Textsspektrum.GIF (657 Byte)

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden  (CDL 1)

Einleitung CDL 1 Originalurkunden Kopial überlieferte Urkunden Gefälschte oder verfälschte Urkunden
Der Fälschungskomplex von Cremona

Einleitung CDL 2 Codice Diplomatico Longobardo (2)

spektrum.GIF (657 Byte)

Der Fälschungskomplex von Cremona

1. 2. NOTITIA IUDICATI 3. CHARTA VENDITIONIS 5. CHARTA EMPHITHEUSIS  
6. CHARTA DONATIONIS 8. CHARTA TESTAMENTI 9. CHARTA DONATIONIS 10. CHARTA VENDITIONIS 11. CHARTA ORDINATIONIS (TESTAMENTI)
13. CHARTA IUDICATI

15. - 122.

spektrum.GIF (657 Byte)

p. 3

1.
620, Cremona.

Falsificazione.

In nomine Domini. regnante uiro excellentissimo domno nostro Adaloald rege ..., anno regni eius in Christi nomine .VI., con ….., indictione octaua. Wolphrit domnus gloriosissimus dux de ista ciuitate Cremona ……… constat ………. Leonem ….., Gregorium, Syluerium, …………, et Anselmum

p. 4

presbiteros; …….., Desiderium ………, Iohannem, ........, Abbundantium diacones Sancte Marie de Cremona .. .... sub beatissimo Syxto episcopo ………………….. et apostolicas centum soldos de bona moneta de argento, et insuper deueat …………………. ideo….. iam dicti ……… uenerabiles Hubaldus primus presbiter ... Sancte Marie ... de Cremona ... sub beatissimo Desiderio episcopo ........... prope domum domni…….; ideoque idem reuerentissimus Adam eiusdem ecclesie archidiaconus …………….. eidem uenerabili ac beatissimo patri Desiderio episcopo Cremonensis ecclesie …….. cum consensu …….. eidem ecclesie Cremonensi et a parte ……… sancte Cremonensis ecclesie … quod ….. ei …… cogit …. presentem cartulam …..basilic ……. que …cum … domno …….. patri …secund … unumquemque habeat …..iusta … dict…, et omni tempore faciat exinde quicquid uoluerit … omni anno … a die ……. item uenerabili ac beatissimo patri Anselmo episcopo …… idem … mus … Adam archidiaconus ... et ... Hubaldus primus presbie..., quatinus …… recipia ………, et ideo … iam diti ……. ............. ciuitate Cremona …, mense …….. am ……. notarius .......... Leo diaconus authenticum exemplaui, et sic inibi continebatur ut hic legitur, litera plus aut minus.

2.                                  
NOTITIA IUDICATI.     
624 giugno, Cremona.

Falsificazione.

p. 5

In Dei nomine, ciuitate Cremonensi, in curte regis et in laubia eiusdem curtis sita platea magna eiusdem ciuitatis, in iudicio resseret Wolphrit dux de ista ciuitate Cremona singulorum hominum iusticias faciendas, ressedentibus cum eo: Petrus et Gisulphus iudices domni regis, Landulph et Pertharith generosi milites, Alphrid notarius et reliqui pluris; ibique eorum presencia uenerabilis uir Hubaldus primus presbiterus de Sancta Maria matre una cum Ambroxius iudex ciuitatis et aduocatus eiusdem Sancte Marie, nec non Wolpolph generosus miles. disit ipse Wolpolph miles se iuste et legaliter possidere unam petiam de terra antea casata; iacet non multum longe de loco ubi fuit ciuitas uetus. oc audito disit uenerabilis uir Hubaldus presbiter: issa pecia tere antea casata mea est ex charta emcionis; iacet non multum longe da loco ubi fuit ciuitas uetus et uetus ecclesia maior Cremonensis de Sancta Maria matre. idem disit Ambroxius iudex ipsius ciuitatis et aduocatus eiusdem Sancte Marie matre: eamque mihi iniuste tulit, et sibi propriauit Wolpolph generosus miles. oc dicto, idem Wolphrit gloriosus dux de ista ciuitate Cremona lecta

p. 6

est bergamena, quam presentauit Ambroxius iudex et aduocatus, et auditi testes et examinatis et uisae intenciones et sententiis iudicum eidem uenerabili Hubaldo primo presbitero Sancte Marie matre de Cremona adiudicauit dari sine controuercia et molestia eiusdem Wolpolphe generosus miles issam peciam tere antea casata; iacet in loco ubi nunc dicitur Campora Sancte Marie, non multum longe da loco ubi fuit ciuitas uetus et uetus ecclesia maior Sancte Marie de Cremona; quam petiam tere eidem uenerabili Hubaldo primus presbiter iniuste tulerat et sibi propriauerat Wolpolph generosus miles. quo dicto sine contradicione a parte idem Wolpolph miles finita est caussa. Et qualiter acta et deliuerata est causa, pro securitate et firmitate a parte eiusdem uenerabilis uir Hubalduls primus presbiterus, presentem noticiam idem Wolphrit dux mihi Alphrido notario scriuere mandauit. Anno regni domni Adaloaldi excellentissimi regis decimo, mense giunio, indictione duodecima.

  • Alphrit notarius domini regis.
  • Leo diaconus exemplum fecit.

3.
CHARTA VENDITIONIS.   
640 maggio I, Cremona.

Falsificazione.

p. 7

In Christi nomine. Constat domnus Alarchith glorioso dux de ista ciuitate Cremona uendidisset et tradidisset, ut uendidit et tradidit, honorabili et reuerendo uiro Walperth filius bone memorie Teotald miles nobilissimus custus Sancte Marie Nouae de Cremona et eiusdem Sancte Marie primus presbiterus casa una tota in plano, cum salis, curte, furno, puteo et horto, que est de mane et prope eiusdem Sancte Marie; coerit ei ad fines: da mane uia que pergit ad portam de Beato Stephano, da meridie et da sera eiusdem Sancte Marie, da montes eiusdem Walperth; et est area de ipsa casa tam de sub ipsis edificiis quam curte et horto, sicut modo designata et terminata est, per longitudinem in mane et sera pedes legiptimos triginta, et pro transuerso in meridie et montes pedes legiptimos uiginti de tabulis legiptimis; et est ipsa casa cum curte et horto infra ipsas coherencias pertica una et tabula una. ideoque idem domnus Alarchith uir gloriosus dux de ista ciuitate Cremona confessus est, ut confitetur coram bonis hominibus, corum nomina in subter leguntur, se accepisset, ut accepit, ab eodem honorabili et reuerendo uiro Walperth primus presbiterus de ordine Sancte Marie et eiusdem Sancte Marie custus, in ciuitate noua, iustum et finitum precium in auri soldos quateuor. et ideo exinde in antea idem honorabilis et reuerentissimus Walperth faciat de ipsa casa cum omnibus adiacentiis suis quicquid

p. 8

illi paruerit. et idem domnus Alarchit glorioso dux de ista ciuitate Cremona sibi posuit penam auri soldos quateuordecim, si non conseruata teneat. Actum eadem ciuitate noua Cremone, in curte ducis, anno regni excellentissimi Rotharii regis quinto, prima die lune intrantis maii, indictione decima quarta. Alarchith dux de ista ciuitate noua Cremone in ac uindicione a me facta consensi et subscripsi.

  • Signum + manus Lupo filius Adam, alius Lupo filius Petroni, Wolphrid, Roazo, Rachibert, Liprand et pluris alii qui ibi fuerunt testes.
  • Wyriphridus notarius bergamenam hanc scripsi et de tera levatam compleui et dedit.
  • + Leo diaconus sancte Cremonensis ecclesie authenticum huius cartae uindicionis et empcionis exemplaui, et sic inibi continebatur ut hic legitur, litera plus aut minus.

p. 12

5.
CHARTA EMPHITHEUSIS.   
650 luglio 6, Cremona.

Falsificazione.

In nomine domini nostri Iesu Christi saluatoris. Beatissimo ac reuerendissimo in Christo patre domno Eusebio in Cremonensi cathedra presidente. Cathaldus uenerabilis et reuerentissimus archidiaconus Sancte Marie Cremonensis ecclesie, filius gloriosi uiri Liutprand dux de ista ciuitate Cremone, nomine suo et fratrum suorum uenerabiles ac reuerentissimi, scilicet Cassiodorus archipresbiter, Alphridus, Aribertus, Graziosus, Iohannes, Bradeneus et Sigismundus presbiteri, nec non et Eriprandus, Lupo, Ambroxius, Adam, Bernardus et Urso diaconi eiusdem Sancte Marie matre Cremonensis ecclesie, dedisset et tradedisset afliteutico ut liuellario nomine per annos secutivos decem bono omini Reginaldo, qui uocatur monetario, scilicet ad tinendum, abitandum et meliorandum,

p. 13

unam domum cum horto insimul tinente; iacet in ista ciuitate Cremone, scilicet in burgo Sancti Syri; que iuris est eiusdem Sancte Marie matre. iccirco idem qui supra Reginaldus, qui uocatur monetario, nomine suo et heredum ut proheredum suorum promisit eidem uenerabili ac reuerentissimo Cathaldo sancte Cremonensis ecclesie archidiacono, quod meliorata reddet ipsa domum post secutivos annos decem. et interim idem Reginaldus eidem uenerabili archidiacono promissus est, ut confessus, quod singulo anno soluet ipsis presbiteris et diaconis de ordine Sancte Marie Cremonensis ecclesie, in die dormicionis eiusdem beate Mariae, in ipsa ecclesia Cremonensi, pro ficto liuellario, soldo quinque monete bone et expendiuile. Unde, cum consensu et parauola iam diti beatissimi ac reuerentissimi patris nostri Eusebii episcopi, charta de iam dicta affitheusi, cum supradictis condicionibus, mihi Ulderico notario eiusdem sancte ecclesie Cremonensis et in eadem ecclesia subdiaconus scribere relicta est. Acto ista ciuitate Cremona, in laubia eiusdem Sancte Marie, anno regni excellentissimi Rhotharii regis decimo quinto, die sexsta iulii, indictione octaua.

  • Signum + manus ipso Reginaldo, qui dicitur monetario.
  • + Cathaldus gratia Dei sancte Cremonensis ecclesie archidiaconus, qui hanc cartam fieri rogaui.
  • Signum + + + manus Theoperth, Ambroxio et Petro testes.
  • + Uldericus notarius sancte ecclesie Cremonensis et eiusdem ecclesie subdiaconus rogatus scripsi.
  • + Leo diaconus.

6.
CHARTA DONATIONIS    
666 Giugno 11, Cremona.

Falsificazione.

p. 14

In nomine Domini. regnante uiro excellentissimo domino nostro Grimoaldus rex, anno regni eius quinto, die iouis undecima, mense iunio, in festo sanctissimi patris nostri Barnabae apostoli, indicione nona; feliciter. Ecclesie matri Beate Marie genetricis Dei regina Caeli, sita platea magna ciuitatis Cremone, ubi ego licet indignus Gratiosus uenerabilis presbiter esse inuenior, presens presentibus dixit: de spem uitae eterne anime sue cogitat qui locis uenerabilibus de suis facultatibus contulerit terrena, ut a Christo celestia eterna percipiat uita. Ideoque ego qui supra Gratiosus gratia Dei presbiter de ordine Sancte Marie ecclesie matris do, dono, cedo, et in ius et dominium eiusdem Sancte Marie matris Cremonensis ecclesie transfero unam peciam de tera casatam cum uineis, culto, prato, silua et anca, quam abere et possidere uideor in loco Zirbello prope oraculum qui dicitur Sancti Sisinii episcopi ultra Padum;

p. 15

item omnem substantiam facultatis mee tam casa, curte, orto, area, campis, pratis, uineis, siluis, pascuis et anca, cum omnibus adiacentibus, que abere et possidere uideor non multum longe da isto oraculo qui dicitur Sancti Sisinii, in loco qui nominatur Ardula. que omnia et in omnibus finibus et terminis ad meum ius pertinent, per presentem cartulam donacionis ab oc die in antea confirmo et transfero in ius eiusdem Sancte Marie ecclesie matris de ista ciuitate Cremona, ea condicione et lege, ut sint in iura et potestate uenerabilium fratrum meorum beatissimi presbiteri et diaconi eiusdem Sancte Marie matris pro fundamentis et luminariis eiusdem Sancte Marie; item cum pacto, ut de ipsis bonis meis sint luminaria in eodem oraculo, iacet in loco ubi beatissimus Sisinius episcopus martyr occubuit, et in die festo eiusdem sancti Sisinii episcopi in eodem oraculo accendantur ceri, et comburantur thura et aromatha, et de eisdem aromatibus condiatur corona et pharum, ut accendantur in onorem eiusdem sancti martyris Sisinii episcopi in odorem suauitatis. item uolo ut omni anno in die natali eiusdem sancti Sisinii martyris Christi sancti episcopi beatissimus domnus episcopus cum reuerentissimis presbiteri et diaconi eiusdem. Sancte Marie abeant de iisdem bonis meis unum bonum prandium in refectorio comuni...

  • + Leo diaconus sancte Cremonensis ecclesie hanc cartulam donacionis exemplaui, et sic ibi continebatur ut hic legitur, litera plus aut minus.

8.
CHARTA TESTAMENTI    
685 maggio 18, Cremona.

Falsificazione.

p. 20

In nomine Dei et sancti Michaelis principis militie celestis patroni. regnantes gloriosissimi domini nostri Pertharith et Chuniberth uiri excellentissimi reges, anno regni eorum decimo quinto et octauo, die uero iouis decima octaua mensis mai, indicione decima tercia. Ego Heriprandus dux ista ciuitate Cremone, filius gloriose memorie Hyldebrandus item dux ista ciuitate, presens presentibus dixi: dum homo a Christo conditus uiuit in oc seculo, semper de uita sua in incertum uiuit, quia mors aduenit sicut fur et latro. Ideoque ego qui supra Heriprandus dux prouideo de rebus meis hordinare ut mors paratum inueniat * * * * *. item prouideo ordinare ut iam dictus Wiriprandus filius meus post mortem meam subito teneatur et obbligatus sit soluere beatissimis et reuerentissimis presbiteris et diaconis canonice Sancte Marie Maioris Cremonensis ecclesie decem libras ponderatas de argento pro fundamentis et luminaribus dicte eorum ecclesie maioris. et similiter eisdem presbiteris et diaconis Sancte Marie maioris soluat quinque soldos bone monete de auro obryziato pro fundamentis et luminaribus in basilica Beati Michaelis principis militie celestis patroni * * * * *, in qua subter propriis manibus confirmaui et Alphrido notario testibusque obtuli roborandam. Acto ciuitate Cremona, in curte mea, die et anno supraditis.

  • Signiphredus, Rachibert, Hilphrith, Walpert, Heribertus, Offrith, Raipertus testes.
  • Alphridus notarius dominorum regum * *.
  • + Leo diaconus sancte Cremonensis ecclesie authenticum huius testamenti exemplaui, et sic in eo continebatur sicuti hic scriptum est, littera plus minus.

p. 21

9.
CHARTA DONATIONIS.    
686 settembre 8, Cremona.

Falsificazione.

p. 22

In nomine domini Dei et beatissimi auctoris nostri Iesu Christi et beate matris eius Marie domine nostre. regnantes gloriosissimis domnis nostris Pertharith et Chuniberth uiri excellentissimi regibus, anno regni eorum decimo sexsto et nono, indicione decima quarta, sub die uero sabbato octauo mense septembre, in natiuitate beate Marie. Oraculo sanctorum Christi confessorum Eusebii et Syrini, quod edificatum uidetur prope muros ciuitatis nostre Cremonensis loco ubi dicitur Hortus de Sancta Maria matre, prope puteum de Sancto Syro de Rhodheno, a glorioso genitore nostro Liutprand, ubi et diaconia in susceptione infirmorum et perecrinorum fieri exoptant Cathaldus venerabilis primerius ut custos Sancte Marie Maioris ecclesie Cremonensis atque Adoaldus et Sichemundus germani eius uiri magnifici deliciosi regum nostrorum filii quondam bone memorie Liutprandus, presentes presentibus diserunt: Dominus noster Iesus Christus in euangelio suo disit: facite uobis amicos de mammona iniquitatis qui uos in eterna recipiant tabernacula. Quapropter nos qui supra Cathaldus primus presbiter ut primerius ut custus Sancte Marie canonice Cremonensis et Adoaldus et Sichemundus germani Deo inspirante iuxta propriam voluntatem ipsum sanctum oraculum de bonis nostris dotare disposuimus, ut ibi sit exenodochium ut diaconia in susepcione infirmorum et perecrinorum. ideo nos qui supra germani Cathaldus

p. 23

primus presbiter, Adoaldus et Sichemundus de auctoritate beatissimi patris nostri Desiderii episcopi Cremonensis et consensu reuerentissimorum presbiteris et diaconibus de Sancta Maria Maiore Cremonensis canonice, qui inferius scripti sunt, dotare hordinauimus pro remedio animarum parentorum nostrorum bone memorie Liutprandus generosus uir et Hermelinda unesta femina atque nostra mercede ex tera nostra, quam in ipso loco hahemus in perticas legiptimas quatuor de tabulis uiginti quatuor, nec non terra nostra de Pipia cum oraculo Sancte Marie de Campograndi, et

abet terra ista perticas legiptimas septigente, et alia tera ad braidam Botariam cum omnibus ingressuris et terminis suis, cum accessibus et recessibus, cum casis, campis, uineas, siluis, edificiis et molino et piscaria et seruis utriusque sexus, et sunt perticas legiptime ottocente ut cum uictum et medicina in eadem diaconia perceperint, exinde infirmi ut Christi pauperes et perecrini Donlino auctori gratias referant et nobis perueniant ad remedium in uitam eternam et ad refrigerium anime Liutprandus et Hermelinde parentum nostrorum. uolumus autem ut ipsa diaconia ut zenodochium et oraculum Sanctorum Eusebii et Syrini

prope Horto de Sancta Maria matre, in loco qui dicitur Puteum de Cathaldo, prope Sancto Syro de Rhodheno, quamdiu Cathaldus primerius aduixero, in mea sit potestate; et post obitum mei Cathaldus, uolumus ut in perpetuum maneat in potestate de reuerentissimis et uenerabilibus presbiteris et diaconis Sancte Marie Maioris canonice Cremonensis, cuius primerius sum licet indignus. Et ut hec nostra hordinacio inconuulsa et firma maneat, hanc donacionis nostre paginam Alphrido notario sancte Cremonensis ecclesie scribere rogauimus, et subter confirmantes presbiteri et diaconi Sancte Marie

p. 24

testibus obtulimus roborandam. Acta ciuitate Cremona, in canonica Sancte Marie maioris, in camera estiua; feliciter.

  • + Ego Cataldus indignus primus presbiter ut primerius ut custus Sancte Marie huic cartula donactonis et dotacionis a nobis facta subscripsimus et probaui.
  • Ego Adoald, qui huic cartula dotacionis a nobis facta relegi et probaui, et nomen meum scripsi.
  • Ego Sichemund, qui in hac cartula dotacionis nomen suum scripsi, et confirmaui et fieri rogauit.
  • + Ego Eriprandus sancte catholice Cremonensis ecclesie archidiaconus consensi et subscripsi.
  • + Ego Urso sancte Cremonensis ecclesie de cardine secundus presbiter et in basilica Sancti Barnabe ad uicem Cathaldi archipresbiteri primerius consensi et subscripsi.
  • + Ego Alphrith Sancte Marie presbiter tercius et bibliothecarius consensi et subscripsi.
  • + Ego Lupo Sancte Marie matris presbiter et primerius basilice Sancti Michelis de Burgo consensi et subscripsi.
  • + Ego Ariberth Sancte Marie presbiter primerius basilice Sancti Stephani consensi et subscripsi.
  • + Ego Syluinus Sancte Marie presbiter primerius martyrii Sancti Laurentii consensi et subscripsi.
  • + Ego Barnaba sancte ecclesie matris presbiter et primerius martyrii Sancte Lucie et sacellarius consensi et subscripsi.
  • + Ego Wolphus Sancte Marie Cremonensis presbiter et prepositus syncellorum consensi et subscripsi.
  • + Ego Petrus Sancte Marie presbiter et arcialtarista consensi et subscripsi.
  • + Ego Lupoaldus Sancte Marie presbiter cancellarius et basilice Sancti Petri primerius consensi et subscripsi.

p. 25

  • + Ego Ambrosius Sancte Marie presbiter et keimeliarcha consensi et subscripsi.
  • + Ego Adoald Sancte Marie presbiter primerius martyrii Sancti Clementis consensi et subscripsi.
  • + Ego Adam Sancte Marie diaconus et uuidamus consensi et subscripsi.
  • + Ego Degoaldus Sancte Marie diaconus regionis Sancte Marie in Bethelm de Mosis consensi et subscripsi.
  • + Ego Urso Sancte Marie diaconus regionis de Sancto Syro de Rhodano consensi et subscripsi.
  • + Ego Gratiadeus Sancte Marie diaconus uici septimi consensi et subscripsi.
  • + Ego Rachis Sancte Marie diaconus de uico primo consensi et subscripsi.
  • + Ego Gariuertus Sancte Marie diaconus regionis tercie consensi et subscripsi.
  • Signum + + + manum Zaccherii, Gondemundi et Teoperti Sancte Marie hostiarii testes.
  • + Alphridus sancte Cremonensis ecclesie notarius hanc paginam donacionis et dotacionis rogatus scripsi et compleui.
  • + Ego Ubaldinus Portinarus sancte Cremonensis ecclesie de ordine cardinali canonicus presbiter hoc authenticum recognovi et exemplaui, sicque in eo continebatur ut hic legitur, litera aut plus aut minus. et in fidem ego idem Ubaldinus Portinarus capituli Cremonensis canonicus cancellarius.

10.
CHARTA VENDITIONIS.    
689 giugno 11, Cremona.

Falsificazione.

p. 26

In nomine Domini. regnante uiro excellentissimo domno nostro Chuniperth gloriosissimus et piissimus rex, anno regni eius duodecimo, die ueneris undecimo mensis iunii, natalis sanctissimi patris nostri Barnabe, indicione seconda. Constat me Wilipandus gloriosus miles filius bone memorie Heriberti glorioso milite accepisse, sicut in presencia testium manifesto sum quod accepi, ad uos beatissimi ac uenerandi uiri domini mei Gariuertus huius sancte matris ecclesie Cremonensis archidiaconus, Ursus eiusdem sancte ecclesie archipresbiter, Alphrith, Saluinus, Wolpho, Petrus, Ambroxius, Adoald, Aldus et Lucius uenerabiles presbiteri eiusdem ecclesie Sancte Marie matris, nec non ad uos Degoaldus, Gratiadeus, Rachis, Rupertus, Geruasius et Regoldus eiusdem Sancte Marie diaconi, argentum denarios bonos libras legiptimas monetatas triginta, precium finitum de una petia tere que iacet circum et in finibus exenodochii Sanctorum Eusebii et Syrini: coerit ei a mane et meridie eiusdem exenodochii, a sera eiusdem Sancte Marie Maioris, et da montes uia publica. que autem nominata pecia tere in suis finibus, sicut superius legitur, cum accessionibus superioribus et inferioribus et omni fines suos in integrum, presenti die et ora, in uestra qui supra archidiaconus et archipresbiter, presbiteris, et diaconis Sancte

p. 27

Marie de ista ciuitate Cremona uiri uenerabiles et beatissimi dominos meos et emtori mei maneat et persistat potestate, ad abendum et faciendum exinde quiquid uobis paruerit uel cui uos dederitis ut abere statueritis iure proprietario nomine, sine omni mea, ut supra uenditore, et eredum meorum contradicione; quia sic inter nos conuenit. Et iccirco tibi Alphrido sancte Cremonensis ecclesie notario scribere committo. Acto Cremone, in domo canonica; feliciter.

Wilipandus in ac carta uindicionis a me facta subscripsi. Ado, Eriperth, Gothiphrid testes.

  • + Alphridus sancte Cremonensis ecclesie notarius hanc cartam uindicionis rogatus scripsi et compleui.
  • + Leo diaconus Sancte Marie authenticum huius cartae exemplaui, et sic ibi continebatur ut hic legitur, litera plus minus.

11.
CHARTA ORDINATIONIS (TESTAMENTI).    
693 giugno 24, Cremona.

Falsificazione.

p. 28

In Dei nomine. regnante uiro excellentissimo domno nostro Chuniperth gloriosissimus rex, anno regni eius decimo sexsto, die marte uigesimo quarto iunii, indicione sexsta.

Oraculo Sancti Iohannis Batiste a me fundato isto burgo de Sancto Michele ciuitatis Cremone prope circum. Rachis beatissimus diaconus Sancte Marie matris filius bone memorie Alachi glorioso dux presens presentibus dixi: de spem uite eterne abet qui in uenerabilibus locis aliquid de suis facultatibus contulerit terena, ut eterna accipiat uita. Ideoque ego qui supra Rachis diaconus per presentem cartulam de substantia facultatis mee ordinare disposui. iccirco statuo atque hordino ut a die mortis mee idem oraculum Beati Iohannis Battiste precursor Domini a me fundato ad circum, item curte mea que abere uideor prope dicto oraculo beati precursoris, et omnem substantiam meam quam abere uisus fuerim in ipso die mortis mee, tam in teritorio Brgomenis et in fundo Cassano ad Abda et in loco Ualerie de Aucia ut in quouis alio loco et fundo; que omnia descripta sunt in carta a me facta per manus beatissimi Ruperti diaconi de Sancta Maria matre; hec omnia, sicut superius nominata sunt, et cetera que in die mortis mee abere uisus fuerim, omnia et in omnibus ueniant in potestate et ius beatissimorum presbiteri et diaconi de eadem Sancta Maria Maiore de ciuitate ista Cremona, cuius licet indignus diaconus inuenior; ea condicione et pacto, ut in eodem oraculo Sancti Christi precursoris per studium dicti

p. 29

beatissimi presbiteri et diaconi fratres mei sint luminaria, et in die natiuitatis eiusdem beati Christi precursoris dicti fratres mei ibi stationem faciant; item cum pacto, ut onni anno in die presenti obitus mei in eodem oraculo faciant agenda pro refrigerio anime mee et parentum meorum Alachi glorioso dux et Brunichilde honesta femina mater mea. Et ut nec mihi plus liceat nolle per tempora futura quod nunc uolui, tibi beatissimo Ruperto diacono fratri meo hanc paginam hordinationis mee scribere rogaui. Acta ista ciuitate Cremona, in curte ducis ad Sanctum Michele de suburbe.

Adelgisus, Urso, Ado, Leo, Petrus, Andreas, Lanthelmus testes.

  • + Rupertus diaconus de ordine Sancte Marie matris ex rogatu beatissimi Rachis diaconi de eodem ordine scripsi et firmaui.
  • + Leo diaconus sancte Cremonensis ecclesie exemplaui, litera plus minus.

13.
CHARTA IUDICATI.    
707 aprile 22, Cremona.

Falsificazione.

p. 33

In Dei nomine, Heribertus secundus gloriosus et excellentissimus rex, anno regni eius septimo, die ueneris uigeximo secondo mensis aprilis, indicione quinta, ciuitatis Cremonensis, curte regis platea ciuitatis, infra laubia eiusdem curtis, in iudicio resseret Magnifredus dux ista ciuitate Cremonensi singulorum ominum causas audiendas et iusticias faciendas, ressedentibus cum eo: Roglerius et Rachiberth iudices regis, item alius Rachibert et Reginaldus iudices ciuitatis ipsius Cremonensis, Heriprandus et Lanthelmus sculdasii, Liprandus et Glemundus milites generosi et alii reliqui multi boni uiri; ibique eorum uenit presencia Anselmus iudex ipsius ciuitatis Cremonensis et sancte Cremonensis ecclesie simul aduocatus. dicebat ipse Anselmus: beatissimus Rotharius sancte Cremonensis ecclesie archidiaconus possidere uidetur unam petiam tere de perticis legiptimis docenti et tabules uiginti duo et pedes octo sita loco qui dicitur Lauemo, que ipsa pecia terre, campis, pratis, uinea, siluis, cum accessibus et adiacentiis et curte, nunc ui et iniuste illi occupauit Guarizo de eodem loco. dicebat Guarizo: beatissimus Rotharius archidiacono ipsam peciam tere, campis, pratis, uinea, syluis, mihi dedit laborare et casa ad abitandum. dicebat Anselmus aduocatus: monstra cartulam. Et Guarizo tacebat.

p. 34

idem autem Anselmus aduocatus sancte Cremonensis ecclesie monstrabat cartulam qua beatissimus Rotharius archidiaconus ipsam teram abebat ex empcione facta, et ipsam dederat laborandam bono homini Adalelmo uenditori suo. his auditis prediti auditores Pertharito notario chartulam dederunt legere. quod facto, ex sententia omnium audidorum Magnifredus glorioso dux ista ciuitate Cremonensi adiudicauit beatissimo Rothario sancte Cremonensis ecclesie archidiacono eamdem ipsam peciam tere, campis, pratis, uinea, syluis et curte in loco qui dicitur Lauerno, quam illi ui et iniuste occupauerat Guarizo de eodem loco. item hordinauit ut idem Guarizo iniustus occupator componere debeat eidem uenerabili Rothario archidiacono Cremonensi auri soldos monete legiptime numero trex. quod si ab ac die in ante idem Guarizo aut alia queuis persona, magna ut parua, ausus fuerit temerario aptentatu molestiam ut anghariam inferre eidem uenerabili et reuerentissimo Rothario archidiacono ut suis successoribus, ipse Guarizo ut sui eredes ut queuis alia persona, magna ut parua, componat eidem uenerabili archidiacono ut suis successoribus in duplum de damno, et insuper soluere debeat auri soldos treginta de moneta bona. Sic finita caussa, idem illustrissimus Magnifredus glorioso dux mihi Pertharith notarius regis cartulam ad firmitate scribere mandauit. Magniphredus dux ista ciuitate Cremonensi interfui. Roglerius iudex domni regis interfui. Rachitbert iudex domni regis interfui. Rachibert iudex ista ciuitate Cremona interfui. Reginaldus iudex ciuitatis Cremonensis interfui. Heriprandus sculdasius interfui. Lanthelmus sculdasius interfui. Liprandus miles ibi fuit. Glemundus miles ibi fuit. Anselmus iudex ista ciuitate et sancte ecclesie Cremonensis advocatus interfili.

p. 35

  • Signum + manus isti Guarizo, qui ibi fuit.
  • Amizo, Rachis, Hildebertus testes.
  • Ego Pertharith notarius domni regis rogatus scripsi et roboraui.
  • + Leo diaconus Sancte Marie Cremonensis ecclesie chartam huius iudicati ex authentico exemplaui, et sic inibi continebatur ut in hoc exemplari legitur, littera plus minus.

15. - 122.

spektrum.GIF (657 Byte)