Textsspektrum.GIF (657 Byte)

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden (CDL 1)

Einleitung CDL 1 Originalurkunden Kopial überlieferte Urkunden Gefälschte oder verfälschte Urkunden Der Fälschungskomplex von Cremona

Einleitung CDL 2 Codice Diplomatico Longobardo (2)

spektrum.GIF (657 Byte)

Gefälschte oder verfälschte Urkunden

33. CHARTA OFFERSIONIS 39. CHARTA DOTIS 41. CHARTA VENDITIONIS 63. CHARTA IUDICATI  
101
. CHARTA OFFERSIONIS
110. CHARTA PRAECEPTIONIS

spektrum.GIF (657 Byte)

33.
CHARTA OFFERSIONIS.
723 settembre – 724 giugno, metà, c., Firenze.

Falsificazione.

p. 118

p. 119

p. 120

+ In nomine Dei et saluatori nostri Iesu Christi. regante piissimo atque perpetuo et a Deo conseruando domno Liuprando excellentissimo rege gentis Langubardorum, anno felicissimo regni eius duodecimo, per indictione septima; feliciter. Et ideo Christo auctore ego Speciosus episcopus nimis peccator et indignus per presentem salutem et eternam sic uolo atque dispono, qualiter, Domino adiuuante, de curte et rebus meis que sunt posite in loco fluuio Greue, ubi et Cintoria nominatur, infra plebe et episcopio Beati Ioannis Baptiste uel Reparate martiris, unde ego episcopus esse uideor, seu infra plebe et territorio Sancti Iuliani sito Septimo, qui fuerunt genitori et genitrici mee, exinde fieri debeat. ideo confirmo et statuo atque offersionis nomine offero et trado tam suprascripta curte quamque et omnibus rebus ad ipsam pertinentibus, libellariis, angarialibus, uineis, siluis, pratis, pascuis, locis aquariis uel ubicumque ad predictam curtem inueniri potest pertinentibus, in eclesia et canonica Beati Iohannis Baptiste, tam ad ipsos canonicos qui modo pro tempore sunt quam qui tunc futuri erunt, ut habeant firmiterque teneant, possideant, laborare faciant, et ex ipsis frugibus communiter se reficiant. et hanc cartulam offersionis nomine firmam et stabilem permaneat semper. unde precamur predicti canonici, qui modo sunt aut in antea uenturi erunt, pro timore Dei sanctorumque omnium, ut pro me meisque genitoribus Deum deprecari non cessent, quatenus nostra remittantur delicta, consequamur requiem sempiternam. ideoque nec ego qui supra Speciosus episcopus neque alii episcopi, qui post

p. 121

meum decessum sedem accepturi sunt sancte Florentine eclesie, habeamus licentiam et potestatem prefata curte cum prefatis rebus ab illorum supradictorum canonicorum potestate uel dominio retollere, et aliorum hominum manibus deputare, nec per cartulam concambiationis neque per conuenientiam libelli neque per ullum inienium, nisi, sicut supra diximus, in illorum canonicorum, qui modo sunt aut in antea futuri erunt, usque in finem seculi maneat potestatem. et, quod fieri non credo, si forsitan quislibet ex successoribus meis episcopus uel magna paruaque persona suprascripta curte cum iam dictis rebus de potestate supradictorum canonicorum retollere, milnuare, intentionare, litis causationem inmittere presumpserit, aut, sicut supra diximus, per cartulam cambiationis uel per conuenientiam libelli ab illorum dominio subtraxerint, tunt componituri esse debeant pena numerum per argentum libras centum ipsis canonicis. insuper hec in die magni examinis ante tribunal eterni iudicis, quando Christus cum omnibus angelis uenerit iudicare seculum, mecum, qui hec pro me meisque genitoribus Deo et predictis canocis obtuli, rationem conflicturus adsistat, et taliter ei eueniat in hoc seculo et in futuro sicut quondam euenit Ananie et Salphire, qui defraudauerunt pretium agri et posuerunt ante pedes apostolorum, et sicut contigit Iude Scariothis, qui Christum Dominum tradidit, cuius anima eius anime sociata infernum sine fine possideat. et hanc offersionis cartullam omni tempore in sua maneat firmitate.

Actam Florentia; feliciter.

  • + Ego Speciosus indignus episcopus hanc offersionem a me facta manu mea subscripsi.
  • + Ego Decifilede archipresbiter rogatus a domno Specioso subscripsi.
  • + Ego Utto archidiaconus rogatus a domno Specioso episcopo subscripsi.

p. 122

  • + Ego Alfuns primicerius rogatus a domno Specioso episcopo subscripsi.
  • + Ego Cillica presbiter rogatus a domno Specioso episcopo subscripsi.
  • + Ego Erminceo diaconus rogatus a domno Specioso episcopo subscripsi.
  • + Ego Mora indignus presbiter a domno Specioso episcopo subscripsi.
  • + Ego Gaudisteo rogatus a domno Specioso episcopo subscripsi.
  • + Ego Alfuso scauino subscripsi.
  • + Ego Reparatus rogatus a domno Specioso episcopo subscripsi.
  • + Ego Dardanus scritor huius cartule post testium roboratione compleui et dedi.

p. 134

39.
CHARTA DOTIS.   

726 settembre – 727 giugno, metà c., Treviso.

Falsificazione.

p. 135

p. 136

In Christi nomine. regnante dominus Leoprando uiro excellentissimo rege in Italia, anno quinto decimo, indictione decima. Domino sancto et uenerabili omnium beato Paulo Christi apostolo, ad cuius honore ego Laurentius clericus una cum coniuge mea Petronia edificauimus templum super fluuio Mellema, ubi me constitui Domino seruiendo. et hoc uolumus uno consilio et bona uoluntate, ut omnibus rebus paupertatibus nostris, quas habere in circuitu aecclesiae uisi sumus ex utraque parte fluminis et quod possidere uideor et quas rauorare et adquirere potuerimus, uel iura parentorum nostrorum, in ipso sancto templo donamus, tradamus atque offerimus; in primis una casa intra ciuitate cum introitu et exitu suo, cum teris, uineis, pratis, campis; sicut diximus, ubi ubi habere uisi sumus in singulis locis, quicquid nobis

p. 137

pertinet. ut supra dixi, ego Laurentius inibi Domino seruiendo habitare debeamus usque diebus … post discessu uero nostrorum uolo ut deueniat in aecclesia et monasterio Beati Siluestri de Nonantula. omnes res .... supradicta pro mercede anime meae, sine ulla contradictione parentorum meorum. et nobis ….. uolumus, nec huius facti refragatione contradicere; quod semel bono animo donauimus .... debeat permanere. Quam uero dotis donacionis a nobis facta Agnellus clericus scriuere rogauimus, ubi manibus nostris subscripsimus, uel signum sancte crucis fecimus, et pro testibus roborauimus.

  • Laurentius clericus in hac carta donacionis a me facti manu mea subscripsi.
  • Signum manus Petronie, que hanc cartam donacionis fieri rogauit.
  • Ugo rogadus a Laurentio in hanc pagina in hanc dotem subscripsi.
  • Ego Dagrus garsi rogatus a Laurentio in hanc pagina manu mea subscripsi.
  • Ego Garinsindus rogatus a Laurentio in hac pagina subscripsi.
  • Ego Agnellus clericus et notarius rogatus a dono Lau rentio monacho et a Petronia hanc pagina donationis scripsi et subscripsi, et post tradita compleui.

41.
CHARTA VENDITIONIS.  

728 marzo 8, Villar S. Costanzo (Dronero).

Falsificazione.

p. 141

p. 142

In nomine domini Dei Iesu Christi. regnante domno nostro Liwtprand uir excellentissimus, anno regni eius sexto et decimo, mense marcio, die octabo, per indicione ondecima. Constat me Pertusato filio condam Alwerto hac dies aruitrium et bone uoluntatis uindidisse et uindendo tradidisse uobis uenerabile Anselwert abbati Sancti Constancii terrula mea in locum illuc qui dicitur Surziana, plus minus modiorum .CIX., prope de uia publica et de una parte prope de uia de castro de Surziana. et de presenti accepi auri solidos quatuor, sicut inter nobis in placitum conuenit. et nunc mihi constat me per uos in omnibus nunc esse suppletum, et nihil mihi in amplius pretium uos mihi deuere uideris; sed nunc omnia uos mihi completus pariasti. unde uos amodo suprascripto domne abba Anselvvert dicta terrua mea modiorum .CIX. haueas, teneas possideas, uestrique successores haueant, teneant, possideant in perpetuis temporibus; et quicquid exinde agere facere uolueritis, uendendo, donando, utpote firmissimus domino, in uestra semper sit potestate et uestri successorum, quia uobis eam uenundaui atque tradidi. et, quod non credimus nec fieri potest, ut si contra hanc chartula uendicionem a me facta ire temptauero, ego per me Pertwald

p. 143

aut heredibus meus, et minime potuero defendere aut antistare ipsa suprascripta terrula de quacunque homine, tunc uobis et uestri successoribus componimus pene nomine auri solidos denario octo, quod est dupla in duplum de ipsa uendicione; et chartlula ac uendicionis semper in sua maneat firmitatem. Et hanc chartolam uendicionis Petrus notarius scriuere rogauit. Actum loco uilla Canneto, in monasterio, per indicione suprascripta; feliciter.

  • Signum + manus Pertwald uir honorabilis, qui hanc chartolam scriuere rogauet.
  • Signum manus Adwald uiri deuoti filii Ursioni testis.
  • Signum + manus Arbert uiri deuoti filii Malwert testis.
  • Signum + manus Benedicti uiri deuoti filii Anselwert testis.
  • Signum + manus Arichis uiri deuoti filii Petri testis.
  • Signum + manus Aliovvald uiri deuoti filii Rowald testis.
  • Signum + manus Peredei uiri deuoti filii Iohanne testis.
  • Ego Petrus notarius rogatus et petitus a Pertwald anc chartolam scripsit, et post tradita et signa testibus repleuit et dedi.

63.
CHARTA IUDICATI.  

737 luglio, Cairate (Gallarate).

Falsificazione.

p. 197

Copia membr. del sec. XII, archivio di Stato in Milano.

p. 198

p. 199

+ In Christi nomine. regnante domno nostro Liuprando et Eldeprando nostri exellentissimi regibus, anno eorum vigesimo sexto et tertio, mense iulias, indictione quinta; feliciter. Ego Manigunda per Dei misericordia Dei ancilla et ueste monialis induta sum, qui uisa sum uiuere lege Longobardorum, presens presentibus dixi: Dominus homnipotens ac redemptor noster anima, quas condidit, ad studium salutis semper inuitat. Et ideo ego que supra Manigunda uolo et iudico pro amore domini mei Iesu Christi et eius genitricis Uirginis Marie facere monasterio in suis proprietatibus in loco Cariade iusta fluuio Olona, comitatum Sepriense, et ibi ad ipso monasterio uolo facere pro amore domini mei Iesu Christi et eiusdem Uirginis Marie et anime mee uel quondam genitori et genitricis mee atque aliorum parentorum meorum remedium, ad ipso monasterio, casis, curtis, sediminas et omnibus rebus, territoriis et familiis iuris mei quibus abere uisa sum in eodem uigo et fundo Cariade uel in eis territorias aut ubi ubi per alias locis infra ipsum regnum Italicum habere uisa sum. et iterum uolo et iudico illas monachas, qui in ipso monasterio

p. 200

preordinatas essent, habeant de predictis casis et res, territoriis, uictum et uestitum, quicquid annue Dominus dederit, perpetuis temporibus ad suorum usum et benedictionem, quod uoluerint, pro anime mee uel parentorum meorum remedium. uolo et iudico seu per unc meum iudicatum confirmo, ut ipso monasterio siad in tali uero ordine in potestatem et consecrationem Aunestaxii episcopi sancte Ticinense ecclesie et ipsius uenerabilis locis et eius successoribus, ut per omni anno per ferias de Domini natiuitatem debeant dare illa habatissa, qui pro tempore in ipsum monasterio preordinatas erat, perpetuos temporibus usque in perpetuum, candelas duas ualente denarios quattuor, canadas duas de uinum seu et oblatas duas, datum et consignatum ad ipsum episcopum sancte Ticinensis eclesiet, in domo ipsius sancte Ticinensis eclesie, uel de illis episcopis qui pro tempore in ipsum uenerabile loco preordinatis erant. alia superinposita, fecerint plus quam sicut iudicauit, tunc uolo ego que supra Manigunda, ut ipso monasterio habeat comendatione et consecratione in potestatem sancte Mediolanensis eclesie. et si datum in ipse sancte Mediolanensis eclesie, sicut supra iudicauit, quod dare debet da parte sancte Ticinensis eclesie, et debet et facere dare et consignare abbatissa, qui pro tempore preordinatas erat, ad domum ipsius sancte Mediolanensis eclesie, per iam dictas ferias de Domini natiuitate. et si da parte ipsius sancte Mediolanensis eclesie alia superinposita facta fuerit quam supra iudicauit,

p. 201

tunc uolo et iudico, ut abead potestatem comendationem et consecrationem in qualem episcopum iri ipsa abatissa, qui pro tempore preordinata erat, cum ipsa munera, qualiter superius iudicauit; alia superinposita eis da nulla parte non fiad. et si quis alios homo uel pontifes aut episcopus, archiepiscopus, uel qualibet potestas eis fecerint, Dominum patrem homnipotentem habead retributionem, et cum Iuda traditore ante tribunal Christi habead rationem ante eius magestatem. ab omnia, sicut supra iudicauit, homni tempore firmis et stabilis permanead, quia sic decreuit mea bona uoluntas. Factum est hoc iudicatum in iam dicto loco Cariate.

  • Ego Manigunda Deo dicata ueste monialis induta sum, in hoc iudicato a me facto subscripsi.
  • Signum manibus Uuallerami de Abiate et Eldeprandi de Uenegonno isti testes.
  • Rimegasus in hoc iudicato rogatus subscripsi.
  • Ursus iudices domno regis rogatus subscripsi.
  • Signum manibus Gundefredi de uico Cariade et Agnelli de ipso uico testes.
  • Signum manibus Brunengoni et Maniberti de uico Seprio testes.
  • Ego Dominicus presbiter et notarius unc iudicato ad iam dicta Manigunda rogatus scripsi, pos tradita compleui ed dedi.

 

101.
CHARTA OFFERSIONIS.  

752 febbraio 10, Ravenna?

Falsificazione.

Copia della fine del sec. XI o principio del XII, in scrittura libraria, presso l’archivio Abbaziale di Nonantola.

p. 291

In nomine Christi. Regnante domno nostro Astulfo uiro excellentissimo, anno pietatis eius in Dei nomine anno .III., die .X. mense februario, per indictionem .VI. Monasterio Sanctorum omnium Apostolorum sito in castro Nonantula, teritorio Monitensi, ubi domnus Ansilmus abbas preesse uidetur. Ideoque me ergo Urso clerico ciuitatis Rauenne dono, offero in ipsio sacro cenouio omnia rebus meas, quia michi legibus pertinet in comitatu Motinensi, id est: in primis, corte mea et fundo Susiatecus,

p. 292

tota et integra, cum ecclesia Sancti Petri apostoli Christi, cum omnia a sibi pertinentia, quod est de a racione facta massaricios .xx.; seo quod michi depertinet in fundo Codonedo, atque quod pertinet in fundo Arseciura, seo quod depertinet in fundo Lilionitecus seu et in fundo Persisido, et in Bolnedigo seu curte mea Cardeto, atque in fundo Cento, et in fundo Caldario, seo in Aueriadico, atque in fundo Pustimano, atque corte mea Casteniolot, et Ducentula, atque Autuntula, seu et in Tustido, atque in Samore, etiam fundo Gebolino, et

p. 293

Taiualo, atque Rastelioro, seo Domoro, atque in Melidolo, et Callecaria, atque in fundo Menciolini, seu Duliolo, et in prado Bonini, atque in Plagiano, et corte nostra Funiano, et Uesolo, et corte mea Castellione, et Cortiliano, seo corte mea Splegano, et fundo Bodena et Aquauiua, quod est per numero in prenominatas cortes et fundora in comitatu

p. 294

Motinensi uel Bononiensi, finibus pago Persisita et finibus pago Duliolo et finibus pago Montebelio et finibus castro Feroniano et finibus corte Crespeliano, massaricii .CCLXXX.; similque modo omnia qui depertine in ciuitate Rauenna et finibus eius, id est medietas de hereditate quondam genitoris mei Iohannes duce ciuitatis Rauenne, omnia qui depertinet in finibus Classiensis, seo omnia qui depertinet in finibus Faenses, atque qui depertinet in finibus Cornialensis, seo quod depertinet in finibus Bononiensis, quod sunt per numero massaricios .DCCC.; et si amplio fuerit qui de ad ipsa rebus pertinente, in cartula permanat; seo in ipsio suprascripto comitatu Motinensi inter massaricios et donico sunt mansios .CCCXXV.; per cortes nostras seo fundoras et casalias, ubi ubi inuenta fuerit, a nome meo legibus pertinet, cum aiacentia et pertinentia sua, seo cum super se et infra se habet, in integrum sit data, tradata, alianada, obnosiada, emancepada in iure ipsio sacro cenouio, ubi sancta regula sancti Benedicti regulariter uiuere promitto. et si minime contra hac cartula fecero, uel contra paginam istam ire presumpsero, daturo me repromiso una cum hereditas ac prohereditas mea dare et connponere pena compositura mancosos .L. auri optimi isibro; et insuper cartula qui repromise inuiolada et inconuulsa permanat cum enisa stipulacione.

  • + Ego Urso clerico subscripsi.
  • Signa manuum + + + + + de testibus Bernerius et Aldoinus atque Stabilis seo Cotebertus et Addoneis, qui de a testibus a rogatis.
  • Scripta cartula per manum Eldeuerto notario.

 

p. 315

110.
CHARTA PRAECEPTIONIS (ARCHIEPISCOPI RAVENNATIS).  
753 ottobre 13, Ravenna.

Falsificazione.

p. 316

In nomine domini nostri Iesu Christi regnante domno nostro piissimo ac tranquillissimo Aistulfo a Deo instituto excellentissimo rege, anno regni pietatis eius septimo, die tercio decimo mensis octobris, indictione septima. Sergius seruus seruorum Dei episcopus. Religioso Anselmo abbati monasterii Beatissimorum omnium Apostolorum in fundo qui dicitur Nonantula, territorio Motinensis. Perennem atquc inmutabilem lar………. m statuimus, eo quod nos sanctorum patrum instruit admonicio, habere per subiectam nobis congru………..ia monasteria qui nostre sancte Rauennatis eclesie dioce sita existunt, et munificenti cautela in eis……tibus premunire priuilegium, precipue ut cultoribus ecclesiarum Dei alacriter sine cuicumquem concussione ... permaneat seruicia; et quoniam o nostris temporibus in fines Amilie nostre metropolitane sedis subiacentis nostris Moltinensis territorii in predicto fundo Nonantula, rore diuine pietatis monstrancia, a te iam dicto Anselmo abate .... monasterium fundatus est Sanctorum omnium Apostolorum, ut ad perfectam nobilitatis culture pertinet, ibique Deo digna congregatione monachorum

p. 317

instituere uisus est, et per preceptione domni nostri Adriani summi pontificis et domini regis Aistulfi et a tua peticione inuitati, Deo dicata monasteria propriis manibus munera Deo super eius altare ………. Tes consecrauimus, exacta peticione tua impleuimus. nunc itaque per tuam iam dicto Anselmi Deo …….. peticione, gloriosissimus papa Adrianus simulque clementissimus rex Aistulfus per illorum preclara iussione ………. nt, ut in iam fato monasterio Sanctorum Apostolorum a te fundato ecclesiastico nostre priuilegium statuere ……........ Rauennatis dicionis potestatem existeret, nec ullius aliis episcoporum subiceret nec a ………....... monasterio inponerentur. propterea statuimus atque firmamus per huius nostri precepti paginam ……………… uobis, ut dum in ipsum uenerabile monasterium Beatissimorum Apostolorum abbas, qui pro tempore tuerit, .... …………… si congregatione ex suo cunlegio placente Deo elegerit secundum sanctam regulam nos uel successores. …………… et presbiteros et diaconos quem eiusdem sancti monasterii uoluerit, si facibilis fuerit, hubi ipse abbas uoluerit………..; et. si oratoria constructa fuerint et ubique uoluerit ipse abbas adducat easdem

p. 318

ora .. … ac …… das nullaque grauamina a nos uel nostris successoribus atque actoribus sancte nostre Rauennatis ecclesie ….. precipientes et recernentes a predicto nos …….. monasterio seu abbate eiusque consecracione …… uel clero siue actoribus Motinensis ecclesie, ut a presenti tempore et usque in perpetuum nullam in prefato monasterio et subiacencia uel oratoria qui sunt fundata in gaio Lamese, id est oratorio Beati Martini …… la ipse monasterium Sanctorum Apostolorum fundatus est, predicti Sancti Martini oraculum quem edificatas est uenisti seu modo a uobis successoribusque uestris facere uisi fueritis, exquirant priuilegium …….. potestatem nullam ordinacionem nullam susceptionem nullam imperacionem nullam …….. cto conlegio monachorumu sancte nostre Rauennatis ecclesie subiacenciam ingredere presumat ….. superius nominate sancte nostre Rauennatis ecclesie ipse monasterium Sanctorum Apostolorum existat consecracio. si quis de nostris successoribus aut episcopis nostris sancte Rauennatis ecclesie diocesin subiacencia uel quispiam contra uius nostri precepti priuilegii seriem presumpserit, habeat anathema trecentorum decem et octo patrum, et cum Iuda traditore domini nostri Iesu Christi sit deputatus

p. 319

Quam preceptionis nostre paginam Eleu .... notario et subdiacono sancte Rauennatis ecclesie scribendam precepimus, in qua et propia manu subscripsimus, sub die mensis et indictione suprascripta.

+ LEGIMUS.

ANNI DOMINICE INCARNACIONIS .DCCLIII.

spektrum.GIF (657 Byte)