Textsspektrum.GIF (657 Byte)

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorumspektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  
spektrum.GIF (657 Byte)
LEGES LANGOBARDORVM 

EDICTVS ROTHARI 1-152 purpur.GIF (70 Byte) EDICTVS ROTHARI 153-388 purpur.GIF (70 Byte) GRIMVALD purpur.GIF (70 Byte) LIVTPRANT purpur.GIF (70 Byte) MEMORATORIUM  DE MERCEDIBUS COMMACINORVM purpur.GIF (70 Byte) RATCHIS purpur.GIF (70 Byte) AHISTVLF purpur.GIF (70 Byte) PRINCIPVM BENEVENTI LEGES 

spektrum.GIF (657 Byte)

PRINCIPVM BENEVENTI LEGES

[I] [LEX LIVTPRANDI REGIS NOVELLA 29 DICTA]

Si qua mulier res suas venundare voluerit, non in absconse, sed in presentia principis aut iudicis vel sculdhais, seu duo aut tres parentes suos secum habeat, et sic iudicem roget: "Quia res meas volo vindere"; et ipsi parentes in ipsam vindictionem manum ponant et ipsa se vinditricem faciat sic et mundoald ei consentiat; et quod vendiderit stabilem sit. Scriba autem, qui cartula ipsa scripserit, non aliter presumat scribere, nisi cum notitia parentum aut iudicis, qui in loco fuerit. Et si aliter fecerit, ipsa venditio vacua sit, et prefatus scriba sit culpavilis, sicut qui cartula scripsit, sicut supra.

[II] INCIPIT CAPITVLA DOMNI AREGIS PRINCIPIS

1. Si quis homo pauper absque parentibus, nichil etiam habens, ex quocumque negotium secundum legem potenti homini iuratus fuerit, ita decernimus, ut solus praevetu sacramentum; quin etiam modo simili potens iuramentum, quando ei contigerit, pauperi singulari exibeat. Si vero pauper aliquantula substantiola habuerit, cum quinque secum iuret, similiter et hoc quinario numero potens pauperi satisfaciat.

2. Si germanus alterum germanum aborta lite primum percusserit, posteaque cussus dolore stimulatus se defendendo percussorem occiderit, hoc itaque censimus, ut iusta personae interfecti qualitate talem fratricidium conponatur.

3. Si quis filium post mortem patris eius pulsaverit, ut asolet, dicendo quod ei aliquid praemii nomine pro qualibet causam dedisset, aut forsitan, dum pater eius adviveret, per vim aliquid attulisset, de his praepositus causis, ostensio dumtaxat fieri non potest necnon et ipse filius responderit, nequaquam talia scisset; idcirco iuratus dicat, quod nec non neglexisset perquirere nec de ipsis rebus, unde pulsatus est, aliquid signum apud se repperisset.

4. Nonnulla flagitiorum veteres iurisperiti, dum fieri posse non crederent, decernere praecaventes, posteritati erronea relinquere vestigia. Ad nunc crevescentibus malis et fieri posse creduntur et, quod dictum nephas est, facta videntur. Actenus religiosorum homicidia, eo quodpote aut inerme genus aut in omnibus venerandum haberetur, nullius conpositionis experta lex iudicali calculo claruit. Et si quondam forsitan contigisset, aut sub ostentu legalis neglegentiae vel oblitae rationis obmittebatur aut certe censorum opinatione aut illud, ut cuique libitum erant, decernebatur. Ideo, sicut omnibus simul aequissime placuit, sancimus, id est precepimus: ut, si quis deinceps occiderit monachum vel presbyterum aut diaconem primatum tenentem, conponat solidi CC vel supra, ut principi patriae placuerit, usque trecentos. De caeteris vero personis inferioris gradus, quae in palatio deserviunt, ducentorum solidorum compositio praeveniat. De reliquis autem ecclesiasticis, qui extra palatium deagunt, CL, sicut de laicis, qui exercitalibus militant armis.

5. Si pater filiae non habentis germanum, aut germanus sorori, occisi fuerint, ita nobis rationis iudicio complacuit, ut sicut in rebus patris, vel germani, secundum lege haereditates possessurae sunt, ita et occisorum compositiones haereditarie sibimedipsae exigant.

6. Si liber homo habet uxorem liberam, nichilque proprium possidens talem culpam perpetraverit, pro qua damnatus questori secundum legem in manu pro servo tradendus fuerit, ipsa uxor [libera maneat, et] maritum tantum custodiant; ille vero, qui eum in servitio acceperit, det marito eiusdem infra septimanam duos dies, sicut propriis servis, quatenus eam possit nutrire. Sin autem minorem culpam penetraverit, unde mox legis tradendi deest, sub estimatione iustissima vir et coniux deserviat ei, cui culpatum est, usque ad praefinitum tempus; post constitutionis autem dies libertantur in pristinam libertatem. Et si ipsa uxor tantum culpata fuerit, eisdemque modis, ut de viro superius censuimus, simul de utroque equalitate sententia detur; ita tamen, ut eius, qui eos acceperit, disciplinis et imperio sicut servi subiaceat. Si vero infra constitutum supradicti servitii tempus alteram alteri homini ingesserunt culpa vir aut coniux, imperpetuum servi tradantur et reus per dies, ut supra sibi concessum, uxorem nutriat, ipse vero dominus traditi, unde prior servo, si contigerit, pro iniura hab eo illata iustitiam querenti persolvat.

7. Et hoc constituimus, adolescentem ante X et octo anno etatis non posse solius ori sui manifestationem condempnari.

8. Nullus homo habens uxor legitimam, filiis vel filiabus, qui ex altera inlicita coniuge procreantur, legitima vivente per quolibet ingenium aliquid donatione facere posse: maxime dumtaxat, qui de incesto coitu nascuntur ex nuverca, id est matrinia, aut previgna, id est filiastra, vel cognata, que est uxor fratris, aut ex germana uxoris vel etiam ex consobrina generantur, omnimodo prohibeamus, nullo quolibet argumento, quod cogitari vel dici humana versutia potest, his donationem facere posse, qui hoc facinus contraxit.

9. Si quis liberorum seu libertinorum ostenderit praeceptum libertatis quondam scriptum ante reversionem domini gisolfi de tras pado et falsum procul dubio apparuerit [....] Propterea si manifestare potuerit illis diebus scriptum fuisse, quos praediximus, in libertate permansisse, ita profecto censemus, ut quodquod ex tali, libertate superstites sunt, sive homines sive mulieres, in pristinam servitutem revertantur. Filii vero vel filiae eorum, qui de ingenuis uxoribus procreati sunt, libertatem cum matribus permaneant.

10. Pervenit ad aures sublimitatis nostrae, quod quidam hominum versuta calliditate inbuti propter obligationes vel debita, quae fecerant, propinquioribus parentibus, qui iusta legem heredes eorum futuri sunt, testamentum donationis ammittant, ut quaestores eorum creditas res facile perdant; propterea sic namque decernimus, ut primi heredes obligatione vel debita propinquorum persolvant, dehinc, quod residuum fuerit de rebus eorum, sibimet assumant.

11. Si quis in silva propria plaustrum, quod vulgo dicitur carrum, honustum lignis cum bubulis deprehenderit, et fortasse ad domum suam perduxerit, per unumquoque lignum, quae imposita sunt plaustro, his cuius bobes et veiculum fuerint, novem ligna componat. De plaustro vero, sicut lex testatur, iustitiam praeveniant.

12. Satis infamis et inlicita consuetudo temporibus istis hinolevit, dum quaedam mulihercule defunctis viris, maritalis dominaturae solutae, licentius proprii arbitrii libertatem fruuntur. Abitum sanctimonialis in secrete domi suscipiunt, ne vim nuptialem perpatiantur, quippe tuta sibi cuncta fore arbitrantur, si coniugalis dominatui non subiciantur. Sicque fecit, ut sub optentu religionis demta omni formidine, quicquid animo delectantur, licentius assequantur. Namque deliciis affluunt, commessationibus student, potibis vineis ingurgitantur, lavacra frequentant et, quanto magis assequi possunt, tanto eodem habitu in mollitie delectationemque vestimentorum habutuntur. Igitur, si quando in plateas processurae sunt, facies polliunt, manus candidant, incendunt lividinem, ut vescentibus incendia misceant: saepe etiam formosus videre atque videri impudentius appetunt et, ut brebiter dicat, ad omnem lasciviam voluntatemque animi frena relaxant. Hoc quoque procul dubio luxuriante vitae fomite succensa exurunt eas carnis incentiba adeo, ut non solum unius, set, quod dicit nefas est, plurimorum prostitutionibus clanculo substernantur; et nisi uterus intumuerit, non facile comprobatur. Talem itaque pestem execrandam modis omnibus contestantes instituimus: ut quivislivet affinitate iunctus innuptae vel viduae, [quae] velamen sanctae religionis induerunt, et intra anni circulum eas, quatenus voluerit vel potuerit, in monasterium trudi dilataverit, propterea, si stupri crimine detectae fuerint, conponat guidrigild suum in palatium; princeps videlicet eiusdem temporis cum ipso guidrigild rebusque propriis retrudat eas in monasterium.

13. Divinae legis auctoritas communans testatur: "Si quis in captivitatem duxerit, in captivitatem vadat". Hactenus adeo haec patria crudelis limine perniciem perpetitur, ut etiam transmarinis paganitatis gentibus eius habitatores indifferenter vendant. Propterea presenti iudicio sententia damus, ut si quis hominem furtiva arte vel quolibet modo extra provinciam vendiderit, sic eum componat, sicut his, qui infra venundant; ita tamen, ut venditoris persona ultra mare venundetur. Si vero pauperrimus fuerit nichil habens, unde compositione procedant, quod superest: persona eius, ut supra, trans mare venalis vadant.

14. Quaecumque mulier propria res habens mortui mariti lectum caste servaverit et de rebus suis aliquid pro anima sua iudicare voluerit, quae [filii] eius minime consenserint, sicque prospeximus: si duos filios habuerit, tertiam partem de rebus suis disponere liceat; si quidem tres, septimam partem; si quattuor habuerit, nonam; si vero amplius, per hanc numerum ratiocinationem, ut contigerit, sorte dividantur.

15. Si quis terram vel mancipium per triginta annorum circulos absque pulsationem possiderit, et certa manifestatio dumtaxat patevit; sic namque censemus, ut quicquid aedificii vel terrae incrementis ex his rebus possessor optinuerit, absque molestationem et depulsationem, sicut ipsa praedicta initia, ulterius possideant.

16. Si quispiam rem propriam inspiratus pro anima sua locis venerabilibus decrevit, non reputetur extraneus vel inimicus parentibus, sicut in lege nefas scriptum est, sed sit sacramentalis, si oportunitas incumbit, et heredes proximorum modis omnibus habeatur.

17. Si quis hominum causa temerario absque permisso pontificis vel custodum ecclesiasticorum mortuum in basilica sepelierit, hac ratione perpendimus: componat sol. quadraginta eiusdem venerabili loci rectoribus; de sepulto quidem supradictis personis, ut libet, conveniatur.

Explicit capitula domni aregis

[III] INCIPIT CAPITULA DOMNI ADELCHIS PRINCIPIS  

Omnipotens universitatis dispositor quondam, ut ei placuit, italiae regnum genti nostrae langobardorum subdidit. Quorum quidem regibus feliciter regnantibus inspirator bonorum omnium in eorum dignatus est pectoribus serere, quemadmodum legis decreta communi concilio sancirent, quibus subditus populus cunctaque gens illa legaliter vivens nullusque metas statutae legis excedens adversus alterum nichil sinistrum auderet perficere. Idem vero reges, sicut celitus illa decernere valuerunt, ita prudenter atque humiliter scriptum relinquere voluerunt, ut sequentes reges, quae que superflua in eorum edictis forsan aspicerent, pumice frangerent, et quaeque minus, quam oportuerit, forent pro temporum qualitate adicere non refugerent. Quod ita caute factum a quibusdam est regibus postea regnantibus, veluti in eorum statutis cognoscitur. Eiusdem vero famosae gentis tunc gloria permanente subito gallorum gens primatum et capud regni illius inuasit. Eo quoque tempore desiderius langobardorum sceptrum tenebat, cuius gener eodem tempore erat carolus francorum rex, qui sedi eius invidens et insidians contra eumdem subdole et callide agere non refugit. Quo quidem capto atque in custodia posito regnum italiae gentemque langobardorum suo imperio subdidit. Sicque decreta dispositione conditoris, eadem gente ad minima decidente, ducatum tunc beneventi gubernabat arechis dux per omnia catholi cus atque magnificus; qui imitator existens maiorum suae gentis reliquias rexit nobiliter et honorifice, et sequens vestigia regum quaedam capitula in suis decretis sollerter corrigere seu statuere curavit ad salvationem et iustitiam suae patriae pertinentia, quae utilia nempe sunt et inserta in edicti corpore retinentur. Longo tum post tempore ad nos quoque ducatum ipsius reliquiarum gentis supernae pietati perducere placuit, quos iam infestatio multarum gentium valde opprimit, quae nostros concives conterere et dissipare non desinunt, plurimas nostrorum villas oppidaque cremantes et disperdentes. Et licet ista nostro excreverint tempore, quibus multum mestificamur, simul et habundare nequitia quorundam caepit nostratium, quibus unus contra alterum semper molitur insidias, statuta antiqua legis excendens, cupiensque frequenter quocumque modo suo nocere proximo: de quibus indesinenter animus noster contristatur. Propterea, dumtalia recidere et corrigere tractaremus, sequentes praephati arechis excellentissimus ducis aegregium exemplum, ad imitationem eius quaedam instituere providimus capitula ad amputandas quorundam nequitias congrua. Ideo communi habito eloquio, in hoc nostro beneventano palatio cum domino adone, fratre nostro, venerabili episcopo, seu cum comitibus caeterisque nostris magnatibus, anno ducatus nostri duodecimo, mense martio et indictione quinta, eadem capitula statuire sollicite curavimus, quibus omnis iniquus suam malitiam et iniquitate retundare et refrenare debeat. Quae nimirum in edicti paginis inserere praecepimus perpetuo iure retinenda. Quorum primus iste est:

1. Si cuiuscumque servus liberam sibi uxorem tulerit, qui ad palatium iuxta legem pertinebat, utique pessima extitit consuetudo, ut eas personas, quisquis vellet, expeteret. Amodo autem et deinceps statuimus, ut tanta perversitas nullum habeat locum, sed ipse solummodo eos habeat semper, cuius primum ille fuerat servus, etiam si illos a palatio nunquam repetant[ur]. Nam potest fieri, ut ipsum solum habeat dominus suus, quem, si hac occasione amiserit, efficietur pauperrimus. Sed seu unum sive plures habuerit famulos, et in uno quolibet eorum istud acciderit, dominus suus, uti decretum est, eum cum illa, quam sibi uxorem tulerit, possideat perpetim cum filiis eorum. Et si quis temerarius eos ad palatio petere deinceps praesumpserit, petitio illius cassa permaneant.

2. Si quis a quocumque fuarit plagatus et plagam iudex praesentaliter factam aspexerit et adversarius illam ei egisse negaverit, preveat sacramentum plagatus, quod certius ipse, super quem proclamavit, illam ei fecerit, quam ostenderit, plagam; postea vero improbus persolvat illi iuxta edicti tenore iustitiam absque tergiversatione aliqua.

3. Si clarum manifestatumque fuerit qualibet foeminam consuete et legaliter habuisset maritum et quartam seu octabam habuisset ab eo sibi factam eamque perturbatione temporis perdidisse quomodocumque, vel si etiam, ut accidere solet multotiens, quartam eadem vel octaba non fuerit scripta, propinquus mariti vel quilibet alter eandem quartam vel octaba eidem mulieri rite conpetentem contrare minime praesumat. De quibus si ulterius altercationem quisquam proposuerit, eius querellam nullum optineat fructum, quoniam iniquum et reprehensibilem videtur, ut, quod omnes de suis retinent viris, aliquantae mulieres per incuria vel aliqua accidentia ammittant.

4. Si quis se testem in quocumque munimine propriis manibus subscripserit de rebus quibuslibet forsitan facto ad se pertinentibus, statuimus, ut postea nullo modo inde valeat movere causationem; devet enim sollicite perquirere et scire, quid sit illut, ubi rogatur subscribere.

5. Si quis rem suam obligaverit cuicumque et denuo illam alteri vendiderit et emptor ipsam ante faciem eius, cui obligata fuerit prius, anno uno expleto possederit, postea exinde nullam controversiam his, qui eam obligatam habuit, valeat movere; quoniam neglectui eius rite deputabitur, quod emptorem infra tot spatium exinde appellare contempsit et quod ab illo obligatore nullam prius acceperit firmitatem; quoniam iustum videtur, ut magis his, qui illud pretium dedit, eandem rem possideat, quam ille, qui solam obligationem retinent.

6. Si quis iuraverit et cognitum fuerit certius iudici, quod periurasset, aut famam habuerit periurandi, si calumniator intentionem proposuerit, quod tunc periurasset, ex iudicio iudicis per pugnam ei approbet, quod iurasset fallaciter; et postea ipse, qui iuravit, persolvat ei iustitiam, si ceciderit, iuxta edicti tenorem.

7. Si casam, vel quacumque rem, aliquis per munimen habuerit et possederit et illud munimen per ignem aut depredationem postea amiserit et causator quicumque dixerit, quoniam eadem casa, vel res, quam possidet, ei debeat pertinere legaliter: preveat sacramentum idem possessor cum parentibus, quod de eadem rem, vel casa, veracia habuisset munimina, sed ea per igne aut azalatione seu depredationem perdidisset. Si vero his, qui quaerellam movit, prius elegerit illi velle per pugnam approbare, solus iuret, qui ipsam tenuerit, quaecumque fuerit res, et sic ad pugna pergatur. Etenim considerandum est et veraciter credendum, fieri potuisse, ut multi sua munimina, velut dictum est, amiserint et amittant, dum et oppida et villae plurimae a paganis crematae sunt et nostris exigentibus meritis saepius cremantur et disperduntur: ideoque iniquum videtur, ut talibus accidentiis amisso munimine aliquis id perdat, si munimen inde non ostenderit, quod iure ei conpetit habere.

8. Inconveniens usque modo consuetudo extitit, ut quisquis voluisset, si nosset, scribere brevem, undecumque oportunitas exegisset. Amodo autem decernimus, ut soli notarii brevem scribant, sicut et cetera munimina. Et quiscumque deinceps brebis fuerint absque notarii subscriptionem ostensus, nullam retineat firmitatem; quoniam multos ex illis deprehendimus fuisse falsos, quod deo opitulante cupimus, ut ulterius non fiat.

[Finis Edicti]

spektrum.GIF (657 Byte)