Textsspektrum.GIF (657 Byte)

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  
spektrum.GIF (657 Byte)
LEGES LANGOBARDORVM 

EDICTVS ROTHARI 1-152 purpur.GIF (70 Byte) EDICTVS ROTHARI 153-388 purpur.GIF (70 Byte) GRIMVALD purpur.GIF (70 Byte) LIVTPRANT purpur.GIF (70 Byte) MEMORATORIUM  DE MERCEDIBUS COMMACINORVM purpur.GIF (70 Byte) RATCHIS purpur.GIF (70 Byte) AHISTVLF purpur.GIF (70 Byte) PRINCIPVM BENEVENTI LEGES 

spektrum.GIF (657 Byte)

INCIPIT LEGES, QVAS DOMNVS RATCHIS REX INSTITVIT

In Nomine Domini Nostri iesu Christi. Qualiter iuxta deum et animae Nostrae salutem et omnium Nostrorum rectum Nobis paruit esse una cum Nostris iudicibus, ut homines potentes et pauperes qui suam quaerunt iustitiam, minime fatigentur.

1. Ut unusquisque iudex in suam civitatem debeat cottidie in iudicium residere, et non adtendat ad eximulationem suam aut aliam saeculi vanitatem, sed per semetipsum resedat et omnibus iustitiam conservet ita, ut de nullo homine premium accipiat, sicut iam per manum scriptam nobis promiserunt; qui aliter iudicaverit, iudicatum suum amittat. Sed si quis iudex amodo neglexerit arimanno suo, diviti aut pauperi, vel cuicumque homini iustitiam iudicare, amittere debeat honorem suum et conponat in palatio regis widrigild suum; et illi conponere debeat, qualiter edicti continet pagina, cui iustitiam iudicare neglexerit. Quoniam iam teste deo dicimus, quia nec alicubi vel ad orationem possumus exire aut ubicumque caballicare propter reclamationes multorum hominum. Ideo hoc statuimus et volumus, ut omnis iudex hoc faciat, ut in dei non perveniamus offensa. Et ipsi iudices volumus ut in eo tinore precipiant ad sculdahis suos aut ad centinos aut ad locopositos, vel quos sub se habent ordinatos, ut et ipsi similiter faciant et promittant ad iudice suo, sicut et ipsi iudices nobis promiserunt, ut sit nobis et illis tranquillitas et mercedes in anima. Nam qui a presente die Kalendarum Martiarum ea, quae superius legitur, non conservaverit aut non conpleverit, et tantas reclamationes ad nos venerint, primo omnium, de cuius iudicalia ipse homo iustitiam non habuerit et ad nos venerit, sciat se, quia de ipso honore eum expellimus et per nullos patronos poterit obtinere, ut honorem suum non amittat et nobis et illis non conponat, cui iustitiam facere neglexit, sicut supra statuimus. Quia cognoscimus eum nec dei nec nostrum esse fidelem nec pro salvationem terrae istius decertare, sed, ut diximus, contra deum quaerit agere et contra nos.

2. Si quis vero arimanuus aut quislibet homo ad iudicem suum prius non ambulaverit et iudicium de iudice suo non susceperit et post iustitiam suam receptam sic venerit ad nos proclamare, conponat ad ipsum iudicem suum solidos quinquaginta. Propterea precepimus omnibus, ut debeat revertere unusquisque causam habentem ad civitatem ad iudicem suum et nuntiare debeat causam suam iudici suo; et si iustitiam non receperit, tunc veniat ad nostram presentiam. Nam si quis venire antea presumpserit, priusquam ad iudicem suum vadat: qui habuerit, unde conponere, solidos quinquaginta; et qui non habuerit, unde conpositionem faciat iuvemus ut eum fustetur. Ideo volumus, ut vadat unusquisque ad iudicem suum, et percipiat iudicium, qualiter lex fuerit.

3. Et hoc volumus, ut nullus homo presumat causa alterius ad dicendum supprehendere aut causare, nisi cum notitia de iudice suo, causam de vidua aut de orphano dicendum. Nam qui, ut diximus, de conlinberto suo causa supprehendere aut causare presumpserit, conponat widrigild suum, medietatem regi et medietatem iudici suo. Et si iudex qui fuerit, ante quem causa altercatur, hoc fieri permiserit aut consenserit, conponat regi widrigild suum.

4. Haec itaque volumus et statuimus, ut unusquisque arimannus, quando cum iudicem suum caballicaverit, unusquisque per semetipsum debeat portare scutum et lanceam, et sic post ipsum caballicet. Et si ad palatium cum iudicem suum venerit, similiter faciat. Hoc autem ideo volumus ut fieri debeat, quia incertus est homo, quid ei superveniat aut quale mandatum suscipiat de nos aut de terra istius, ubi oportet fieri caballicatio. Si quis vero aliter facere presumpserit, conponat iudici suo solidos viginti; et [si] iudex ille, cuius arimannus hoc distulerit inplere, non distrinxerit, sicut supra diximus, conponat widrigild suum in palatio regis. De ferratura quidem et aliis armis vel caballis ita fieri debeat, sicut iam antea per nostram iussionem precepimus.

spektrum.GIF (657 Byte)

INCIPIT PROLOGVS DOMNI RATCHISI REGIS 

Christi iesu et salvatoris nostri adsidue nos convenit precepta conplere, cuius providentia ad regiminis culmen pervenimus: ipsius auxiliante misericordia ea, que genti nobis commissae conveniunt, id est catholice et deo dilecte langobardorum, statuenda previdimus. Quoniam gloriosissimus ac precelsus rothari rex, huius gentis langobardorum princeps, sibi deo inspirante leges inseruit atque innovavit et omnes intentiones et dissensiones malorum regali studio resecavit; quidem et statuit, ut cuncti successores eius, que sibi deo inspirante aspera et dura cognoscerent, illi ad mollitiem et pietatis perducerent gratiam. Deinde successor eius grimovald precellentissimus rex, dum studiose atque vigilanter singulorum consideraret necessitates, que illi melius conplacuerunt, ad cultum salutis augendum minuendumque adiunxit. Post hunc vero gloriosissimus et orthodoxus fidei cultor atque huius gentis gubernator et noster per dei omnipotentis misericordiam nutritor, liutprand eximius et precelsus hac sapientissimus princeps, persistens in dei operibus et cotidianis vigiliis, omni pudicitia et sobrietate ornatus, sicut a deo promeruit, per ipsius inspirationem omnia decenter elicuit et in edicti pagina cum suis langobardis ac iudicibus confirmavit.

Idcirco per redemptoris nostri providentiam

ego divino auxilio ratchis, precellentissimus et eximius princeps,

anno regni mei secundo, die kalendarum martiarum indictione quarta decima, dum cum gentis nostrae, id est langobardorum, iudicibus, tam de austriae, quam et de neustriae vel tusciae finibus universa, quae a decessoribus nostris statuta sunt, sollicite considerassem, quaedam ibi iusta et quaedam purganda esse invenimus. Quia, dum pravi homines ea, quae ad dominum pertenent, non considerant, magis huius saeculi lucrum, quam animarum suarum remedium intendunt et per humanam astutiam de biles et egenos opprimere non desistunt; quoniam peccatis facientibus multos homines neglegenter et humana cupiditate conpulsos in periurio cadere cognovimus eo, quod gloriosus rothari rex in edicti pagina statuerat, inter creditorem et debitorem seu fideiussorem intentione orta, quo tinore wadia dedisset, et debitor statutae causae tinore negaverit, licentiam ei esset aut per sagramento aut per arma ipso tinore negare. Sed nobis et nostris iudicibus atque langobardis adstantibus iustum conparuit, ut hoc periurium fieret resecatum.

Explicit prologus 

INCIPIT TEXTVM LEGIS RACHIS REGIS 

5. Si quis amodo in presentia regis vel iudicis seu liberorum hominum qualecumque modo wadia dederit, et postea negare voluerit ille, qui wadia dedit, quod in tali tinore wadia non dedissit, sicut ille, qui wadia suscepit, queritur: si fuerit inter hominis liberi, quorum fides amittitur, non habeat licentia iurare, quod in tali tinore wadia non dedissit; nisi qualiter iudex, qui iudicavit, se rememoraverit vel homines, qui interfuerunt, quando ipsa wadia dedit, testificaverint, in tali conpleat, et in eorum testimonium credant. Quia si stantia, quam ante liberos hominis aliquis facit, stare debit: quanto magis ea causa, que per wadia firmatur et hominis liberi intersunt, negare nihilhominus convenit. Si vero tales hominis inter non fuerint, quorum amittitur fides, quando ipsa wadia data fuerit, tunc exinde procedat iudicium, sicut ad ipsum rotharene regem est institutum.

6. Reminiscimus enim, quia anterior edictus contenere dignoscitur de liberis feminis, qui servis copulantur, ut quandoque inventi essent, in servitio reducerentur. Sed quia grimowald rex instituit de his, qui per triginta annos in libertatem viverent, ut in servitio non replicarentur, tamen, quia curtes regia possessio non inpedit nisi per sexaginta annorum curricula, sicut domnus liutprand rex instituit, ideo definivimus: si quae feminae admodum inventae fuerint, que sibi servi copulaverunt et per sexaginta annos in libertatem permanserunt, ipse aut filii vel filiae earum, aut qui de ipsis procreati inventi fuerint, nullus eos in servitio replicare presumat, sed in libertatem suam permaneant, sicut per sexaginta annos permanserunt. Si autem amodo presumpserit cuiuscumque servus arimanna ducere uxorem, sic exinde detur iudicium, sicut anterior pagina edictus continetur.

7. Si quiscumque langobardus qualecumque hominem servum aut haldionem suum facere voluerit et ipse ad palatio venerit proclamandum et iussionem regis acceptam ei deportaverit, ut aut ipse iudicit, aut veniat in presentia regis vel de iudices cum ipso iudicium habendum, et ipse neglexerit et furore accepto si eum battederit aut, quod absit, occiderit, sicut nunc factum ex peccatis esse cognovimus: conponat wirigild suo in palatio. Et si ipse homo vivus fuerit et iam servus aut haldius sit, perdat eum cum rebus eius, et in libertatem permaneat ipse vel filii ipsius; et si liber fuerit, wirigild suo conponat regi, si eum battederit, et ei conponat sicut ad liberum homi nem. Nam si ipsum occiderit, pro hoc capitulum, sicut supra legitur, conponat mortem illius, simul et wirigild suo regi pro praesumptionem; si vero haldius fuerit aut servus, perdat filios eius et res ipsius, et conponat in palatium wirigild suum.

8. Omnibus enim pene notum est, quia usque nunc per prava cupiditatem deducebant hominis sacramentum de cartola vinditionis, quae factas erant, et conpellabantur , quod pretium conpletum non haberent, qui ipsa cartola habebant et res possidebant; et ipsi emptores deducebant sacramentum, quod pretium conpletum haberent. Quod nobis et nostris iudicibus durum esse conparuit, quia, qui pro opinionem suam iurare nolebat, dabat pro sacramentum suum aliquid, et habebat damnietatem sine causa; et naufraci hominis propterea ipsam conpellationem faciebant, ut aliquid eorum pro ipsum sacramentum tollere possint. Ideo decernimus, ut si quis cartola vinditionis alicui de aliqua res fecerit, et ad scrivane publico scripta, vel ad testibus idoneis rovorata fuerit et tam ipse vinditūr quamque et testes in ipsa cartola subscripserint aut manus posuerint et manifestaverint in ipsa cartola, quod pretium inter eos statutum suscepisset: si pulsatus fuerit postea emptor, quod pretium ipsum non complessit, sacramentum exinde non procedat; nisi forte ipse ei per wadia oblicavit: ipse prendat fideiussorem suum.

9. Si quis iudex aut quiscumque homo missum suum diregere presumpserit roma, ravenna, spoleti, benevento, francia, baioaria, alamannia, ritias aut in avaria sine iussione regis, animae suae incurrat periculum, et res eius infiscentur.

10. Cognovimus enim, quod per singulas civitatis mali hominis zavas et adunationes contra iudicem suum agendum faciebant. Sed ita statuimus, ut si amodo quiscumque homo adunationem cum quattuor vel quinque aut amplius hominis fecerit dicendo, quod voluntatem iudici suo non faciat, quae ille ei recte dixerit, aut ad eius iudicium non vadat, confidens in alicuius patrocinio, et alios circa se adgregare voluerit, ut ipsi similiter faciant, conponat, sicut anterior edictus de seditionem contra iudice suo levatam continere videtur. Si vero de causa regis aliquid dicere voluerit, sit ei licentiam veniendum ad palatium; et si, super quem dixerit, veritatem adprovaverit, sit condemnatus, cui adprovaverit, et suscipiat sententiam secundum qualitatem cause, sicut anterior edictus contenit; et si veritatem adprovare non potuerit, fiat ei datus in manus cum rebus suis et faciat de eo, quod voluerit. Violentia quidem si sustinuerit aliquid aut a iudicem suum aut ab alium hominem, et iudex neglexerit iudicare, forsitans adtenderit ad gasindium, vel ad parentem aut ad amicum suum, vel ad premium, et legem non iudicaverit: tunc veniat ad palatio et reclamit sua violentia; et si provatum fuerit, non conputetur in adunationem ei, qui proclamavit, sed ipse iudex conponat wirigild suum, medietatem regi et medietatem ei cui iustitiam denegavit, et honore suo amittat. Arimannus quidem ille, si mentierit et dolosae hoc dixerit, et si antea venerit ad palatium, quam ad iudicem suum vadat ad iudicium: si habuerit unde conponere, conponat solidos quinquaginta, medietatem regi et medietatem iudici suo. Et si talis homo fuerit, quod non habuerit unde conponere, suscipiat disciplina, ut ipse emendatus fiat et alii hoc facere non presumant.

11. Si quis causam alterius agere aut causare presumpserit in presentia regi aut iudici, excepto si rex aut iudex licentiam dederit de vidua aut de orfano aut de tale hominem qui causam suam agere non potit, conponat wirigild, suo, medietatem regi et medietatem ei, contra quem causaverit. Et si forte aliquis per simplicitatem causam suam agere nescit, veniat ad palatio, et si rex aut iudex praeviderit, quod veritas sit, tunc ei dare debeat hominem, qui causam ipsius agat. Nam si iudex hoc consenserit, excepto his capitulis, et non emendaverit: et ipse similiter conponat wirigild suum regi. Si enim quiscumque liber homo in servitio de gasindio regis aut eius fidelis introierit, et iudex, de sub quem fuerit, dolose eum obpremere quesierit pro eo, quod ipse in alterius servitio introivit, et per ipsum dolum inlecite ei iudicaverit et forsitans ab ipso iudice suo iustitia invenire non potuerit: tunc conponat iudex, sicut supra legitur, et ille, in cuius obsequio est, habeat licentia causam eius agere et usque ad legem perducere; sic tamen, ut antea vadat ad iudicium de iudice suo, ut ad ipsum suscipiat iustitiam.

12. Relatum est nobis, quod sint aliqui pravi hominis, qui submittant in palatio nostro secretum nostrum discendum, ut aut per dilicioso aut per hostiario aut per alios hominis captiosae aut absconsae aliquid investigare possint, quidquid nos agamus; et ipsi, qui rogantur, quidquid cognoscere possunt eorum, mandant aut annuntiant nostra secreta et adhuc in extranea provincia mandatum faciunt. Sed adparit nobis, ut, qui tale causa penetrare presumit, non est in fide sua rectus, sed in mali suspectione manere videtur. Unde decrevimus, ut, qui in tale causa amodo temtus fuerit, tam qui submittit quamque qui submittitur, animae suae incurrat periculum, et res eius infescentur; quia sicut dicit scripturae: secretum regis abscondere bonum est, opera autem dei revelare honorificum est.

[RATCHIS REGIS CAPITVLA IN BREVE STATVTA] 

Prologus

Ista, quae superius scripta tenentur, in edictum scribantur, et ista capitula dua de subtus in breve previdimus statuere.

13. Hoc autem statuere previdimus: ut marcas nostras christo custodiente sic debeat fieri ordinatas et vigilatas, ut inimici nostri et gentes nostre non possint per eas sculcas mittere aut fugacis exientes suscipere, sed nullus homo per eas introire possit sine signo aut epistola regis. Propterea unusquisque iudex per marcas sibi commissas tale studium et vigilantiam ponere debeat et per se et per locopositos et clausarios suos, ut nullus homo sine signo aut epistola regis exire possit. Et dum ad ingrediendum venerint peregrini ad clusas nostras, qui ad romam ambulare disponunt, diligenter debeat eos interrogare unde sint; et si cognoscat, quod simpliciter veniant, faciat iudex aut clusarius syngraphūs et mittat in cera et ponat sibi sigillum suum, ut ipsi postea ostendant ipsum signum missis nostris, quos nos ordaenaverimus. Signum post hoc missus nostri faciant eis epistola ad romam ambulandi; et con venerent da romo, accipiant signo de anolo regis. Si vero cognoverent, qui fraudelenter veniant, per suos missos eos ad nos dirigant, et innotescat nobis causa ipsa. Nam qui ille iudex hoc facere distullerit et, quod absit, forte per ipsius noticia aliquis exierit, sanguinis suo incurrat periculum, et res eius infiscentur. Et si presumpserit iurare, quod sine eius premissu factum fuisset, sit solutus a culpa: pro nilectum tamen, si se iduniaverit, conponat in palacio widricild suum. Et hoc addimus, ut unusquisque iudex ponat sollicitudinem per iudicaria sua in partibus tusscie, ut nullus homo possit sine voluntate regis vel sigillum aliquid transire; et si inventum fuerit, quod sine iussione transisset, vel b sigillum, nec edoniaverit, conponat widricild suum.

14. De gasindiis quidem nostri ita statuere. Ut nullus iudex eos opremere debeant, quoniam nos debemus gasindios nostros defendere. Et si contra lege aliquid faciunt ad arimanno homine et ad iudice reclamaret suum, iudex aut per epistola aut proprio ore admoneat gasindio nostro, ut iudicet ipse, et ipsum si iudicare non scit, advocis alios conlibertūs, qui sciunt iudicare, et iudicit causam ipsam per legem et faciat iudicatum suum ut arimannus ipse fatigatus non fiat: nam antequam eum admoneat, sicut dictum est, non per wifa, non per pigneracionem sine iussione nostra facere quis presummat. Gasindius vero ipse, si distullerit iudicare et legem non iudicaverit, [iu] dix eum distringat idem arimanno iusticia faciendo: si tamen non doloso animo, et ipse gasindius stare debeant in iudicium ipsium iudicii, et ipse iudex amittat iudicatum suum. Si enim postea ei apparuit, quod legibus non iudicasset, veniat cum ipso iudicato in presencia nostra.

Explicit de domno ratchis

INCIPIT LEGES QVAS AHISTVLF REX ADIVNCXIT

spektrum.GIF (657 Byte)