Textsspektrum.GIF (657 Byte)

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden  (CDL 1)

Einleitung CDL 1 Originalurkunden Kopial überlieferte Urkunden Gefälschte oder verfälschte Urkunden Der Fälschungskomplex von Cremona

Einleitung CDL 2 Codice Diplomatico Longobardo (2)

spektrum.GIF (657 Byte)

Kopial überlieferte Urkunden

4. Conventio 7. CHARTA CESSIONIS 12. CHARTA REPROMISSIONIS 14. CHARTA DOTIS 16. CHARTA DOTIS 17. NOTITIA IUDICATI 18. CHARTA DONATIONIS

19. - 20.  21. - 40.  48. - 82.  83. - 120.

spektrum.GIF (657 Byte)

4.
CONVENTIO.

c. 650, Siena.

Copia del secolo XI, di Gezone, notaio della chiesa Aretina: archivio Capitolare di Arezzo.

p. 9

Intentio stetit inter uirum beatissimum Mauro Senense ciuitatis episcopum et idem beatissimum Seruandum Aritine ciuitatis

p. 10

episcopum intentionem quam a iure uidebatur de ecclesia uel plebe eorum, id est: Sancte Marie * * *, et alia ecclesia Sancti Amsani, tertia ecclesia Sancti Iohannis in * * * quarta Sancte Restitute, quinta Sancti Geruasii. Atque stetit Tropus presbiter predicti beatissimi Seruandi episcopi; tenebat propriis manibus sancta euangelia, et dixit hoc quod iuratur: quod ecce hodie per annis quadraginta, quia ego scio, seu amplius * * * , quod didici per seniores sacerdotes nostros, tam a tempore Narseti usque modo superscripte ecclesie, et plebes ad sanctam Aretinam pertinuerunt, nam non ad ecclesiam Senensem. Unde et in eorum presentia iam dictus presbiter sacramentum, sicut superius legitur, conduxit et fecit * * * . Item de presbitero Iohanne, quem sacrauit beatissimus Maurus episcopus, et dicit eundem presbiterum sibi competere. Stetit ut * * * reuertentes eos ad propria, uenire debeant ad ecclesia Sancte Restitute, ibique presentetur presbiter Gratianus et suprascriptus Iohannes presbiter uel alii seniores, et pacifico et diligenti ordine requirant quando Iohannes presbiter tonsus est * * * uel predictum a quondam * * * Aibone gastaldio, et, ut dictum est atque traditum est tibi, per ecclesiam

p. 11

* * * et * * * pro oraculo qui est positus in casale nomine Mene, quod restaurauerunt plebes * * * utrarumque partium, et sacrauit eam predictus beatissimus Maurus episcopus. Stetit ut in iura * * * Mauri episcopi esse * * * inueniatur * * * , excepta plebe Seruandi episcopi. Item protulit Maurus episcopus, eo quod homines qui abitant in Sexta oraculum de desertis restaurauissent, et ex ipso oraculo, tempore quando ab incendio est crematus, patrocinia sanctorum exinde a plebe in alia ecclesia posuissent. Et ecce modo sic peruit ab ipsa * * * plebs, que ibidem pertinet, quatinus debeat et patrocinia in ipso loco restituere * * * , et sacrare denuo sacrum altare modo Seruandus episcopus, ne post sacrationem aliquas calumnias inferat. Stetit * * * ut accedant pariter ad ipsum locum uel oraculum, et requirant a senioribus cui ex ipsis ipse oraculum debet pertinere, aut ante in cuius fuit potestate, et nunc ipse eam et consecret et possideat.

  • Ego Maurus uir beatissimus subscripsi et omnia suprascripta consensi.
  • Ego Iulianus uir uenerabilis presbiter hac conuentione consensi et subscripsi.
  • Ego Preticus archidiaconus Senensis ecclesie consensi et subscripsi.

p. 16

7.
CHARTA CESSIONIS.   

685 gennaio 20, Lucca.

Copia membr. del secolo VIII, archivio Arcivescovile di Lucca.

p. 17

  • +Exsemplar.

Et ideo nos Felix gratia Dei episcopus una cum presbiter uel diacones seo cliro abitatoris ciuitatis istius nostre Lucensis qui subter subscripturi sunt. unde promittimus tibi Babbino abbas uel monachorum tuorum, ut firmiter inibi in monasterio Sancti Fricdiani resedire debeatis et, ut superius legitur, pro anima uel generationem iam dicti Fauloni orare diueatis, tam uos uel qui post uos fuerent, qui digne peragere ualeant in eodem loco sanctorum Dei; et numquam nos eadem pecuniam, quot inibi obtulet sepe dictus Faulo, umquam ullo tempore a nobis retragendum est ad aliam ecclesiam aut ad alium sacerdotem, nisi qui ibidem abbas fueret, et quem uolueret sicum adiberet, ipsi fruatur in onorem Domini, et elemosinarium fueret, eo quot pro opes fidelium ipsas riscellas offerta est. et si abbas de hanc luce migratus fuerit, et dormierit cum patribus

p. 18

suis, quem monaci ipsi eligerent sibi abbatem ordinandum, ipsum sibi abbatem debeant ordinare. reliquias uero dandas de ipsum corpus sanctum ad consilium episcopi sint, uigilia tenendum abbati cum monaci suis. et nihil adgrauetur quoquo tempore neque ab episcopus nec ab ullo sacerdotem, nisi tantum per unumquemquem annus semel in Alba ad omni sacerdotis unum prandeum faciendi, sicut consuetudo fuit ecclesie illius. et hoc addimus in hanc paginam: si quiscumque homo Dei fueret, sibe hominem seu equus uel bouem aut terra uel mancipium, tam mouile quam inmouile, quidquid ibidem offertum fueret, in potestatem illius abbati sint qui in eodem loco reseruire uidetur. et regula custodiendum uel monachorum consuetudinem et ordinem sanctum tenendum in abbati sint potestatem. et numquam nos Felix episcopus seu cunctis sacerdotis nostris uel clirus contra hanc cessionis nostre cartulam quandoque ire presumat, nec nos nec qui post nos uenturis sunt, quia quot bene disponitur et ligibus roboratur, oportum est perennis et futuris temporibus permanire. et si quis contra hanc discritiones nostre cartulam ire presumserit, Dei incurrat periculum, sicut Iudas traditor qui se laqueo suspide, et ad iudiciali reuerentia reatus recidat. Et cum summa dulcidinem et desideria Domini colendum Petronaci filio nostro scriuendam dictauimus et manibus nostris suscripsimus, ut perpetuis temporibus stauilitum persistere dibeant. Actum in ciuitate Lucense, sub die tertio decimo kalendarum februariarum, per indictione tertia decima, regnante domnis nostris Pertharit et Cunipert uiris excellentissimis regibus, anno filicissimis regni eorum tertio decimo et quinto, per indictione suprascripta; feliciter.

p. 19

  • + Ego Feli uir beatissimus gratia Dei episcopus uhic cartole cesionis nostre, postea mihi relictum est, consensi et subscripsi.
  • + Ego Iohannacis uir uenerabilis arcipresbiter.
  • + Ego Clarus uir uenerabilis presbiter.
  • + Ego Teuderacis uir uenerabilis presbiter.
  • + Ego Candidus presbiter.
  • + Ego Geminianus uir uenerabilis presbiter.

12.
CHARTA REPROMISSIONIS.   

700 maggio 21, Lucca.

Copia del sec. XVII nel ms. membr. C 132 dell’archivio Capitolare di Pistoia.

p. 30

p. 31

  • + Exemplar.

In nomine domini Dei nostri Iesu Christi. Repromitto tibi Balsari Deo gratia episcopus me Adroald filio meo Iohannes, electus ciuitatis Pistoriensis, ….. sacerdotibus, ut iusto moderamine conseruemus fermitatem quotiens alias inter bon ..... Dei confessoris eueneret bone uoluntati ….. et si de officiorum ….. ecclesiasticis oportet de ea que semel fecerit per scripto fermari. Et ideo autori Deo prometto adque spondeo ego Iohannis, electus ciuitatis Pistoriensis, tibi uiro beatissimo Balsari episcopus, posteaquam me populus Pistoriense in loco episcopati elegerunt, recordati somus, eo quod de diocisis et Lucano episcopus semper fuerunt, et menime potuimus foris tuo consilio, episcopus predictus, in epso loco profeciscere. recorrentes nos ad orationibus petiuimus licentiam, ut in eo loco episcopatio nos suscepere deueremus; si tamen ut ad gouernatione erga ecclesie Pistoriensis patrocinio, sic ita ut, dum aduiuere meruerimus, ordinationem presbiterorum, diaconorum faciendam non nobiscum sed tua sanctitas peragendum. et hoc repromitto tibi domnus Balsari episcopus uel successoribus tuis de eglesie uel qui prope nos esse uidetur, me nunquam esse causator, neque subtragendum da uos hoc ipse ecclesie; uel ut si subtrahere uoluero ego Iohannes per me ipsos de

p. 32

Neore uel Cellesis ecclesie, uel per somessione alio uiu... dere promissionem ire temtauerimus, componat parti uestre auri soledos centum pene causa; sed in omnibus adimpleta qualiter decreuimus; et amodo Dei incorrat iudicium, et ad sagrosancto altario sed remutus, si ego Iohannes tecum causauero de suprascripta repromissionem nostram. Quam uiro repromissionem per domno genitore meo Adrohald abbas uouis suprascripte parti relegi uui et propria confermationem uel conscriptionem maneuus meis uel sacerdotum meorum tradedi ad scribendum. Actum in domo sancte ecclesie ciuitati Lucensis, sub die .XII. kalendarum iuniarum, indictione .XIII.; feliciter.

14.
CHARTA DOTIS.   
710 (-agosto), Treviso.

Copia membr. del secolo IX, già presso Scipione Maffei e ora nell’archivio Capitolare di Verona. Copia cart. del sec. XVII nel ms. A. III, 18 della bibliolteca Comunale di Siena. Copia cart. del sec. XVIII tra le carte Maffei, biblioteca Capitolare di Verona.

p. 36

In nomine domini saluatori nostri Iesu Christi. regnante domno Ariperte re in Italia, anno decimo, indictione octaua; feliciter. Beati sunt ueri qui, dum in hanc breui de istius seculi et mortali corpore commorantes, ut ad supernam et perpetuam uitam, quam Dominus noster diligentibus se repromise, festinare non desinat. Ideoque ego Alfredi cum Auuarde et Garo serui Christi et Sancto Petro et Sancto Paulo et Sancto Tehonisto monasterio, qui est constitudus in loco qui dicitur Ciuitatecla; in primmis ego Alfre de mea. proprietate pro mea peccata in ipsas sanctas locas sanctorum

p. 37

dono familias tres in uico ubi dicitur Piniano, idest Uectore, Ioanne et Marino massarii cum omnia quidquet da eus pertinere uidetur, qualiter eorum censo fecimus, et porcionem mea de molinas quasi abeo ubi dicitur Torre; similiter et nos suprascripti Auuarde et Garo de nostris rebus, quod nobis aduenerit de inter germanus nostros, pro nostris peccatis dedimus in ipsas loca sanctorum, ides familias in Montania uel in Mestre seo et per alia loca, qualiter eorum censum fecimus, in liuertate, peculia, erapme, ferro, uel alias singulas eresellas quod nobis in parte uenit; similiter et porcionem nostra de molinas quas abemus in loco ubi dicitur Torre. nam a relico de rebus nostris, quod incognominato remansit, reseruauimus potestate, idest porciones nostras de casa infra ciuitate et Corticianus, quod nobis in porcione uenit; similiter et de pecunia porciones nostras, quas abemus in Belluno, cessuras faciendo, seruos liuertando, aut alicuique donando, uel quod nobis placuerit faciendo

p. 38

in nostra seruamus potestate; et que facere uolueremus de isto seruicio nos ad liuertate dimitendi, liuera ahbeamus potestate. et hoc cum iuramento dicimus per omnipotente Deo et per ipsa loca sanctorum, ut pos nostro quandoque obitus in ipso monasterio habidare et deseruire uisi fuerit, et ipsi fratres abate elegere in ipsi sent potestate ipse monasterius. Quam uero cartola dotalicia et donacionis quem manibus nostris supscripsimus et testibus obtulimus roboranda. Acto in ciuitate a Taruisiana.

  • + Signo manus Alfredi seruo Christi, qui minime potuit scriuere.
  • Ego Auuarde seruos Christi in hanc cartula dotis ad nobis facta subscripsi.
  • Ego Garo seruus Christi in han cartola dotis ad nobis facta subscripsi.
  • Ego Gausperte in hanc cartola subscripsi.
  • Ego Florentinus gasindio in hanc cartola rogatus subscripsi.
  • Ego Ticianus notarius rogatus ad Alfredi, Auuarde, Garone in hanc cartola scripsi et subscripsi. 

16.
CHARTA DOTIS.   
713 (settembre1) - 714 (giugno, metà c.), Lucca.

p. 43

Copia dello scrittore dell’originale, archivio Arcivescovile di Lucca.

p. 44

+ In nomine domini Dei et saluatori nostri Iesu Christi. Regnante domno nostro Liutprand uiro excelentissimo rege, anno filicissimi regni eius secundo, per indictione duodecima; feliciter. In excellis gloria est omnipotenti Dei et in terra pax hominibus bone uoluntatis arbitrium addidit et declarat suoque arbitrio perfectissime capiant homane mentis absque duuio et segreta Christi suscipere humilis esse propter se, sicut sta scriptura admonit dicens: gentiis, inquid, uia celestis intuentis, spiritalis uertute precingtis suauissime agentis hominis expectantis diei hore sexte adueniente Domino i ….. inuocatus aduenturum. qua inutilis fama laudator qui seculum mercator et siui nulla mansio fabricator, desiderans, mecum pertractans, quamuis breuite, ego Fortonato religiosus una cum filio meo Bonuald uir uenerabilis presbiter nus ad sancto Domini cummendare altario et fragilis hic peritura relinquere, dum enim domino meo Iesu Christo cumplacuet, in loco qua natis sumus, uico qui uocator Cassiana, uno petenti consilio Deo, dignum est nus hauitare in monasterio, petiuimus licentiam domni Talesperiani Deo gratia episcopo, et cum gratia domni Uualperti duci nostro ciuitatis nostre Lucensis, quantum uirtus animis, et ad fondamentis fabricis uestibulis ecclesiam constituemus in honore sancti Petri apostuli. ideoque ego suprascripto Fortonato decreui inter me et filiis meis, ut ego pro omnibus rebus meis indefenito offerre campo prope ispsa ecclesia plus minus modiorum duodeci et uergario modiloco uno prope ipsa ecclesia;

p. 45

omnia in integrum, idest portiuncula mea in integrum ego Fortonato pro mercidem et remedium anime mee offero Deo et ecclesie sancti Petri, quem mihi heredem constitui; simol et ego Bonuald uir uenerabilis presbiter ipsa portiuncula mea, quinta pars qui mihi ad fratribus meis i aduinet, excepto campo uel uergario qualiter superius legitor, quod in potestatem patris nostri Fortonati demisimus, omnia et in omnibus parte mea, cultum adque incultum, mouile uel immouile seoque se mouentibus; omnia in integrum offero Deo et sancti Petri, quem mihi heredem constitui, tam mouile quam inmouile, seo se mouentibus, quidquid hauere uisi sumus uel adhuc conquirere potuerimus, ab hodierna die firma ad ipsa sancta uertute in integro possedeat. et umquam ullo tempore ad nouis retragendum est ad alia ecclesia aut ad alium sacerdotem quod ad nouis offertum est, nisi qui iniui abbas fueret et quem uolueret secum hauere. et si quis filiis uel nepotibus nostris sine coniuue Deo seruire uolueret et regulariter uiuere, ipsi fruator in honore Domini. et si abbas de hac luce migratus fueret et dormieret cum patribus suis, quem monaci ipsi elegerent de eo monasterio, ipso siui aueant abba ordinatus. et si quis de nouis, quod abse, subtragere uolueret uel proprio defendere, uacuus et enanis exinde exeat; et dona nostra in integro Deo et sancto Petro permaneat confermatam. Quam uiro cartulam dotalium ego Sicherad axi indignus presbiter, ex iussione domni Thalesperiani uiri beatissimi episcopo uel ex rogitus Fortonati et Bonuald presbiter, hanc cartula dotalium scripsi; et perpetui temporibus permaneat. Actum in ciuitatem Lucense, sub die et regnum et indictione suprascripta; feliciter.

  • Signum + manus Fortonati uiri religiosi benefactori et conseruatori.
  • Signum + manus Bonuald uir uenerabilis presbiter benefactori et conseruatori.

p. 46

  • Signum + manus Benetato filio eius consentientis. Signum + manus Roduald uiri deuoti filio eius consentientis.
  • Signum + manus Raduald uiri deuoti filio eius consentientis.
  • Signum + manus Baronte filio eius consentientis.
  • Signum + manus Uuidicau uiri deuoti testis.
  • Signum + manus Uuileradu uiri deuoti testis.
  • Signum + manus Benenato uiri deuoti testis.
  • Signum + manus Mauricioni uiri deuoti testis.
  • + Et post hanc conpleta cartula rememorauimus particellula nostra de oliueto in Uaccule. go Fortonato et Bonuald parte nostra in integrum offerimus Deo et beati sancti Petri, quem nouis heredem constituemus.
  • Ego Sicherado indignus presbiter hanc cartulam ex autentico fiditer exemplaui.

17.
NOTITIA IUDICATI.   

714 agosto, Siena.

Copia del secolo XI, di Gezone, notaio della chiesa Aretina: archivio capitolare di Arezzo.

p. 47

p. 48

Dum in Dei nomine ex iussione piissimi et a Deo conseruato domno Liutprando rege directus fuissem ego Ambrosius inluster maioredomus partibus Tuscie, coniungentis me in ciuitate Aretinam, ibique ueniens ad nos beatissimus uir Lupertianus episcopus huius Aretine ecclesie, suggessit nobis eo quod multas uiolentias substinuerit ab episcopo Senense, nomine Adeodato, de ecclesias uel plebes et a tempore Romanorum sedis Sancti Donat possidet. haec audito, fecimus superscripti Adeodato episcopo una cum Taiperto gastaldio Senense ciuitate in nostris uenire presentiam, quatenus cum iam dicto Lupertiano episcopo Aretine ciuitatis de predictas ecclesias causa dicere deberet. sed dum se amby partis in nostris coniunxit presentia in curte domno regis, in loco qui dicitur a Sancto Martino adserebat nominatus uenerabilis Lupertianus episcopus dicens: Quia baptisterium Sancti Felicis, baptisterium Sancta Maria in Patina, baptisterium a

p. 49

Sancto Uito iusta Uescona, baptisterium a Sancto Iohannes, baptisterium a Sancta Mater Ecclesie in Sessiano, baptisterium a Sancto Andrea in Malceno, baptisterium a Sancto Stephano in Asciano, baptisterium a Sancta Mater Ecclesia in Cosona baptisterium ad Sanctum Ualentinum in Ursina, baptisterium a Sancta Mater Ecclesia in castello Politiano, baptisterium a Sancto Donato in Citiliano, baptisterium a Sancto Uito in Rutiliano, baptisterium a Sancto Quirici in Ausenna, baptisterium Sancte Mater Ecclesie Paua, baptisterium a Sancta Restituta, baptisterium Sancte Mater Ecclesie in Misula, nec non a monasterium Sancti Angeli in Luco, monasterium Sancti Petri ad Axo, una cum omnibus ecclesie pertinentes ad prenominatas

p. 50

baptisteria, a tempore Romanorum semper sedis Sancti Donati ipsas ecclesias prenominatas ordinauit, et sacrationem in presbiteros fecit, et crisma semper de eadem sede petierunt, et presbiteri, qui modo presentis in istas ecclesias esse noscuntur, antecessores nostros et nos ibidem ordinauimus. Ad hec respondebat prenominatus Adeodatus episcopus Senense ciuitatem: Quia ecclesias istas uel diocias, unde agimus, in territorium Senense posite sunt, et ad Senensem ecclesiam debent pertinere; quia dum Langobardi Tussciam occupassent et Senense ciuitate menime episcopus fuisset ordinatus, episcopus ille, qui tunc in Aritio tempore illo erat, ecclesias istas presit; et, quod certum est, presbiteros ordinauit, et sacrationem in ipsas fecit, sed per nostram petitionem, eo quod Sena menime abere episcopum. Tunc uero replicabat sepius nominatus Lupertianus episcopus: Et postquam Langobardi Italia ingressi sunt, primum quidem tempore domno Rothareni regis ordinatus est in ciuitate Senense episcopus nomine Maurus; et si per uestra petitionem ipsas ecclesias ordinasset, cur eas nobis ab ipso episcopo uel ab eius posteris dimissa sunt? sicut eas antea tempore Romanorum possidimus, sic et Langobardorum tempora sine aliqua querela a iure sedis Sancti Donati pertinuerunt semper. et ut completum cognoscas, ecce manusscriptas superscriptorum presbiterorum, quas fecerant ad sedem Sancti Donati quando in honore suo a nobis ordinati sunt, et indiculum sacramenti ubi iurauerunt ad predictam sedem secundum qualiter consuetudo est. Tunc nos qui supra Ambrosius inluster maiordomus, dum ad tantorum annorum curricula possessionem ecclesie Sancti Donati

p. 51

in predictas bàptisterias uel edoceas esse cognouissemus, iustum nobis paruit, ut, qualiter quo tempore quod Langubardi Italia ingressi sunt usque in presente tempus sedes Sancti Donati sepius repetitas ecclesias possedit, modo et deinceps, sine aliquam taxationem eas liceat canonico ordine iudicare et ordinare, et nullam facundiam abeant neque Adeodato episcopus Senense ciuitatis neque posteris successores eius contra Lupertianus uel eius successores de superscripti edosthicos loquendi uel causandi; sed in omni tempore in eadem deliberationem ambe parties debeant permanere. Unde hanc notitiam pro perpetuam firmitatem Sichifredum notarium regis scribere admonuemus. Factam notitiam iudicati mense augusti, regnante excellentissimo domno Liutprando rege, anno tertio, indictio .XI. Actum in curte domno regis, ciuitate Senensi.

18.
CHARTA DONATIONIS.   
714 novembre 27, Pavia.

p. 52

Copia membr. del secolo XII, archivio di Stato, Milano: Museo diplomatico Atti pagensi, sec. VIII [B]. Estratto del secolo XII, ibid. da B [C].

p. 53

p. 54

p. 55

Regnante domno nostro Liutprando uiro excellentissimo rege, anno in Dei nomine tertio, quinto kalendarum decembrium, inditione tertia decima. Senator filius bone memorie Albini et Theodelinda Christi fideles presentes presentibus diximus: Omne quidem munus qui de iustitia Deo cum sinceritate mentis offertur acceptabile est, nam tunc acceptabilius ab omnipotente implebitur hostia quando per semetipsum homo oblatio efficitur illi cui placet; contribulatus spiritus quique cor contritum et humiliatum nequaquam spernit. Qui cum ita se habeant, poteramus et nos fideles Christi Senator et Theodelinda de parentum nostrorum nostrisque honorare Deum laboribus pro nostra filieque nostre salute, eaque uiro carnali et morituro contradere secundum apostolum bene facientes; sed idem ipso beato Paulo monente, qui uirginem suam non tradentem nuptu, melius facere adtestatur, cum his que nobis ab eo gratulamur concessa, utilius perspeximus Christo immortali sponso, cum manifestus est gemitus noster nobiscum eam offerre qui et pro munere nobis optimo gaudia uellet rependere felicitas e perpetue et illi in celesti patria cum prutentibus parare uirginibus thalamum, ubi numquam deest uerus splendor luminis, ubi semper adest omnibus aromatibus odor delectabilior, ubi spiritalibus spiritaliter diuitie affluunt, ubi perpetuo successu mens inflata Domino gratulatur, in qua uidelicet gloriosissima regione choros angelici et sanctorum milia bonis celestibus incessanter

p. 56

fruuntur. Quorum denique ut, relaxatis nobis facinoribus uniuersis, Dei nos summi clementia dignetur ciues efficere, calore sancti Spiritus excitante, qui inuisibiliter cum uoluerit corda hominum diffusus accendit, eoque porrigente auxilium, in domo propria, a parentibus nobis relicta, intra hanc Ticinensem ciuitatem monasterium instituimus, in quo sub monachico habitu sacra tecta uelamine dulcissimam filiam nostram Sinelindam deuotissime militauimus, ubi nos supradicti fundatores Christi fideles Senator et Theodelinda donamus et conferimus omnem facultatem nostram quam possidemus uel quam ex parentum successionibus seu ex regio dono uel quoquo dono ubi ubi habere uidemur et nunc ad manum nostram defenditur atque Deo permittente potuerimus adquirere, tam intrinsecus domos cum familia quamque colonos cum omnibus cespitibus, uniuersa in integrum mobilia et immobilia; excepto quod pro anime nostre salute iam contulimus in locis sanctorum, gasindiis ac libertis nostris; quos in libertate secundum nostram institutionem manere precepimus, uel cuicumque adhuc sincera uoluntate non doloso animo sub reuerentia Dei largiri uoluerimus. quod interea monasterium superius dictum cum omnibus inibi a nobis oblatis et undecumque deuolutis uolumus pertinere ad pontificem Apostolice sedis et ad principis huius terre defensionem habere, ita sane ut nullus ibidem prouintie istius episcopi ac sacerdotis aliquando inspiciatur potestas. post nostrum itaque obitum famule quoque Christi germane mee Licerie meumque Senatoris, Theodelinde et Sinelinde dulcissime filie nostre sanccimus, ut omnis Dei famularum congregatio monasterii huius uno consilio unoque consensu de suo collegio talem semper prouideant et exquirant personam, que cum Dei timore et sancta conuersatione uniuersis possit preesse uirginibus, et ab illo consecrari episcopo quem tota famularum Dei aduocauerit cohors; omnium regulari auctoritate inueniatur mater et domina. si autem, quod diuina potestas nullo modo fieri quandoque permittat, uenerandi huius loci abbatissa secundum uoluntatis nostre dispositum ninime curauerit conuersari nec regulariter, ut condecet Dei ancilla, seculi appetens caduca uoluerit uiuere, iuxta consideratione

p. 57

uolumus, ut a principe et duobus uel tribus episcopis seu ab abbate terre huius, qualem monasterii congregatio adgressa fuerit, corripiatur et emendetur. quotienscumque uero causa consilii uel ordinationis oportuerit episcopum atque abbatem aduocare, tota unanimiter congregatio Dei ancillarum qualem uoluerint episcopum uel abbatem appetere, inuitatus adueniat; nichil tamen ibi de his que permissus et caritate coactus ordinauerit, causas qualibet sue auctoritati aut potestati consignare presumat. oraculum uero Sancti Petri in Stafula et basilica Beati Gregorii, quam recordande memorie domina genetrix mea meo reseruarat uiro, uolumus ut defensionem habeant per sepedictum monasterium nostrum, ita ut numquam ex his duobus locis aliquid subtrahantur, aut de isdem aliqua oppressio inferatur. oratoria quippe ad nos pertinentia difinimus, ut, quemadmodum actenus ad manum nostram, ita deinceps ad hoc pertineant monasterium. quodcumque etenim intra uenerabilia huius monasterii claustra egentibus in uictu et uestimento rationabili ex hoc quod Deo largiente a nobis oblata sunt uel in antea fuerint, singulis annis decernimus et sub testificatione diuina contempnimus dispensata, ut fideliter pro remedio animarum parentum nostrorum nostrarumque peregrinis, uiduis et pupillis disperciatur arbitrio. unde pollicemur per Deum patrem et filium eundemque dominum nostrum Iesum Christum, qui est redemptio nostra, ac per Spiritum Sanctum numquam nos

p. 58

contra hec ituros que Deo statuimus inspirante. et si, quod non speramus, quicumque sacerdotum uel secularium sublimium nec non subietorum contra bone uoluntatis nostre dispositam repugnauerit, et de his omnibus a nobis superius ordinatis aliquando minuere uoluerit aut presumpserit aut quaslibet uiolentias inferre, cum inferentibus blasphemiam in Spiritu Sancto ac negantibus sanctam Trinitatem et unitatem persistentem quando uenerit Filius Dei ad uiuos et mortuos iudicandum cum illis in iuditium dampnandus accedat; quibus positis ad sinistram Saluator noster dicturus est: Ite maledicti ad supplicium ignis aeternum, quod Pater meus celestis parauit diabolo et angelis eius. qui autem haec omnia firma uoluerit et stabilita permanere et contra aduersantium uoluntates defensor exstiterit, cum positis ad dextram, uoce mereatur audire diuina: Uenite benedicti Patris. mei, possidete preparatum uobis regnum ab origine mundi. Quam igitur cartulam donationis et oblationis nostre Felicem subdiaconum et notarium sancte Ticinensis aecclesie scribendam rogauimus, quamque, quia scribere minime potuimus, signum sancte crucis facientes propria roborauimus manu testibusque obtulimus confirmandam. Actum feliciter Ticinum, anno felicissimi regni domni Liutprandi regis tertio, quinto kalendarum decembrium, inditione tertia decima; feliciter.

  • + Senator famulus Christi in hanc cartulam donationis atque oblationis a me facta et dicta, quia scribere minime potui, manu propria signum sancte crucis feci testibusque obtuli confirmandam.
  • + Ego Theodelinda religiosa femina in hac cartula donationis seu oblationis a nobis facta manu propria subscripsi.
  • + Bruningus uir illustris filius quondam Aldoni in hanc

p. 59

cartulam donationis seu oblationis rogatus a Senatore et Theodelinda propria manu subscripsi.

p. 60

  • + Ego Todo notarius regie potestatis in hanc cartulam donationis et oblationis rogatus a Senatore et Theodelinda propria manu testis subscripsi
  • + Ego Saxo uir magnificus maiescarius regie potestatis hanc cartulam donationis rogatus a Senatore et Theodelinda manu mea subscripsi.
  • + Ego Auferat notarius regis hanc cartulam subscripsi.
  • + Ego Simderam * * regie potestatis hanc cartam propria manu subscripsi.

Felix indignus, subdiaconus et notarius sancte Ticinensis, ecclesie scriptor huius cartule donationis et oblationis quam roboratam compleui et dedi.

19.- 20.

spektrum.GIF (657 Byte)