Textsspektrum.GIF (657 Byte)

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden (CDL 1)

Einleitung CDL 1 Originalurkunden Kopial überlieferte Urkunden Gefälschte oder verfälschte Urkunden Der Fälschungskomplex von Cremona

Einleitung CDL 2 Codice Diplomatico Longobardo (2)

spektrum.GIF (657 Byte)

Originalurkunden

23. - 49.

51. CHARTA OFFERSIONIS 52. CHARTA VENDITIONIS 53. CHARTA DE ACCEPTO MUNDIO 54. CHARTA DONATIONIS 55. CHARTA PROMISSIONIS 56. CHARTA VENDITIONIS 57. CHARTA PROMISSIONIS 58. CHARTA DONATIONIS 59. CHARTA DONATIONIS 60. CHARTA VENDITIONIS 61. CHARTA CONFIRMATIONIS 62. CHARTA ADFILIATIONIS 64. CHARTA VENDITIONIS 66. CARTA VENDITIONIS 68. CHARTA VENDITIONIS.

69.- 89. 90. - 103.   104. -124.

spektrum.GIF (657 Byte)

51.
CHARTA OFFERSIONIS.

732 agosto, Lavaiano.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

p. 172

+ In nomine domini Dei saluatoris nostri Iesum Christi. regnante domno nostro Liutprand rege, anno regni eius uigensimo, per indictione quinta decima; feliciter. Ideo Deo autorem constat me Baronta, Auderat fratres germani qui pro mercide et remedio anime patri nostro uel barbani nostri Ursoni et Ghisolf, qui fuet barbane nostro, uel mercide anime Barontani et Auderat uel de nostris eridis damus et tradimus uinea nostra propria plus minus ordinis uigenti et duo ad beata sancta Maria offerimus, qui genetrige Domini nostri, in talem tenore, ut qui pos nostro ouitum presuiteratum in casa Sancte Marie tenuere, semper nouiscum sia, ut licentiam aueas omo noster per ipsa uinea transsire ad alia uine nostra. et de ipsa offerta semper securus possedeas ipsa uinea cum homnis edificia suas. et facias comodo placueret qui ad ipsa Sancta Maria per fide seruire dignus est. Actum in Laueriana, per mense augusto, indictione et regnum suprascriptum; feliciter.

  • Signum + manus Baronte uiri deuoti, qui pro mercide patris uel barbanis suis seo et sua anima et de germano suo Auderat offerse.
  • Signum + manus Auderat consentiente fratris suis.

p. 173

52.
CHARTA VENDITIONIS.   

735 gennaio 19, Vianino (Borgo S. Donnino).

Originale, archivio Capitolare di Piacenza.

+ Regnante domno nostro Liutprand uiro excellentissimo rege in Italia, anno piaetatis eius uiginsimo tertio, sub diae quarto decimo kalendas februarias, indictione tertia; feliciter. Expensum predeis rustecis, id est terra frascario in casale Cauallionano inter riuo Lappaniacco et Ropina decim pertecas legitimas et decim pedis cum uigenti quattuor pertecas in longitudine. Eum

p. 174

emit mancepio quid accepit Romoald presbiter ex saccolo baselice Beati Petri apostoli situm Uarsio de Gudemone uiro honesto uinditure auri tremisse nomero duos et tres portionis de tremisse. Crespolus germano suprascripto Gudemoni uindedit in ipso loco perteca una, de lato est pedis duos, cum uigenti quattuor pertecas in longitudinem; et accepit precio ab empture quarta parte de tremisse. Munari filius quondam Gemmolo uindedit in ipso loco media iuge, et accepit precio ab Romoald presbitero conparatore auri medio solido. Gudoald filius Gebareni et Hosdeleua consoprinis uindederunt in ipso loco iuge una, et acceperunt precio ab emptore auri solido uno. Uuilliari uir honestus uindedit in ipso loco, filius quondam Uuilliemoni, quattuor pertecas legitimas cum uigenti quattuor in longitudinem, et accepit precium ab empture auri tremisse uno. Theodus uir honestus filius quondam Magioloni uindedit perteca una legitima cum uigenti quattuor in longitudinem, et accepit exinde precio ab emptore quarta parte de tremisse. Natale uir honestus filius quondam Uitali gener quondam Thomaciolo uindedit in ipso loco perteca una legitima cum uigenti quattuor in longitudinem, et accepit precium ab empture quarta parte de tremisse. petit idem suprascriptis consortis et uindituris, et omnem precium placitum et definitum in presenti acceperunt, sicut inter eus conuenit, pro suprascripta terra frascario in casale Cauallionano inter riuo Lappaniacco et Ropina, sicut soperius legitur. facta hanc mancepationem Romoald presbitero uel ab sucessoribus eius. dubla bonis conditionibus concesserunt, ut tunc quanto ea res re meliorata ualuerit, tantum et alterum tantum dari stipolati sunt Romoaldi presbitero contracturi et conparatori, spopundederunt suprascriptis uindituris ad omnia suprascripta. Actum Uianino ad baselica; feliciter.

  • Signum + manus Gudemoni; signum + manus Crispoloni; signum + manus Munareni; signum + manus Gudoaldi; signum + manus Hosdeleuae honestae feminae;

p. 175

  • signum + manus Uuilliareni; signum + manus Theodoni; signum + manus Natali uiri honesti uindituris, qui hanc cartolam uinditionis fieri rogauerunt.
  • + Signum + manus Altegiano filio quondam Uualtareni uiri honesti exercitalis testis.
  • + Signum + manus Paschali uiri honesti filio quondam Ualentino exercitalis testis.
  • + Signum + manus Eldoloni filio quondam Uuilliareni uiri honesti exercitalis testis.
  • + Signum + manus Faustiniano filio quondam Iustiniano uiri honesti exercitalis testis.
  • + Rustecus clericus uhic cartolae uenditionis rogatus a suprascriptis uendetoris teste suscripsi.
  • Ego qui supra Maurace uir clarissimus scriptur huius cartolae pos tradita conpleui et dedi.

53.
CHARTA DE ACCEPTO MUNDIO.   
735 gennaio 30, Campione (Como).

Originale, archivio di Stato in Milano.

p. 176

+ In Christi nomine, rignante domno nostro Liutprand uiro excelentissimo rige, anno rigni eius uigisimus tertio, tertio kalendas februaria, indictione tertia; feliciter. Scripsi ego Lazarius uir religiosus clericus basilice Sancti Iohannis Aniasce hoic cartola de accepto mundio, rogadus et pedidus ad Iohannace uiro deuoto filios quondam Laurenti conmanente in uico Cadelo. Costas it accepisse, secudi et in prisentia coram testium et accepet ad te Sigherado et ad Arichisso germanis accepit auri solidos nomero duos et uno trimisse feoidum pretio mundium pro mancipio numine Scolastica filias Laurenti, et ipsa mancipio Ursio sibi conioge duxe. et repromitto me ego qui supra Iohannaci ipsa suprascripta Scolastica sorure mea ab omne homine defensare et de puplico et de omne homine; et si minime defensare poduaerimus aut ego aut meis haerites ipsa suprascripta Scolastica, tunc uiro conpuna ego Iohannaci aut meis haerites ad uus Sigherad et Arighisso et ad uestris haerites duplo mundium uel mancipio aut cum agnitione eius; et cartola de accepto mundio in sua maneat firmidatem, stipulatione sponsione sollemni interposido. Facta cartola in fundo Campiliunis, diae, rigni et indictione suprascripta; feliciter.

p. 177

  • Signo + manus Iohannaci, qui hanc cartola de accepto mundio fiaere rogauit et ei relecto est.
  • Signo + manus Petrunis de Blixuni uir deuoti testes.
  • Signo + manus Oduni de Morcaino uiri deuoiti testes.
  • Signo + manus Dominici de Cadelo uiri deuoti testes.
  • + Ego qui supra Lazarius uir religiosus clericus rogadus ad Iohannace scripsi et supscripsi, pus tradida conpliui et dedit.

54.
CHARTA DONATIONIS.   
735, Varsi, Piacenza.

Originale, archivio Capitolare di Piacenza.

p. 178

Regnante domno nostro Liutprand uiro excellentissimo rege in Italia, anno piaetatis eius ..., .. diae mense ..., indictione ...; feliciter. Baselice Beati Sancti Petri apostoli sitam Uarissio, ubi in Dei nomine Romoald uir uenerabilis presbiter custus et domnus praeesse uidetur. Ego Ianuario uir honestus donator tuus praesens praesentibus dixi: nocesse est nos semper illa agere unde in hoc et foturo secolo aput omnipotente Domino maxima mercis adorisi. Ideoque dono atque cedo ad suprascripta baselica pro missa et luminaria mea, id est terrola in casale Cauallionano iuge nomero una in una tabola, qui est frascario, et est latere da duabus partibus suprascripto Romoald presbiter, quod de Munarene et Uuilliarene emit, et de utraque capita quoerente riuo; quatinus ab hodierna die ipsa iuge a suprascripta baselica uel ab eius costodibus sit potestatem futuri temporibus cannonico ordine hauendo et disponendo pro missa et luminaria mea uel de genituris meis. et non mihi leceat exinde amplius nolle quod uolui, sed qualiter a suprascripta baselica a me concessum est, me inuiolauiliter conseruari. Actum ad suprascripta baselica; feliciter.

  • + Signum + manus Ianuario uiri honesti donatori filio quondam Paulino, qui hanc cartolam donationis fieri rogauit.
  • + signum + manus Theodoni filio quondam Magioloni uiri honesti exercitalis testis.
  • + Signum + manus Bertoni filio quondam Antonino uiri honesti exercitalis testis.
  • + Rustecus clericus uhic cartolae donationis rogatus ab Gennario teste suscripsi.
  • + Ego qui supra Maurace uir clarissimus scriptur huius cartolae pos tradita conpleui et dedi.

p. 179

55.
CHARTA PROMISSIONIS.   
736 marzo, Toscanella.

Originale, archivio di Stato in Siena.

+ In nomine domini Dei saluatoris nostris Iesu Christi. regnante dominis nostris uiri excellentissimis regibus, anno regni eorum domno Liutprando anno uicensimo quarto et domno Hilprando anno primo, mensis martio, per indictione quarta;

p. 180

feliciter. Placuit igitur adqe bona boluntatem conuenit inter Faichisi seo Pasquale fratris germani filii quondam Beninato, qui fuet aldio uestrum Sancti Saturnini, nec non et Mauru uir uenerabilis presbiter et abbas monasterii uel concta congregatione Sancti Saturnini, una cum bolumtate et consensu Gausualdo, Oportuno et Perideo conditori de ipso munasterio; tu predictu Pasquale et Faichisi in casa Sancti Saturnini resedire diueas in Diano casa uel in omni res patris nostro quondam Ueninato, qua manifestun est quod de liuera mater nati sumus, et de istato nostro nulla condicione bouis lo rediuibamus, nisi tantum bouis de ipsa casa uel omni res patris nostro uuarcinisca facere diueamus, sicut bouis pater nostrun quondam Beninato usum facere fuet, ad pratum sicandi, stabulum faciendum in uia, ubi nouis opum fueri, sicut unum de uuarcini uestri, nam nulla alia superpositam nouis inponatur, nisi sicut iam dicto quondam Ueninato pater nostrum usum facere fuet. et, sicut minime credinus, si nos Pasquale et Faichisi uel nostros heredes de ipsa casa exire uoluerimus, aut ipsas uuarcinia facere minime uoluerimus, exeamus bacui et inanis; et insuper conpunamus pine nomini auri solidos uigenti. et si nos Maus presbiter et abbas uel posteris nostris bouis aliqua superinpunere uoluerimus, aud de ipsa casa bos minare boluerimus, sine uestra culpa, exeatis cum omnem res mouilem, et conpuna bouis auri solidos uigenti. Unde hec uiro duas cartula pari tinore Tachinolfu acolitum ambas partis conscribere rogauimus. Actum Tuscana, indictione suprascripta; feliciter.

p. 181

  • Signum + manus Pasqualii uiri honesti promissori, qui hanc cartula fieri rogauit.
  • Signum + manus Faichisi germani eius, qui hanc cartula promissionis fieri rogauit.
  • Signum + manus Astolfo uiri deuoti testis.
  • Signum + manus Maurutzolo filiu quondam Massoni testis.
  • Signum + manus Ermiteo uiri deuoti testis.
  • signum + manus Grisoni uiri deuoti testis.
  • + Ego Tachinolfu acolitus scriptor, quam pos tradita conpliui et dedit.

56.
CHARTA VENDITIONIS.   
736 marzo, Luni.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

p. 182

+ In nomine domini Dei saluatoris nostri Iesu Christi. regnantes domno nostro Liutprand uiro excellentissimo rege, anno regni eius uicensimo quarto, et precellentissimo nepote eius domno nostro Hilprand rege, anno primo, mense martio, indictone quarta. Constat me Lupo uirum honestum uinditorem filio quondam Audoald abitature castello Uffi, ideo hac die uindedissit et uindedit, tradedissit et tradedit uobis domno Uualpert gloriosissimo duci per misso uestro Fusio, id est: casa ubi manere uideor, seruis, ancillas, uineis, campis, siluis, cultum adque incultum, mobile uel inmobile; omnia et ex omnibus de quantum ad manum mea habere uisus sunt, integrum uobis tradedit. et suscepit ad uos domno Uualpert gloriosissimo duci per misso uestro Fusio pretium placitum et definitum auri soledos uigenti tantum; quatinus de meo exiuet dominio, et in uestra cui supra tradedimus esse potestatem possedendum, quod ab udierna die abeas, teneas, adque possedeas, et ad tuos posterus derelinquendum liueram habeas potestatem. et, quod non credo, si ego Lupo uir honestus uinditor seu heridibus meis aut qualiuet soposita persona uobis ipsa uinditionem subtragere uoluerit, et uobis eam menime defensare non potuerimus seu heridibus meis, conponat uobis uel ad heridibus uestris dubla conditionem, meliorata rem; et cartula uinditionis meae in sua permaneat firmitatem. Quem uiro cartulam uinditionis meae Deodaci notarium scriuendam rogaui, et subter manum mea propria signum sanctae crucis fecit, et testis ut subscriuerent uel signa faceret conrogaui. Actum in Lunensem ciuitatem, in mense suprascripto, per indictione suprascripta. quarta.

Signum + manus Loponi uiri honesti uenditoris, qui cartulam fieri rogauit.

p. 183

  • Signum + manus Theutpert uiri magnifici filio quondam Perdrichis de Luca testis.
  • + Istefanacis uir clarissimus ciuis Lunensi rogatus ha Lupune uiro honesto uindeture, sicut superius legitur, testis suscripsi, et eum signum facientem uidi, uel ipso pretio in presenti dare uidi auri soledus uiginti.
  • + Barsucis uir clarissimus ciuis Lunensis rogitus a Lupune uiro honesto uinditure, sicut superius legitor, testis suscripsi, et eum segnum facientem uel ipso pretium auri soledus .xx. in presenti dare uidi.
  • + Ego qui supra Deodaci notarius scritptor huius chartule uinditionis, quam pos tradita conpleui et dedi.

57.
CHARTA PROMISSIONIS.   
735 giugno, metà c. -736 maggio, metà c., Chiusi?

Originale, archivio di Stato in Siena.

p. 184

+ In nomine Domini. Placuit adque conuinet in Tasulu centinarius et Pertulu, qui Baruccio, ut resedire diuea suprascriptu Baruccio in casa Tasulo in fundo Agelli, in tertiam pars de uncia una, et persolbat ei angaria tertiam septimana, de uinea facta tertia mensura, de quod plantaueri quarta mensura, in Dei natale panis duo et parum pullis et in Pasca similiter, et unum pecum si abueret; et quodcumque paraueri aut cumparaueri, dum in ipsa casa sideri, in ipsius sit potestatem et illius reuolbatur cuius et casa est. si exinde exire uolueris, cum tantum exeat quantum adduxet ipse aut fili eius; et si eum Taso aut filiis eius menare uolueris, exeas cum medietatem de omnem res mouile. Quem uiro conuenentia ego Bonefatius rogatus a partibus in duabus cartule uno tenure scripsi. regnante domnis nostris Liutprand et Helprand, anno uicisimo quarto et primo.

  • Signum + manus Pertulo promissuris.

p. 185

  • Signum + manus Laduini sculdahis testis.
  • + Ego Aluini me testi subscrisis.
  • + Ego Gidilapus testis subscripsi.
  • + .............
  • ............

58.
CHARTA DONATIONIS.   
736 maggio metà c., Sovana.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

p. 186

+ In nomine domini Dei saluatoris nostri Iesu Christi. regnante domini nostri Liutprand et Hilprand uiri excellentissimi rigis gentis Langobardorum, anno regni eorum .XXIIII. et secundo, per indictione nona; feliciter. Et ideo Deo auctore constat me Anuald uirum deuotum donasset et donauemus, concessisse et concessemus tiui Anecardo uiro uenerabili presbitero germano meo homnem res mea quidquid ad manus mea abire uisus fuit, quarta portionem quem mihi da fratris meis contigit; homnia et in homnibus tibi Anecardo presbitero germano meo concessus sum can sis mancipiis, tam in ciuitate quam extra ciuitate, uineis, pratis, pascui, siluis, salectis, pumiferis, fructiferis, diuersis territuriis, mouile uel inmouile sesseque mouentebus; homnia et in omnebus tiui qui supra Anecardo presbitero concidemus possedendum. et neque a me suprascripto Anuald neque ad qualiuet homine numquam ullo tempore aueatis generata molestia de suprascripta dona nostra. et suscepi ego Anuald ad te suprascripto Anecardo presbitero germano me launchild tam in auro quam et in panno ualientem insimul soledos uiginti, ut ipsa donationem nostra firma et stauilita permaneat. et quidquid de ea facere uolieris, in tua sit potestate, et ad nullo hominem abeatis generata molesti; set homni in tempore, sicut superius legito, stauilitum permaneat. Quam uiro cartula donationis ad nus facta Ciacio notarium scriuere rogauimus. Actum in Suana, mense magio, idictione et regnum suprascriptum; feliciter.

  • Signum + manus Anuald uiri deuoti donatori hanc cartulam fieri rogaui.
  • Signum + manus Ansuald uiri deuoti exercitalis testis.
  • Signum + manus Aufrid uiri deuoti gasindi testis.
  • Signum + manus Gaidilapo uiri deuoti exercitali testis.
  • Ego Ciacio uir clarissimus notarius scriptor huius cartule pos testium rouoriationem conpleui et dedi.

p. 187

59.
CHARTA DONATIONIS.   
736 dicembre 16, Varsi.

Originale, archivio Capitolare di Piacenza.

+ Regnante domni nostri Liutprand et Hilprand ueri excellentissimi regis in Italia, anno piaetatis eorum uiginsimo quinto et secondum, sexto decimo diae mense dicembris, indictione quinta; feliciter. Baselice Beati Sancti Petri apostoli sitam Uarissio, ubi in Dei nomine Romoald uir uenerabilis presbiter custus et domnus praesse uidetur. Ego Ansoald uir honestus una cum coniuge mea Theotconda uhnesta femina famolis et donaturis tui praesentes praesentibus diximus: magnum praemmium credimus esse, qui de suis ueribus in quo ualuerit, in locis sanctorum offerri disposuerit, sicut nos diuina eloquia instruet dicens: qui in hoc secolo dat parua, in sancta diae remissionis accepit magna, pro terrena celestia, et pro temporalia sempiterna. Quapropter donamus atque cidimus a suprascripta sancta hecclesia, id est terra aratoria in suprascripto

p. 188

casale Uarissio prope laco, petzas duas hauente ambabus insimul per mensura iugis duas; inter adfinis, ab illa maiure petza: da una parte heredis quondam Godiliani et de alia parte heredis quondam Aureliano, da tertia parte heredis quondam Marioni, da quarta parte hauente Paulini; et ab illa alia petza: da duabus partibus heredis suprascripto quondam Godiliani, da tertia parti suprascripto Paulino, caput tenente in riolo qui exeunt de Funtana Uiua; quatinus hab hodierna die ipsa terra iugis duas a suprascripta ecclesia uel ab eius costodibus sit potestatem foturi temporibus connonico ordine hauendo et disponendo pro missa et luminaria nostra. et nobis exinde non leciat amplius nolle quod uolomus; sed, qualiter soperius legitur, nos inuiolauiliter conseruare. Actum a suprascripta ecclesia; feliciter.

  • + Signum + manus Ansoaldi uiri honesti, qui hanc cartolam donationis fieri rogauit.
  • + Signum + manus Theotcondae honestae feminae qui hanc cartolam donationis fieri rogauit.
  • + Signum + manus Munoaldi de Prata uiri honesti exercitalis testis.
  • + Signum + manus Paulini uiri honesti de Acolasio exercitalis testis.
  • + Signum + manus Gudoloni de Flaciunolo uiri honesti exercitalis testis.
  • + Ego qui supra Maurace uir clarissimus scriptur huius cartolae pos tradita conpleui et dedi.

p. 189

60.
CHARTA VENDITIONIS.  
737 marzo 17, Vianino (Borgo S. Donnino).

Originale, archivio Capitolare di Piacenza.

+ Regnante domni nostri Liutprand et Hilprand ueri excellentissimi regis in Italia, anno piaetatis eorum uiginsimo quinto et secondum, sub die sexto decimo kalendas abrilis, indictione quinta; feliciter. Expensum praediis rustecis, id est terra in casale Cauallionano, petza una de campo, qui est in longitudinem pertecas tregenta noue et ex trauerso pertecas duodicem: latere casale Uianino, de utraque capita quoerente riuoras, et ex alio latere empturi Eam emit mancipioque accepit Romoald uir uenerabilis presbiter ex saccolo baselicae Beatissimi Petri apostoli situm Uarisso de Munarene uiro honesto filio quondam Gemmolo auri tremisse quattuor. suprascriptus

p. 190

Munari et Mauro seo Crispolus germanis uindederunt io ipso casale Cauallionano petza una similiter de campo, qui est in longitudinem pertecas uiginti quattuor et ex trauerso hauit pertecas quindicem: latere empturi da duabus partibus, de utraque capita suprascriptas riuoras. et acceperunt suprascriptis uindituris exinde praetio a Romoaldo uiro uenerabili presbitero auri tremisse quattuor: Manari tremisse duos pertecas octo, Maurus tremisse uno pertecas quattuor, Crispolus tremisse uno pertecas tris. petit idem suprascriptus uinditor, et omnem praetio placitum et definitum in praesenti acceperunt, sicut inter eus conuenit. facta hanc mancipationem Romoaldi uiro uenerabili presbitero conparatori. dubla bonis conditionibus concesserunt, ut tunc quanto ea res re meliorata ualueri, tantum et alterum tantum dari stipolati sunt Romoaldi uiro uenerabili presbitero contractori et conparatori, spopondederunt suprascriptis uindituris ad omnia suprascripta. Actum Uianino, ad baselica; feliciter.

  • + Signum + manus Munareni uiri honesti, qui hanc cartolam uinditionis fieri rogauit.
  • + Signum + manus Mauroni; signum + manus Crispoloni uiri honesti germanis, qui hanc cartolam uinditionem fieri rogauerunt.
  • + Signum + manus Munoaldi de Prata uiri honesti exercitalis testis.
  • + Signum + manus Munoaldi de Uetoriano uiri honesti testis.
  • + Signum manus Baruttoli uiri honesti ferrario exercitalis testis.
  • + Ego qui supra Maurace uir clarissimus scriptur huius cartolae pos tradita conpleui et dedi.

p. 191

61.
CHARTA CONFIRMATIONIS.   
737 marzo, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

+ In nomine domini Dei et saluaturi nostri Iesu Christi. regnante domno nostro Liutprand uir excellentissimus rege et at Deo cunserbato, anno pietati regni eius Deo propitio .xxv., mense martio, idem et domno nostro Helprand iuuante Deo rege, anno secundo, per indictione quinta; feliciter. Manifestu sum ego domnus Uualprand episcopus,

p. 192

cunsideraui Dei timure et remedium anime me seo et seculi stius seditionem et pro facinoris meis ut in foturum animam meam remedium cunsequator, tractaui quomodo me ante tribunal iudicii quasuis in modicum saluare possim, e cogitaui in memedipsum, siquod dicet in euangelio, quia quid prodeest hominis, si uniuersum mundum lugretor, et anime uero sue detrimentum patiator? Propterea aublactatum est meus animus et rememoratu sum eo quod multas et inumerauilis serbitias quas quondam Barucio presbitero in eclesia Beati Sancti Martini uel in obis in uita sua ostendere uisus fuet, ipse bona fedilitas adcomodauet meus animus, ut alico beneficio ostendere debuissim in filio eius. et ideo ego qui supra domnus Uualprand in Dei nomine episcopus una cum omnibus sacerdotibus meis uel filii eclesie, bonum omniorum animo consentiente, do, duno, trado, cedo, mancipo et ad perpetuam fermitatem cunfermo in te Filipert clerico filio epseius Barucioni, id est omnem cunquisitionem quondam genituri tuo, quas de ribus sancte eclesie per anticessoris meis cunquiset per qualiuet ingenio et possidet usque in diebus uite sue, qui in hanc domo sancte eclesie ante nos fuerunt tam per nos et, iam dixi, per qualiuet ingenio quem cunquirere potuet de ribus sancte eclesie; et aduc quod memoriter memorauimus, id est: uinea in Septuria et casa iuidem qui redditus facet Gaifrid presbiter et Filipert, et uinia subtus Gruminio cum siluis, uergariis, cultis et incultis, et duo modiorum terrula et scafilio uno in loco Merao, duo modiorum terra quod dedet quondam

p. 193

bone memorie Ursu Panci, uno modiloco ipsius Barucii pro missa sua et alio pro sepulcro suo, duo modiorum terra in Fabruro quod cunparare uisus fuet da serbus sancte eclesie. et, iam superius dixi, omnia et in omnibus cunquisitionem genituri tuo tibi Filipert uel ad eridibus tuis tranfundo in integro possedendum, ita ut ab hodierna dies securiter possedeas tu uel filiis tuis, et nec ego qui supra domnus Uualprand episcopo, nec qui post me uenturus fueret in hanc domo sancte eclesie, nec nullus sacerdus Lucane huius eclesie sta omnia, quod superius legitor, resubtragi presumet; set in omni tempore fermum et stauilitum permaneat. et quod ad me supra cuncessa uel cunfermata sunt, ita ut a nullo hominem nulloque tempore tibi aliqua inuasionem facere posset, set magis rouoretor ipsa pagina in suo uigure et in tua potestatem sine omnem inpedimentum inimici, iuuante dominum Iesum Christum. et quis quando quandoque tempore te qui supra Filipert uel heridis posterisque tuis post meo decesso ire aut retrahere presumseret, in Dei omnipotens incurra iudicium, et ab ipso beato sancto Martino uel ab omnibus uertutibus sanctorum reatus recedat, et faciendi nulla aueat potestatem resubtrahendi. Quam uero pagina cunfermationis et ad Gaudentius quamuis indigno presbitero meo scriuere precipi, ubi etiam et subter pro cunfermationem manibus meis una cum sacerdotibus meis signa sancte croci feci, et testibus nubilibus sacerdotarum tradedi roborandum, sub stipulatione sponsione sollemnique interposita. Actum Luca.

  • + Ego Uualtprand in Dei nomine episcopus in hanc cartula donationis facta in Filipertu clerico nostro et a me iussa scribta una cum consenso omnium sacerdotum proprias manus meas suscribsi et confirma et scriuendo tradedi.
  • + Ego Gaifrid presbites ex iussione domni Uualprandi

p. 194

episcopus in as pagina donationis facta in Filoper clerico, sicot superius legitor, consensi et propria manu suscripsi.

  • + Ego Theopingtus arcidiaconus in hanc pagina cunfermationis facta in Filipert cunsensi et suscripsi.
  • + Ego Gallus diaconus in hanc pagina cunfermationis facta in Filipertu bono animo meo consensi et suscripsi.
  • + Ego Leonaci uir uenerabilis presbiter in hanc pagina cunfermationis facta in Filipert bono animo meo cunsensi et suscripsi.
  • + Ego Iordanni uir uenerabilis presbiter in pagina cunfermationis facta in Filipert bono animo meo cunsensi et suscripsi.
  • + Ego Siluerat uir uenerabilis presbiter in pagina confirmationis facta in Filipertu bono animo meo consensi et suscripsi.
  • + Ego Rachipert diaconus in pagina confirmationis facta in Filipert bono animo meo consensi et suscripsi.
  • + Ego Petrus diaconus in hanc pagina confirmationis facta in Filiperto bono animo consensi et subscripsi.
  • + Ego Uualdifrid diaconus in hanc cartula confirmationis facta in Filiperto bono animo consensi et suscripsi.

62.
CHARTA ADFILIATIONIS.   
737 aprile, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

p. 195

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Liutprand uiro exellentissimo rege, anno felicissimo regni eius vicensimo quinto, et domno nostro Elprand excellentissimo rege, anno secondo, mense aprile, indictione quinta; feliciter. Dolcissimis nobis sempre et in bonis omnibus nominando te Sichiperte, Causule et Sichifridi uiri deuoti germani filii quondam Rothari optiui filiis meis; Filimari uir deuotus filio quondam … aturi. Prouita legum bene sanxit antiquas forensis contemplationem iustum arbitrum in quibus placitum fueret digno moderamine suscepiat paruulum, ut ille qui non habet defensoris. Necessarium est mihi Filimari inquirere illas personas te Sichiperte, Causule, Sichifridi uiri deuoti, qui mea Filimari uel de rebus meis necessitate nutrire seo defensare debeas. et ideo ego Filimari uir deuotus contuli in uos qui supra Sichiperte et Causule, Sichifridi omnes paruulitate rebus meis quem habere

p. 196

uisus sum in loco qui uocitaur in Cerqueto, parte liuera mea, tam casa, terra, uinea, selba, cultum et incoltum; omnia et in omnibus parte mea ad me pertenente. sic tamen addedet animus meus Filimari, dum hec aduiuere meruero ego aut filiis meis, uos qui supra Sichiperte, Causule et Sichifridi, ut uos semper de nos mercedem habere debeatis, sicut usque actenus tempus semper habuestis, ita ut hab hodierna die habeatis, teneatis et possedeatis tam uos qui supra seo filiis heredis uestris; et numquam ego Filimari aut nullo erede meo uos de ipsas res in alico molestare debeas, set cunctis diebus uos qui supra quieti sine omnem intentionem ualeatis possedere. Quam uiro confirmationis pagina Aut ... notario scribendam rogaui. Actum Luca, regnum et indictione suprascripta; feliciter.

  • Signum + manus Filimari uiri deuoti, qui hanc adfiliationis chartula scribendam rogaui.
  • Signum + manus Lucifridi uiri deuoti testis.
  • Signum + manus Gudiperti filio quondam Pitti testis.
  • Signum + manus Teudualdi magistri testis.
  • Signum + manus Pettuli uiri deuoti testis.

64.
CHARTA VENDITIONIS.   
737 dicembre 19, Vianino (Borgo San Donnino).

p. 202

Originale, archivio Capitolare di Piacenza.

+ Regnante domni nostri Liutprand et Hilprand ueri excellentissimi regis in Italia, anno piaetatis eorum uiginsimo sexto et tertio, sub die quarto decimo kalendas ianuarias, indictione sexta; feliciter. Expensum praediis rustecis, id est terrola in casale Uarisso inter laco et uia publica, qui uadunt subtus ipso lacum, petzas tris de campo cum arboribus super adstantem, hauentem totas insimul per mensura iuge una et pertecas legitimas duas cum uiginti quattuor in longitudinem, et de alia parte uia publica media iuge et tregenta pertecas in longitudinem per una perteca ex trauerso in una tauola. Eam emit mancipioque accepit Romoald uir uenerabilis presbiter ex accolo baselice Beatissimi Petri apostoli situm in suprascripto Uarissio de Benenato et Godesteo uiris honestis germanis et uindituris filiis quondam Godilani auri tremisse nomero quinque et quarta parlte de sexto tremisse. petit idem suprascriptis germanis et uinditoris, et omnem praetium placitum et definitum in praesenti acceperunt, sicut inter eus conuenit. inter adfinis, ab illa una petza: latere Tondefrit et de capite suprascripta uia publica et de alio capite suprascripto lacum; et ab illa alia

p. 203

petiola: latere ipsius empturi, caput tenente in campo Paulini et de alio capite suprascripto lacum; et ex ipsas duas petiolas cum uso aquarumque ipso lacum uindederunt; et ab illa tertia petza: latere Uitali clerico germano uinditoris et de alio latere suprascripto Tondefrit, caput tenente in suprascripta uia et de alio capite ipsius emptori; et ab illa terrola de alia parte uia publica, qui est media iuge et tregenta tauolas: latere suprascripta uia publica et de alia parte germanis uinditoris. facta hanc mancipationem Romoaldi uiro uenerabili presbitero conparatoris. dubla bonis conditionibus concesserunt, ut tunc quanto ea res re meliorata ualuerit, tantum et alterum tantum dari stipulati sunt Romoaldi uiro uenerabili presbitero contractori et conparatori, spopondederunt suprascriptis uinditoris ad omnia suprascripta. Actum Uianino, ad baselica Sancti Antonini; feliciter.

  • +Signum + manus Benenati uiri honesti, qui hanc cartolam uinditionis fleri rogauit.
  • + Signum + manus Godesteo uiri honesti, qui hanc cartolam uinditionis fieri rogauit.
  • + Signum + manus Rodoaldi de Manelia uiri honesti exercitalis testis.
  • Signum + manus Godefrit uiri honesti magistro murarum testis.
  • + Signum + manus Uitali uiri honesti fili Tacoloni exercitalis testis.
  • + Ego qui supra Maurace uir clarissimus scriptur huius cartolae pos tradita conpleui et dedi.

66.
CARTA VENDITIONIS.   
738 marzo, Massa Mustiba (Chiusi).

Originale, archivio di Stato in Siena.

p. 207

+ In nomine domini Dei salbatoris nostri Iesum Christi regnante domno uiro exccllentissimo Liutiprando reges, anno rignis eius .XXVI., et domno nostro Ihprando reges, anno secundo, mense martius, per indictione .VI.; feliciter. Ideo constans me Pertus huna cum filius meus Tusculu uiri deuoti binditoris bindedisse et bindedimus bono animus, tadedisse et tradedimus bobis Barbarus et Basus filios et Sad fratis eius terras iuris meis in fundo Cellules, adminsuratas cum aliquantulas bineas factas, quod est totas in circus perticas .xxx., et ipsa perticas abente in se per una pedi .xx. ad pede Munichisi het ipsa terras posita est prope casa bestras emtoris, et de aliam parte, bersura Lupulos. et ipsa terras bobis qui supra emtoris coram testibus tradedimus cum homnis pumi suis, quidquid superpositum habes. et suscipemus nus qui supra binditoris ad bu suprascripti emtoris pro ipsa suprascripta terras cum homnias que supra positas abes integro pretius auri soledus hobridiacus pensantis numerus duo et .II. trimissi adfenitus; quatenus hab hodierna die abeatis, teneatis, possedeatis, bel, si binderes aut dunares bolueritis, liberas in omnebus habeatis potestatem. et si, quod non cridemus, si nus qui supra binditoris aut nostris eridis aut aliquis homo seo shoppositas personas bobis qui supra emtoris aut ad bestri eridis exinde aliquas molestias aut taxationes inferres bolueris, et nus qui supra binditoris aut nostris eridis anteistares minime potuerimus da qualibens homines, duplum

p. 208

pretius et re melioratas, habita extimaonu, bobis qui supra emtoris aut ad bestris eridis conpuneres promittemus; et cartulas in suas permaneas firmitatem. Quam biro cartollas binditionis nostres ad nus factas Uuarnegausu notarium iscriberes tradedimus. Actu in Massa Mustiba, mense et rignu et indictione suprascripta .VI.; feliciter.

  • Signu + manus Pertulos uiri deuoti binditoris.
  • Signu + manus Tusculos filios eius binditoris.
  • Signu + manus Suaolfo uiri honesti testis.
  • Signu + manus Fussiano uiri honesti testis.
  • Signu + manus Biglor uiri honesti testis.
  • Signu + Grossulo uiri honesti testis.
  • Signu + manus Onorio uiri honesti testis.

68.
CHARTA VENDITIONIS.   

739 gennaio, chiesa di S. Pietro (terr. di Lucca).

Originale, archivio arcivescovile di Lucca.

+ In Dei nomine. regnante piissimo domno nostro Liutprando uiro excellentissimo rege, anno regni eius uigensimo septimo, im mense ianuario, et domno nostro Hilprand rege, anno quarto, per indictione septima; feliciter. Constat me Pettu uiro deuoto filio quondam Alti de uico. Uiniale ac die uendidisset et uindidi, tradedisset et de praesentem tradedi tebi Aloin uiro uenerabili presbitero aliquantula terrula iuris meis in loco qui uocitator Limite, ubi uocauolum est Centu porche, et est plus mino scaffiliorum tre: capu uno tene in uia publica, et alio capu tene. in Limite, et de latere uno tene in terra de filii quondam Alfridi, et de alio latere tene in terra Audolfi. et accepit ego Pettu da te presbitero Aloin pro ipsa terrula praetium placitum et de in fenito capitulo.

p. 212

auri soledos numero octo; ita ut de mea Pettu uel de filii aut mei heredis exiae dominio, et in tua qui supra Aloin sit tradedi esset potestatem. et dicimus, quod fiat quo fiere non potuet, si minime defensare non potuero ego Pettu aut mei heredis tibi qui supra Aloin autuis, reprometto adque spondeo me esset conpunere in duppla meliorata terrula, de quo agitor, sub stemationem, in aferquede loco; et cartula uenditionis in sua manea fermitatem. Et pro confermationem cartule Teuderado amico nostro scriuere rogaui. Actum ad eclesia Beati Sancti Petri, territurio Lucense, die, regnum et indictione suprascripta; feliciter.

  • Signum + manus Petto uiri deuoti uenditori, qui hanc cartula uenditionis fiere rogauit.
  • Signum + manus Alloni uiri deuoti testis.
  • Signum + manus Mauri uiri deuoti testis.
  • Signum + manus Uualfridi filio quondam Alfridi testi.
  • + Ego Teuderado, quia post rouorata et tradita ante testibus ipsi octo soledos dante uidi, conpleuit et dedit.

69.- 89.

spektrum.GIF (657 Byte)