Textsspektrum.GIF (657 Byte)

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  
spektrum.GIF (657 Byte)
LEGES LANGOBARDORVM 

EDICTVS ROTHARI 1-152 purpur.GIF (70 Byte) EDICTVS ROTHARI 153-388 purpur.GIF (70 Byte) GRIMVALD purpur.GIF (70 Byte) LIVTPRANT purpur.GIF (70 Byte) MEMORATORIUM  DE MERCEDIBUS COMMACINORVM purpur.GIF (70 Byte) RATCHIS purpur.GIF (70 Byte) AHISTVLF purpur.GIF (70 Byte) PRINCIPVM BENEVENTI LEGES 

spektrum.GIF (657 Byte)

INCIPIT LEGES QVAS AHISTVLF REX ADIVNCXIT

[DE ANNO PRIMO]

[...] in generatione et tempora antiquorum langobardorum promiserunt, et antiquorum suorum dispositiones usque nunc servaverunt. Sed modo auxiliante domino nostro iesu christo aistolfus, in ipsius nomine rex gentis langobardorum, traditum nobis a domino populum romanorum, anno regiminis primo, indictione tertia, residente intra ticinum in palatio nostro una cum cunctis iudicibus et langobardis universarum provinciarum nostrarum: previdimus enim, ut, cum edictus langobardorum antiquorum regum precessorum nostrorum fuerat institutus, paruit in eius volumine adaugeri et in capitulare affigere.

Die kalendarum martiarum. 1. Primo omnium statuerunt de donationes illas, quae facte sunt a rachis rege et tassia coniuge ipsius, ut omnia illa praecepta, quae postea facta sunt, postquam aistolf factus est rex, stare nullatenus debeant, nisi per ahistolfus regem ei denuo, cui donatum est, fuerit concessum.

2. De illos homines, qui possunt loricam habere et minime habent, vel minores homines, qui possunt habere cavallum et scutum et lanceam et minime habent, vel illi homines qui non possunt habere nec habent unde congregare, debeant habere scutum et coccura. Et stetit ut ille homo, qui habet septem casas massarias, habeat loricam suam cum reliqua conciatura sua, debeat habere et cavallos; et si super habuerit, per isto numero debeat habere caballos et reliqua armatura. Item placuit, ut illi homines, qui non habent casas massarias et habent quadraginta iugis terrae, habeant cavallum et scutum et lanceam; item de minoribus hominibus principi placuit, ut, si possunt habere scutum, habeant coccora cum sagittas et arcum.

3. Item de illis hominibus, qui negotiantes sunt et pecunias a non habent. qui sunt maiores et potentes, habeant loricam et cavallos, scutum et lanceam; qui sunt sequentes, habeant caballos, scutum et lanceam; et qui sunt minores, habeant coccoras cum sagittas et arcum.

4. Et hoc item de illis hominibus, qui negotium fecerint sine voluntate regis cum romano homine: Si fuerit iudex, qui hoc facere presumpserit, conponat widrigild suum et honorem suum amittat. Si fuerit arimannus homo, amittat res suas et vadat decalvatus clamandum: "Sic patiatur, qui contra voluntatem regis cum romano homine negotium fecerit, quando lites habemus". Similiter conponat iudex, qui neglectum fecerit ad inquirendum, si ante ad eius notitiam pervenit, quod arimannus eius hoc fecisset aut alius homo in eius iudicaria: conponat widrigild suum, honorem suum non perdat. Et si dixerit ipse iudex, quod ad eius notitiam non venisset, purificet se ad sancta dei evangelia, quod ad eum non pervenisset.

5. De clusas, qui disruptae sunt: restaurentur et ponant ibi custodiam, ut nec nostri homines possint transire sine voluntate regis nec extranei possint introire in provincia nostra similiter sine voluntate regis vel iussione. Et in quale clusa inventus fuerit, tali pena subiaceat clusarius, qui custodire neglexit, a iudice suo, qualis ipse iudex a rege anteposito. Nisi iudex pro utilitate regis miserit missum suum, aut reciperit tantummodo pro causa regis.

6. De navigio et terreno negotio: ut nullus debeat negotium peragendum ambulare aut pro qualecumque causa sine epistola regis aut sine voluntate iudicis sui; et si hoc fecerit, conponat widrigildum suum.

7. De iudicis et sculdahis vel actores, qui homines potentes dimittunt ad casa seu de exercitu: qui hoc faciunt, conponant, sicut edictus continet pagina.

8. De inlicita coniunctione, qui nec, unde canones aut edictus habet, esse non possunt copulatūs, placuit idem principi, ut a presente separentur; et quis intra presentem indictionem causam istam de nostris iudices neglexerit ad iudicandum aut distringendum, conponat widrigild suum: quia de causa ista apparet nobis et omnibus: qui talia consentiunt, contra deum et animam suam faciunt, et malitia amplius crescit.

9. De furonibus qui neglexerit inquirere aut sollicitare, vel qui eos transire permittunt foris clusas, ita subiaceat, sicut edicti continet pagina, et intra presentem indictionem fiat inquisitio. Et hoc statuimus: ut, si conprehensus a qualemcumque iudice fuerit et de sub alio iudice collegam suum criminaverit et ipse iudex, qui ipsum furonem conprehensum habet, ad alium iudicem mandatum fecerit et ipse neglexerit eum conprehendere: conponat ipsum furtum, cui factum est, iudex ipse, eo quod conprehendere neglexit furonem ipsum. Et si servus cuiuscumque fuerit, faciat scire dominum eius, et ipse dominus eius inquirat servum suum et faciat ei iustitiam, qui conpellaverit; et si ipse dominus eius neglexerit conprehendere aut inquirere, conponat ipsum furtum, cui factum est, eo quod conprehendere neglexit.

[DE ANNO QVINTO]    

Incipit Prologus

Quoniam prophetica nos vaticinatio admonet dicens: "Iusta iudicate filii hominum", et alibi: "Iustitiam discite, qui habitatis terram, quia iustus dominus iustitiam dilexit", illa nos sedule convenit sancire, ut et gens nobis commissa in iudicio non gravetur, et omnipotenti deo, cuius opitulatione regnamus, in omnibus placere valeamus decessorum nostrorum sequentes exemplum, qui redemptori omnium saeculorum pleno pec tore placere desiderando pro sibi commissae gentis tuitione, ut recto moderamine regeretur, leges imposuerunt. Idcirco ego, in dei omnipotentis auxilio ahistulf, praecellentissimus rex catholicae gentis langobardorum, praecessorum nostrorum omnia instituta perpendens quedam ibi repperimus non adnexa, de quibus maximus error nostros iudices ad danda iudicia involuebat, anno felicissimi regni nostri in dei nomine quinto, die kalendarum martiarum, indictione septima, convocatis ex diverisis partibus regni nostri pertinentibus iudicibus, communi consilio in edicti pagina adfigi statuimus, quae praecellentiae nostrae iuxta deum iusta comparuerunt, quatinus iustitia maneat et nostrorum iudicum iudicio omnis obscuritas inluminetur.

10. Recolimus enim in anteriore edicti paginam esse insertum, ut si frater decederit absque filiis filiabus, et sorores relinquerit, ipsae ei heredes succederint; nam amedanis eorum nepotum possessionem capere nullumodo potebant, quia nihil de eisdem amedanibus ipse continetur edictus, nisi aut sorores aut parentes propinqui succedebant; et dum remanebant in capillo in casa inordinate, patientes necessitatem, servis se copulabant. Ideo deo nobis inspirantem statuere previdimus: ut si quis langobardus moriens sororem una aut plures in capillo in casa reliquerit et filium unum aut plures, filii ipsius debeant perpensare, qualiter amedanis eorum absque necessitatem vivere possent secundum qualitatem substantiae suae, ut amedanis illorum indigentiam non patiatur neque de victum neque de vestimentum, sed nec de obsequio suo. Et si in sacro monasterio sub statuta regula vivere voluerit, ab ipsis suis nepotibus ordinentur, ut illis praevisum fuerit aut convenerit. Si autem predictus nepotis decesserit absque filiis filiabus aut intestatim, et sorores reliquerit, amedanis eorum, qui in casa in capillos remanserint, cum ipsas nepotes suas in rebus nepotum et fratrum succedant equaliter, quantaecumque fuerint.

11. Anterioris edicti leguntur capitula, ut, si quis langobardus pertinentem suum in quarta manum tradiderit et ad se amund fecerit aut circa altario deducendum sacerdoti tradiderit, soluti ab omnem conditionem servitutis permanerint. Sed quoniam perversi hominis benefactores suos accepta libertatem postponebant, et ipsi eum postmodum retinere nequaquam valebant, multi hominis timentis, ne sui liberti eos postponerent, libertatem eis facere obmittebant. Propterea statuimus, ut si quis langobardus pertinentem suum thingare voluerit in quarta manum et cartola illi fecerit et sibi reservaverit servitium ipsius, dum advixerit, et decreverit, ut post obidum eius liber sit: stabilem debeat permanere secundum textu cartule, quam ei fecerit; quia iustum nobis apparuit, ut homo benefactorem suum vivente eum dimittere non debeat. Nam qui in ecclesia liberum dimiserit per manus sacerdotis, sic maneat ei libertas, sicut anterior edictus contenit.

12. Cognovimus multotiens perfidos homines contra voluntatem defunctorum suorum parentum agere, dum ipsi pro animabus suis per loca venerabilia res suas distribuebant et pertinentibus suis simplicem libertatem cum rebus quibuslibet donabant, et cum ipsis hominibus per astutia agebant et eos ad suis cespitibus removentis in suum servitium replicabant, postmodum libertatem simul et res amittebant. Ideo pre vidimus, hanc resecare malitiam, ut voluntas et ordinatio inpleatur defuncti. Et ita sancimus: ut si quis langobardus per cartola in sanitatem aut egritudinem suam res suas ordinaverit, et dixerit eas habere loca venerabilia, et familias, per que res ipsas excoluntur, liberas esse dixerit, ut in ipsis religiosis locis redditum faciant: secundum ipsius statuta reddant omni in tempore iuxta domini sui preceptionem ipsi et filii filiorum illorum; et sint liberi de suis personis, sicut domini eorum instituerint, et ab eius heredibus non replicentur nec ad suis cespidibus removeantur, sed ab ipsis locis venerabilibus defensentur; excepto si sua voluntate voluerit exire: licentiam habeat in sua libertate exire, et vivere ubi voluerit. Nam si ad finis mortis properaverit ita, ut nec thingare hominem suum possent neque in manu sacerdotis traderint circa altario liberum dimittendum propter subitanea morte, et instituerit, ut post eius obitum per manum sacerdotes, qualem designaverit, circa sacro altario deduci debeatur: causa miserationis decrevimus, ut sicut dominus eorum preceperit, ita inpleatur, et sacerdotes, quem designaverit, eum absque cuiuscumque contradictionem absolvat, et liber permaneat; quia maxima merces nobis esse videtur, ut de servitio servi ad libertatem ducantur, eo quod redemptor noster servus fieri dignatus est, ut nos libertatem donarit. Si vero aliquid ei in ipso exito suo donaverit aut donare preceperit, stabilis ei ipsa donatio permaneat, quia apostolus paulus auctoritas maxime ad domesticos fidei beneficium praestare iubit. Et pro launegild inputetur ei servitium suum, eo quod servus non habit, unde aliut launegild ei faciat.

13. A nostris decessoribus iam antea est institutum, ut langobardus potestatem habeat filium suum sibi bene servientem de rebus suis meliorare; de filiabus non contenebatur. Ideo statuimus, ut si duas filias habuerit et filium non reliquerit, potestas ei sit unam filiam suam, qualem voluerit, meliorare tertia parte rerum suarum; si tres fuerint, quarta; et si amplius fuerint, per hanc rationem conputetur.

14. Si quis langobardus decidens uxori suae usumfructum de rebus suis iudicare voluerit et filiūs vel filias ex ea reliquerit, non amplius ei pro usumfructum iudicare possit quam medietatem ex sua substantia super illut, quod ei in morgincap et metam secundum legem datum fuerit. Et si filiūs aut filias ex alia uxore reliquerit unum aut duos, possit uxori suae tertiam portionem ad usumfructum relinquere; si fuerint tres, quartam partem; si amplius, per eo numero conputetur. morgincap et meta, quod ei legibus data est, habeat inantea. Si quidem nupserit postea aut mortua fuerit, usumfructum in integrum ad heredes revertatur, de meta vero et morgincap fiat secundum anteriore edictum.

15. Pervenit ad nos, quod, dum quidam hominis ad suscipiendum sponsam cuiusdem sponsi cum paranimpha et troctingis ambularent, perversi hominis aquam sorditam et stercora super ipsa iactassent. Sed quia cognovimus malum hoc per singula loca fieri, previdimus, ne pro hanc causam scandala vel humicidias surgant, ut, si quiscumque liber homo talem rem facere temptaverit, conponat solidos nonientūs, medietatem regi et medietatem ad mundoald eius. Nam si pertinentes hominis hoc fece rint sine voluntatem domini sui, et se dominus eorum per sacramentum purificare ausus fuerit, quod cum eius voluntatem nec consilio nec consensum factum non fuissit: servi ipsi tradantur in manus mundoald eius, et ipse faciat de eis, quod ei placuerit; amplius patronus calomnia non habeat. Et si iurare non presumpserit, conponat, sicut supra legitur, solidos nongentos.

16. Si quis langobardus cum pontificibus, abbatibus vel custodibus ecclesiarum, seo exenodochiorum prepositis de quibuscumque rebus convenientiam fecerit, et poena inter se partes obligaverint et heredes vel successoribus suis conligaverint et idonei hominis interfuerint, non possint postea ab eorum successoribus removeri, sicut nec removitur ab eodem langobardo, excepto si pena obligatam conponere voluerit. Si vero commutationem fecerint de casis, terris vel familiis, et fuerint inter missus regis vel pontificis seo iudices, aut tales hominis tres, quorum fides ammittitur, et res meliorata ei paruerit tunc, quando ipsa commutatio facta fuerit: quod pars loci religiosi suscipiat, nullo in tempore postea ab eorum successoribus removeatur, sed semper commutatio ipsa firmis permaneat; et si removere voluerit, poena inter se conligata conponat pars ipsa, qui removere voluerit.

17. Relatum est nobis, quod nunc usque talis fuissit consuitudo, ut monasteria vel reliqua loca venerabilia, que in defensione sacri palatii esse noscuntur, conpositione dubla exegessent ab hominibus, qui in ipsa venerabilia loca conponere devebant, sicut curtis regia exegere videtur. Nunc autem statuimus, ut monasteria, baselica vel exenodochia, que ad palatii defensione esse videntur, si conpositionem exegere debuerint, non exegant sicut de causa regia dublum, nisi sicut alia venerabilia loca exegunt, que ad palatio non perteneunt.

18. Si quis langobardus qualecumque rem possederit et custodem locorum venerabilium de ipsis rebus eum molestaverit et ipse possessionem suam de triginta annis consignaverit et eius claruerit possessio, possedeat et inantea. Similiter et venerabilia loca faciant de rebus, que ipsa possedeunt, si a langobardis fuerint pulsati. Quia anterior edictus contenit de quinque annorum possessionem, ut, qui possederit per quinque annos in faciae eius, qui pulsaverit, ipse se secundum legem defendat et loca venerabilia inter se de rebus quibuslebit quadraginta annorum possessio excluditur. ideo iustum diximus, ut qui per triginta annos possederit, possedeat et inantea.

19. Si quis langobardus causam habuerit cum locis venerabilibus, que ad defensione palatii esse noscuntur, si fuerit causa, unde sacramentum debeat procedere: si iudex abbatem, custodem vel prepositum pulsaverit, ipse ei satisfaciat; si autem abbas, custus aut prepositus iudicem pulsaverit et sacramentum datum fieri debeat, ipse iudex iterum ei sacramentum deducat. Si vero alter langobardus habuerit causam cum abbatibus, unde sacramentum deductum fieri debeat, anteponatur abbas ipse solus: nam aliūs quales elegerit, quanti secundum legem iurare debuerint, sacramentum deducant; ita tamen, ut ipse abbas talis sit, qui per regula secundum deum vivat, et subiectos monachos usque quinquaginta et amplius, qui cum eo regulariter vivant. Si quidem cum alio custodem vel prepositum de locis venerabilibus causam habuerit, ipse custodis vel prepositi sacramentum deducant.

20. Si quis cum curte regis causam habuerit et evenerit, ut pars curtis regis sacramentum deducere debeat: si maior causa fuerit, per sacramentum ovescarioni cum actoribus finiatur. Si vero minor fuerit causam, actor de loco cum actoribus secundum qualitatem causae sacramentum persolvant.

21. Et hoc definimus: ut, postquam iussio regis fuerit in exercitum ambulandum et constitutum positum ad movitionem faciendam, nullus presumat fideiussorem aut debitorem pro quacumque causa pignerare, si de una iudicaria fuerit, ad dies duodecim, antequam exeat ad exercitandum, sed sit quietus ad duodecim dies antea et duodecim dies postea, postquam de exercitum fuerit reversus. Si autem de aliis iudicariis fuerit, similiter sit spatium ad dies viginti. Nam si quis intra ista spatia pigneraverit, conponat pignera ipsa, sicut, qui contra rationem pignus abstulerit.

22. Si quiscumque homo pro bonitatem suam introierit in servitio de iudicem aut de alio hominem et deservierit ei vel ad filiūs aut ad nepotes ipsius et claruerit veritas, quod parentes eius omnis liberi fuissint, et postea eum in servitio detenere voluerit dicendo, quod per triginta annos ei vel parentes eius deservisset, non possit eum per ista possessionem tenere; quia inpossibile est et contra dei preceptum, dum omnis eius parentes liberi essent, ut ipse solus, qui voluntariae deservivit, in servitio deteneatur pro sola possessione. Nam si pro furto aut pro alia malitia, sicut edictus contenit, ad deserviendum in manus datus fuerit et provatum fuerit, deserviat. Si vero eius parentes pertinentes fuerint et ipse solus ad libertatem tendere voluerit, si ipse libertatem suam edoniare per cartola aut per hominis liberos vel possessionem iuxta legem non potuerit, deserviat et inantea.

PRINCIPVM BENEVENTI LEGES 

spektrum.GIF (657 Byte)