerico in hanc cartula, sicut supra legitur, me testis suscribsi.

  • + Ego Ostripert presbiter rogatus ad Ariprand clerico in hanc cartula, sicut supra legitur, me testis suscribsi.

  • + Ego Clarissimus clericus rogatus ad Ariprand clerico in hanc cartula, sicut supra legitur, me testis subscribsi.

  • + Ego Uuarnipert clericus rogatus ad Ariprand clerico in hanc cartula, sicut superius legitur, me testis suscribsi.

  • + Ego Fratellus subdiaconus rogatus ad Ariprand clerico in hanc cartula donationis, sicut supra legitur, me testis suscribsi.

  • + Ego Periprand subdiaconus rogatus ad Ariprand clerico in hanc cartula donationis, sicut supra legitur, me testis suscribsi.

  • + Ego Osprandus diaconus suprascriptus scriptor quantum in autenticum inueni exemplaui, nec plus addedi, nec menime scripsi.

132.- 136.

spektrum.GIF (657 Byte)