Texts

Origo gentis Langobardorum
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
Leges Langobardorum
Historia Langobardorum Codicis Gothani
Erchempert, Historiola
Andreas Bergomatis, Chronicon
Chronica S. Benedicti Casinensis
Chronicon Salernitanum
Langobardische Urkunden
Codex Cavensis Diplomaticus
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History
spektrum.GIF (657 Byte)
LEGES LANGOBARDORVM 

Editionen:
ed. W. Bluhme, MGH LL 4, Hannover 1868
ed. Franz Beyerle, Die Gesetze der Langobarden, Germanenrechte, NF 9, Göttingen 1962
ed. Stefano Gasparri/Claudio Azzara, Le leggi dei Longobardi. Storia, memoria e diritto di un popolo germanico, Milano 1992.

Langobardische Leges wurden erstmals im sogenannten Edictus Rothari, erlassen von König Rothari im Jahr 643, schriftlich aufgezeichnet. Seine mittelbaren Nachfolger Grimoald, Liutprand, Ratchis und Aistulf ergänzten und modifizierten bis um 750 diese Sammlung; ihre Gesetze wurden in chronologischer Reihenfolge in das Gesetzbuch aufgenommen, wie es bis ins 11. Jahrhundert in über einem Dutzend Handschriften überliefert ist. Im 11. und 12. Jahrhundert setzten sich systematisierte und kommentierte Fassungen durch.

In der Edition werden die Königsgesetze ergänzt durch Kapitularien der beiden Principes von Benevent, Arichis II. (2. H. 8. Jh.) und Adelchis (2. H. 9. Jh.), wie sie in zwei süditalienischen Handschriften überliefert sind.

Literatur:
Gerhard Dilcher, ‘Langobardisches Recht’, in: Handwörterbuch zur Deutschen Rechtsgeschichte 2, ed. Adalbert Erler/E. Kaufmann (Berlin 1978) 1607-1618.

Walter Pohl, Leges Langobardorum, in: Reallexikon der Germanischen Altertumskunde Bd. 17, im Druck.

spektrum.GIF (657 Byte)

EDICTVS ROTHARI 1-152   |   EDICTVS ROTHARI 153-388   |   GRIMVALD   |   LIVTPRANT   |    MEMORATORIUM  DE MERCEDIBUS COMMACINORVM   |   RATCHIS   |   AHISTVLF   |   PRINCIPVM BENEVENTI LEGES 

spektrum.GIF (657 Byte)

INCIPIT EDICTVM QVEM RENOVAVIT DOMINVS ROTHARI VIR EXCELLENTISSIMO REX GENTI LANGOBARDORVM CVM PRIMATOS IVDICES SVOS

Ego in dei nomine rotari, vir excellentissimus, et septimo decimum rex gentis langobardorum, anno deo propitiante regni mei octabo, aetatisque tricesimo octabo, indictione secunda, et post adventum in provincia italiae langobardorum, ex quo alboin tunc temporis regem precedentem divina potentia adducti sunt, anno septuagesimo sexto feliciter. Dato ticino in palatio.

Quanta pro subiectorum nostrorum commodo nostrae fuit sollicitudinis cura, et est, subter adnexa tenor declarat; precipue tam propter adsiduas fatigationes pauperum, quam etiam superfluas exactiones ab his qui maiore virtute habentur; quos vim pati cognovimus. Ob hoc considerantes dei omnipotentis gratiam, necessarium esse prospeximus presentem corregere legem, quae priores omnes renovet et emendet, et quod deest adiciat, et quod superfluum est abscidat. In unum previdimus volumine conplectendum, quatinus liceat unicuique salua lege et iustitia quiete vivere, et propter opinionem contra inimicos laborare, seque sousque defendere fines. Tamen quamquam haec ita se habeant, utilem prospeximus propter futuris temporis memoriam, nomina regum antecessorum nostrorum, ex quo in gente nostra langobardorum reges nominati coeperunt esse, in quantum per antiquos homines didicimus, in hoc membranum adnotari iussimus.

Fuit primus rex agilmund, ex genere gugingus.
Secundus laamisio.
Tertius leth.
Quartus kildeoch, filius leth.
Quintus godeoch, filius kildeoch.
Sextus claffo, filius godeoch.
Septimus tato, filius glaffoni. Tato et winigis filii claffoni.
Octabus wacho, filius winigis, nepus tatoni.
Nonus walthari.
Decimus audoin, ex genere gausus.
Undecimus alboin, filius audoin, qui exercitum, ut supra, in italia adduxit.
Duodecimus clep, ex genere beleos.
Terdiusdecimus authari, filius clep.
Quartusdecimus agilulf, turingus, ex genere anawas.
Quintusdecimus adalwald, filius agilulf.
Sextusdecimus hariwald, ex genere caupus.
Septimusdecimus ego in dei nomine qui supra rotari rex, filius nandinig, ex genere harodos.

Nandinig filius noctzoni, noctzo filius adhamund, adhamund filius alaman, alaman filius hiltzoni, hiltzo filius wehiloni, wehilo filius weoni, weo filius fronchononi, fronchono filius fachoni, faccho filius mammoni, mammo filius ustbora.

1. Si quis hominum contra animam regis cogitaverit aut consiliaverit, animae suae incurrat periculum et res eius infiscentur.

2. Si quis cum rege de morte alterius consiliaverit, aut hominem per ipsius iussionem occiderit, in nullo sit culpabilis, nec ille nec heredes eius quoquo tempore ab illo aut heredes ipsius requisitionem aut molestia patiatur; quia postquam corda regum in manum dei credimus esse, non est possibile, ut homo possit eduniare, quem rex occidere iusserit.

3. Si quis foris provincia fugire timtaverit, morti incurrat periculum, et res eius infiscentur.

4. Si quis inimicûs intra provincia invitaverit aut introduxerit, animae suae incurrat periculum et res eius infiscentur.

5. Si quis escamaras intra provincia caelaverit aut anonam dederit, animae suae incurrat periculum, aut certe conponat regi solidûs noningentos.

6. Si quis foris in exercitum seditionem levaverit contra ducem suum aut contra eum, qui ordinatus est a rege ad exercitum gubernandi, aut aliquam partem exercetum seduxerit, sanguinis sui incurrat periculum.

7. Si quis contra inimicûs pugnando collegam suum dimiserit aut astalin fecerit, id est si eum diceperit et cum eum non laboraverit, animae suae incurrat periculum.

8. Si quis in consilio vel quolibet conventu scandalum conmiserit, noningentos solidûs sit culpabiles regi.

9. Si quis qualemcumque hominem ad regem incusaverit, quod ad animae perteneat periculum, liceat ei, qui accusatus fuerit, cum sacramentum satisfacere et se eduniare. Et si tales causa emerserit et adest homo in praesenti, qui crimen mittat, liceat eum per camphionem, id est per pugnam, crimen ipsum de super se, si potuerit, eicere. Et si ei provatum fuerit, aut det animam, aut qualiter regi placuerit conponat. Et si provare non potuerit et cognuscitur dolusae adcusassit, tunc ipse, qui accusavit et provare non potuit, wergild suo conponat, medietatem regi, et medietatem cui crimen iniectum fuerit. l0. Si quis homo liber in morte alterius consiliaverit, et ex ipso consilio mortuos non fuerit, tunc ipse consiliator conponat solidûs viginti.

11. De consilio mortis. Si hominis liberi inter se in morte alterius consiliaverint sine regis consilio et ex ipso tractato mortuus non fuerit, conponat unusquisque, ut supra, solidos viginti; et si ex ipso consilio mortuus fuerit, tunc ille, qui homicida est, conponat ipsum mortuum, sicut adpraetiatus fuerit, id est wergild.

12. Si duo aut tres fuerint hominis seu amplius liberi et homicidium penetraverint et voluerint se adunare, ut in unum conponant, sicut adpraetiatum fuerit, sit eis adunandi licentia. Et si aliquis se de ipsis subtraxerit et non potuerit se pureficare, sicut lex habet, quod nec plaga nec ferita in ipso homine, qui occisus est, non fecissit, tunc sit culpabiles sicut et alius qui eum conposuit. Et si se purificaverit, sit exsolutus a culpa homicidii. Si tamen in consilio fuit, conponat, ut supra, solidos viginti, aut certe a de ipso consilio se purificit, si potuerit.

13. Si quis dominum suum occiderit, ipse occidatur. Si quis ipsum homicidam defensare voluerit, qui dominum suum occiderit, sit culpabilis solidûs noningentos, medietatem regi, medietatem parentibus mortui; et qui illius mortui iniuriam vindicandam denegaverit solacia, si quidem rogatus fuerit, unusquisque conponat solidos quinquagenta, medietatem regi et medietatem cui solacia denegaverit.

14. De morth. Si quis homicidium in absconse penetraverit in barone libero aut servo vel ancilla, et unus fuerit aut duo tantum, qui ipsum homicidium fecerint, noningentos solidos conponat. Si vero plures fuerint, si ingenuus, qualiter in angargathungi, ipsum homicidium conponat; si servus aut libertus, conponat ipsum, ut adpraetiatus fuerit. Et si expolia de ipso mortuo tulerit, id est plodraub, conponat octugenta solidûs.

15. De grabworfin. Si quis sepulturam hominis mortui ruperit et corpus expoliaverit aut foris iactaverit, nongentos soledos sit culpavelis parentibus sepulti. Et si parentis proximi non fuerint, tunc gastaldius regis aut sculdhais requirat culpa ipsa et ad curte regis exegat.

16. De rairaub. Si quis hominem mortuum in flumine aut foris invenerit aut expoliaverit et celaverit, conponat parentibus mortui solidos octoginta. Et si eum invenerit et expoliaverit et mox vicinibus patefecerit, et cognuscitur quod pro mercedis causa fecit, nam non furtandi animo, reddat spolia, quas super eum invenit, et amplius ei calumnia non generetur.

17. Si quis ex baronibus nostris ad nos voluerit venire, securus veniat, et inlesus ad suos revertatur; nullus de adversarius illi aliquam in itinere iniuria aut molestiam facere presumat. Tantum est, ut ille, qui ad regem venire festinat, honeste veniat et nul lam lesionem aut damnum cuicumque in ipso itenere ad regem veniendum aut redeundum faciat; nam si ficerit, sicut subter in hoc edictum constitutum est, conponat.

18. Si quis ex adversariis manum armatam super quemcumque ad regem venientem iniecerit suam iniuriam aut qualemcumque culpam vindicandam, nonigentos solidûs sit culpabilis, medietatem regi et medietatem cui iniuria inlata fuerit.

19. Si quis pro iniuria sua vindecanda super quemcumque cum mano armata cocurerrit aut exercitum usque ad quattuor homines in vico intraverit, ille prior pro inlecita praesumptione moriatur aut certe conponat solidos noningentos, medietatem regi et medietatem cui iniuria inlata fuerit. Et illi, qui cum ipso fuerint, si liberi sunt, unusquisque octugenta solidûs conponat, medietatem regi et medietatem iniuriam passo, excepto si in ipso vico casas incenderint aut hominem occiserint, secundum qualiter adpreciatum fuerit, ita conponatur illi, cuius casas incensas aut parentes aut servus occisus fuerit.

20. Si quis de exercitales ducem suum contempserit ad iustitiam, vigenti solidos conponat regi et duci suo.

21. Si quis in exercito ambolare contempserit aut in sculca, dit regi et duci suo solidos XX.

22. Si quis de ipso exercito duci suo ad iustitia persequenda denegaverit solatium, unusquisque conponat regi et duci suo solidos vigenti.

23. Si dux exercitalem suum molestaverit iniuste, gastaldius eum solatiet, quousque veritatem suam inveniat, et in praesentiam regis aut certe aput ducem suum eum ad iustitiam perducat.

24. Si quis gastaldius exercitalem suum molestaverit contra rationem, dux eum solaciet, quousque veritatem suam inveniat.

25. Si quis res suas ab alio in exercitu requisiverit, et noluerit illi reddere, tunc ambulit ad ducem; et si dux illi aut iudex, qui in loco ordinatus est a rege, veritatem aut iustitiam non servaverit, conponat regi et cui causa est solidos viginti causa manente.

26. De wegworin, id est horbitariam. Si quis mulieri libere aut puellae in via se anteposuerit aut aliqua iniuria intulerit, noningentos solidos conponat, medietatem regi et medietatem cui ipsa iniuria inlata fuerit aut mundius de ea pertenuerit.

27. Si quis homini libero viam antesteterit, viginti solidos ei conponat, sic tamen, ut aliquam lesionem in carnem ipsius non faciat; nam si fecirit, et viginti solidos pro eo, quod antestetit, conponat, et plagas aut feritas si ficerit, sicut subter in hoc edictum adnexum est, conponat.

28. Si quis servum alienum aut ancillam seu aldium aut libertum viam antesteterit, viginti solidos domino eius conponat.

29. Si quis messem suam aut pratum seu qualibet clausura vindicanda homini prohibuerit, id est antesteterit ut non ingrediatur, non sit culpabiles sicut ille qui hominem sempleciter viam ambolantem antesteterit, eo quod laborem suum vindicavit.

30. De marhworfin. Si quis hominem liberum de cavallo in terra iactaverit per quolibet ingenio iniquo animo, octuginta solidûs ei conponat; et si aliquam lesionem ei fecerit, sicut in hoc edictum adnexum est, conponat.

31. De walupaus. Si quis homini libero violentia iniuste fecerit, id est walupaus, octugenta solidos ei conponat. Walupaus est, qui se furtim vestimentum alium induerit aut se caput latrocinandi animo aut faciem transfiguraverit.

32. De homine libero, si nocte in curte alterius inventus fuerit et non dans manus ad legandum occidatur, a parentibus non requiratur. Et si manus dederit ad legandum se, et legatus fuerit, dit pro se octuaginta solidos: quia non convenit rationi, ut homo noctis tempore in curtem alienam silentium aut absconse ingrediatur; sed si qualecumque utilitatem habet, antequam ingrediatur, clamit.

33. Si servus in curte aliena noctis tempore inventus fuerit et non dans manus occidatur, non requiratur a domino; et si manus dederit et legatus fuerit, liberet se cum quadragenta solidos.

34. Si quis in curte aliena irato animo sagittaverit aut lancia iactaverit aut de foris sepe alium plagaverit intra curtem, conponat solidos viginti; excepto conpositionis placarum aut feritas, si fecerit: sicut in hoc edictum legitur, persolvat.

35. De scandalum. Si quis in ecclesia scandalum penetraverit, quadragenta solidos ipsius venerabilis loci sit culpavelis, excepto plagas aut feritas, cui fecerit. Et predicti quadragenta solidi per sculdhais aut iudicem, qui in loco ordinatus fuerit, exegantur et in sacro altario ponantur, ubi iniuria facta est.

36. Si quis intra palatium regis, ubi rex praesens est, scandalum penetrare praesumpserit, animae suae incurrat periculum, aut redimat anima sua, si optenere potuerit a rege.

37. Si quis liber homo in eadem civitatem, ubi rex praesens est aut tunc invenitur esse, scandalum penetrare praesumpserit, id est, si incitaverit et non percusserit, sit culpabiles solidos duodicem in palatium regis. Nam si perfecerit et percusserit, sit culpabiles in palatium regis solidos viginti et quattuor; excepto plagas aut feritas, si fecerit, sicut subter adnexum est, conponat.

38. Si servus in eadem civitatem, in qua rex tunc invenitur esse, scandalum incitaverit, sit culpabiles in palatio regis solidos sex. Et si percusserit, sit culpabilis in palatium solidos duodicem; excepto feritas aut conpositiones plagarum, sicut in hoc edictum legitur.

39. Si liber homo in alia civitatem scandalum incitare praesumpserit et non percusserit, sit culpabiles in palatio regis solidos sex. Si autem percusserit aut plagaverit, sit culpabiles in palatium regis solidos duodicem; excepto conpositionem plagarum aut feritas, si fecerit, sicut in hoc edictum legitur, conponat.

40. Si servus in alia civitatem scandalum conmiserit, sit culpabiles in palatium regis solidos tres; si autem plagas aut feritas fecerit, sit culpabiles in palatium regis solidos sex; excepto plagas aut feritas, cui fecerit, conponat.

41. De homine libero battuto. Si quis homine libero insidiatus fuerit cum virtute aut solatio, vedens eum inparatum simpleciter ambolantem aut stantem, subito super eum adveniens, et turpiter eum tenuerit et battuerit sine iussione regis, medietatem pretii ipsius, ac si eum occidissit, ei conponat, eo quod in turpe et in derisiculum ipsius eum male tractavit.

42. De homine libero legato. Si quis hominem liberum legaverit absque iussionem regis sine causa, duas partis praetii ipsius, tamquam si eum occidissit, ei conponat.

43. De ferita aut percussura hominis liberi. Si quis hominem liberum subito surgente rexa percusserit et liborem aut vulnus fecerit, pro una ferita conponat ei solidos tres; si duas fecerit, solidos sex; si tres fecerit, solidos novem; si quattuor fecerit, solidos duodicem; si vero amplius duraverit, feritas non numerentur, et sit sibi contemtus.

44. Si quis alium pugno percusserit, conponat ei solidos tres; si alapas, solid. sex.

45. De feritas et conpositionis plagarum, quae inter hominis liveros eveniunt, per hoc tinorem, sicut subter adnexum est, conponantur, cessantem faida, hoc est inimicitia.

46. Si quis alii plagam in caput fecerit, ut cutica tantum rumpatur, quod capilli cooperiunt, conponat solidos sex; si duas plagas fecerit, conponat solidos duodicem; si usque tres fuerint, conponat solidos decem et octo; si vero amplius fuerint, non numerentur, nisi istas tres conponantur.

47. Si quis alium plagaverit in caput, ut ossa rumpantur, pro uno osso conponat solidos duodicem; si duo fuerint, conponat solidos viginti et quattuor; si tres ossas fuerint, conponat solidos trigenta et sex; si super fuerint, non numerentur. Sic ita, ut unus ossus tales inveniatur, qui ad pedes duodicem supra viam sonum in scutum facere possit, et ipsa mensura de certo pede hominis mediocris mensuretur, nam non ad manum.

48. De oculo evulso. Si quis alii oculum excusserit, pro mortuum adpretietur, qualiter in angargathungi, id est secundum qualitatem personae; et medietas praetii ipsius conponatur ab ipsum, qui oculum excusserit.

49. De naso absciso. Si quis alii nasum absciderit, medietatem pretii ipsius conponat, ut supra.

50. De labro absciso. Si quis alii labrum absciderit, conponat solidos sedicem, et si dentes apparuerint unus duo aut tres, conponat solidos viginti.

51. De dentes priores. Si quis alii dentem excusserit, qui in riso apparit, pro uno dentem dit solidos sidicem; si duo aut amplius fuerint in risu apparentis, per hoc numero conponantur et adpretietur.

52. De dentes maxillares. Si quis alii dentem maxillarem unum aut plures excusserit, per unum dentem conponat solidos octo.

53. De aure abscisa. Si quis alii aurem absciderit, quartam partem pretii ipsius ei conponat.

54. De plaga in facie. Si quis alii plagam in faciem fecerit, conponat ei solidos sedicem.

55. De plaga in naso. Si quis alii plagam in nasum fecerit, conponat ei solidos sedicem, si resolidaverit, ut tantum cechatrix appareat.

56. De plaga in aurem. Si quis alii plagam in aurem fecerit, conponat solidos XVI, si resolidaverit.

57. De brachio transforato. Si quis alium in brachio punxerit et transforaverit, conponat solidos XVI. 58. Si quis alii brachium puncxerit et non transforaverit, conponat solidos octo.

59. Si quis alium intra capsum plagaverit, conponat solidos viginti.

60. De plaga in coxa. Si quis alium in coxa plagaverit aut punxerit, si transforatum fuerit, conponat solidos XVI; si autem transforatum non fuerit, conponat solidos octo.

61. De numero plagarum. Si plures plagas fuerent, usque ad tres tantummodo numerentur, et per unamquamque plagam conponantur ut supra; nam amplius si fuerent, non conponantur.

62. De incisione manus. Si quis alii manum absciderit, medietatem pretii ipsius, sicut adpretiatus fuerit, ac si eum occidisset, ei conponat; et si sic sideraverit et non perexcusserit a corpore, quartam partem praetii ipsius ei conponat.

63. De digita manus. Si quis alii policem de manu excusserit, sexta partem pretii ipsius, quod homo ipse adpraetiatus fuerit, si eum occidissit, ei conponat.

64. De secundum digitum. Si quis alii secundum digitum de manu excusserit, conponat solidos sedicem.

65. De tertium digitum. Si quis alii tertium digitum de manu excusserit, quod est medianus, conponat solidos quinque.

66. De quartum digitum. Si quis alii quartum digitum excusserit, conponat solidos octo.

67. De quinto digitum. Si quis quintum digitum excusserit, conponat solidos sedicem.

68. De incisione pedum. Si quis alii pedem excusserit, medietatem praetii ipsius ei conponat; et si sideratus fuerit et non perexcusserit, quarta parte praetii ipsius ei conponat.

69. De policem pedis. Si quis alii policem de pede excusserit, conponat solidos sedicem.

70. De secundo digito. Si quis alii secundum digitum de pede excusserit, conponat solidos sex.

71. Si tertium digitum pedis excusserit, conponat solidos tres. 72. Si quartum digitum excusserit, conponat solidos tres.

73. Si quintum digitum pedis excusserit, conponat solidos duo.

74. In omnis istas plagas aut feritas superius scriptas, quae inter hominis liberos evenerint, ideo maiorem conpositionem posuimus, quam antiqui nostri, ut faida, quod est inimicitia, post accepta suprascripta conpositione postponatur et amplius non requiratur, nec dolus teneatur, sed sit sibi causa finita amicitia manentem. Et si contigerit de ipsas plagas intra anni spatium, qui plagatus est, mori, tunc ille, qui eum plagavit, conponat, qualiter in angargathungi, id est secundum qualitatem personae.

75. De infante, si in utero matris occisus fuerit. Si infans in utero matris suae nolendo occisus fuerit ab aliquem a: si ipsa mulier libera est et evaserit, adpraetietur ut libera secundum nobilitatem suam, et medietatem, quod ipsa valuerit, infans ipse conponatur. Nam si mortua fuerit, conponat eam secundum generositatem suam, excepto quod in utero eius mortuum fuerit, ut supra, cessante faida, eo quod nolendo fecit.

76. De aldiûs et servûs menisteriales. De illos vero menisteriales dicimus, qui docti, domui nutriti aut probati sunt.

77. Si quis aldium alienum aut servum menesterialem percusserit, si vulnus aut libor apparuerit, pro una ferita conponat sol. unum; si duas fecerit, dit solidos duo; si tres fecerit, dit solidos tres; si quattuor ficerit, dit solidos quattuor; si vero amplius duraverit, non numerentur.

78. Si quis aldium alienum aut servum minesterialem plagaverit in caput, ut ossa non rumpantur, pro una plaga dit solidos duo; si duas plagas fecerit, dit solidos IV; excepto operas et mercedes medici; si vero amplius plagas capitis fecerit, non numerentur.

79. Si quis aldium alienum aut servum ministerialem plagaverit in caput, ut ossa rumpantur unum aut plures, conponat solidos quattor, excepto operas et mercedes medici.

80. De plaga in faciem. Si quis aldium alienum aut servum ministerialem plagam in faciem fecerit, conponat solidos duo.

81. De oculo evulso. Si quis aldium alienum aut servum ministerialem oculum excusserit, medietatem pretii ipsius, quod adpretiatus fuerit, si eum occidisset, ei conponat.

82. De nasum abscisum. Si quis aldium alienum aut servum ministerialem nasum absciderit, conponat solidos octo; excepto operas et mercedes medici. 83. De aure abscisa. Si quis aldium alienum aut servo ministeriale aurem absciderit, conponat solidos duos, excepto operas et mercedis medici.

84. De labro absciso. Si quis aldium alienum aut servum ministerialem labrum absciderit, ut dentes appareant, conponat solidos sex, excepto operas et mercedis medici.

85. De dentes excussos. Si quis aldium alienum aut servum ministerialem dentem excusserit unum aut plures in risu apparentes, pro unum dentem conponat solidos quattuor; si plures fuerint, per hoc nomiro conponantur.

86. De dentes maxillares. Si quis maxillares dentes excusserit, pro uno maxillare conponat solidos duo; si vero plures fuerint, per hoc nomiro conponantur.

87. De brachium ruptum. Si quis aldium alienum aut servum ministerialem brachium ruperit, conponat solidos sex, excepto operas et mercedes medici.

88. De manu abscisa. Si quis aldium alienum aut servum ministerialem manum absciderit, medietatem pretii ipsius conponat.

89. De digita manus. Si quis aldium alienum aut servum menesteriali pollicem de manu excusserit, conponat solidos octo, excepto operas et mercedes medici.

90. Si secundum digitum de manu excusserit, conponat solidos sex.

91. Si tertium digitum de manu excusserit quod est medianum, conponat solidos duo.

92. Si quartum digitum de manu excusserit, conponat solidos duo.

93. Si quintum digitum de manu excusserit, conponat solidos quattuor.

94. De coxa rupta. Si quis aldium alienum aut servum ministeriali coxa ruperit aut tibia, conponat solidos tres, excepto operas et mercedes medici.

95. De pede absciso. Si quis aldium alienum aut servum ministeriali pedem excusserit, medietatem praetii ipsius conponat.

96. De digita pedum. Si quis aldium alienum aut servum menesterialem policem de pede excusserit, conponat solidos quattuor, excepto operas et mercedes medici.

97. Si quis aldium alienum aut servum minesteriali secundum digitum pedis excusserit, conponat solidos duo.

98. Si tertium digitum de pede excusserit, conponat solidos duo.

99. Si quartum digitum de pede excusserit, conponat solidum unum.

100. Si quintum digitum de pede excusserit, conponat solidum unum.

101. De plaga intra capsum. Si quis aldium alienum aut servum ministeriali plagam intra capso aut sagitta iniecta aut cum qualebit arma fecerit, conponat solidos sex, excepto operas et mercedes medici.

102. De brachio aut coxa transforata. Si quis aldium alienum aut servum ministeriali brachium aut coxa transforaverit, conponat solidos tres, excepto operas et mercedes medici; et si sic plagaverit et non transforaverit, conponat solido unum.

103. De servûs rusticanûs. Si quis servum rusticanum alienum plagam in caput fecerit, ut cutica tantum rumpatur, pro una plaga dit solidum unum, pro duas dit solidos duo, excepto operas et mercedes medici; si vero amplius plagas capitis fuerint, non numerentur. Si autem ossa ruperit unum aut plures, conponat solidos tres; amplius non numerentur.

104. De plaga in faciae. Si quis servum alienum rusticanum plagam in faciae fecerit, conponat solidum unum.

105. De oculo evulso. Si quis servum alienum rusticanum oculum excusserit, medietatem praetii ipsius, quod adpraetiatus fuerit, si eum occidissit, dominum eius conponat.

106. De naso absciso. Si quis servum alienum rusticanum naso absciderit, conponat solidos quattuor, excepto operas et mercedes medici.

107. De aure abscisa. Si quis servum alienum rusticanum aurem absciderit, conponat solidos duo, excepto operas et mercedis medici.

108. De labro absciso. Si quis servum alienum rusticanum labrum absciderit, ut dentes appareant, conponat solidos tres.

109. De dentes. Si quis servum alienum rusticanum dentem excusserit, qui in riso apparit, conponat pro uno dente solidos duo, pro maxillare vero solido uno; si autem amplius fuerint, per hoc nomiro conponantur.

110. De brachio aut coxa transforata. Si quis servum alienum rusticanum brachium aut coxa transforaverit, conponat solidos duo; si autem plagam fecerit et non transforaverit, conponat solido uno, excepto operas et mercedes medici.

111. De plaga, que intra capso fiet. Si quis servum alienum rusticanum intra capso plagaverit, conponat solidos tres, excepto operas et mercides medeci.

112. De brachio coxa aut tibia rupta. Si quis servum alienum rusticanum brachio coxa aut tibia ruperit, conponat solidos tres, excepto operas et mercedes medici. Et si de ipsa ruptura intra anni spatium sanus factus non fuerit, et ad pristinam non redierit sanitatem, quartam partem quod ipse valuerit, domino eius conponat.

113. De manum abscisam. Si quis servum alienum rusticanum manum absciderit, medietatem pretii ipsius domino eius conponat.

114. De digita manus. Si quis servum alienum rusticanum policem de manu excusserit, conponat solidos quatuor.

115. Si secundum digitum de manu excusserit, conponat solidos tres.

116. Si tertium digitum de manu excusserit, conponat solidum unum.

117. Si quartum digitum de manu excusserit, conponat solidum unum.

118. Si quintum digitum de manu excusserit, conponat solidos duos, excepto operas et mercedes medici.

119. De pede servo rustigano absciso. Si quis servum alienum rustiganum pedem absciderit, medietatem pretii ipsius conponat, ut supra.

120. De digita pedum. Si quis servum alienum rustiganum policem de pede excusserit, conponat solidos duo.

121. Si secundum digitum de pede excusserit, conponat solido uno.

122. Si tertio digito de pede excusserit, conponat solido uno.

123. Si quarto digito de pede excusserit, conponat solido medio.

124. Si quintum digitum pedis excusserit, conponat solido medio.

125. De servo rusticano battudo. Si quis servum alienum rusticanum percusserit, pro unam feritam, id est pulslahi, si vulnus aut libor apparuerit, conponat solido me dio; si vero usque quattuor feritas fuerit, conponat solidos duo; amplius si fuerit, non numeretur.

126. Si membrum sideratum fuerit. Si de plagas aut de suprascriptas feritas aldii aut servi ministerialis seu servi rusticani atque aldias aut ancillas, manus aut pedis vel quolibet membrum, qui plagatus aut percussus est, sideratum fuerit, et non perexcusserit, simili modo conponatur, tamquam si eum perexcussissit.

127. Omnes vero plagas aut feritas tam de aldiûs quam et de servûs ministeriales, seu servi rusticani atque aldias aut ancillas, que inter eos evenerint, per hoc tinore, sicut supra scriptum est, finiatur. Si autem de aliquas dubietas fuerit, quod evadere aut citius sanari non possint, tunc medietatem pretii de plaga, quod arbitratum fuerit, dominus accipiat; reliqua vero medietas suspendatur, dum usque cognoscitur, si intra anni spatium potest de ipsis plagis evadere. Si evaserit, quod reliquum est, conpleatur; si autem de ipsas plagas mortuus fuerit intra anni spatium, sicut subter adnexum est, ita domino conponatur; et quod pro plaga acceptum est, in ipsa summa conpositionis mortui reputetur.

128. De eo, qui plagas fecerit. Qui plagas fecerit, ipse querat medicûs, et si neclexerit, tunc ille, qui plagatus est, aut dominus eius inveniat medicum. Et ille, qui caput rumpit aut suprascriptas plagas fecit, et operas reddat et mercedes medici persolvat, quantum per doctos homines arbitratum fuerit.

129. De aldio occiso. Si quis aldium occiderit, conponat solido sexagenta.

130. De servo ministeriale occiso. Si quis servum alienum ministerialem occiserit probatum, ut supra, aut doctum, conponat solidos quinquagenta.

131. De alio vero minesteriale, qui secundus ei invenitur, tamen nomen minesteriale habet, si quis occiderit, conponat solidos viginti et quinque.

132. De servo massario occiso. Si quis servum alienum massario occiderit, conponat solidos viginti.

133. De bovulco occiso. Si quis servum alienum bovulco de sala occiserit, conponat solidos viginti.

134. De servo rusticanum, qui sub massario est. Si quis servum alienum rusticanum, qui sub massario est, occiserit, conponat solidos sedicem.

135. De pastore occiso. Si quis porcarium alienum occiserit, magestrum tamen illum, qui sub se discipulos habit duo aut tres aut amplius, conponat solidos quinquagenta. De inferiores autem porcarios, si quis occiderit, conponat solidos viginti et quinque.

136. De pecorario, caprario seu armentario occiso, magistro tamen: si quis occiderit, conponat viginti solidos. Pro discepulos autem, qui sequentes sunt, si quis occiderit, conponat solidos sedicem. De illos vero pastoris dicimus, qui ad liberos homines serviunt, et de sala propria exeunt.

137. Si infans parvus de massario occisus fuerit. Si quis infantem parvulum de servo massario casu facientem occiderit, arbitretur a iudice; secundum qualem aetatem habuit aut qualem lucrum facere potuit, ita conponatur.

138. De arbore communiter inciso homineque occiso. Si duo aut tres aut plures homines arborem unum inciserint et alium hominem supervenientem ex ipsum arborem occiserint aut quodlibet damnum ficerint, tunc incidentes arborem, quanticumque fuerint, ipsum homicidium aut damnum pariter conponant. Et si caso faciente ab ipso arbore aliquis ex ipsis, qui incidunt, mortuus fuerit, si duo fuerint collegantes, medietas praetii reputetur illi mortui, et medietatem reddat parentibus collegas ipsius. Et si plures fuerint, idem modo portio una repotetur illi mortui, et quanticumque fuerint vivi, reddant simul summa praetii. Cessante faida, ideo, quia nolendo fecerunt.

139. De venenum temperatum. Si quis homo liber aut mulier venenum temperaverit et alii ad bivendum dare voluerit, conponat solidos viginti, sicut ille qui de morte alterius consiliatus fuerit.

140. Si liber aut libera venenum alii dedirit ad bivendum et, qui acceperit, ex ipso veneno mortuus non fuerit, conponat, qui venenum dedit, medietatem praetii ipsius, quod adpraetiatus fuerit, si eum occidissit.

141. Si quis venenum ad bivendum dedirit, et qui acceperit, mortuos fuerit, praetium mortui secundum qualitatem personae in integro conponat.

142. Si servus vel ancilla venenum alecui dedirit, et ille qui accepit, mortuos non fuerit, conponat dominus servi vel ancillae medietatem praetii quod ipse valuerit, qui accepit; et per omnia ipse servus vel ancilla in ipsa conpositione, pro quantum adpretiatus fuerit, ad occidendum tradatur. Et si mortuus fuerit, qui accepit, tunc dominus servi vel ancille ipsum hominem in integrum conponat, sic tamen, ut servus aut ancilla in ipsa conpositione, pro quantum adpretiatus fuerit, ad occidendum tradatur et nulla sit redemptio aut excusatio mortis servi vel ancille.

143. De eo, qui post accepta conpositione se vindicaverit. Si homo occisus fuerit liber aut servus et pro humicidio ipso conpositio facta fuerit et pro ampotandam inimicitia sacramenta prestita: et postea contegerit, ut ille, qui conpositionem accepit, se vindicandi causam occiderit hominem de parte, de qua conpositionem accepit: iubemus, ut in dublum reddat ipsam conpositionem iterum parentibus aut domino servi. Simili modo de plagas aut feritas: qui post conpositionem acceptam se vindicare temptaverit, in dublum, quod accepit, restituat; excepto si hominem occiderit: conponatur ut supra.

144. De magistros commacinos. Si magister commacinus cum collegantes suos cuiuscumque domum ad restaurandam vel fabricandam super se, placitum finito de mercedes, susceperit et contigerit aliquem per ipsam domum aut materium elapsum aut lapidem mori, non requiratur a domino, cuius domus fuerit, nisi magister commacinus cum consortibus suis ipsum homicidium aut damnum conponat; quia, postquam fabulam firmam de mercedis pro suo lucro suscepit, non inmerito damnum sustinet.

145. De rogatos aut conductos magistros. Si quis magistrum commacinum unum aut plures rogaverit aut conduxerit ad opera dictandum aut solatium diurnum prestandum inter servûs suos, domum aut casa sibi facienda, et contegerit per ipsam casam aliquem ex ipsis commacinis mori, non requiratur ab ipso, cuius casa est. Nam si cadens arbor aut lapis ex ipsa fabrigam occiderit aliquem extraneum, aut quodlebit damnum fecerit, non repotetur culpa magistris, sed ille, qui conduxit, ipse damnum susteneat.

146. De incendio. Si quis casam alienam asto animo, quod est volontarie, incenderit, in treblum restituat ea, quod est sibi tertia. Sub extimatione pretii cum omnem intrinsecus, quidquid intus crematus fuerit, qui vicini bone fidei homines adpraetiaverint, restauretur. Et si aliqua de intrinsecus domui orta fuerit intentio, tunc ille, qui damnum pertulit, iuratus dicat, quantum in eadem casa perdidit: omnia, ut dictum est, in treblum ei restituatur ab illo, qui volontariae huius mali penetravit.

147. De fogum foris novem pedes a fogolarem portatum. Si quis focum foris novem pedes a focularem portaverit et damnum ex ipso focum sibi aut alterius factum fuerit, ipse, qui portavit, damnum conponat ferquido, id est similem, ideo quia nolens fecit. Et si intra ipsos novem pedes, quod est de focularem, damnum facere sibi aut alterius contigerit, non ei requiratur.

148. Si quis focum foris in itenere ficerit, antequam egrediatur, extinguat eum et non neclegenter dimittat. Nam si contigerit, post egressum ipsius alicui ex ipsum focum damno aut lesione ficerit, ipse, qui focum fecit et neclegenter dimisit, damnum, sicut arbitratum fuerit, caput tantum conponat; sic tamen, ut post relictum foco, qua ora eum reliquerit, usque ad aliam talem oram diei aut noctis conpotetur, quod sunt oras viginti et quattuor. Nam si contegerit transire ipso focos super publica via aut ri vo, damnum si ficerit, non ei requiratur, qui foco demisit.

149. De molino incenso. Si quis molinum alterius asto incenderit, id est volumtariae, in treblum eum restituat sub stimationem rei cum omnia, quae intus cremata sunt.

150. De molino capellato. Si quis molinum alterius cappelaverit aut sclusa ruperit sine auctoritatem iudicis, conponat solidos duodicem illi, cuius molinus esse invenitur. Et si iudicem interpellaverit, et iudex dilataverit ipsa causa deliberare, aut licentiam dederit averse parti ipsum molinum evertendi, conponat solidos XX in palatio regis, districtus ab stolesazo.

151. Si quis molinum in terram alienam aedificaverit et suum probare non potuerit, amittat molinum et omnem operam suam, et ille habeat, cuius terram aut ripam esse invenitur; quia omnes scire debent, quod suum, non alienum est.

152. Si operarius ab alio rogatus in opera mortuus fuerit. Si quis operariûs conduxerit aut rogaverit in opera, et casu faciente contigerit unum ex ipsis aut in aqua mori, aut fulmine percuti, aut a vento arbore movito aut propria morte mori, non requiratur ab eo, qui conduxit aut rogavit: tantum est, ut per ipsius factum, qui conduxit, aut hominibus eius non moriatur. Et si a quocumque unus horum occisus fuerit aut lesus, ipse conponat, qui eum occiserit aut leserit.

EDICTVS ROTHARI 153-388

spektrum.GIF (657 Byte)