spektrum.GIF (657 Byte)

Texts

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History

spektrum.GIF (657 Byte)

Codex cavensis diplomaticus Volume I

Einleitung p.1-p.20 p.21-p.40 p.41-p.60 p.61-p.80 p.81-p.100 p.101-p.120 p.121-p.140 p.141-p.160 p.161-p.180 p.181-p.200 p.201-p.220 p.221-p.240 p.241-p.260 p.261-p.270

CXXVII. A.D.911 CXXVIII. A.D.911 CXXIX .A.D.912 CXXX. A.D.912 CXXXI. A.D.912  CXXXII. A.D.913  
CXXXIII. A.D.917
 CXXXIV. A.D.917 CXXXV. A.D.918 CXXXVI. A.D.919 CXXXVII. A.D.919 CXXXVIII. A.D.920 CXXXIX. A.D.923 CXL. A.D.923  CXLI. A.D.923 spektrum.GIF (657 Byte)

p.161

cernitur et legitur, de fine in fine quantum infra clautrum 1) est ipsa iamdicta vinea, unde nec nobis neque hab eredibus nostris, verum etiam neque ad nullumquempiam homine ibi aliquit portio reserbabimus requirendi, set qualiter edificiata est ipsa iamdicta vinea una cum mediis limitibus et cum biis et handita sua et cum ipso palmento et cum legitima trasita et exita sua, cum bobes et karrum, nec non et cum suis omnibus pertinentiis vindedimus tibi domno franco abbati entori nostro possidendum. De quo pro constabiliscendam atque confirmandam tibi hanc nostram benditionem manifesti sumus, quod a presente recepimus a te nominato franco abbate una cum ipso abbocatore vestro septe aurei solidi constantini boni scifati per caput: finitum dicimus aput nos receptum habere ipsum pretium, ea scilicet ratione, ut hamodo et semper eadem nostram benditionem integram, sicut supra legitur, habere et possidere baleatis et faciatis exinde, que amodo tibi tuique posterioribus placuerit sine contradictione nostra et de nostris heredibus requisitione. Unde guadia tibi dedimus et mediatores vobis posuimus musando filio rossemanni et cotuneo filio halarico, et obligamus nos et nostris heredibus vobis cuius nominato franco abbati vestrisque posterioribus, ut hanc nostram benditionem nos vobis ab omnibus hominibus ab omnique partibus hantistare et defendere debeamus illam vobis per inbitis. quod si noluerimus, aut si nos ipsis per qualiscumque modis vel ingenium illam vobis retornare aut remobere quesierimus, primis omnium questio et causatio nostra inanis et tacita sint, et quindecim aurei solidi constantini penam vobis vestrisque posterioribus nos et nostris heredibus componere obligamus, et in antea tacimus nos et contenti per inbitis maneamus in eadem guadia et per districti ipsi mediatores, qui se tribuimus vobis ad pinnerandum omnia illorum pinnera legitimam et inlegitimam: tandium donec per inbitis adinpleamus vobis ea, que superius diximus. quem te adelferi notario han cartulam benditionis asscribere rogabimus, qui et interfuit. Actum in civitate lucerie indictione feliciter.

  • + ego iohanne iudex

  • + ego gilio teste

  • + ego poto teste.

1) Clautrum, pro claustrum.

p.162

CXXVII. A. D. 911.                                                                 

+ In nomine domini domno constantino dibina gratia imperator agusto deo propitio quarto hanno imperii eius, mense ianuarius quartadecima indictione. Ideo que ego vir nomine lando trumarcha 1) de cibitate florentino habitantes, eo quod intus cibitate luceria coram presentiam domno iohanne magnifico iudice et haliis nobiliores hominibus, qui hic supter conscripti sunt, clarefacimus nos, quia pertinente michi habeo duobus petie de vinee da illam pars flubio perticata 2) super ipso bado de alarino, quod retineo per cartulam emtione, et qui his dicte vinee pro meis bona volumtatem michi bendere congruum est et meam congruitatem vel necessitatem exinde faceret. Sic michi congruum et abtum esse videtur, bona etenim mea bolumtatem unanimiter parique consensum per hanc enim quoque videlicet cartulam coram presentiam supradicti iudicis et haliorumque supscriptorum testium vindedimus tibi nominato poto filio poterisi ipse iamdicte vinee, que superius patefecimus nobis esse pertinentes; que habet fines de prima vero pars, quod est a medio limite, fine ipso pastino minore, inde sunt ad iustum mensuratum, qualiter in ipsa porta consignatum est passi triginta duo; de secunda vero pars, quod est hab integrum ipso carbunario, fine ipsa terra bacua, inde sunt passi triginta et medium; de tertia vero pars fine et medio ipso carbunario fine ipsa vinea musscato notario filio caliperto, inde sunt passi triginta; de quarta autem pars, quod est a fine de ipse flubio perticata, inde sunt passi triginta septe. Simul et ipso pastino minore; qui habet fines de prima vero pars, quod est a medio limite, fine ipso pastino maiore, inde sunt passi cum ipso medio pastinello passi quaddraginta sex; de secunda vero pars, quod est a fine et media fenestra, fine ipso pastino rotardi, inde sunt passi viginta hocto; de tertia vero pars, quod ab integrum ipso carbunario, fine ipsa bia plubica, inde sunt passi quaddraginta sex; de quarta autem pars, quod est a fine de ipso flubio perticata, inde sunt passi viginti quadtuor. Intra iste namque finis et mensure, que superius cernitur et legitur de fine in fine quantum infra claustrum est, ipse iamdicte vine, unde nec nobis neque hab eredibus nostris, verum etiam neque ad nullum quempiam homine ibi aliquit portio reserbabimus requirendi, Set qualiter edificiate sunt ipse iamdicte vinee una cum mediis limitibus, et cum biis             

1) Trumarcha, vel Tormarchis, seu Turmarcha a graeco arcoV, dux turmae, dux exercitus, princeps militiae aequestris; turma enim ordo fuit militaris tres equitum continens decurias, totidemque habens decuriones. Hoc vero nomen, quod officium et dignitatem denotabat, in successoribus locum cognominis sumpsisse videtur. Sic legimus: Durante, qui dictus est de Trumarchi: Anno 1164 Arca XXXI. N. 60. Iohannes Turmarcha. Anno 1134 Arca Magna G. N. 11.
2) Perticata, in finibus Luceriae.

p.163

et handita sua, et cum ipso palmento et cum legitima trasita et exita sua cum vobis 1) et carrum, et cum suis omnibus pertinentiis vindedimus tibi nominato poto entori nostro possidendum. De quo pro constabilisscendam atque confirmandam tibi hanc nostram benditionem manifesti sumus, quod a presente recepimus ha te nominato poto entori nostro 2) aurei solidi constantini boni scifati et uno tario bono: finitum dicimus aput nos receptum habere ipsum pretium, ea scilicet ratione, ut hamodo et senper eadem nostram benditionem integram, sicut supra legitur, habere et possidere baleatis et faciatis exinde, que hamodo tibi tuique heredibus placuerit sine contradictione nostra et de nostris heredibus requisitione. Unde guadia tibi dedimus et mediatorem tibi posuimus iohannem iudicem filium gisaldi; et obligamus nos et nostris heredibus vobis cuius nominato poto entori nostro tuique heredibus, ut hanc nostram benditionem nos vobis ab omnibus ominibus ab omnique partibus hantistare et defendere deabeamus ea vobis per inbitis. quod si noluerimus, aut si nos ipsos per qualiscumque modis vel ingenium illem vobis retornare aut remobere quesierimus, primis omnium questio et causatio nostra inanis et tacita sint, et quinquaginta aurei solidi constantini penam vobis vestrisque heredibus nos et nostris heredibus componere obligamus, et in antea tacimus nos et contenti per inbitis maneamus in eadem guadia et per districtum ipsum vestrum mediatorem, qui se tribuimus vobis ad pinnerandum omnia sua pinnera legitimam et inlegitimam, tandium donec per inbitis adinpleamus vobis ea, que superius diximus. quem te adelferi notarium han cartulam benditionis asscribere rogabimus, qui et interfuit. Actum in civitate lucerie indictione feliciter.

  • + ego qui supra ioanne iudes

  • + ego trupoaldo teste.

CXXVIII. A. D. 911.                                                                 

+ In nomine domini nonodecimo anno principatu domni nostri waimari filii domni waimari patricio, mense magius quartadecima indictione. ideo que ego landemari filius ademari, de sicut mihi congruum est, per anc cartula bindedit tibi ursi filio erchenlperti terras bacua, quas abeo ab intus civitate noba salernitana had ortu magnu; qui abet fini de super parte andres filii ragemprandi, per ipsam parte est longitudo pedi treginta septe et simmisse unu; de supter parte

1) Vobis, scilicet bobus.
2) Deest numerus monetarum.

p.164

abet fine mea qui supra binditoris, per ipsam parte est longitudo pedi treginta septe et simmisse unu; de uno capite abet fine platea, in ipso capite est latitudo pedi decem et octo; de alio capite abet fine landemari varbanis meis, in ipso capite est latitudo pedi decem et octo at manum de iusto homine mensuratum est. clauso isto, sicut finis posite sunt et ex omni parte mensuria percurrit, totum a funditus in integrum cum inferius superiusque suis et cum andito suos ipsos tibi qui supra ursi emtoris meis bindedit in omnibus at abendum et possidendum, et faciendum quit volueritis. unde pro suprascripta meam binditione de presente recepit pretium a te qui supra emtores meum aurum tari numerum quindeci, eam ratione, ut amodo et semper vos quam et vestris eredibus abere et possidere baleatis suprascripta mea binditione; de quibus me repromicto ego qui supra binditor, et obligo me et meis eredibus vobis qui supra emtoris meis et at vestris eredibus ex ipsa mea vinditione ab omnis omine antistare et defendere promictemus. quit si nos menime antistare aut defendere potuerimus, aut si nos ipsis forsitans per quolibet ingenio retornare quesierimus, primis omnibus a nostris partibus tacitis et vacui exinde maneamus, et duplo suprascripto pretium nos vobis conponere promictemus; et insuper quod aput vos melioratum paruerit in deficium 1) aut in quavis parte, sub estimationem pretiis nos vobis restituemus, et de colludio per dei misteria secundum lege satis vobis faciamus, et si uxor mea in ista vinditione intraverit et legibus vobis exinde tullerit, amodo anteponimus vobis ipsa terra meam qui cum ista vinditione coniuntum est, ut per atpretiatum liceat vos et vestris eredibus exinde tollere cum ista cartula duplo tantum, quantum de ista mea vinditione vobis tullitus fuerit, et abeatis ipsos firme, et ego et meus erede ipsos vobis et at vestris eredibus defensemus, et anc cartula vinditionis in suprascripta ratione firma sit permanea. et te landone notarium scribere rogabi. Actum salerno mense indictione. iterum recordamus nos qui supra landemari binditor, ut da parte de platea liceat vos et vestris eredibus introire et exire in ista vinditione, unde nos vobis anditu dare voluerimus, et te ut supra landone notarium scribere rogabi.

  • +ego qui supra landemari

  •  +ego autelgrimo teste subscripsi

  •  +ego ragemprandus

  •  +ego lupeni teste subscripsi

  •  +ego potelhisi

  •  +ego petrus teste

  •  +ego lupu filio lupuini

  •  +ego dabelferi

1) Deficium, pro aedificium.

p.165

  • +ego wisenolfu

  •  +ego pando

  •  +ego adenolfo.

CXXIX .A. D. 912.                                                                 

+ In nomine domini bicesimo anno principatu domni nostri waimari principi filii domni waimari patricio, mense februarius quintadecima indictione. ideo que ego ioanne notarius filius martini, abitator fuit in castelione salernitana finibus, cumpulsu sum dei omnipotentis misericortiam et pro mercidem adque salbamentum anime me hoffero in ecclesia beati sancti massimi, qui fundatum adque edificatus est in curtem et rebus domni waiferio, qui fuit princeps, infra anc nobam salernitanam cibitate hubi ioanne presbiter et abbas loci tenere bidetur est, offero ibique in supradicta sancta ecclesia tota integram ipsam metietatem rebus sustantiam meam, cot abeo in suprascriptum locum castelione; idest territorie, bineis, arboribus pomifiris, castanieta, inseteta, quertieta, campi, silbis, cultu bel inculto, in plano bel in monte, ubicumque de rebus mea inbentus fuerit cum propie finibus et biebus suis et usi aqquarum, et cum ipsa lignamen sortione meam de ipsa casa qui ibidem positam est, totum in integrum a funditum in supradictam sanctam ecclesia sancti maxsimi offeroimus sub tali ordinem, ut si ioanne filio meo, qui supra nominatus merdulu bocatur, in ista terra regressu fuerit, qui de sarraceni captus fuet, bolo enim, ut totam integram istam supradictam rebus mea, sicut supra diximus, reberta in potestatem suprascripti ioanni filio meum; et si ipse suprascripto ioanne filio meo sine filium bel filia defunctus fuerit, bel si ipse suprascripto filio meo in ista terra non redierit, bel si ipsa suprascripta rebus ipse suprascripto filio meo non iudicatum remanserit, bolo enim, ut totum in integrum ebeniat in potestate prefate ecclesie sancti maxsimi huiusque rectoribus securiter possidendum sino omnes requisitionem meam et de meus alium heredem. preter sceptuabimus ego qui supra ioanne notarius tota ipsa quartam rimperghe, qui fuit uxor mea, cot illa legibus tollere debuit de rebus sustantiam adelferi priore biro suo; nam aliam rebus mea ubicumque exinde fuerit inbentus, totum in integrum in supradicta sancta ecclesia sancti maxsimi perbeniat in posessione. de quibus me repromicto ego suprascripto ioanne notario et obligo me et meus alius erede ad rectoribus de supradicta ecclesia, cot si aliquando tempore ipso remobere aut retornare boluerimus,

p.166

aut per quabis modi ipsam rebus de vestra potestate sustagere 1) presumserimus, primis omnium questio nostro sint bacuum et inanis, et insuper biginti solidi costantini hobligamus nos ad rectoribus prefate ecclesie ad componendum. in simul et alio dicimus, ut in bicem nostram liceat rectoribus de supradictam sancta ecclesia sancti maxsimi causare et exigere cum costantinu atranense filio sergi grecu de ipsa monimen meam, cot ego eis commandabit, et cum ipsa monimen defensoris in ipsa suprascripta mea hoffertione bobis siatis ad defendendum, et anc cartula offertionis in suprascripta ratione sit firme. quam et ego qui supra ioanne notario in anc cartula hoffertione a me facta et manibus mea scripsi. actum salernum mense et indictione suprascripta feliciter.

  • +ego landemari

  •  +ego radoaldo me subscripsi

  •  +ego hieronimus

  •  +ego roderissi me subscripsi

  •  +ego aghenardus

  •  +ego adelhisi

  •  +ego adelghisi presbiter interfui.

CXXX. A. D. 912.                                                                 

In nomine domini vicesimo anno principatus domni nostri waimarii principis filius domni waimarii principis et patricii, mense maius quintadecima indictione. ideo que ego adelmannus presbiter filius adelprandi, dum conpulsus sum dei omnipotentis misericordiam quam pro remedium salutis anime mee, quam et pro remedium salutis anime iohanni presbiteri et abbatis, qui fuit barbanem meum, per hanc cartula optulit deo in ecclesia sancti maximi, quem domnus waiferius princeps a nobo fundamine construxit intus salernitanam civitatem, ubi nunc modo iohannes presbiter et abbas regimen tenere videntur, tota et integra rebus ipsa, qui fuit lupi filius voniperti, et ipse lupus eos per scriptum datum habuit pro anima sua ipsius iohanni abbati, iterum postea benedictus gastaldeus rebus ipsa legibus adbincui et per alia cartula eos venumdedi

1) Sustagere, idem ac subtrahere.

p.167

ipsius iohanni presbiteri et abbati barbani meo, et ipse iohannes presbiter et abbas mihi disposui et in manum commisit, ut pro eius salutis anime eos offerirent in ipsa ecclesia sancti maximi, et est rebus ipsa loco nuceria ubi propio agella vocatur et clusuria dicitur. ideo, qua- liter per ipso scriptum et per ipsa cartula rebus ipsa ipsius iohanni presbiteri barbani meo datum fuit, sic in integrum cum finis et biis suis pro anima memorati iohanni abbati barbani meo in ipsa sancta ecclesia sancti maximi offerui, et ego pro meis salutis anime in ipsa ecclesia sancti maximi offerui una pecia de terra cum arvustis vitatum et alia fruttifera sua, quod ego per cartula comparatum habeo da audepertus filius adelperti in ipso locum agella, qui est erga ipso pratu domnicu. ideo, qualiter per ipsa monimen rebus ipsa nobis habere pertinuit, sic in integrum in ipsa sancta ecclesia offerui in ea rationem, ut amodo et omnibus diebus vite mee ea, que prelegitur, ad mea ipso reservo potestatem in omnibus dominandi, possidendi et fruendi nomine et de ipso suffrugio faciendum, quod mihi placuerint. nam non habeamus potestatem ipsos in aliis modis dandum aud alienandum, set post meum obitum in integrum pro nostre salutis anime, ut supra dictum est, in ipsa sancta ecclesia sancti maximi debeniat potestatem securo nomine habendum, dominandum eius rectoribus et iusta legem faciendum quod voluerint, sine omnis requisitionem de meis eredibus vel cuiqua homines; et pro securitate ipsius ecclesie ipse due cartule et ipso scriptum vestre dedimus potestatem ad semper habendum, et vices nostra cum ipsa monimen rebus ipsa vobis defensandum et omnis iustitia recipiendum, sicut continunt, et hanc cartula offertionis, ut supra, firme permaneat. quam te ursus notarius tali tinore scribere rogavimus. actuum nuceria.

  • +ego adelmanno presbiter me subscripsi

  • + ego odelmannu teste

  •  +ego magenolfus

  •  +ego liotardo teste subscripsi

  •  +ego petrus teste subscripsi.

CXXXI. A.  D.  912.                                                                 

In nomine domini dei salvatori ihesu cristi vicesimo septimo anno imperii dominorum alexandri et constantini magnis imperatoribus, et tertio anno patriciatus dominorum nostrorum

p.168

landolfi et atenolfi principes, mense nobembrio prima indictione. ideo que ego alaissi, filio ymetanci quam et ego adelgrima uxor eius filia quondam truppoaldi, vona nostra volunta unanimiter, sicut nobis congruum est, per vervo et absolutione iamdicti ymetanci, consentiente mihi ipsius adelgrime truppoaldus et maio clerico germanis meis, et pro firma stavilit te interesset lodoicus gastdalus et iudex, per hanc quoque cartulam donavimus tibi domni guaimarii principi salernitano filio bone memorie idem domni guaimarii patricio medietatem de casa ipsa fabrita el terra cum pergola et cetrario et alii arboribus, quibus uno  teniente esse videntur intus eadem vestra civitate salernitanam novam ad ortum magnum subtus porta ipsa, que appellatur de elino, quibus in integrum infra has fines esse videtur: de una parte fine ipsa casa fabrita, que fuit traselghisi, sicut sciricidia ex casa ipsius traselchisi decurrit, de subtus capite fine muro predicte civitatis et pergit in cantone de ipsa casa usque in alio cantone, et perexiente in ipso sciricidio de ipsa casa leoni abbati, et de alia parte fine ipsa trasenda, sicut serolatum discernit derictu usque ante casa ipsa, que fuit blati atranensis, et derictu volbente in ipso cantone de ipsa ` casa, que fuit guisoni, de super parte fine ipso parietem de ipse case, que fuerunt guisoni, et coniungente se in ipsa casa ipsius traselghisi. infra iste autem finis clausum ipsum cum casa et terra, pergola, viridiarium et arboribus suis, et cum puteum et vice de via  carraria, et cum inferius superiusque suis integram medietatem exinde tibi ipsius domni guaimarii principis donavimus. unde ego ipsa adelgrima per meum morgincab, quod ipse vir meus mihi legibus firmavit, quartam debui accipere partem; et ideo nec nobis nec cuicumque alteri nullam ex integra iamdictam exinde reservavimus medietatem. et pro confirmandam hanc nostram donationem recepimus inde launegild in persona tua ab adelchisi clerico launegild maniciones nuscinii pario uno, ea ratione, ut amodo et semper tam tu ipse princeps quam et tuis heredibus supradicta nostra donatione, sicut superius legitur, habere et possidere securo nomine valeatis. unde repromittimus nos qui supra alaissi et adelgrima coniux eius, et nos nostrosque colligamus heredes tibi iam nominati domni guaimarii principis el, ad tuis heredibus eadem nostra donatione ab omnibus hominibus antistare et defendere. si non potuerimus, aut si nos ipsis ex ea nostra donatione vobiscum causaverimus, aut qualitercumque eam remobere quesierimus, questio nostra modis omnibus adversus vos exinde vacua sint, et iuxta edicti tenore ferquidum donum cum suis remeliorationibus vobis componere atque restituere placitamus; de colludio autem, si a vos pulsati fuerimus ad sancta dei evangelia, legibus vobis inde satisfaciamus. et te accone notario taliter scribere rogavimus. actum benevento.

  • + ego qui supra alais me subscripsi

  • + ego qui supra imetancus mesubscripsi

  • + ego adelchis clericus filius alais me subscripsi

p.169

  • + ego qui supra truppoaldus me subscripsi

  • + ego qui supra maio clericus

  • + ego qui supra lodoicus me subscripsi

  •  +ego rato me subscripsi

  • + ego attelguicus me subscripsi

  • + ego castelmannu me subscripsi

  • + ego magelgardus notarius me subscripsi

  •  +ego iohannes filius petri me subscripsi

CXXXII. A. D. 913.                                                                 

+ In nomine domini bicesimo primo anno principatu domni nostri waimari principi filio domni waimari patricio, mense iunius prima indictione. memoratorium factu a nobis ioanne presbiter et abbas rectore ecclesia sancti masximi una cum radelgardu sculdais abbocatore meum et ioanne notario filio martini, deo cot ante bonorum ominibus, qui supter scripti sunt, wadia nobis dedit benedictus filius adelferi et mediatores nobis posuit ademari filio landeradi, eo quidem ordinem, ut amodo et usque in anni decem completi spodimus laborare et propagenare adque cultare annualiter tote ipse binie, quante mea sorte modo ego suprascripto ioanne notario in castelione abeo, cot abeo hoffertum in ecclesia sancti masximi: tote ipse binie spodimus per omnes annu bene laborare et cultare aptu tempore suo, secundum consuetudo de ipsam loca, cot bene paream laborate, et ipso salbum facere spodimus, et damodo et usque in trex anni de ipse binie de supto nec de super de ipsu frugio nobis non dare, et da suprascripti trex anni usque in suprascriptum constitutum per bindimie per omnes annu spodimus nos facere sapere, et ipso binum cum omine nostrum per equaliter spodimus nobiscum debidere; nos medietate et ille medietate. et in ipse terre nostre, si illu adiutaberimus bobi et semente, ipso bictalio spodimus nobiscum debidere per equaliter; et si illu non adiutaberimus bobi et semente, spodimus nobis dare de ipse nostre terre terraticum secundum legem; et quando ipse binie ille inpaliet intro se lebaberit et fecerit me sapere, spodimus da me suprascriptu ioanne presbitero et abbas tollere unu pario bobis una hecdomada, ipsi abere ad lignamen tragere ad ipse binie nostre conciandum, et ipsi bobi salbi nobis spodimus rendere; et si ille ipse binie bene laborate et bene conciate

p.170

ante suprascriptum constitutum nobis rendere boluerit, stetimus nos ipse recolligere. insuper spodimus nobis supra scripto benedictus, cot si non compleberit nobis omnia, como superium legitur, decem solidi costantini spodimus nobis componere, et omnia, ut supra per inbitis spodimus ipso nobis complire.

  • + testi odelfrid, ursu filii ioanni, ursu, ademari filii ermengardi.

CXXXIII. A.  D.  917.                                                                 

+ In nomine domini vicesimo quinto anno, principatus domni nostri waimarii principis et patricii filius domni waimarii principis et patricii, mense martius quinta indictione. ideo que ego petrus gratia dei episcopus sancte sedis salernitane ecclesie, dum partibus nostri episcopii habere terra bacua et arvoribus et cannietum in locum felline, finibus salernitanis, qui fuit odelchisi diaconi et mauroaldi et de aliis eorum parentibus et nostri episcopio offertum fuit; et dum ad nos benit landoari capuano, qui modo est commanente salernitane cibitatis filius idem landoari, qui eadem terra per vona conbenientia iusta legem commutationis ordine tollere querebat,  et nobis dare integra curte illa de locum quarrasano, qui fuit waiferio filius adelmundi, quod ipsius landoari per subceptum launegild a superius domnus princeps donatum fuit, et pro remelioratione adiungere nobis solidos costantinos triginta; tunc cepimus exinde habere colloquium cum magelgardus diaconus et vicedominus et cum ursus notarius advocatorem nostrum et cum alios cleros honoratos nostri episcopii. set inito consilio, comparuit nobis dare ipsa terra et ab eo reciperemus predicta curte de predicto locum quarrasano et ipsi solidos, unde annualiter in partibus nostri episcopii aliquit frugium ebenirent. interea reminiscentibus nos et obserbantibus, ea que in edicti capitulo affixum est, a parte superii domni principi inter nos essendum commisit petrus clericus et iudice, et nos iterum a nostris partibus inter medium nostrum essendum comvocavimus idoneis hominibus, ut utrumque faceremus stavilis permanerent. sic itaque acta ambas partibus, tulimus leonem presbiterum et wilielmus et ipsum ursus notarius, quem per partes super ipse terris direximus, ut eos studiose estimarent. cumque illuc perrexerunt ad nos rebersi sunt, narraberunt nobis, ut cum aliis hominibus de ipsa loca diligenter eos providissent, set magis illorum comparuit esse remeliorata ipsa curte cum ipsi triginta solidi, quem ipse landoari dare volebat super ipsa terra nostri episcopii. ideoque ego superius petrus gratia dei episcopus

p.171

una mecum ipse magelgardus diaconus et vicedominus et ipse ursus notarius advocatorem nostrum, per vona conbenientia et per hanc cartula commutationis ordine tradidimus tibi nominato landoari predicta terra nostri episcopii de predicto locum felline: habentes finis de uno latere fine ipsa binea, qui fuit ipsius waiferii quod ei datam habuit lopenandus, et est per mensuria ab ipsa parte per longitudo passos centum quinque; de super parte fine ipsa terra, qui fuit ipsius lopenandi et terra nostri episcopii et fine ipsa terra de filii iohanni, est enim ab ipsa fines per latitudo passos quinquaginta quattuor; de alio vero latere fine iohanni rodentrude et fine terra nostri episcopii, et exiente in bia pulbica ab ipsa parte sunt per longitudo da ipsa bia et usque ad ipsum limite, qui discerni a fines de ipsi filii iohanni, sunt passos sexaginta duo; de subter igitur parte erga ipsa bia pulbica, et usque ad ipsa fines, qui fuit ipsius waiferii, sunt passos septuaginta septem ad passum alfani diaconi filius, ademari mensuratum est. clauso isto, qualiter superius finis posite sunt et mensuria ipsa percurrit, totum in integrum cum arboribus et cannietum et cum ipso puteum et cum omnia infra se habentibus, cum proprie finis et biis suis trasactibus nomine et a funditus, tibi nominato landoari vicariationis ordine tradidimus. et pro confirmandam et staviliscendam hanc nostra commutatione, a presentis per alia cartula, que aput nos scripta retinemus, recepimus da te nominatus landoari ipsa prenominata curte de predicto locum quarrasano finibus rotensis, qui fuit ipsius waiferii: exceptuavit exinde sivi una pecia de terra cum abellanietum de locum volano, quod ad sua reserbavit potestate, et insuper nobis adiunsistis ipsi triginta solidi costantino, qualiter nobis congruum fuit a te recipere. finitoque vero nostra vicariatione, eam vero ratione, ut a presenti die et im perpetuis temporibus tu prenominatus landoari quam et tuis heredibus predicta nostra tradictione, ut superius scriptum est, securo nomine habere et possidere baleatis et faciatis, quod volueritis. ex qua repromittimus, et obligo me superius petrus gratia dei episcopus et meis successoribus tibi nominato landoari quam et ad tuis heredibus, ut eaque nostra vicariatione nos vobis ab omnis homines inantistare et defensare promittimus. quit sim minime vobis eos defensare non potuerimus, unde partibus nostri episcopii ausi fuerimus vobis iurare secundum legem, ut nostrum non sit colludio; tunc alia talem et consimilem terram in eodem loco cum suis remeliorationibus et edificio, sicut illis diebus esse paruerit, vobis restaurare placitamus. si autem nos aud successores nostros hanc commutatione remobere aud retornare, seu contrare, aud irrita facere quesierimus, ante omnia questio nostra sit bacuum et inanis, et ad compositione siamus nos et successores nostros obligati ad componendum tibi nominato landoari quam et ad tuis heredibus tricentos auri solidos costantinos, et hanc cartulam vicariationis in eo ordine firma permaneat. quam te teodericus notarius scribere rogavimus. actum salerno.

  • + ego lando

p.172 

  • + ego qui supra ursus notarius me subscripsi

  • + ego qui supra petrus episcopus

  • + ego adelgari

  • + ego lademari

  • + ego qui supra petrus me subscripsi

  • + ego maio clericus

  • + ego iohannes subdiaconus

  • + ego leo presbiter

  • + ego iohannes clericus me subscripsi

  • + ego potefrit

  • + ego leo diaconus

  • + ego ioannes presbiter

  • + ego rato

  • + ego petrus me subscripsi

  • + ego qui supra wilielmo.

CXXXIV. A. D. 917.                                                                 

In nomine domini vicesimo quinto anno principatus domni guaimari gloriosus princeps et secundo anno principatus domni guaimari eius filii gloriosi principibus, mense magius octaba indictione 1). Ideo que nos, i sumus iohanne filius iaquinti et petrus filius siconolfi, eo quod intus civitate dianense 2) ante susscripti testis tradidimus atque benumdedimus tibi gentile filio iohanni clerici, idest inclite sortioni nostre de una petia de terra, que abuimus infra cibitate dianense super ipso petrone, per as autem finis sicut modo declaramus: a parte orientis fine ipso genestrito 3), ex alio latere fine ipso plaio de ipso monte, de tertia namque parte fine ipsa carrarola tuaque predictus gentile in partibus de ipsa rupa de ipso petrone, de quarta vero parte fine ipso genestrito de ipsa labandara et coniungit se cum priori fine. infras autem finis

1) Lege: quinta indictione.
2) Dianense, civitas in Principatu Salernitano, nunc Teggiano appellatur.
3) Genestrito, a genesterium, locus genistis obsitus.

p.173

inclite sortioni nostre tibi nominati; gentile tradidimus atque benumdedimus una cum trasita sua et exita sua, et cum omnia intro se anbentibus trasactibo nomine, at semper abendum, et dominandum, et lavorandum, et frudiandum, et omnia exinde faciendum, quibus tibi nominati gentile tuique eredibus placuerit, absque omni contrarietate nostra et de nostris eredibus seu de qualiscumque ominibus: unde pro anc nostram benditionem vobis stabiliscendum et hunc testum cartule confirmandum, nunc a presente nos, qui supra nominati iohanni et petrus recepimus a te predicto gentile statutum pretium, idest viginti tari aurei voni in omni deliveratione: finita nostra benditio, sicut dictum, est, nos vobis ab omnis omines omnique par tibus inantistare et defendere, de colludio vero secundum legem nos vobis satisfaciamus. insuper nos qui supra nominati iohannes et petrus guadia tibi gentile dedimus, et mediatorem tibi posuimus sicelmundo filio siconolfi, ut nostris eredibus defendamus tibi et at tuis eredibus in inclite sortioni nostre de ipsa petia de terra, sicut superius declaratum est, et per finis circumda tum a pars quarta uxori nostre, et de omnes consortes nostros et da omnis omines omnique partibus. sin autem noluerimus illut vobis defendere omnia, que superius legitur, sic obligamus nos et nostris eredibus at componendum vobis et at vestris eredibus viginti solidi aurei constantini, et per inbitis adimpleamus vobis omnia, que superius legitur, et cartula ista nostra benditionis in suprascripta ratione firma permaneat. quod te nardus clericus et notarius scribere rogabimus intus predicta cibitate.

  • + ego sigilmundo diaconus

  • + ego roffreda me subscripsi.

CXXXV. A. D. 918.                                                                 

In nomine domini vicesimo sexto anno principatus domni nostri waimarii principi et patricii filius domni waimarii principis et patricii, mense augustus sexta indictione. quadam vero die, dum nos petrus clericus et iudice essemus sacratissimo salernitano palatio ad singulis audiendum vel diffiniendum causas, tunc quoram nostris presentiis venerunt idest iohannes abbas ecclesie sancti maximi unaque cum waiferio advocatore ipsius ecclesie, cum quibus et ibidem venit adi, qui super nomine tina vocatur filius ragimperti, et continuo ipse quidem iohannes abbas cum ipso suum advocatorem causare ceperunt adversus ipsum adi dicentes: hic iste adi, qui vestris

p.174

adest presentiis, tenet terra cum abellanietum, et qui fuit arvusto uno teniente in locum flumicellu ubi proprio bolattiano dicitur qui fuit ursi filius ermemari, qui legibus pertinet ipsius ecclesie sancti maximi; pro eo quod ipse ursus omnis rebus sua in manum commisit et tradidit ad iudicandum ragemprandi diacono, et ipse quidem ragemprandus diaconus per offertionis cartule pro anima ipsius ursi in ipsa ecclesia offeruit. unda in nostris presentiis ipsum brebem et ipsa cartula offertionis ostensa et relecta est: cum quo auditis ipse adi taliter adversus se causantes, responsum eorum retdiderunt dicentes; verum est, ut rebus ipsa teneret, set dicebant exinde habere monimen, et statim ostedit quattuor cartule et manifestavit se exinde plus monimen non haberet. cum quo relecte sunt; et ita continebat prima cartula, quomodo ipse ermemari, qui fuit genitor ipsius ursi, de ipsa terra cum abellanietum et arbusto medietate donaberat pepini germani suo; secunda cartula, quomodo ipse nominatus ermemari donabera radoaldi filius ipsius pepini medietatem ipsa terra cum arvusto et abellanietum; tertia cartula continebat, quomodo ipse ermemari aliquantum de ipsa terra per finis donaberat lupuli liberto suo; quarta cartula continebat, quomodo maurus, qui fuit genero ipsius ermemari, venumdederat ipsius adi ipsa terra, quod lupolus libertus ipsius ermemari per subceptum launegild eis donaberat, et per hac ratione ipse adi querebat rebus ipsa habere et dicebat, ut partibus ipsius ecclesie aliquando ipsa terra non tenuisset, pro eo quod ipse ursus filio ipsi ermemari ibidem sortiones non habui, pro eo quod pater eius ipso dedit. quibus per ipso iohanne abbate et ipso eius advocatore ipsius adi responsum retdiderunt dicentes, quod partibus ipsius ecclesie rebus ipsa tenuit et dominavi, et ipse adi malo ordine ibidem introibit. etiam propter cognita causa ostederunt cartule et unum brebem qui sunt de alii homine, qui ibidem tenuerunt rebus coniunta, et nominabat ipse finis; de una parte fine sancti maximi, sicut ballone discerni et termiti ficti sunt; et una cartula continebat, quomodo mulier nomine ursileupa, qui fuit uxor ipsius ursi, venumdederat spendei filius petri ipsa quarta sua de due clusurie de terra de predicto locum bolatianu per nominate finis: habentes finis una ex ipse clusurie, ubi super residentes fui, de uno latere fines de eredes teoderici, de pede fine de eredes petri, de super capu fine terra qui fuit nandemari filius wisuli, que modo tenet sichardus gaslaldeus*, de alio latu fines de eredes petri et terra qui fuit lupuli: ipsa alia pecia habet finis de uno latere fine bia, de pede fine caba, de alio latu fine godelperti presbiteri, de super capite fine ipsius spendei et dausdedi, sceptatum modica terrola, quod ipse ermemari socero eius dederat ipsius lupoli. dum nos superius iudex monimen ipsa per partes tulimus et superii domno principi portabimus, et causationes ipse per ordine numtiavimus, et ipse superius domnus princeps monimen ipsa per partes relegere fecit, et interrogavit ipsum adi, per qua ratione habere voleret ipsa terra, quo ipse due cartule sunt continentes, quod ipse ermemari donaberat ipsius pepini et ipsius radoaldi filio eius; ipse quidem * Dovrebbe essere gastaldeus

p.175

adi dixit, ut parentes ipsius fuisse et per successione eis esse pertinentes. unde iterum interrogavit eum, quomodo tivi fuerunt pertinentes; quibus ipse adi dixit: genetrice mea vera fuit, soror ipsius pepini, unde per ratione iusta legem ei ereditare non deberet, deinde iterum ipse domnus princeps dixit ipsius adi: ecce cartule qui continet fines sancti maximi, ecce alia cartula qui continet, quomodo ipse ursus eos habui, et ipsa uxor eius ibidem introibi et quarta sua exinde tulit et eas bendidit; tu vero si potest consignare, quomodo ab illo tempore, quo ipse cartule sunt continentes, sic eos habuisse et dominasse. ille autem dixit, et statim profexus est et manifestavit se dicentes, ut exinde nullam adprobare poteret. et statim per iudicium superii domni principi inter eis iudicatum est, ut ipse adi habeant de ipsa terra ipsa modica terra, qui fuit ipsius lupoli, da quale fines per sacramenta ausus fuerit ipso sivi adpropriare et partibus ipsius ecclesie ex ipsa terra per ipse suprascripte finis, de ipso alium habeat tres sortiones nos superius iudes regressi a bestigiis superii domni principi interrogavimus ipsum adi, si aduc amplius causare potuerit; quibus ipse adi profexus est et manifestavit se dicendum, ut de cunta rebus qui fuit ipsius ursi, sicut superius finis posite sunt, neque per testes, neque per monimen, neque per successione, neque per nullaquoque inbenta ratione exinde causare aud contendere poteret in partibus ipsius ecclesie, sceptatum ipsa modica terra, qui fuit ipsis lupuli, da quale fines per sacramenta ausus fuerit eos facere; et statim rem ipsa retdidit atque retradidit in possessione ipsius ecclesie. et nos superius iudex iudicavimus, ut partibus ipsius ecclesie ipsa rebus omni tempore securo nomine sivi habeas, sine omnis requisitione ipsius adi et de eius eredibus; et inde pro securitate ipsius ecclesie et de eius rectores hunc nostrum diffinitionis emmisimus iudicatum, quod scripsit ego ursus notarius et interfui. actum salerno.

  • +ego qui supra petrus me subscripsi.

CXXXVI. A. D. 919.                                                                 

ln nomine domini vicesimo septimo anno principatus domni nostri waimarii principi et patricii filius domni waimarii principi et patricii, mense magius septima indictione. ideo que ego walpertus presbiter filius (deest nomen), dum compulsus sum dei omnipotentis misericordia quam et pro remedium salutis anime mee, mea vona volumtate ante presentia petri clerici et iudici aliosque subscripti sacerdotes et testes per hanc cartula offeruit in ecclesia sancti maximi,

p.176

quem domnus waiferius princeps a nobo fundamine construxit intus hanc salernitanam cibitatem, ubi nunc modo iohannes presbiter et abbas regimen tenere videntur et ego in eadem ecclesia sum commanentem, omnis rebus substantiam meam, que habere visus sum in locum qui dicitur agellu, et in puliano, et in tusciano, et in ipso laneum et per aliis singulis locis; idest territoribus, castanieta, quertieta, campis et silbis, pratis, pascuis et aquis, finis et biis, monte quam et in plano, ubicumque de rebus mea inbentus fuerit, sibe quod per successione parentum mihi habere successi, seu et quod ex meum paratum habeo, vel undecumque mihi pertinentes fuerit habere, totum in integrum trasactibus nomine et a funditus eos in eadem ecclesia sancti maximi offeruit, amodo et semper partibus ipsius ecclesie eos habendum, possidendum et faciendum omnia, quod voluerit sine omnis contrarietate vel requisitione mea et de meis heredibus. et si ego nominatus walpertus presbiter aud meis heredibus per qualecumque ratione de potestate ipsius ecclesie eos tollere aud contrare quesierit, ad compositione obligo me et meis heredibus ad componendum in ipsa ecclesia santi maximi et ad eius rectores biginti solidos costantinos, et questio nostra modis omnibus tacita et bacua remaneat; seu et pro securitate ipsius ecclesie omnis monimen, qui de ipsa rebus sunt pertinentes, in eadem sancta ecclesia dedimus tali tinore, ut rectores ipsius ecclesie vices nostra liceat cum ipsa monimen causare, et rebus ipse exigere et in eadem ecclesia rem ipsa defensare. et tali ordine te theodericus notarius scribere rogavimus. actum salerno feliciter.

  • + ego ursus notarius testis sum

  • + ego radoaldo me subscripsi

  • + ego iohannes presbiter interfui

  •  +ego adelchisi presbiter interfui.

CXXXVII. A. D. 919.                                                                 

+ In nomine domini vicesimo septimo anno principatus domni nostri waimarii principi et patricii filius domni waimarii principi et patricii, mense augustus septima indictione. ideo que ego dauferius filius cuiusdam faroaldi declaro, quia per successione mihi habere successi omnis rebus substantiis, qui fuit ragenaldi diaconi germani meo. et dum congruum est mihi exinde bindere integra omnis rebus substantiis, quam ipse raghenaldus diaconus germano meus habui in

p.177

finibus salernitanis et finibus capuana et de finibus ohere; interea ego superius dauferius per hanc cartula vona mea volumtate venumdedit vobis superius domno waimario principi et patricii tota et integra omnia rebus substantiis, de quantum quantoque ipse raghenaldus diaconus germano meus habui, vel eis pertinentes fuit habere per tota finibus salernitanis, et per tota finibus capuana, seu et per tota finibus oheretana, idest curtis, ortalis, territorie, arvusta, bineis, binealis, castanieta, olibeta, abellanieta, quertieta, campis et silbis, pratis pascuis et aquis, finis et biis, montibus vel in planis, casis et sedimen suam, tam de intus ipse civitatis et de foris casalibus, cum serbis et ancillis, cum omni pertinentia sua, in integrum ipsa sortione, qui fuit prenominati raghenaldi diaconi germani meo, trasattibus nomine et a funditus eos vobis superius domno waimario principi et patricio venumdedimus. et pro confirmandam et stabiliscendam hanc nostra bindictione, a presentis pro vices vestra recepimus da radoaldus nobilem et fidelem vestrum idest auri costantinos solidorum numerum centum: finitoque vero pretium aput nos eam vero ratione, ut a presenti die et im perpetuis temporibus vos superius domnus waimarius principe et vestris heredibus predicta nostra bindictione, ut supra dictum est, securo nomine habere et possidere baleatis, et faciatis quod volueritis. ex qua repromittimus, et obligo me superius dauferius et meis eredibus vobis superius domno waimarii principi et ad vestris eredibus, ut eaque nostra bindictione, ut supra dictum est, nos vobis ab omnis homines inantestare et defensare promittimus. quit si minime potuerimus, vel si nos ipsi forsitans per quabis modis remobere aut retornare quesierimus, ante omnia questio nostra sit bacuum et inanis, et duplum supradicto pretium vobis componere promittimus; et que aput vos fuerit remelioratum vel factum edificium, sub estimationem pretii vobis restituamus, de colludio autem legibus vobis iuremus per dei misteria, et hanc cartula ut supra firme permaneat. quam te ursus notarius scribere rogavimus. actum salerno.

  • + ego lanao

  • + ego potefrit

  • + ego quisupra dauferi

  • + ego magelpoto me subscripsi

  • + ego roderissi me subscripsi

  • + ego lademari

  • + ego waiferius.

p.178

CXXXVIII.  A. D. 920.                                                                 

+ In nomine domini vicesimo octabo hanno principatus domni nostri waimari principis et patricii filii domni waimari principis et patricii mense september nona indictione. ideo que nos germani roderissi et audelassi fili cuidam cutoni de sicut per an cartula bindedimus tibi ursi filio adi una petia de terra nostra cum suis arboribus in locum silia, ubi propio nomen maurisculu bocatur; habentes finis de pede fine flubio pecentino, de uno latere fine de erede ingelprandi, de alio bero latere fine de herede aginoni gastaldei, quomodo limite discernid, de super capite fine de herede wandelferi, quomodo limite discernit. clauso isto, de quantum nobis pertinet de ragimperto gastaldeo qui fuit habio nostro, totum et integrum nos tibi nominati ursi benumdedimus possidendum cum bece de bia sua. unde pro ac nostra vinditione recepimus nos nominati roderissi et audelassi de te urso emtore nostro pro ista nostra vinditione auri tari sex; finitum est bero pretium in ea quidem ratione, ut amode et semper ahabere baleatis. es qua repromictimus et obligamus nos et nostris heredibus tibi nominati ursi quam et at tuis heredibus, ut eaque nostra vinditione nos bobis ab omnis omines inantistare et defensare; et quod aput vos fuerit remelioratum vel factum edificium in quabis parte, sup estimatione hominum pretium nos vobis restituamus, et de colludio bobis iuremus per dei misteria, qualiter lex fuerit. iterum, si uxor mea nominati roderissi et mea qui supra audelassi uxor in ista nostra vinditione intrare boluerit et sue rationi exinde tollere boluerit, alio tantum per apretiatum tolatis de rebus nostra in ipso locum silia, et an cartula binditionis in suprascripta ratione firma permaneat. quam te iohannes clericus et notarius an cartula scribere rogabimus. acto stricturia 1) de mense.

  • + ego qui supra roderissi 

  • + ego valentino subscripsi 

  • + ego qui supra audelassi 

  • + ego leo presbiter me subscripsi 

  • + ego pusome subscripsi.

1) Stricturia vel Paludicula, prope Iufunium in finibus salernitanis.

p.179 

CXXXIX. A. D. 923.                                                                 

Quum chartae huius anni vetustate fortasse corrosae et omnino perditae nulla nobis superessent vestigia, quale in membranarum indice invenimvus, tale praebemus summarium.

+ « Testamentum Bonae Cofinellae de Neapoli, quo legavit pro anima sua tremissem unum «ac tarenos auri sexdecim, dotes quoque suas et omnia bona «mobilia distribuit.

«Mense Februario XI Indictione - V Anno Imperii Romani et Michaelis.

CXL. A. D. 923.                                                                 

+ In nomine domini tricesimo primo anuo principatus domni nostri waimarii principi et patricii filius domni waimarii principi et patricii, mense iulius undecima indictione. memoratorium factu a nobis iohannelgari monachus filius iohanni et ermengarda, qui fuit uxor mea, et iohannes clericus filium nostrum, et una noviscum adessent radoaldus filius cacconi advocatorem nostrum, de eo quod ante presentia arechiso gastaldeo aliosque noviliores homines ibidem astantibus, quibus subter scripti sunt, wadia nobis dedit iohannes presbiter et abbas rector ecclesie sancti maximi, et mediatorem nobis posuit ipsum nominatus radoaldus advocatorem nostrum; et per eadem wadia obligavit se suoque successores, qui pro tempore fuerit rector in ipsa ecclesia sancti maximi, tali ordine, ut amodo et cuntis diebus vite nostre annualiter temporibus suis lavorare et cultare inclita ipsa rebus nostra de locum agella, vel ubicumque de rebus nostra dominare potuerit, que nos modo per cartula offeruimus in ipsa ecclesia sancti maximi, et annualiter temporibus suis bindemiare et ipso binum ad palmentum, et omnes poma exinde et castanie et abellane medietatem nobis dare et medietatem sivi tollere, et que in ipsa rebus seminaberit, dare exinde nobis secundum consuetudinem de ipso locum, et qui de nos bibus fuerit, semper medietatem ipso frugium nobis dare diebus vite nostre, ut supra dictum est, et me nominatus iohannelgari monachus diebus vite mee defensare de ipso fenum domnicum, quod trahere debeo, et defendere me de omnis censum et angarias a partibus gastaldalem,

p.180

excepto ipso binum, que dare debemus in domnicum, de commune de ipsa rebus mea annualiter eas demus. et si nos exinde defensare non voluerit aud non potuerit, tunc ipse iohannes abbas aud eius successores disruppere nobis ipsa cartula offertionis, que modo de rebus nostra in ipsa ecclesia emisimus, et rebus ipsa in integrum retdere ad nostra potestate, sicut de primitus fuit, ad faciendum exinde quod voluerimus; et si taliter, ut superius legitur, nobis non adimpleberit, componere per ipsa wadia nobis obligavit se suoque successores decem solidos costantinos, et omnia, ut supra dictum est, per inbitis nobis complire.

  • + ego theodericus notarius interfui et hunc brebem scripsi

  • + ego qui supra arehisi me subscripsi

  • + ego radoaldo me subscripsi

  • + ego ursus notarius interfui

  • + ego iohannes presbiter interfui.

CXLI.A. D. 923.                                                                 

+ In nomine domini tricesimo primo anno principatus domni nostri waimarii principi et patricii filius domni waimarii principi et patricii, mense iulius undecima indictione. ideo que nos iohannelgari monachus filius iohanni quam et ego ermengarda, qui fuit uxor eius, et una noviscum iohannes clericus filium nostrum, dum compulsi sumus dei omnipotentis misericordia quam et pro remedium salutis anime nostre, quod rebus nostra offerire volumus in ecclesia vocabulum sancti maximi de intus hanc salernitanam cibitatem, quod domnus waiferius princeps a nobo fundamine construxit, ubi nunc modo iohannes presbiter et abbas regimen tenere videntur, sic benimus ante presentia arechiso gastaldeo et ante alios noviliores homines ibidem astantibus, et vone nostre voluntati pro amore omnipotenti deo et pro salutis anime nostre per hanc cartula unanimiter parique consensum offeruimus in eadem ecclesia sancti maximi omnis rebus substantiis nostris, quod habere visi sumus nominatibe in locum agella vel per tota finibus nucerie et finibus stavianense; idest curtis, ortalis, territorie, arbustis, castanieta, quertieta, campis et silbis, pratis, pascuis et aquis, finis et biis, monte quam et in plano, ubicumque de rebus nostra in quacumque loco fuerit inbentus, sive que nobis de angelus presbiter et abbas barbanem nostrum datum fuit, sive quod de supradicto genitorem nostrum, seu da sicha genetrice 

spektrum.GIF (657 Byte)  

p.181-p.200