Texts
spektrum.GIF (657 Byte)

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticusspektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  

    

spektrum.GIF (657 Byte)
LEGES LANGOBARDORVM 

EDICTVS ROTHARI 1-152 purpur.GIF (70 Byte) EDICTVS ROTHARI 153-388 purpur.GIF (70 Byte) GRIMVALD purpur.GIF (70 Byte) LIVTPRANT purpur.GIF (70 Byte) MEMORATORIUM  DE MERCEDIBUS COMMACINORVM purpur.GIF (70 Byte) RATCHIS purpur.GIF (70 Byte) AHISTVLF purpur.GIF (70 Byte) PRINCIPVM BENEVENTI LEGES 

spektrum.GIF (657 Byte)

ITEM CAPITVLA QVOD ADDIDIT DOMNVS LIVTPRANT REX

DE ANNO V° purpur.GIF (70 Byte) DE ANNO VIII° purpur.GIF (70 Byte) DE ANNO IX° purpur.GIF (70 Byte) DE ANNO XI° purpur.GIF (70 Byte) DE ANNO XII° purpur.GIF (70 Byte) DE ANNO XIII° purpur.GIF (70 Byte) DE ANNO XIV° purpur.GIF (70 Byte) DE ANNO XV° purpur.GIF (70 Byte) DE ANNO XVI° purpur.GIF (70 Byte) DE ANNO XVII° purpur.GIF (70 Byte) DE ANNO XIX° purpur.GIF (70 Byte) DE ANNO XXI° purpur.GIF (70 Byte)  DE ANNO XXII° purpur.GIF (70 Byte) DE ANNO XXIII° purpur.GIF (70 Byte)

Incipit Causas

Legis quas christianus hac catholicus princeps instituere et prudenter cinsire disponit, non sua providentia, sed dei notu et inspiratione eas animo concepit, mente petractat et salubriter opere conplit, quia cor regis in mano dei est, atestante sapientissimo salomonem, qui ait: Sicut impitus aquae, ita cor regis in mano dei; si tenuerit eas, omnia siccabuntur, si autem clementer eas demiserit, universa inrigantur et replentur suavitatem. Quidem et apostulus domini iacobus in epistola sua ededit dicens: Omnem donum optimum et omnem datum perfectum desursum est, discendens a patre luminum. His ergo expletis recolimus, quoniam rovustissimus decessor noster atque emenentissimus rothari rex, sicut ipse est in scriptis affatus suis superius, in langobardis edictum renovavit atque instituit: ubi et prudenter hoc inserere curavit, dicens, ut quis ille langobardorum princeps eius successor superfluum quid inibi reperit, ex eo sapienter auferret, et quod minus invenerit, deo sibi inspirante adicerit. Post hoc enim gloriosissimus grimoald rex, quae illi secundum deo placita fuerunt, minuit et ampliavit. Cuius nos normam sequentes, divinitus ut credimus inspirati, simili modo ea quae iuxta dei legem nobis congrua paruerunt, subtrahere et addere previdemus, sicut et in presentem paginam scrivere iussimus. Ob hoc

ego in dei nomine liutprand

excellentissimus christianus langobardorum rex,

anno deo protegente regni mei primo, pridiae kalendarum martiarum, indictione undecima, una cum omnibus iudicibus tam de austriae et neustriae partibus, necnon et de tusciae finibus, vel cum reliquis fedelibus meis langobardis et cuncto populo adsistente, haec nobis commune consilio, iuxta ob dei timore atquae amore ac sancta conparuerunt et placuerunt.

Primum omnium

de successionem filiarum.

1. Si quis langobardus sine filiis masculinis legetimis mortuos fuerit, et filias dereliquerit, ipsae ei in omnem hereditatem patris vel matris suae, tamquam filii legetimi mascolini, heredis succedant.

2. Si quis langobardus se vivente filias suas nupto tradederit, et alias filias in capillo in casa reliquerit, tunc omnes aequaliter in eius substantia heredis succedant, tam quam filii masculini.

3. Si quis langobardus sororis reliquerit, et vivente eum ad marito ambulaverint, tantum habeat ex fratris facultate, si ipse filias reliquerit, quantum in diae votorum acceperunt, quando ad maritum ambolaverunt. Nam si ipse frater neque filiūs neque filias reliquerit, aut si habuerit et ante eum mortui aut mortuae fuerent absque filiis, filiabus: tunc sorores eius, tam qui in capillo remanserunt, quam quae ad maritum ambolaverunt, in omnem substantiam eius ei heredis succedant.

4. Si quis langobardus sorores et filias in capillo in casa reliquerit: pariter atque aequaliter, quantaecumque fuerent, in hereditatem eius succedere debeant, tamquam filios legitimos dereliquissit.

5. Si filiae aut sorores contra volontatem patris aut fratris egerit, potestatem habeat pater aut frater iudicandi de rebus suis, quomodo aut qualiter voluerit.

6. Si quis langobardus, ut habens casus humanae fragilitatis, egrotaverit, quamquam in lectolo reiaceat, potestatem habeat, dum vivit et recte loqui potest, pro anima sua iudicandi vel dispensandi de rebus suis, quid aut qualiter cui voluerit; et quod iudicaverit, stabilem debeat permanere.

Si quis causa de suprascriptis capitulis, quae nuper in presenti pagina edicti adfigere precipimus, antea deliberate aut per divisionem fenitae sunt, in eo modo maneant, sicut antea sunt finitae vel statutae. Quae autem terminate et per divisionem decisae non sunt, in eo ordine deliberentur et maneant, sicut modo decrevimus, et in hoc edictum a nobis facto statuere visi sumus. Que denique universa, superius a celsitudine nostra instituta, potoni notario sacri nostri palatii conprehendenda et ordinanda precipimus.

INCIPIT DE ANNO QVINTO 

Ego in dei omnipotentis nomine liutprand, excellentissimus rex gentis filicissimae ac catholicae deoque dilectae langobardorum, reminiscor quoniam, sicut superius a nobis pagina legitur instituta, anno scilicet regni nostri primo indictione undecima ea, quae nobis nostrisque iudicibus et reliquis langobardis fedelibus nostris ob dei timore atque amore recta conparuerunt, in antico edicti corpore recto adicere curavimus moderamine. Nunc iterum annuente dei omnipotentis misericordia diae calendarum martiarum, anno regni nostri deo propitio quinto, indictione quinta decima, simili modo cum omnibus iudicibus nostris de partibus austriae et neustriae necnon et de tusciae finibus seu ceteris nostris langobardis adhuc previdemus adaugere illa, que deo credimus placita esse, ut in multis causis et locis proibeantur periuria, et causae quae a quibuscunque hominibus misericorditer disponuntur, in peccati honus deinceps nequaquam procidant, et illut, quod forsitan antea videvatur obscuro, nunc omnibus luce clarius enetiscat. Primum omnium de morgingab mulierum.

7. Si quis langobardus morgingab coniugi suae dare voluerit, quando eam sibi in coniugio sociaverit: ita dicernimus, ut alia diae ante parentes et amicos suos ostendat per scriptum a testibus rovoratum et dicat: "Quia ecce quod coniugi meae morgingab dedi" , ut in futuro pro hac causa periurio non percurrat. Ipsum autem morgingap nolumus ut amplius sit, nisi quarta pars de eius substantia, qui ipsum morgingab fecit. Si quidem minus voluerit dare de rebus suis, quam ipsa quarta portio sit, habeat in omnibus licentiam dandi quantum voluerit; nam super ipsam quartam portionem dare nullatenus possit.

8. De testibus. Si qualiscumque causa inter conlibertus aut parentis convenerit aut acta fuerit, et homines boni tres aut quattuor interfuerent, non reprovetur postea ipsa causa, nisi eorum testimonium ambe partis credant, qui fuerent inter; pro cuius autem causa testis illi testimonium reddederent, ipse homo causatori suo per sacramentum satisfaciat. Testis vero ipsi tales sint, quorum opinio in bonis precellat operibus, et quibus fides amittitur, vel quibus princeps aut eius iudices credere possent. Et si forsitan rememorati testes veritatem ipsam celare voluerent, tunc per sacramentum satisfaciant princepi aut a missom eius, ut ipsa veritas non obfuscetur. Si quidem per wadia oblicatio facta fuerit, et intentio pro hoc fuerit excitata, in eo iudicio maneat, sicut in anteriori edicto legitur, quod gloriosissimo rothari rex instituit.

9. De libertis. Si quis servum suum aut ancillam in manum regis dederit, et ipse princeps eos per manos sacerdotis circa sacrum altarem liberos dimiserit, sic permaneant liberi, sicut illi qui fulcfreal thingati sunt. Et qui mundium de ipsa libera a principe expetierit, sic eum habeat, sicut de fulcfreal muliere: nam amplius ei nulla conditione debeat, neque ipsa neque filia eius. Et hoc statuimus, ut masculi qui de ipsa libera nati fuerent, absque mundium sint, femine autem habeant mundium, sicut et mater earum, et ipse mundius non sit amplius quam solidos tres.

10. Item de libertis. Si quis servum suum aut ancillam liberum dimiserit, et posuerit ei mundium, aut unum solidum aut duo aut tres aut sex, tantum habeat mundium, quantum ei in cartola adfixerit. Et qui postea ex ipsa liberta nati fuerent, sibe masculi sibe femine, non habeant amplius mundium nisi quantum et mater earum.

11. De servo fugace. Si servus dum in fuga est furtum fecerit, et ipsa fuga foris provincia exierit, sic exinde procedat iudicium, sicut gloriose memorie rothari rex instituit. Et si ipse servus intra provincia dilataverit, tunc dominus eius habeat spatium ad eum requirendum per minsis tres. Et si eum invenerit, aut non invenerit et causa furti manefestata fuerit, quod isdem servus furtum ipsum fecissit, tunc dominus eius componat fortum ipsum, sicut lex est. Et si forsitans manefestus non fuerit, et dominus eiusdem servi vetaverit, quod ipsum furtum non fecissit servus eius, tunc per pugnam aut per sacramentum se defendat, si potuerit.

12. De puella quae intra etatem est. Si quis puella ante duodecim annos spunsaverit aut tolerit, tunc ille qui eam tolit aut spunsavit, conponat, sicut edictum de raptum contenit: hoc est solidi nongenti, medietatem regi et medietatem eidem infantole, et ipsa revertatur in casa et in pecuniam suam et sit quieta usque ad suprascriptum tempus; postea autem elegat ipsa sibi, et nubat, cui voluerit. Si autem mundoald eius consentiens fuerit, aut tradederit eam ante suprascriptos duodicem annos, conponat in sagro palatio solidos trecentos, et mundium eius amittat, et sit ipsa cum rebus suis in mundio palatii. Pater autem aut frater potestatem habeant, cui aut in quali etate voluerit, dandum aut spunsandum filiam aut sororem suam; quoniam ista licentia ideo dedimus, eo quod credimus, quod pater filiam aut frater sororem suam doloso animo aut contra rationem cuiquam homini dare non debeant.

13. De occisione hominis liberi. Si quis langobardus ab alio hominem, quod deus avertat, interemtus fuerit, et causa secundum legem ad conpositionem venerit, et ipse qui occisus fuerit, filium masculinum non reliquerit: quamquam filias instituissimus heredis, sicut masculūs, in omni substantia patris et matris, ipsam conpositionem volumus ut accipiant propinqui parentis eiusdem qui occisus fuerit, illi qui per capput succedere potuerunt; quia filiae eius, eo quod femineo sexu esse provatur, non possunt faidam ipsam levare. Ideo prospeximus, ut ipsam conpositionem non recipiant, nisi ut diximus suprafati propinqui parentis; et si propinqui parentis non fuerint, tunc medietatem de ipsa conpositione suscipiant filiae ipsius, si una aut plures fuerint, et medietatem curtis regia.

14. De sororibus, qualiter una alteri succedere debeant. Si sorores in casa patris remanserint, aut ad maritum ambolaverint, succedant patri suo et matri suae in omni substantia eorum, sicut antea statuimus. Et si contegerit una ex eisdem sororibus mori, tunc et quae in capillo remanserent, et quae ad maritum ambolaverint, in omni portioni sororis suae defunctae, quamvis puella mortua fuerit, succedant. Parentis autem propinqui aut mundoald earum tantum mundium earum suscipiant; nam de rebus eius aliut nihil percipiant. Si autem contegerit illa mori, quae iam nupto tradita est, tunc ille ei succedat, qui eam per mundium suam fecit.

Si autem qualiscumque causae amodo emerserent de his capitulis, quae nunc excellentia nostra statuit, a presenti diae kalendarum martiarum, hoc est quintadecima indictione et anno regni nostri in dei nomine quinto, volumus ut sic terminentur, sicut celsitudo nostra cum iudicibus et reliquis langobardis decrevit, ut supra leguntur. Quae vero antea de talibus capitulis provenerunt, et iam finitae aut statutae sunt, sic permaneant, sicut prius cognuscuntur esse decisae.

Explicit de anno quinto

INCIPIT DE ANNO OCTABO

spektrum.GIF (657 Byte)