Texts

Origo gentis Langobardorum
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
Leges Langobardorum
Historia Langobardorum Codicis Gothani
Erchempert, Historiola
Andreas Bergomatis, Chronicon
Chronica S. Benedicti Casinensis
Chronicon Salernitanum
Langobardische Urkunden
Codex Cavensis Diplomaticus
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
  spektrum.GIF (657 Byte)
LEGES LANGOBARDORVM 

EDICTVS ROTHARI 1-152    |   EDICTVS ROTHARI 153-388   |    GRIMVALD    |   GRIMVALD   |   LIVTPRANT   |    MEMORATORIUM  DE MERCEDIBUS COMMACINORVM   |   RATCHIS   |   AHISTVLF   |   PRINCIPVM BENEVENTI LEGES 

spektrum.GIF (657 Byte)

ITEM QVOD GLORIOSISSIMVS GRIMVALD REX ADDIDIT DICENS:

Superiore pagina huius edicti legitur ita, quod adhuc annuente domino memorare potuerimus de sincolas causas, quae in presente non sunt adficte, in hoc edictum adiungere debeamus ita, ut causae, que iudicate et fenitae sunt, non revolvantur. Ideo ego vir excellentissimus grimowald gentis langobardorum rex, anno deo propitio sexto regni mei, mense iulio indictione undecima, persuggestione iudicum omniumque consensu ea, que illis dura et impia in hoc edictum visa sunt, ad meliorem statum et clementiorem remedium corregere et revocare previdemus.

1. De trigenta annorum usocapione. Si servus aut ancilla per trigenta annos, qualiter rei veritas cognita fuerit, per triginta annos dominis suis servisset et per superbia aut iniusta patrocinia se voluerit de domino suo proprio per pugna vindicare, nullatinus ei permittimus, sed serviat, sicut decet servūs aut ancilla, proprio domino suo. Similiter et si aldius fuerit, inpendat obedientia patrono suo, sicut per trigenta annos fecit,et ei nova a domino suo amplius non inponatur;sed liceat eum res suas habere, quas per trigenta annorum spatia iuste possedit.

2. De liberis, de quibus constat triginta annis in libertate sua permansissit, nulla per pugna patiatur molestia, sed liceat eis in libertatem suam permanere. Et si eos quicumque pulsaverit, liceat illis cum sacramentalibus suis legitimis se edoniare.

3. De culpa servorum. Si servus talem culpam fecerit, unde nongenti solidi, qui in hoc edictum scripti sunt, iudicantur, ut dominus pro servo deberet conponere, et hoc amputare iussimus: si factum fuerit, nihil aliut conponat dominus eius, nisi ipsa persona tradatur ad occidendum, et conponat pro inlicita causa, quod servus penetravit, solidos sexaginta; amplius non requiratur. Et si ipse servus fuga lapsus fuerit, et non potuerit dominus eius eum invenire, det pro ipso servo, qui fugam petiit aut se dilatavit, solidos vigenti, et prebeat sacramentum dominus eius, quod non potuisset ipsum servum invenire. Et si quandocumque inventus fuerit, tradat eum, ut supra, ad moriendum, et recipiat solidos vigenti, quos pro fuga ipsius dedit; nam sexaginta solidos conponat pro culpa, quam servus fecit. Et si expolia hominis sepulti servus de sepultura tullerit, de quantum tullit, dominus eius reddat, et conponat, ut dictum est, solidos sexaginta et persona tradatur ad moriendum.

4. De trigenta annorum possessionem pretiorum. Si quis per treginta annos possederit casas, familias vel terras, et cognitum fuerit, quia eius possessio fuit, post trigenta annorum curricula pugna non proveniat; nisi ipse qui possedit, secundum qualitatem pecuniae cum sacramentum suum se defendat: nam per pugnam, ut dictum est, non fatigetur.

5. De successione nepotum, qui post mortem patris in sinu avi remanserit. Si quis habuerit filios legitimos unum aut plures, et contigerit unum ex filiis vivente patre mori, et reliquerit filios legitimos unum aut plures, et contigerit avo mori: talem partem percipiat de substantia avi sui, una cum patruis suis, qualem pater eorum inter fratribus suis percepturus erat, si vivus fuisset. Similiter et si filias legitimas unam aut plures, aut filii naturales unum aut plures fuerint, habeant legem suam, sicut in hoc edictum legitur. Quia inhumanum et impium nobis videtur, ut pro tali causa exhereditentur filii ab hereditatem patris sui pro eo, quod pater eorum in sinu avi mortuos est; sed ex omnibus, ut supra, aequalem cum patruis suis in locum patris post mortem avi percipiant portionem. Similiter et si legitimi non fuerint, et naturales inventus fuerit unum aut plures, habeat legem suam id est tertiam partem ex omnibus.

6. De uxoribus dimittendis. Si quis uxorem suam absque culpam legitimam posposuerit, et alia in domo superinduxerit, conponat solidos quingentos, medietatem regi et medietatem parentibus mulieris; mundio vero eius mulieris, quam postposuit, amittat; et si noluerit ad maritum suum reverti, revertatur ad parentes suos cum rebus suis et mundium.

7. De crimen uxoris. Si quis uxorem suam incriminaverit asto sine causa legitima, quasi adulterassit aut in animam mariti sui tractassit, liceat illi mulieri per sacramentum parentum aut per pugnam se mundare. Et si purificata fuerit, tunc maritus eius praebeat sacramentum cum parentibus suis legitimis, sibi duodecimus, quia non asto animo nec dolose ei crimen iniecit, ut eam deberet dimittere, nisi per certam suspectionem auditum habuisset haec verba; et si haec fecerit, sit exolutus a culpa. Et si non fuerit ausus iurare, conponat virgild ipsius mulieris, tamquam si fratrem eius occidisset, medietatem regi et medietatem perentibus mulieris.

8. Si mulier aut puella notum habuerit quemcumque habere uxorem, et super ipsam introierit et tulerit ei maritum non suum: iubemus ut omnes res suas perdat ipsa mulier, qui sciendo alterius marito volontariae consensit; et medietatem de rebus eius accipiat curtis regia et medietatem parentibus. Et illam priorem mulierem recipiat maritus suus, et colat eam, ut decet uxorem legitimam. Vitium suum reputet, quae super alienam uxorem introire presumpsit, et nihil ei conponatur, et faida non requiratur.

9. Si ancilla furtum fecerit, conponat dominus eius ipsum furtum sibi nonum tantum. Nam quadragenta solidi, unde in hoc edictum legitur pro culpa, quod est fegang, non requiratur, neque exegantur a domino ancillae.

LIVTPRANT

spektrum.GIF (657 Byte)