Textsspektrum.GIF (657 Byte)

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden (CDL 1)

Einleitung CDL 1 Originalurkunden Kopial überlieferte Urkunden Gefälschte oder verfälschte Urkunden Der Fälschungskomplex von Cremona

Einleitung CDL 2 Codice Diplomatico Longobardo (2)

spektrum.GIF (657 Byte)

Originalurkunden

23. CHARTA VENDITIONIS 29. CHARTA DE ACCEPTO MUNDIO 31. CHARTA DOTIS 34. CHARTA DONATIONIS 35. CHARTA BENEFICII 36. CHARTA VENDITIONIS 38. CHARTA VENDITIONIS 42. CHARTA DOTIS 44. CHARTA SUPPLICATIONIS 45. CHARTA VENDITIONIS  46. CHARTA VENDITIONIS 49. CHARTA VENDITIONIS  

51.- 68. 69.- 89. 90. - 103.   104. -124.

spektrum.GIF (657 Byte)

23. 
CHARTA VENDITIONIS.
720 gennaio 29, Pisa.

Originale, archivio Arcivescovile di Pisa.

p. 90

+ In nomine domini Dei nostris Iesum Christi. regnante domno nostro Liutprand rege, anno hoctauo, sup die quartum kal. februario, indictione tertia. Constant me Sunduald uir honestus hac dies aruitrium bonem uolumtatis nullus dominus interueniente neque aliquis me suadente, nisi bono animus meus, uindedisse et uindedi, tradedisse et tradedi tiui Filicausi medietatem de casa meas infra ciuitatem cum gronda sua liuera, tam solamentum quam ligname fine grondas; ipsa medietatem de casas cum petras, que inibi esse uiditor, tiui Filicausi uenondauit atque tradedi. de quibus pretium petiui, et in presente accepit, auris soledus noue tamtummodo, sicut inter nobis bono animus in placetum conuinet. et constant me in omnibus esse suppletus, et nihil mihi in amplius pretium reddeuire uideris; set omnia mihi cumpletus patriasti.

p. 91

unde atmodo tu suprascripto Filicauso ipsa medietatem de casa cum solamento aueas, teneas, possedeas tu tuisque uel heredibus tui, in perpetua temporebus uindici atque defendas; et quidquid exinde agere, facere uolueritis, uendendo, donandi, ut potens firmissimus domino, in tua cui supra emturi sit potestatem ipsa medietatem de casa uel solamento, quia tiui uenondauit atque tradedi. et, quod non credimus nec fieri potens, ut si contra hanc cartula uenditionem a me facta ire, uenire temptauero, ego per me Sunduald aut heredibus meus, et menime potuero defendere aut anstare ipsa suprascripta medietatem de casas de quacumque homine, sit tiui emturis conponituris pine nomine auri soledus dece octo, quod est dupla, bona condicitionem; et cartula uenditionis in sua permaneat firmitatem. Unde pro monimine et cautila presentis futuri temporebus anc cartula uenditionis Ansolf notarium scriuere rogauit. Actum Pisa, per indictione suprascripta; feliciter.

  • Signum + manus Sunduald uiri honesti, qui hanc cartula scriuere rogauit.
  • Signum + manus Pertuald uiri deuoti testi.
  • Signum + manus Audolf uiri deuoti testis.
  • Signum + manus Ueglantis uiri deuoti testi.
  • Signum + manus Coliutulo uiri honesti testis.
  • Signum + manus Gunduald uiri deuoti testis.
  • Signum + manus Reparato uiri religiosi cliricus testis.
  • Ego Ansolf notarius rogatus et petetus ab Sunduald, qui hanc cartula scripsit et depleuit.

29.
CHARTA DE ACCEPTO MUNDIO.   

721 maggio 12, Piacenza.

p. 106

Originale, archivio di Stato in Milano.

Regnante domno nostro Liutprand uiro excellentissimo rege in Italia, anno piaetatis eius nono, duodecima diae mensis madiarum, indictione quarta. Scripsi ego Uitalis uir religiosus subdiaconus exceptor ciuitatis Placentinae, rogatus et petitus ad Anstruda muliere, ipsa tamen praesentem mihique dictantem, et praesentia testium mano sua propria subter signum sancte crucis facientem. Qua constat me accepisisit et in praesenti accepi ad Sigirad et Arochis uiris deuotis

p. 107

germanis, ciuis Sepriasca, hauitaturis locum qui dicitur Campeliune, mundio pro stato meo auri solidos numero tres, pro eo quod seruus uester in coniugio tuli; ea uero scilicit rationem, ut ab hodierna diae in mundio suprascriptis Sigirado et Arochis permaneat, sicut et alias mundiatas ipsorum, nec ullum umquam tempore se possit iam dicta Anstruda de ipsorum mundio subtraere; sed, ut supra dixemus, ab hac diae diaebus uitae meae semperquem in mundio Sigirat et Arochis uel ab heredibus ipsorum permanere deueant. et si ex ipso coito filii aut filias procreati fuerint, mascolini uero semperquem in uestro mundio permaneant, feminas uero, qui nata si fuerint, quando ad maritum ambolauerit, dit unaquis mundium suum per caput sicut in suprascripta genetricim ipsorum datum est. et si forsitans iam sepia dicta Anserada de ipsorum suprascriptorum mundio subtraere uoluerit, non haueat licentia, sed ab hac diae praenominatis Sigirat et Arochis uel ipsorum heredis, quoco in tempore exire uoluerit, conponat uobis uel ab heredibus uestris auri solidos decim; et hanc cartolam in sua maneat fermitatem.

Actum Augusta Placentia.

  • + Signum + manus Anstruda, qui hanc cartolam mundii pro stato suo fieri rogauit.
  • + Signum + manus Authareni uiri honesti genetur ipseius consentiens.
  • + Signum + manus Benedicto uiri religiosi clerci testis.
  • + Signum + manus Gaifrit uiri deuoti filii quondam Lopuni de Marinasco testis.
  • + Ego Godefrit clericus uhic cartule de aceptum mundio rogatus ad Anstruda et Autharene ienitore ipseius testis suscripsi.

p. 108

  • + Ego Faustinus honestus presbiter uhic cartole de accepto mondio rogatus ad Anstruda et Autharene genitore ipseius testis suscripsi.
  • + Ego Heldo honestus presbiter uhic cartole de accepto mundio rogatus ad Anstruda et Autharene genitur ipseius testis suscripsi.
  • + Ego qui supra Uitalis uir religiosus subdiaconus scriptor huius cartole pos tradita conpleui et dedi.

31.
CHARTA DOTIS.   

723 gennaio, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

p. 113

In nomine domini Dei et saluatori nostri lesu Christi. regnante domno nostro Liutprand uiro excellentissimo rege, anno filicissimo regni eius undecimo, per indictione sexta, mense ianuario; feliciter. Dum Deus omnipotens corda fidilium inlustrare dignatus est expansis manibus ad eius aulam concorentis, diuino mistirio confortitor ut ad illam desiderauilem fontis satientor, sicut euangelicam uox ammonet dicens: fratris mei et amici mei, uenite ad regnum patris mei, possedite quod est paratum uouis; et aliui: uendite que posseditis et date aelimosinis, et aueuitis tensaurum in celo et sequimini me; ut sancta Ierusalem ad Deo transmissa descentem de celo, ubi lux indeficiens est, mere amor conlocari et mannam illam celestem angelicam cum sancti et iusti particeps esse inueniamor. Hinc itaque ego Aurinand uir deuotus una cum Gudifrid uir deuotus germanus meus tractauimus, ut de paruitatis rebus nostris nouis

p. 114

mercidem adcriscat, et accessimus ad uiro beatissimo Thalesperiano Deo gratia episcopo in Christo pater nostro, ut cum eius consilio seo licentia oraculum sancte Dei uertutis construere deuerimus, et quamuis breuite ad fondamentis fabricis ecclesiam constituimus in honore beati sancti Petri apostoli in loco qui uocitator Castellione; et parbulum munusculum iuidem oferrimus, id est: terrola circa ipsa ecclesia modiorum septe, et in alio loco de illo latere riu modiloco uinea. et ad hoc nostram decriuimus uolontatem nus Aurinand, Gudifrid, ut filii nostri ibidem in ipso monasterio Domino seruire deueas una cum filio meo Gaiduald religioso clirico seo et alii filii nostri qui Deo seruire uolueret, et iuidem monacale uita uiuere deueas. et hoc uolomus nus suprascripti Aurinand, Gudofrid, ut in nostra uel de filii nostri sit potestem iuidem sacerdotem ordinando; et pos nostro decesso, quem siui ipsi monaci de ea congrecationem eligere, ipsum aueat ordinatum. et, quod superius menime memorauimus, duodeci forma oliue, que noui ex conparationem da Gualistolo aduinet, ita ut ab hodierna die firma ad ipsa sancta uertute in integro possedeat. et umquam ullo tempore ad nouis retragendum est ad alia eclesia aut ad alium sacerdotem quod ad nouus offertum est, nisi qui iniui abbas fuere, et quem uoluere secum abire ipsi fruator in honore Domini. et, quod absse, si quis de nouis suptragere uoluere, uel proprio defendere, uacuus et inanis exlinde exeat, et dona nostra in integro Deo et sancto Petro permaneat confermata. Et cum summa delectione Sicherad presbiter amico nostro hanc cartula dotalium scriuere rogauimus; et perpetuis temporibus

p. 115

permaneat. Actum Luca, die et regnum et indictione suprascripta; feliciter.

  • Signum + manus Aurinand uiri deuoti benefactori et conserbatori.
  • Signum + manus Gudofrid uiri deuoti benefactori et conserbatori.
  • Signum + manus Gairuald filio eius religioso clirico benefactori et conseruatori.
  • Signum + manus Gairo uiri deuoti testis.
  • Signum + manus Angilulo uiri deuoti testis.
  • Signum + manus Gausari uiri deuoti testis.
  • Signum + manus Radcaus uiri deuoti testis.
  • Signum + manus Sinduin uiri deuoti testis.

 

34.
CHARTA DONATIONIS.   

724 ottobre, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

p. 123

+ In nomine domini Dei nostri Iesu Christi. Regnante domno nostro Liutprando uir excellentissimo rege, anno filicissimo regni eius tertio decimo, mense octubrio, indictione octaua; feliciter. Romuald uir uenerabilis presbiter peregrinus partibus Transpadanis ecclesie Beati Sancti Petri et Sancti Martini et Sancti Quirici in loco qui uocatur Capannule, positum in Castellione, una cum uoluntate seo licentia domni uiri beatissimi Talesperiani episcopo unde dum una cum coniuge mea praesbitera nomine Ratperga hic Tuscia finibus Lucensis nos in Capannule conlocassimus et resedimus in predicta ecclesia Sancti Petri et Sancti Martini seo Sancti Quirici, et dum in paruis substantiis ibidem resedire uisi fuissimus, tunc cumparauimus nobis uineas terras de partibus Pisana uel Lucense. unde considerauimus Dei misericordia et redemptione anime nostrae, et offerimus uobis beati sancti Petri et sancti Martini, sancti Quirici quidquid ad mano mea habere uideor. omnia ad ipsas sanctas uertutes offerre disposui, sic ita, ut, dum aduiuere meruero, ego uel Ratperga, ad ipso sancto loco Domino deseruire debeamus; et si forsitans ego antea de Ratperga de saeculo recessero, ut ipsa in ipso sancto loco una cum conquisito meo quieta et sine omni taxatione Domino deseruire debeat; et post obito nostro, quem in uita nostra elexeremus, una cum uoluntate domni episcopi in ipso sancto loco Domino deseruiat, et possedeat casa cum extrinsico suo, sicut superius decriuimus, qui ospitale uocatur. et numquam ego

p. 124

Romuald uel quoliuet homo ipso conquisito meo da ipso sancto loco subtragi aut molestari praesumat; sed uolo ut cunctis diebus quietus ipse sancto loco ipso conquisito meo possedere debeat. Quam uiro meis moniminis pagina Sicoin notario scribere rogaui, in quam et ego subter signum sanctae cruci firmans et testibus optuli roborandum, sub stipulatione et sponsione sollemni interposita. Actum Luca, regnum et indictione suprascripta; feliciter.

Signum * * manus Romualdi uiri uenerabilis axi indignus presbiter, qui hanc monimen scribere rogauit.

  • + Ego Talesperianus eximius episcopus uhic cartule donationis facta in eglesia Sancti Petri manibus meis iscripsi.
  • + Ego Sichimundus presbiter rogatus ad presbitero Rumualtu uthic cartule donationis facta in eclesia Sancti Petri propria manus suscripsi.
  • + Ego Ratthelm diaconus huic cartule donationis facta in ecclesia Sancti Petri manibus meis suscripsi.
  • Ego Deusdede presbiter huic cartula donationis facta in eclesia Sancti Petri manibus meis supscripsi.
  • + Ego Praudipertu uiro relegioso clirico huic cartula donationis facta in eclesia Sancti Petri manibus mea suscripsi.

35.
CHARTA BENEFICII.   

724 ottobre?, Lucca.

Originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

p. 125

+ In nomine domini Dei nostri Iesu Christi. Regnante domno nostro Liutprando uiro excellentissimo rege, anno filicissimo regni eius tertio decimo, indictione octaba; feliciter. Constat me Talesperianus uir beatissimus episcopus, quia suggesset nobis uir uenerabilis Romuald presbiter et innotuet nobis, eo quod ante hos annus exisset de terra sua partibus Transpadanis una cum muliere sua, sibi peregrinando pro anima sua, et conlocasset in loco qui dicitor Capannule, in monastirio ecclesie Beati Sancti Petri et Sancti Martini uel Sancti Quirici. Et dum ibidem in paruis substantiis habitasset, tunc cepet sibi ibidem conquisito facere, una cum presbiteria sua, casella in officio ospitalis; et conquiset ibi terra uinea cum praetio suo. et petiuet nos ut, pro Dei temore et fedilia seruitia ipsius, quam in ipso sancto loco concurrere uisus est, eum inibi in officio monastiriale confermari deberemus. quod et factum est; sic ita et in ea ratione, ut, dum aduiuere merueris tu Romualde in ipso sancto loco, tam tu quam etiam et presbitera tua, quieti in ipso Sancto Petro et Martino et Quirico resedere debeatis, et nulla patiatis taxatione ab alio presbitero qui pleuem tenurit in suprascripto loco Capannule, in ecclesia sanctae Marie. sed

p. 126

uolo adque decerno, ut ab hunc dies ipsa ecclesia in officio monastiriale semper maneat, et per festiuitates sepe dicti sancti Petri et sancti Martini uel sancti Quirici ad ecclesiam Sancti Martini in episcopio luminaria uel, quod Dominus condonauerit, salutem adducere debeas, tam tu quam uel quis post te ordinatus fueret. et numquam nos uel posterus noster te de hanc dicto loco molestari praesulmat; sed uolo ut cunctis diebus quietus in ipso sancto loco resedire ualeas. Quam beneficiis chartulam Sicoin notario scribere iussimus, et nos subter signum sanctae cruci ficimus, et sacerdotibus tradedimus roborandum, sub stipulatione et sponsione sollemni interposita. Actum Luca, die et regnum et indictione supra scripta; feliciter.

  • + Ego Talesperianus eximius episcopus uhic cartule benefic facta in Romual presbitero consensi et iscripsi. + Ego Sichimundus uir uenerabilis presbiter rogatus ad Romualtus uir uenerabilis presbiter ut hic cartule facta in Sancto Petro manus meis suscripsi.
  • + Ego Deusdede presbiter huic cartula donationis facta in eclesia Sancti Petri manibus meis supscripsi.

36.
CHARTA VENDITIONIS.   

725 giugno 6, Milano.

Originale, archivio di Stato in Milano:

p. 127

+ Regnante domno nostro uiro excellentissimo Liutprand rege, anno tertio decimo, sub die octabo idus iunii, indictione octaba; feliciter. Scripsi ego Faustinus notarius` regie potestatis hoc dogomentum uinditionis, rogatus ab Ermedruda honesta femina filia Laurentio, una cum consenso et uolontate ipsius genitori suo, et uinditrice, quique fatetur se accepisse, sicuti et in presenti accepit, ad Totone uiro clarissimo auri solidus duodicem nobus finito pretio pro puero nomine Satrelano, siue quo alio nomine nuncupatur, natzonem Gallia; et professa est quod ei de paterna successione aduenessit. quem ab hac diae promettit una cum suprascripto genitore suo ab unumquemquem hominem ipso puero emptori suo defensare; et si pulsatus aut aeuectus fuerit et menime ab omnem hominem defendere potuerint, doblus solidus emptori suo restituant, rem uero meliorata. Actum Mediolani, sub die, regno et indictione suprascripta octaba; feliciter.

  • Signum + manus Ermedrudae honestae feminae uinditrici, qui professa est quod bona uolontate sua suprascripto puero Franco cum uolontate genitori suo uendedessit, et hanc uinditionem fieri rogauit.
  • Signum + manus Laurentio uiri honesti genitori ipseius, consentienti in hanc uinditione.
  • Signum + manus Theotperto uiri honesti lurigario filii

p. 128

quondam Iohannaci parenti ipseius uinditrici, in cuius presentia se nullas uiolentias patire clamauit, consentienti.

  • Signum + manus Ratchis uiri honesti Franco testis.
  • + Antoninus uir deuotus huic cartole uinditiones, rogatus ad Ermetdruda honesta femina et a genetore eius consentiente, testis suscripsi.
  • + Ego Faustinus qui supra scriptor huius uinditionis post tradita et dedi.

38.
CHARTA VENDITIONIS.   

726 settembre 20?, Pistoia.

p. 131

Originale, archivio di Stato in Firenze.

Regnante domno nostro Liutprand uir excellentissimo rege, anno pietatis eius .XV., diae uicessimo septembris, indictione .IX. feliciter. Scripsi ego Tacuald notarius

p. 132

rogatus et petitus ad Filipert clirico filio quondam Filimari fabro et uenditore, qui pretium accepit ad Gaiduald uiro magnifico medico regiae potestatis auri solidus nobus nomero centum, pretium pro medietate de sala iuri sui, pedeplana, mura cercumdata, scandula cooperta, una cum medietate de curte, et medietate de prato ubi ipsa sala edificata est pertenire nuscetur, adque omnem portionem eius de mulino qui edificatus est in flubio qui dicitor Braina, seo super Gora portio sua de terra uacua que posita est inter fine: orto Gumfuloni et uia pubblica seo a partibus orientali usque in flubio Braina. mediaetate de sala mediaetate curte, mediaetate de prato, uel omnem. eius portione de mulino, quo intra suprascripto flubio Braina edificatus est, omnia et in omnibus cum omni iure et pertinentia sua uel qualiter suprascripto Filipert et Filimari genitor eius in integro possedirunt. omnia et in omnibus in integro suprascripto Filipert suprascripto Gaiduald uendidet, mancipauet, tradidet, liuera quoque ab omni nexu pubblico, priuato, comodocumque nulli alii donatum uel quoquo genio alienatum aut traditum; set nec aliquit inibi iuri suo in suprascripta sala, curte, prato, et portione mulini, uel de terra super ipsa Gora usque in flubio Braina, uel de quantum inibi sibi pertenet, reseruasse professus est; set dixisset se et suos omnes inde exisset. et spopondit ipse Filiperto cum heredes suos suprascripta mediaetate de sala cum mediaetate cortes et mediaetate de prato uel omnem suam portionem de mulino et terra super Gora, sicut au ipso uel ad quondam genitore eius Filimari fuet possessa, omnia et in

p. 133

omnibus in integro ab omni homine defensare; quod si defendere menime potuerint ipse aut heredes suos, tunc sit conponituris suprascripto Gaiduald, uel ad eius heredes aut cui Gaiduald ipsum locum dederit aut reliquerit, alium talem locum qualiter superius legitur, sub extimationem, intra ipso loco, una cum dicte rei precium, uel quod ibi amodo melioratum fuerit, emturi suo, uel cui ipse reliquerit, restituertit in integro, et nihil sibi ex pretium rei suprascripte aliquid reddiueri dixet. Actum Pistorii, regno et indictione suprascripta; feliciter.

  • + Ego qui supra Filipert uir religiosus clerico uenditor hanc cartula uenditionis scriuere rogaui, manu mea propria suscripsi, et supraiscripti centos solidos de presenti accepi.
  • + Ego Falco relegioso rogatus ad Filipertu uendituris manus mea propria testis suscripsi, e suprascriptos centu solidos presente accepi.
  • + Ego Eldepert inlustris gastaldius rogatus ad Filipert uenditore in hanc cartula uenditionis testis subscripsi, qui me presente manus sua suscripset, et superiscripto cento solidos presente accepit.
  • Signum + manus Peruald uiri deuoti filio quondam Tunnoni testis.
  • + Signum manus Tanoni uiri deuoti filio quondam ……. testis.
  • Signum + manus Totoni uiri deuoti filio quondam Anscaus testis.
  • + Ego qui supra Tacuald scriptor huius cartula post a testibus rouorata et …….. tradita conpliui et dedit.

42.
CHARTA DOTIS.   

728 giugno, metà c. - 79 giugno, metà c., Lucca.

Originale, archivio arcivescovile di Lucca

p. 144

In nomine domini nostri Iesu Christi. regnante domno nostro Liudprand rege, anno regni eius septimo decimo, per indictione decima; filiciter. Trasualdu uir deuotus tiui hecclesie Dei et beati sancti Terenti perpetuam salutem. Postea iuuante Deo omnipotentem ego Trasualdu in meo prolprio iure hecclesia in onurem Dei et ipsius beati Sancti Terenti in loco qui uocitator in uico Coloniensi, uui auitare uideor, per manum artificum a fundamentis cunstruximus, et in te diem sanctum edificationis tue per hanc dotis titulo medietate de omnem ris mea uel cunquisito meo, quidquid auire uideor, omnia medietatem in te sancta hecclesia cunfermaui, sicot enim factum est. ideoque do, duno, trado et cunfero tiui predicte sancte hecclesie, id est medietatem de casa mea, uui auitare uideor, cum fundamento cum omnem intrisico suo, id est terra, uinea, pratis, cultum atque incultum. oliuitis,

p. 145

siluis, uergaris, mouile uel inmouile, omnia et in omnibus quidquid a meo ius pertenet, medietate de pecunia mea, et uui ipse hecclesia fundalta est, et aduc Deo iuuante atquirere potuero, in potestatem ipsius hecclesie set et qui iuidem reseruieret. omnia et in omnibus, comode superius decriuimus, medietatem de omnem ris mea in eius hecclesie sit potestatem. tamen dum ego aduiuere meruero, in mea sit potestatem guuernandi et exinde Deo et ipsius hecclesie laudem referri. et pos uiro ouito meo, que ego demisero in ipsa sancta hecclesia, set potestaue iuidem seruiendo; nam nullatinus alieniginandi, set semper eius hecclesie sit potestatem; firmum et istauilem permaneat, ut neque a me neque a posterus meus posset disrumpi. Et Leonacis indignus presbiter iscriuere rogaui, et supter signum sancte crucis ficimus, et testibus optulit rouorandum pro cunfermationem, istipulatione ispunsique interposita. Actum Luca, die et regnum et indictione superiscripta; filiciter.

  • Signum + manus Trasualdi auturis et cunserbaturis, et qui hanc cartula fieri rogauet.
  • Signum + manus Ahaldi rogatus a Trasualdu uiro deuoto testis.
  • Signum + manus Authelmi rogatus a Trasuald uiro deuoto testis.
  • Signum + manus Tanualdi rogatus a Trasualdu uiro deuoto testis.
  • Signum + manus Babule filius Aluarti uiri deuoti testis.
  • Signum + manus Ansfridi rogatus testis.

44.
CHARTA SUPPLICATIONIS.   

729 dicembre 3, Novara.

p. 148

Originale, archivio Capitolare di Novara.

Domno sancto et meritis beatessimo apostolorumque meretis quohequando patri nostro Gratzioso episcopo, sedem tenens beati Gaudenti. Ego Radoaldo uir deuotus, filio uester, habitatur in uico Gausingo, horacolo beati Mihahelis uel ipsius altario, qui plantatus est in templo ubi est altario beati sancti Martini, presens presentibus dixit: Benedictus Dominus, qui uult omne hominis saluos fiaeri, et ad agnitionem uiritatis uenire, qui et uos nobis tradedit pastorem ut per uestra predegationem ad hedernam uita pertengere mereamor. Ideoque, domne pater, uestra hocsegro sanctitatem, ut in iam dictum horacolo mihi altario dedicare debeas in numine iam dicti beati Mihaelis; et ego ibi iuxtam mea paruitatem confero terrola ad sex modius seminatura in trebus partebus: duo mudio in una uersuram, duo in alia, duo in tertia; fiaeri simul modio sex; unde in ipso uenerauele loco luminaria fiaerit debeat; ita

p. 149

sane ut ipse uenerauele locus sub uestra tubitionem uel dominationem seo consegrationem in perpetuo esse debeat uestrisque subcessurebus. Quam uiro subplecatione ad me facta relegi, et signo sanctae crucis ruboraui, et uobis uel in scrineo sancte heclecia tradedi conseruandum. Actum in ciuitatem Nouaria, diae tiertio mensis decembris, regni domni Liutprandi regis anno hoctabo decimo, indictione tertio decimo; feliciter.

  • Signum + manus Radoald uiri deuoti, qui hanc cartolam fiaeri rogaui et ei relecta est.
  • Signum + manus Rotperti ciuis Nouariaensis testis.
  • Signum + manus Liutpert uiri deuoti testis.
  • Signum + manus Lupecinon uiri deuoti de ipso uico testis.
  • Ego Lautchis notarius scripsit cartolam rogatos ad Radoald, pos tradita cumpliuit et dedit.

45.
CHARTA VENDITIONIS.   

730 gennaio, Pisa.

Originale, archivio arcivescovile di Pisa.

p. 150

+ In nomine domini Dei nostri Iesu Christi. regnante domno nostro Liutprand uir excellentissimus rege, anno filicissimo rigni eius octauo decimo, mense ianuario, indictione tertia decima. Consta me Candido uir religiosus cliricus filius quondam Dondoloni hanc dies aruitrium prona et benigna uolumtatem uindedisse et uindedi, tradedisse et tradedi tiui Larini terrula mea in locum qui dicitor Oritteto, plus menus modiorum tris, prope uia publica; in caput de terrula et infra ipsa terrula est uno pero; tiui uenondaui. de quibus pretium petiui, et in presente accepit, auris soledus lo stellatus nobus Lulcano nomero quindecim tantum, sicut inter nobis bono animus in placetum conuine. et consta me in omnibus esse suppletus, et nihil mihi in amplius pretium reddeuire uideris; set omnia mihi cumpletus pariasti. unde atmodo

p. 151

tu denominato Larini ipsa terrula in predictum locum aueas, teneas, possedeas tu tuisque uel heredibus tui, in perpetui temporebus uindici hac defendas; et quidquid exinde agere, facere uolueri, ut potens firmissimos domino, in tua qui supra emturi sit potestatem ipsa terrula. et, quod non credimus nec fieri potens, ut si contra hanc cartula uenditionis a me facta uel traditta ire, uenire temptauero, ego per me Candido aut heredibus meis, et non potuero te aut tuos heredis ipsa terrula, qualiter superius nominata, da qualiuit homine, sit tiui emturis conponituri pine nomine auris soledus trentas, quod est in duplus; presens cartula uenditionis in sua maneat firmitatem. Quam cartula uenditionis Ansolf notarium scriuere rogaui, hubi propria manu signum sancte cruci feci, et testibus rogatis optuli roborandum Actum Pisa, per indictione suprascripta; feliciter.

  • Signum + manus Candido uir religiosus cliricus, qui hanc cartula scriuere rogauit.
  • + Ego Iohannis episcopus in hanc cartula manu mea subscripsi.
  • + Ego Andreas diacunu in anc cartula uenditionis manu mea subscripsi.
  • + Ego Benedictus uir clarissimus notarius domni Gregorio gloriosissimi doci huic cartule uinditionis rogatus ab

p. 152

Candito uiro religioso clerico testis subscripsit et suprascriptos quindice soledos dante uidi.

  • Ego Aloari ad Candidu rogitus propria manus mea supbcripsi.
  • Signum + manus Ansprand uir deuotus filius quondam Tit ... testis.
  • Ego Ansolf notarius post tradita depleuit.

46.
CHARTA VENDITIONIS.   

730 febbraio, Pisa.

Originale, archivio Arcivescovile di Pisa.

p. 153

+ In nomine domini Dei nostri Iesu Christi. Regnante domno nostro Liutprand uir excellentissimus rege, anno filicissimo rigni eius octauo decimo, mense februario, indictione tertia decima. Consta me Rodoin uir honestus filius quondam Baroncioni, et quia manifestum est eo quod ante us annibus uenondaui tiui Dondoni aliquanta terrula in locum qui dicitor ad stabla Marcucci: uno capite tenente in terra Chisoni et alium capite tenente in terra Ciulloni, de uno latere corre uia publica et de alium latere est terrula Pisinnuli, plus menus modiorum dua et scaffilo; item et alia pectia in locum Tautina, prope terra Haudimari, plus menus modilocum uno; seo et pectia una ad uscio Belisari da Uraturio, prope terrula Haudimari et Cocciani, sistariorum quindecim; item et portionem meam de terrula in caput de terra Baroncioni et Tacuald, quarta portionem de ipso campo tiui Dondoni uenondauit. modo uiro petisti me ut tiui exinde cartula uenditionis etmittere deuere; itamet factum est. unde pretium petiui, et in presente accepi pro suprascripta terrule, auris soledus stellatus nobus Lucano nomero quindecim et tremisse tantum, sicut inter nobis bono animus in placetum conuinet. et consta me in omnibus esse suppletus, et nihil mihi in amplius pretium reddeuire uideris; set omnia mihi cumpletus pariasti. unde atmodo tu denominato Dondulo ipsa predicta terrule, sicut superius legitor, aueas, teneas, possedeas tu tuisque uel heredibus tui, in perpetui temporebus uindici hac defendas; et

p. 154

quidquid exinde agere, facere uolueri, ut potens firmissimus domino, in tua qui supra emturi sit potestatem ipsa terrula, qualiter superius legitor. et, quod non credimus nec fieri potens, ut si contra hanc cartula uenditionis a me facta uel tradita ire, uenire temptauero, ego per me Rodoin aut heredibus meis, et non potuero defendere te aut tuos heredis ipsa suprascripta terrula, qualilter superius nominata, da qualiuit homine, sit tiui emturis conponituri pine nomine auris soledus trentas et duas tremissis, quod est in duplus; presens cartula uenditionis in sua maneat firmitatem. Unde pro monimine et cautila presentis futuris temporebus hanc cartula uenditionis Ansolf notarium scriuere rogauit. Actum Pisa, per indictione suprascripta; feliciter.

  • Signum + manus Rodoin uiri honesti, qui hanc cartula scriuere rogauit.
  • Signum + manus Pertuald uir deuotus filius quondam Fridimund testis.
  • Signum + manus Gairemond uir deuotus idem filius Fridimund testis.
  • Signum + manus Causerad germano Pertuald uiri deuoti testis.
  • Ego Ansolf notarius rogitum et petetum ab a Rodoin post tradita uel signa testius scripsit, depleuit.

49.
CHARTA VENDITIONIS.   

730 luglio, Pisa.

Originale, archivio Arcivescovile di Pisa.

p. 162

+ In nomine Domini. regnante domno nostro Liutprand uir excellentissimus rege, anno nono decimo, mense iulio, indictione tertiia decima. Cunstat nos Pinculu et Macciulu uiri honesti germanis filiis quondam Alchis hac die prona et benigna nostra uolumtatem, nullus aliquis nos suadentes neque hoccansione querentes, uindedissemus et uindedimus, tradedissemus adque tradedimus tiui Mauricciuni canauario domni nostri regi sorte de terra nostra quem auire uisi sumus de fiuuuadia in loco Arena, sicut aliis coliuerti nostri; uno caput tenente in fossa et alio in padule; prope terra Stauili. unde recipimus a te predicto Mauriccius pretiium placitum et definitum auri soledos sex et tremmisse, sicut nouis bono animo in placitum cunuinet. cunstat nos in homnebus esse suppletus. in tale uero tenure promettemus nos qui supra uendituri, ut, si qualiue tempore forsitans ipsa terrola portiionem nostra in integro pubblicum requesierit, et ad deuisionem reuinerit cuicunque in alio homine, et nouis in alio locum ad uicem sorte redditam fuerit, si uolueris tu Mauricius, ipsa terra nos eam tiui sine aliqua mora ipsa terra reddamus; et si minime uoluerimus tiui ipsa portiionem nostra reddere, aut si nos qui supra Pinculus et Macciulus aut herides nostris de ea que superius

p. 163

legitur tiui Mauriciuni aut ad heridebus tuis qualiue molestia generare presumpserimus, aut a qualiue homine uobis minime defensare potuerimus, cunponamus tiui pine nomine auri soledos duodeci et duo tremmissi; et nec sic ualeamus nostra disrumpi uenditiione, set presentis et futuris temporibus in tua uel heridebus tuis permaneat potestatem. Quam uero uenditiionis nostre cartula Roduald notario scriuere rogauimus. Actum Pisa, per indictione suprascripta; filiciter.

  • Signum + manus Pinciuluni uiri deuoti uendituri et cunserbaturi.
  • Signum + manus Macciuluni uiri deuoti germano eius uendituri.
  • Signum + manus Gunduni uiri deuoti testis.
  • Signum + manus Barbentiius uir deuotus filius quondam Gunduin testis.
  • Signum + manus Cunipert uir deuotus filius Pittuni testis.
  • Signum + manus Ermuluni uir deuotus filius quondam Arnicausi testis.
  • + Ego Roduald notarius hanc cartula scripsi, soledos dante uidi, et pos tradita cumpliui.

51.- 68.

spektrum.GIF (657 Byte)