spektrum.GIF (657 Byte)

Texts

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History

spektrum.GIF (657 Byte)

Codex cavensis diplomaticus Volume I

Einleitung p.1-p.20 p.21-p.40 p.41-p.60 p.61-p.80 p.81-p.100 p.101-p.120 p.121-p.140 p.141-p.160 p.161-p.180 p.181-p.200 p.201-p.220 p.221-p.240 p.241-p.260 p.261-p.270

CXII. A.D.900 CXIII. A.D.901 CXIV. A.D.902 CXV. A.D.902 CXVI. A.D.902  CXVII. A.D.903 CXVIII. A.D.903  CXIX. A.D.904 CXX. A.D.905 CXXI. A.D.905 CXXII. A.D.905 CXXIII. A.D.907 CXXIV. A.D.908 CXXV. A.D.909  CXXVI. A.D.910 spektrum.GIF (657 Byte)

p.141

CXII. A. D. 900.

+ In nomine domini septimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis, mense aphrelis tertia indictione. ego petrus iudex esset cum costantinus filius sellicti et leo presbiter filius sergii a supra flubio lirno super terra et sepe qui inter illis est, unde ante os dies ipse costantinus cum ipse leo presbiter et cum iohannes et ursus nepotem illius diffinitionem factam abuit per scriptiones, quam ibidem ostederunt continentes: ipse costantinus manifestasset illorum in partibus occidentis da sepale 1) et termines, qui est inter ipsa binea illorum et ipsa binea, quam ipse costantinus abet in partibus orientis, sicut per partes illis possessuri sunt usque at casa illorum thios et nepotes aliquantum reboblente in pars orientis per ora de ipsa casa. et dum fuerunt relecte, quesit ipse costantinus introire ab intro illut, quod congobimus iustum teneret ipse presbiter cum ipsi nepoti sui, unde fecimus pars partium figere termines usque at ipsa casa frabita, et circa ipsa casa rebolbente in pars orientis unum palmum et una uncia; et utrisque partibus manifestaberunt abinde fuisset ipsa combenientia facta inter illis, quod ipse scriptionis continunt, et in ipsa combenientia permanere boleret, sicut continunt pars partium, et finuerunt ipse cause. unde inter eis iudicabimus, et sicut ante me monstraberunt et nos desingabimus ipsa fines et ipsi termines figere fecimus, sic inter illis et eorum eredes semper firmiter permaneret, sicut ipse scriptionis combenientie continunt; et quale pars illut remobere boluerit, componere at illa alia pars ipsa pena que continet, idest triginta auri solidos constantinianos et firmiter ibidem permaneret, et sic inter illis ante me complacuit. et taliter scribere fecimus te petrus notarius qui interfuisti.

  • + ego qui supra petrus iudex.

CXIII. A. D. 901.                                                       

+ In nomine domini nono anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis filii quondam domni guaimari, mense martius quinta 2) indictione. Memoratorium factu a me ursu

1) Sepale,vox vernacula,qua sepes intelligitur.
2) Lege:quarta indictione.

p.142

presbiter filio quondam iohanni, eo quod ante subscripti testes per comvenientia ad tenendum et lavorandum tradidit mihi domnus adelferius clericus abbas de ecclesia sancti maximi, qui est unum de dominii ipsius ecclesie, una pecia de terra cum vinea, que est in locum balle propinquo ecclesia sancti ianuarii. pertinentem ipsius ecclesie sancti maximi, quod ego modo ipsa vinea in beneficium retineo a pars ipsius ecclesie sancti maximi, qui est per ec finis et mensurie; de subter parte fine bia antica, exinde passi biginti octo; de una parte fine rebus ipsius ecclesie sancti ianuarii, sunt inde passi sexaginta duo; de super parte fine de eredes maioni, et inde sunt passi triginta; de alia parte fine bia, exinde passi sebtuaginta octo, totum ad iusto passum omini mensuratum. ec vero predicta terra cum vinea et pomis et cannietum per iamdicta mensuria tota et inclita cum omnia intro se abentibus omnibusque suis pertinentiis et cum vice de ipse vie mihi nominati ursi presbiteri ad tenendum et lavorandum natos nascente ipse domnus adelferius clericus et abbas pro pars et vice ipsius ecclesie sancti maximi tradidit, tali ordine, ut amodo et semper natos nascente ad mea et de meis eredibus sint potestate eos tenendum et dominandum, et fobee et omnis nostre utilitatis iusta ratione ibidem faciamus, et tota ipsa vinea annualiter suo tempore potemus, propaginemus et scoltemus, et adimpleamus ipse viti 1) et inpalemus et legemus, et sic illam abto tempore lavoremus et cultemus de super et de subter, sicut locus ipse meruerit quatenus proficiant et non dispereant, et ipso cannietum annualiter cultemus sicut meruerit; et quantum vinum vel frugens et quicquit annualiter amodo et diebus bite mee qui supra ursi presbiteri ibi fecerimus, totum nostre sint potestatis faciendum inde omnia quod voluerimus, et nullam sortionem de ipso frudium demus ad pars ipsius ecclesie sancti maximi pro eo quod ista terra cum vinea et cannietum et pomis per iamdicta mensuria ego qui upra ursus presbiter in beneficium retineo, et quantum frudium xierit de tota ipsa vinea da ipso obitum meum in antea et parutus fuerit de filii mei, ut siant clerici vel presbiteri, et officiaberint et sederint in ipsa ecclesia sancti maximi, similiter otam ipsa vinea lavorare vona, sicut superius legitur, et totum pso frudium similiter tollant et abeant sue potestatis faciendum  de ipso frudium omnia quod voluerint; et si non fuerit de ipsi filii mei clericus vel presbiter et esset ladicum 2) liceat ille et suos eredes ipsa vinea tenere omni tempore natos nascente, et tota ipsa vinea annualiter lavorare et cultare, et ipso cannietum per illa ratione illam bona lavorent et cultent, sicut superius legitur, ut proficiant et non dispereant, et per tempore, quando meruerit, ipsa vinea annualiter salba faciant; et cum vindemie tempus fuerit, faciant ipse filius meus qui fuerit ladicu vel suos eredes scire pars ipsius, ut dirigat ibidem missum

1) Potemus, et adimpleamus ipse viti: potare, apud agricolas valet exputare vel sarmenta inutilia recidere: vites adimplere, idem sonat ac, vites, ubi desunt, plantare. Utraque voxdeest in Du Cange.
2) Esset ladicum, idest laicus.

p.143

suum, et ille et suos eredes tota ipsa vinea abto tempore vindemiarent et totum ipso vinum ibique ad palmentum et omnes poma exinde per medietatem illut dividere: pars ipsius ecclesie tollat ipso frudium medietatem, et ipse filio meus et eius eredes, ut diximus, qui fuerit ladico, tollat reliqua medietate; verumtament de ipsi filii mei, illi qui fuerint clerici vel presbiteri et custodierint et officiaberint ipsa ecclesia frudiare diebus vite sue ipsa vinea per illa ratione, sicut superius legitur. Unde pro taliter per vona comvenientia guadia mihi ipse domnus adelferius abbas dedi et mediatore mihi posui riso diacono filio quondam iohanni; et per vona comvenientia per ipsa guadia obligavit se ipse domnus abbas et successores suos et pars ipsius ecclesie sancti maximi amodo et semper in iamdicto ordine, dum ipsa tradictio tenuerimus, defensare nobis vel ad nostris eredibus da omnes omines omnique partibus, et non illut nobis nostrisque eredibus tollere aut contrare queras. quod si taliter omnia suprascripta per iamdicto ordine nobis nostrisque eredibus non adimpleverit et aliquit inde removere aut contrare quesierint, per vona comvenientia per ipsa guadia componere obligavit se ipse domnus abbas et suis successoribus et pars ipsius ecclesie nobis nostrisque eredibus triginta auri solidos constantinianos. 

  • quod scripsi ego romoaldus notarius.

  • + ego alferus superius nominatus abbas

  • + ego petrus presbiter et primiclericus.

CXIV. A. D. 902.                                                      

+ In nomine domini decimo anno principatus domni nostri waimarii principis, uno die stante mense iunius quinta indictione. memoratorium factu a nobis angelus presbiter et abbas et nantari advocator meus, de eo quod in presentiam landenolfi et paudoni gastaldei causavit noviscum iohannes atrianense, qui modo ioannocci vocatur filius idem iohanni qui vocatur gannaepiscopus, ut ego teneret rebus qui fuit ursi filius radeprandi de locum nobara finibus nuceria, quod illius iohanni a palatio per brebem sigillatum concessum fuit. unde in eadem presentia brebem illut ostedit et relectus est. unde nos ei responsum redidimus dicendum: verum est quia ipsam rebus teneo, pro eo quod ipse ursus, cuius ipsam rebus fuit, in infirmitate sua in quo iacebat per scriptum in manum commisit ermeperti filius ermemari omnis rebus substantiam

p.144

suam ad iudicandum pro illius anima, quomodo voluerit; et scripto ille ibidem ostedit et relectus est; continebat; essent hemmissum in undecimo anno principatus domni waiferii principis de mense februario quinta indictione, scripto erat per ursus notarius et alii idoneis hominibus manibus suis ibidem scripti erat.defuncto autem ipse ursus cuius ipsam rebus fuit, ipse quidem ermepertus, cui in manum illos commissum habuit ad iudicandum mihi qui supra nominati angeli abbati pro anima illius ursi ipsam rebus mihi tradidit, ut ei orationes et missas diffundat. unde per ipsi gastaldei ipse nominatus iohannes interrogatus est, si haberet alia rationem cum quo mecum de ipsam rebus causare possam; at ille profesus manifestavit se dicentes, ut nulla alia rationem haberet nisi tantum solum ipse brebem sigillatum quas ostedit, set sententiam mihi preposuit dicendum, ut non ipsam rebus ipsius ursi per ipso ermepertus mihi datam fuisset pro anima ipsius ursi, qui statim per iudicium predictorum gastaldeorum inter nos iudicatum est, ut ego meis partibus eis iurare cum quintas personas, ut ipsam rebus qui fuit ursi, qualiter per ipso scriptum in manum ipso commissum habuit ipse ermepertus, sic per ipso ermepertus mihi datum fuit pro anima ipsius ursi; et ubi ipso ei iuravero, ipsam rebus securo nomine habeamus et ipsum brebem sigillatum ipse iohannes disrumpat, et taliter inter nos sumus inwadiati, ille enim de se plicandum, et evbangelia nobis parandum et sacramenta ipsa a nos recipere et fines exinde mecum facere, unde mediator mihi posuit radoaldus atrianense filius mastali.

  • + ego qui supra landenolfus gastaldeus

  • + ego qui supra pando.

CXV. A. D. 902.                                                       

+ In nomine domini decimo anno principatus domni nostri waimarii principis, mense iulius quinta indictione. quadam vero dies, dum nos andreas abbas et electus astantibus in sacratissimo salernitano palatio ad singulis audiendum vel diffiniendum causas, tunc quoram nostris presentiis venit angelus presbiter et abbas monasterii sancti maximi, quem domnus waiferius princeps a noba fundamine construxit in eadem civitatem, cum quibus et ibidem venit eghinus filius eghenardi et continuo ipse eghinus causare cepit adversus ipsum angelus abbas et dauferius tutorem suum dicentes, ut teneret rebus, qui fuit mauri filius ermemari de locum nuceria

p.145

quod illius eghini essent partinentes de ipso suo gastaldatum cum quo auditis, ipse angelus abbas cum ipso suo advocatorem responsum eis retdidit dicendum; verum est, ut ipsam rebus ipsius mauri teneret. unde in eadem presentiam ipse prenominatus angelus abbas cum ipso suo advocatorem ostederunt unum brebem, qui et ibidem relectus esse repperitur; continebat, quomodo ipse nominatus maurus tradidit ipsius angeli abbati omnis rebus substantiam suam de quantum per ipso non fuerit datum vel iudicatum ad faciendum pro eius anima quit aud qualiter voluerit; continebat essent emmissum sexto anno principatus domni waimarii principis de mense augustus quintadecima indictione et per idoneis hominibus erat rovoratum. iterum alio unum brebem ostedit, quomodo ipse nominatus angelus abbas ex ipsam rebus in causationes fuerat cum petrus clericus filius gaidenardi, de cuius gastaldatum ipse maurus fuerat et iam in presentiam arechis gastaldei per veram legem ipsum petrus exinde conbincutum1) habuerat, et per eadem monimen ipse angelus abbas rebus ipsa querebat sivi habere, unde ipse eghinus dixit, ut ipse maurus totam rebus sua iudicare non potuisset, pro eo quod fuit gastaldanus homo. cum quo talia auditis, ipse angelus abbas cum ipso suo advocatorem ibique ostederunt unum brebem sigillatum qui continebat, quomodo domnus waimarius principem et imperiali patricius et supradictus domnus waimarius princeps filio eius per rogum ipsius angeli abbatis concesserat in ipso monasterio sancti maximi omnis rebus, qui fuit ipsius mauri et iohanni filio eius, qui sine heredibus defuncti fuerunt. unde ipse eghinus iterum eorum subiunxit causantes, ut ipse brebem sigillatum sue concessionis quas ostedit, non fuisset de ipsam rebus ipsius mauri, qui de ipso gastaldatum eius est pertinentem; at illi dixerunt, ut de ipso maurus, unde cum eum causavit, ipse brebem sigillatum fuisset hemmissum. nos autem superius andreas abbas et electus, dum tales inter eis audivimus causationes, interrogavimus ipsum eghinus per quos rationem querit rebus ipsa sivi convincere indicare nobis; at ille profexus manifestavit se dicentes, ut per nulla alia rationem voleret sivi rebus ipsa conbincere, preter per ipsum maurus pro quibus dicebat, ut fuissent pertinentes de ipso suo gastaldatum. dum hec talia audivimus nos superius andreas abbas et electus inter eis iudicavimus et wadiare eos inter se fecimus, ut ipse angelus presbiter et abbas iurare ipsius eghini, ut ipse brebem sigillatum, quas ostedit de rebus ipsius mauri, fuissent hemmissum, unde ipse eghinus cum eum causaberat. qui habientes post aliquantos dies ipse angelus presbiter et abbas nostris presentiis paratus erat sacramenta ipsa ei persolbendum, qualiter inter eis iudicatum fuit et ipse eghinus sancta dei evbangelia ibidem habuit parata; set tamen, dum bidentes ipse eghinus, ut paratus essent ipse angelus abbas ei iurandum, statim profexus est et manifestavit se dicentes, ut sacramenta ipsa a prenominato angelus

1) Conbincutum, part: a convincere, ut infra: vide in Du Cange.

p.146

abbas sacramenta ipsa recipere non voleret, eo quod ipse brebem sigillatum, quas ostedit de ipsa rebus ipsius mauri fuisset, unde cum eo causaverat, et neque per testes, neque per monimen, neque per nulla quoque inventa rationem adversus ipsum nominatus angelus abbas, neque in ipso monasterio de rebus ipsius mauri causare aud contendere poteret, et ipsa sacramenta ibique ei donavit et launegila ab illis esinde recepit camiso unum. nos autem superius andreas abbas et electus, dum tales illius eghini audibimus manifestationem, iudicavimus, ut amodo et in futuris temporibus ipsam rebus ipsius mauri secundum sua monimen, quas ostedit ipse angelus abbas et prefato monasterio, inlibata omni tempore possidere sine omnis requisitionem a partibus de ipso gastaldatum, et inde pro perpetua securitate ipsius monasterii et de eius rectores hunc nostrum diffinitionis hemmisimus iudicatum, quod tibi urso notario scribere demandavimus. actum in sacro palatio.

  • + ego qui supra andreas abbas et electus.

CXVI. A. D. 902.                                                      

+ In nomine domini decimo anno principatus domni nostri waimarii principis, mense augustus quinta indictione. dum in sacratissimo salernitano palatio, astantibus nos andreas abbas et electus ad singulis audiendum vel diffiniendum causas, tunc nostris presentiis coniunti adessent angelus presbiter et abbas monasterii sancti maximi, qui situs est intus salernitanam civitatem, unaque cum nantari advocatorem suum ad faciendum finem cum iohannes atrianense filius idem iohanni qui vocatur ganna-episcopus, de ipsam rebus quas ipse angelus abbas ad suam proprietatem tenes, qui est rebus ipsa in locum nobara finibus nuceria qui fuit ursi filius radeprandi, unde iam ante os dies cum ipso iohannes plurima habuerunt causationes, pro eo quod ipse iohannes spetutum 1) illos habebat a palatio per brebem sigillatum et ipse angelus rebus ipsa tenuit, pro eo quod ipse ursus, cuius rebus ipsa fuit, in infirmitate sua in quo se iacebat per scriptum in manum illas commissum habuit ermeperti filius ermemari, ut potestatem haberet omnia rebus substantiam illius ursi dare pro illius anima, quomodo voluerit, et per ipso ermepertus illius angeli abbati pro anima ipsius ursi datum fuit, ut missas et orationes illi diffundat et

1) Spetutum, part: ab expetere; obtentum vel concessum.

p.147

iam ante os dies per iudicium landenolfi et pandoni gastaldeorum inter eis iudicatum fuit, ut ipse angelus abbas eidem iohanni iurare cum quintas secum personas, ut ipsam rebus ipsius ursi per ipso ermepertus ei datum fuisset per ipso scriptum pro anima ipsius ursi, et ubi ipso iuraverit, rebus ipsa securo nomine sivi habere. modo quidem ab utraque partibus ante me qui supra anareas abbas et electus sunt se plicati ad faciendum finem, quatinus per ipsi nominati gastaldei ante os dies inter se fuerunt inwadiati. nos autem superius andreas abbas venire fecimus nostris presentiis sancta dei evbangelia et statim ipse angelus abbas ipsius iohanni iuravit et dixit per hec sancta dei evbangelia, quia ipsam rebus, qui fuit ipsius ursi, ipse ermepertus, cui per scriptum illos in manum commissum habuit pro anima ipsius ursi, illos mihi datum habuit et ibique habuit parati ipsi aliis suis parentibus volendo ipsa sacramenta firmare; at ille iohannes se manifestavit et dixit, ut ab ipsi eius parentibus sacramenta ipsa recipere non voleret, et a presentis ipsa sacramenta illius angeli abbatis et ad ipso eius advocatorem donavit et launegild ab eis exinde recepit camiso unum. et ego superius andreas abbas et electus, sicut lex est et nobis recte comparuit, iudicavimus, ut ipse angelus abbas et eius heredes predicta omnia rebus qui fuit ipsius ursi, omni tempore inlibata possidere sine omnis requisitionem illius iohanni et de heredes eius, seu et ipsum brebem sigillatum, quas exinde habuit ipsum iohannes, eum disrumpere fecimus, et inde pro securitatem ipsius angeli abbatis et de eius heredes hunc nostrum diffinitionis hemmisimus iudicatum, quod tibi urso notario scribere iussimus. actum salerno.

  • + ego qui supra andreas abbas et electus.

CXVII. A.  D. 903.                                                       

+ In nomine domini undecimo anno principatus domni nostri waimarii principis, mense februarius sexta indictione. declaro ego waimarius princeps et imperialis patricius, ut dum angelus presbiter et abbas monasterii sancti maximi iaceret inbalidam infirmitatem, unde defunctus est, set tamen aduc recte sivi conspicere tota mentem et recte loquere baluit, pro suis salutis anime rebus sua ad iudicandum mihi in manum commisit, ut, si illi mors hebenerit, in hoc ordinem, qualiter subtus legitur, pro eius salutis anime me iudicare liceat. primitus quidem disposuit, ut ipsa rebus sua cum curte et sedimen suam, quas habuit in nuceria qui fuit da ermemari et maurus filio eius cum pertinentia sua qui habet finis; de una parte de heredes dacuperti,

p.148

et de alia igitur parte fine sancte marie et pertange in fine domnica et perexiens in terra qui fuit cumperti diaconi; alia vero parte fines de heredes ermeperti; de alia namque parte fine ermengari et pertange in fines radelgrimi: hec rero curtem, qualiter superius finis posite sunt, totum in integrum cum omnis arboribus et pommifera sua et cum diversis finibus et biebus suis disposuit, ut a dies defunctionis eius in integrum pro illius anima hebeniret in supradicto monasterio sancti maximi ad securiter habendum, dominandum ipsa sancta ecclesia et eius rectoribus ad faciendum omnia quod voluerint. iterum de ipsam rebus sua quas habuit in locum agella, qui habet finis de una parte fine adelmanni presbiteri, et de alia parte fine sancte marie, et de alia parte fine qui fuit lupi filius parduli, et de alia parte cum fines de heredes ipsius angeli abbatis coniuntum est; de isto clausum, qualiter superius finis posite sunt, disposuit, ut post eius obitum, dum adelchisus presbiter ebixerit, cuntis diebus vite sue in sua illos habeat potestatem dominandum et fruandum nomine pro anima ipsius angeli abbatis, et post obitum ipsius adelchisi presbiteri ipsam rebus in integrum hebeniret pro salutis anime ipsius angeli abbatis in supradicto monasterio sancti maximi.ad securiter habendum et faciendum quod voluerint. simulque et disposuit, ut pro eius salutis anime odelchisus et liotardus diacones, qui fuerunt vene serbientibus, illis habeant ad suam potestatem ad fruandum nomine duas pecias de terra cum arbustis bitatum, una fortiores et una minore, quas habuit in locum qui dicitur nobara quod da ursus filius radeprandi iudicatum habuit; in hoc ordinem, ut si ipsi nominati odelchis et liotardus diacones diebus vite sue habitaverit et permanserit in ipso monasterio sancti maximi, tunc diebus vite sue ipse due pecie de terra de predicto locum nobara in sua habeas vel detineas potestatem ad fruendum nomine; et post illorum obitum ipsa duas pecias de terra pro salutis anime ipsius angeli abbatis in supradicto monasterio sancti maximi hebeniat potestatem ad securiter habendum et faciendum quod voluerint; nam si ipse odelchis et liotardus diacones diebus vite sue in ipso monasterio habitare noluerint, et exinde exierit et aliubi ad habitandum iherit, tunc similiter ipsam rebus in supradicto monasterio hebeniat ad securiter habendum et faciendum quod voluerint eius abbatibus vel rectores. hoc autem omnia, qualiter superius legitur per ipso ordinem, ipse angelus presbiter et abbas disposuit et iudicavit et mihi in manum commisit, ut taliter pro eius anima ipsos distribuerent; et dum ipse angelus abbas defunctus est, ego autem pro securitatem ipsius sancte ecclesie et de eius rectoribus quam et pro securitatem ipsius adelchisi presbiteri et ipsorum odelchisi et liotardi diacones, ut ipsos habeant per illa rationem, sicut superius legitur, hunc scriptum scribere demandavimus tibi urso notario. actum salerno.

  • + ego landenolfus gastaldus

  • + ego rodericus filio gentili

  • + ego dauferi me subscripsi

p.149

  • +ego walpertus presbiter ita nobi

  • +ego lamelfridus presbiter ita nobi.

CXVIII. A. D. 903.                                                       

+ In nomine domini undecimo anno principatus domni nostri waimari, mense februarius sesta indictione. ideo que ego angelbertus presbiter et abbas filius leoni habitatores in noceria, dum me sperantes de dei omnipotentis misericortia et pro redentionis et salutis anime me de rebus mea disponere prebideo; modo quidem per hoc scriptum tradidit tibi siche cognata mea et relicta quondam iohanni qui fuit germano meo pro bonum et utilem tuo serbitio, quod mihi fecisti et in anteam bidebimini esset bidetur, ipsum casalem meum cum arbustu bitatu et abellanitum et alia pomifera sua, quem abeo in loco agella qui mihi pertenuit de parentes meos, et seum per cartule quid quantum ibidem abo 1) da lupu filio boniperti et da iohanne filio lupi; et in simul tradedit tibi ipso insetetum et castanietum, quem habeo in eodem loco agella, quod per cartule abeo da lupu filio parduli et da radipertu, filio ursiperti ubi propio ad pastinellu bocatur; in eam bidelicem rationem, ut dum ego qui supra angelberto presbiter et abbas bixero, mea sit potestatem tantum ad frugiandum; et post igitur meaque defuntione in tua que supra siche permaneat potestatem et de tuis heredibus abendum et faciendum quod bolueritis, et de omnem mobilia quodcumque abuero de quantum exinde post meo transitum non datum reliquero, in tua permaneat potestatem faciendum quod boluerit. et hoc insuper omnia, alia rebus substantiis meis,  idest casis, intrinsecus casis, ortaliis et terre cum arbustu bitatu, et castanieta, cultum bel incultum, in monte quam etiam et in plano ubicumque inde bentus fuerit 2), ipso tibi que supra siche et iohanelgari nepoti meo filio tuo et leomperti germano meo tradidit in tali tinore, ut dum ego bixero, mea sit potestatem frugiandum; et post mea defuntionem inde dare debeatis pro anima mea, cui ego in manu commisero, solidos quinquaginta de moneta salernitana, et res ipsa in vestra et de vestris heredibus permaneat potestatem abendum et faciendum quod bolueritis. tantum inde esceptuabit ipso casale et curte da mauru filio ermemari et ipso insetetu et castanientum

1) Abo, idest habeo.
2) Bentus fuerit, scilicet inventum fuerit.

p.150

da ipso mauru; nam illo alio abeatis et possideatis, sicut supra dictum est, et tu que supra sica super sorte abeatis quantum super adnexum est cum ipso mobile; et si aliis heredibus meis aut quicumque homo per nostra successione bobis aut ad vestris heredibus exinde agere bel contendere aut contrare presumserit, centum solidos ipsi bobis hobligo conponendum, et de questio suorum taciti et bacui permaneat omni tempore. et iterum, quit si ipsi quinquaginta solidos nolueritis dare, cui ego ipsi in manu commisero pro anima mea, aut non paruerit de bos in diebus illi, medietatem de ipsa rebus permaneat in potestatem in ecclesia beate et gloriose sancte marie sedis salernitane episcopio, et ipsam alia medietatem remaneat in potestatem de tale ecclesia, ubi ego habitare debuero; et si bos aut heredibus vestris fueriti, quod mihi adinpleberitis de ipsi quinquaginta solidos, ipsa predicta substantia, sicut supra legitur, abeatis bos et vestris heredibus et faciatis inde quid bolueritis, et hunc scriptum ut supra sit firmo. et te adelmari notario scribere rogabit. actum noceria feliciter.

  • + ego qui supra angelbertus presbiter et abbas me subscripsi

  • + ego radelgrimo teste subscripsi

  • + ego odelfreda teste sum

  • + ego godelperto teste sum

  • + ego ioanne teste sum

  • + ego petrus teste subscripsi.

CXIX. A. D. 904.                                                       

+ In nomine domini duodecimo anno principatus domni nostri waimarii principis mense februarius septima indictione. memoratorium factu a nobis madelgari presbitero et ademari advocator meus, de eo quod in presentiam superii domni nostri et per eius absolutionem et ante eius bestigiis astantibus landenolfus gastaldeus, wuadia nobis dedit arechis et dauferius germani filii cuiusdam domni waiferii qui fuit princeps, et mediatores nobis posuerunt aghenardus filius rodenandi et petrus filius pattelchisi; eo ordinem, ut amodo et cuntis diebus vite mee qui supra madelgari presbiteri liceat me residere et habitare in ecclesia sancti maximi, quod superius domnus waiferius pater eorum condidit intus nobam salernitanam civitatem, et ipsa iam

p.151

dicta ecclesia et omnis aurum et argentum, et codices, et ornamentum ipsius ecclesie, et omnis rebus substantiam, et casis et movilibus, et peculiis, et servos, et ancillis ipsius ecclesie et omnis eius pertinentia amodo et cuntis diebus vite mee totum in integrum mee sint potestatem dominandum, lavorandum, gubernandum et regendum ipsa ecclesia et cleros et homines ipsius ecclesie. et que amodo et cuntis diebus vite mee aliquit habere aud conquidere potuero sive de ipsa ecclesia aud undecumque, medietatem liceat me ipsos dare et iudicare pro anima mea, qualiter mihi placuerit, et ipsa alia medietatem remaneant in ipsa ecclesia post meum obitum; et amodo et diebus vite mee qualecumque causationes habuero de rebus mea aud de rebus ipsius ecclesie aud undecumque, de totum mihi illi siant advocatores ad exinde causandum et diffiniendum ipso secundum legem et ipsa iamdicta ecclesia cum omnis rebus et cunta illius pertinentia in omnibus diebus vite mes illi et eorum heredibus mihi defensare da omnis homines; et si noluerit eos mihi defensare, vel si diebus vite mee de mea potestatem aliquit erinde tollere aud contrare quesierit, componere nobis se obligaverunt biginti auri solidos costantinos et, ut supra legitur, invitis mihi percomplire diebus vite mee. pro eo quod et ego unaque cum ipso advocatorem meum wuadia illorum dedit et supra memorati aghenardus et petrus eorum mediatores posuerunt, tenorem quidem, ut amodo et diebus vite mee resideant et habitemus in ipsa ecclesia et omnia ibidem compleamus , sicut supra legitur ; et si noluerimus eos ibidem adimplere, alios biginti solidos costantinos ipsorum me componere obligavit et, ut supra legitur, ibidem compleamus.

  • + ego ursus notarius interfuit

  • + ego qui supra landenolfus gastaldeus

  • + ego qui supra dauferi me subscripsi

  • + ego qui supra arehisi me subscripsi.

CXX. A. D. 905.                                                       

+ In nomine domini tertiodecimo anno principatus domni nostri waimarii principi, mense iunius octaba indictione. Quadam vero die, dum nos arechis et adelgari gastaldei et iudicibus stetissemus sacratissimo salernitano palatio ad singulis audiendum vel diffiniendum causas, tunc nostris presentiis venerunt madulo filius benedicti, seu et ibidem venerunt iohannelgari filius

p.152

iohannis tam pro se et pro vices siche genetricis sue et iohannes pro vices leodelchise uxori sue filia leomperti, et continuo ipse madulo causare cepit adversus eos dicentes: hic istis, qui vestris sunt astantibus presentiis, tenunt rebus qui fuit lupi albi filius parduli et adelprandi filius ragimperti de locum agella finibus nuceria, quod eorum demonstravi qui legibus ei essent pertinentes, eo quod ipse lupus et adelprandus absque heredibus decesserunt et omnis illorum rebus ipsius maduli a supradicta potestaem per prebem sigillatum concessum fuit, etiam brebem illut nostre presentiis ostedi et relectus est. quo audito ipse iohannelgari et iohannes, responsum eis retdidit dicendum: rem ipsa quam queris, quod nobis monstrastis verum est, ut illorum lupi et adelprandi fuisset, sel monimen habemus exinde hemmissa; et statim in eadem presentia ostederunt monimen suam quod habuerunt, et ibidem sunt relecte. idest prima cartula continebat, quomodo raginolfus et angelpertus germani filii iohanni venumdederat angelberti presbiteri et leomperti, qui fuit genitor ipsius leodelchise, nominatibe terra cum arbustis bitatum et abellanietum et insitetum vel ubicumque in ipso locum agella fuerit inventus de rebus leoperti, qui fuit filio ipsius lupi, quod per cartula ipse leopertus unaque cum grisa genetrice sua venumdederat iohanni, qui fuit genitor ipsorum raginolfi et angilperti. alia namque cartula continebat, quomodo ipsi nominati germani raginolfus et angilpertus ex ipsam rebus nominatibe venumdederat bincenti presbiteri filius benedicti. alia cartula continebat, quomodo ipse bincenti presbiter illos venumdedi ipsius angelberti presbiteri. de rebus autem, qui fuit ipsius adelprandi, ostederunt unum brebem qui continebat, quomodo ipse adelprandus in infirmitate sua omnis rebus substantiam suam pro suis salutis anime in manum commisit ipsius angilberti presbiteri ad iudicandum vel faciendum pro eius anima qualiter voluerit; a partibus autem ipsius angelberti presbiteri ostederunt, qualiter per scriptum testamenti omnis rebus substantiam suam ad habendum confirmavi prenominate siche et iohannelgari filio eius et leomperti germano suo et obligavit eos, ut post eius obitum dare pro eius anima quinquaginta solidos de dinarios. alio unum brebem ostederunt qui continebat, quomodo ipsi quinquaginta solidi pro anima ipsius angilberti presbiteri dedissent dauferii filius domni waiferii principi, cui causa sua ad iudicandum commissa habui. Cum quo talia audientes, ipse madulo monimen illut religentem, statim quoram omnibus profexus est et manifestavit se dicentes, ut de cuntam rebus ipsorum lupi et adelprandi, quo ipsa eorum monimina continunt, neque cum ipso brebem sigillatum sue concessionis quod ostedi, neque per alia monimen, neque per testes, neque per nulla quoque inventa rationem, nullatenus causare aut contendere non poteret adversus ipsa sicha et ipsum iohannelgari filium eius, neque adversus ipsum iohannes et prenominata leodelchisa uxore sua. nos autem superius memorati iudicibus, dum monimen illa religentem audivimus et ipsum madulum se manifestantem, iudicavimus, ut ipse brebem sigillatum de ipsam rebus ipsius lupi et adelprandi

p.153

a partibus eorum disruptum et bacuum permanere, et ipsa sicha et ipse filius eius et eorum heredibus, et ipsa leodelchisa et eius heredes secundum sua monimen prefatam rebus omni tempore inlibata possideas sine omnis requisitionem ipsius maduli et de eius heredes; et inde pro perpetua securitatem ipsorum siche et iohannelgari et ipsius iohanni et prenominate leodelchise uxori sue et de eorum heredibus hunc nostrum diffinitionis hemmisimus iudicatum. quod scripsit ego ursus notarius per iussionem ipsorum iudicibus. actum salerno palatio.

  • + ego qui supra arehisi me subscripsi

  • + ego qui supra adelgari me subscripsi.

CXXI. A. D. 905.                                                       

+In nomine domini tertiodecimo anno principatus domni nostri waimarii principi, mense augustus octaba indictione. memoratorium factu a me godelpertus filius odelfrid, deo quot ante vonorum hominibus qui subter scribti sunt, tradiderunt mihi in sorte iohannes et ragimpertus clerici et adelfrid et petrus subdiaconus iermani meis ipsa casa frabita solarata, unde in meam sorte dederunt pate 1) illa qui est da parte sancti marcelli 2), sicut a subter ipse parietes frabitum antiquo fundatum est qui est inter me et suprascripto adelfrit germanus meus, sicut dirictum usque a foris ipso waifo percurrit, de super sicut per medium dibdit. hec itaque casa cum ........ex omni partibus parietes frabiti fundati sunt et a super, sicut per medium per mensuria ai totum a funditus in integrum cum inferius superiusque suis ipsos mihi in sorte dederunt trasactibus nomine a funditus ipso abendum: in simul dederunt mihi et suprascripti adelfrid in sorte super suprascripti iermani nostri ipsa curte, qui est terra bacua, sicut de duabus partibus bia precingit et sicut fine de ipsi germani nostris disscernit ubi mensura eorum complent, totum in integrum ipso nobis in sorte dederunt et ego illos cum supra suprascripto adelfrid dibididit, unde in meam sorte dedit suprascripto germanus meus parte ipsa qui est secus ipsa casa meam, sicut ipsa terra per medium mensuratum est

1) Pate, idest parte.
2) Ecclesia S.Marcelli intra Nuceriam.

p.154

integram ipsa medietate de predicta.................mensuratum est, trasactibus nomine ipsa medietatem a funditus mihi in sorte tradidit at securiter abendum. in simul dederunt mihi qui supra godelperti toti ipsi iermani mei partei de ipsa terra, quot dicitur ortu catalupu; qui abet finis de dues parti fine bia, et de alia parte sicut inter me et ragimpertus clericus termiti ficti sunt, de quartam igitur parte fine saprascripti ragimperti clerici  et petri diaconi, sicut inter me et illis parietes frabitum disscernit: in simul dederunt mihi in sorte ipso casale, quot dicitur da wallulu qui est terra cum arbustis vitatis; qui abet finis de unam parte fine maghenolfi filius rihchardi, de aliam parte fine ermiperti et petri filius adelchisi, de tertiam parte fine bia, de quartam igitur parte fine terra qui fuit grimani filii ermiperti et pertage in fine terra ecclesie sancte marie: in simul dederunt mihi et suprascripti iohanni germani mei in sorte ipsa terra cum arbustis bitatis. quot dicitur at campu; qui abet finis de unam parte fine suprascripti ragimperti clerici et adelfrit, sicut inter nos et illis termiti ficti sun, de alia parte fine ecclesie sancte marie sicut termiti ficti sunt, de alia igitur parte fine de carsanianensi omines, de quartam parte fine terra quot dicitur petia rotonda, sicut termiti ficti sunt. clauso isto medietatem in integrum mihi in sorte dederunt, et illa alia medietate de isto predicto clauso dedimus in sorte predicti iohanni: in simul dederunt mihi et super suprascripti iohanni uno casale de terra cum arbustis bitatis, qui abet finis de unam parte fine via, de alia parte fine landenolfi gastaldei, de tertiam parte fine ragimperti clerici et petri subdiaconi, de quartam igitur parte fine bia pubblica: clauso isto totum a funditus in integrum cum integram ipsa turre frabita qui ibidem fundatam est, medietatem a funditus cum mediam ipsa super suprascriptam turrem dederunt, et ipsa alia medietatem cum media ipsa turre dedimus in sorte prenominati iohanni iermani nostri. hec omnia cunta, que superius contine sicut dibidit, cum inferius superiusque suis et cum omnibus infra super suprascripte sorti meis abentibus, totum a funditus in integrum, sicut dictum est, in meam sorte ipso dederunt in omnibus nos et nostris heredibus ipso abendum et possidendum et faciendum exinde quit nobis placuerit. unde tali ordine uno alterius per partes wadia mihi dederunt et mediatores nobis posuerunt radelgrimus filius airissi, eo ordine, ut si qualecumque atbenientes tempore ipsi germani meis aut eorum heredibus atbersus nos aut nostris heredibus de hec omnia, que superi sorte meam contine, comodocumque aut per qualecumque ratione nobiscum exinde causare aut contendere quesierit, quinquaginta aureos solidos cosstantinos nobis componere uno alterius per parte obligaberunt et sorti per parte, sicut contine, omni tempore stare debeat; pro quas ipsi germani mei uno alterius per parte receperunt sorti sue, quot pars illorum congruum fait in sorte recipere, et reservabimus nos germani andito inter nos per ipsa super suprascripta curte, qui est terra bacua per mensuria passu uno et gubita dua et simmisse uno, sicut et ipsi brebi eorum exinde continunt.

p.155

  • + ego lando notarius interfuit

  • + ego qui supra ioannne me subscripsi

  • + ego qui supra ragimpertus clericus m

  • + ego qui supra adelfreda me subscrips

  • + ego qui supra petrus subdiaconus me

  • + ego petrus teste subscripsi

  • + ego radelpertu teste

  • + ego ladipertus teste subscripsi

  • + ego radelgrimo teste subscripsi

  • + ego magenolfus testes.

CXXII. A. D. 905.                                                      

In nomine domini tertiodecimo anno principatu domni nostri waimari, mense aogustus octaba indictione. memoratorium factu a me ioanne notario filio martini, de eo quod ante sub scripto testes tradidit mihi per surte grimperto filio winefridi bigariationem ordinem una peciam de terra suam, qui fuet bineam et terra campense uno tenientes cum suis arboribus in locum castelione ubi proprio rattemundu dicitur; qui abet finis de unam pars fine mea suprascripti ioannis coniunctum est, de aliam pars fine de redes leoperti, de super capite fine ipsa bia publica qui in curte iubini preducit, de supto capite similiter fine mea qui supra ioanni, como ipsa sepe da firmulu dicernit. infra ipse finis, cot ille ipso per cartula emtum abuit ab a leodemperto.... germanu suo, totum in integrum a funditum ipso mihi cambia........... ego et meus erede ad possidendum bel faciendum cot boluerimus..... cum bice de biam suam. unde pro ista sua bigariatione recepit da ipso in cambio una peciam de terra cum biniam et insetetum et terra campense... tenientes in suprascriptum locum castelione ubi propio ad palumbulu bocatur; qui abet finis de unam pars fine ipsius grimperti, termiti ficti sunt, de aliam pars fine suprascripti ioanni notarii et fine fermusi, cot da erchenaldo ille abuet, et ipsa finem qui mihi da rodenando pertinet et fine berte, de super capite fine terra episcopii, cot ilderico ibi offertum abuit, de supto capite fine bia publica. infra suprascripte fines tota integram ipsa quarta parte, una cot ego ibi abeo de orsa uxore mea, et illa ipsa

p.156

quarta legibus abuet ab a walpertu filio leopardi. infra suprascripte finis tota ipsa quarta in integrum ille in cambio da me recepit, eam ratione, ipsa mea bigariatione ille et suos eredes da omnis omine mihi et ad meus erede ipsa inantistare et defendere promise 1); et si noluerit nos defensare, aut forsitans cot illi ipsis per collibet ingenium retornare quesierit, primis omnium duppla simile rebus in eodem loco nobis componere spodimus, quale iste cambio in diebus illi baluerit; et cot melioratum paruerit, in subestimatione ipso nobis spodimus staurare de colludio secundum legem spodimus nobis iurare; unde tali tinore nobis complendum wadia mihi dedit suprascripto grimperto et per sua manum exit sibi mediator et omnia, como superius legitur, ipso nobis percomplire.

  • + ego truppaldo teste

  • + ego warimberto teste

  • + ego ademari me subscripsi

  • + ego lupini me subscripsi.

CXXIII. A. D. 907.                                                       

In nomine domini quintodecimo anno principatus domni nostri guaimarii filii domni guaimarii gloriosi principibus, mense.... indictione.......Memoratorium factu a me domnus musandus venerabilis abbas monasterii sancte sofie situm intus hanc salernitanam ivitatem, qui fuit pertinentem guaiferi filii quondam guaiferi omitis, eo quod ante subscripti testes per bona comvenientia una ecum adesse petrus adbocatore ipsius monasterii tradidit musandi ilio quondam mauri, qui fuit de apus monte, de due pecie de terra cum arbustis vitatis et pomis de iamdicto locum apus monte ubi d linzara dicitur per finis et mensuras. prima pecia, in quo casis et palmenta dua abet fabrita. a meridie fine ipsius monasterii sicut bia discernit, inde sunt  per latitudo passi quadraginta uadtuor; a parte occidentis similiter fine ipsius monasterii, nde longitudo passi duocenti duo; a parte septemtrionis fine ipsius monasterii sicut via da trenta discernit, inde sunt passi uadraginta septem et guvitum unum; a parte orientis similiter ine ipsius monasterii, et inde sunt de longitudo passi duocenti ecem et octo. ipsa alia pecia ibique

1) Promise, vox vulgaris, quae latinam formam arripiens idem sonat ac promisit.

p.157

a super ipsa via da trenta per finis et mensuras; de pede fine ipsa via, inde sunt passi triginta unum; hab oriente fine ipsius monasterii, inde sunt passi centum duodecim; a parte septemtrionis fine ipsius monasterii, inde latitudo passi biginti sex; a parte occidentis similiter fine predicti monasterii, inde longitudo passi centum decem et octo, totum mensuratum ad iusto passu hominum. ideo, ut diximus, de ambe ipse pecie tradidimus ei totum et inclitum illut quantum exinde pertinet predicto monasterio, tali ordine eos ei tradidit, ut amodo et semper ille et suos eredes nato nascentes sue potestatis illut tenere, et fovee et omnis sue utilitatis iusta rationem ibidem facere, et ibidem residere et avitare in ipse casis, et per annum suo tempore totum ipsum arbustum, quod ei tradidimus, de super et de supter laborare et cultare et propaginare, et ubi meruerit arbores et vites ibidem plantare et surgere, et sic per annum suo tempore totum illut laborare, sicut in ipso locum meruerit, ut per omnis annum bonum laboratum pareat quatenus in melius proficiant et non dispereant, et salbum illut semper faciant et abeant. et per annum de vindemie faciant scire nos vel pars ipsius monasterii, ut missum nostrum illuc dirigamus, et ipse musandus vel eius eredes suo tempore ipsis arbustis, quod ei tradidit, annualiter vindemiare, et quando meruerit poma inde colligere, et omne vinum exinde ibique ad palmentum et ipsa poma quando meruerit ibique dividerent per medietatem: missum nostrum tollat illut medietatem, et ipse musandus et suos eredes medietatem, et ipsa nostra medietate de ipso vinum illis per annum reponere ibique in ipse casis in organea predicti monasterii per illis organea ipsa conciata et studiata per annum bona sicut meruerit, et faciant ipso vinum illis salbum, donec illut inde tulerit pars predicti monasterii absque de ingne et gente 1). de que per annum ibidem seminatum fuerit, deant inde ibique ad pars ipsius monasterii per annum terraticum secundum consuetudo de ipso locum, et per annum deant ad pars ipsius monasterii palmentateca, sicut meruerit: missum nostrum, dum pro ipse vindemie ibidem steterit, illis eum notrire, sicut iustum fuerit et illorum possivilitate; et quale tempore ille vel suos eredes supradicta tradictione in predicto ordine et sic inde ad pars predicti monasterii adimpleverint, sicut supra dictum est, tunc tota et inclita supradicta traditione in predicto ordine laborata et operata et cultata remitterent ad potestate predicti monasterii ad faciendum inde quod boluerit, et illis liceat inde exire cum causa sua movilia. de qua per comvenientia guadia nobis ipse musandus dedit et mediatorem nobis posuit iohannes de locum sianum filius petri, qui dicitur barilli; et per ipsa guadia obligavit se et suos eredos, ut si taliter omnia suprascripta ad pars ipsius monasterii non adimpleverit et aliquit exinde removere aut contrare quesierit, per bona comvenientia per ipsa

1) Gente idem est ac genta vel gantae, ut in Du Cange: anser agrestis.

p.158

guadia componere obligavit se ipse musandus et suos eredes nobis vel in pars ipsius monasterii biginti auri solidi constantini. et hunc brebem scripsi ego ademari notarius.

  • + ego iohannes notarius me subscripsi

  • + ego alderissi notarius me subscripsi.

CXXIV. A. D. 908.                                                       

In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri waimarii principis filius domni waimarii patricii, mense maius undecima indictione. ideo que ego inghelprandus filius cumprandi, de sicut mihi congruum est, mea vona volumtate per hanc cartula venumdedit tibi adelmanni presbiteri filius adelprandi terra mea cum arvusto bitatum et alii arboribus suis, que habeo in locum nuceria ubi propio ad porta romana dicitur, que mihi ex possessionem prenominati genitori meo mihi habere subcessi: habentes finis de due partibus fine tuaque adelmanni presbiteri, alia vero parte fine terra sancte marie, de alio vero capite fine radoaldi presbiteri, sicut ipse muro discernit. hec vero clausum, qualiter superius finis posite sunt, totum in integrum cum omnis arboribus et pommifera sua et cum omnia intro se habentibus cum propie finis et biis suis trasattibus nomine et a funditus eos tibi nominato adelmanno presbiteri venumdedimus, unde nec mihi nec cuiqua hominibus nichil restitit nec dicimus remanere sortiones. et pro confirmandam et stabiliscendam hanc nostram bindictionem, nunc a presentis recepimus a te nominatus emtorem nostrum statutum pretium, idest auri tari numerum quindecim; finitoque vero pretium aput nos eam vero rationem, ut nunc a presenti die et im perpetuis temporibus tu prenominatus adelmannus presbiter quam et ad tuis heredibus, ut eaque nostram bindictionem, de sicut superius scriptum est, nos vobis ab omnis homines inantestare et defensare promittimus ego et meis heredibus vobis et ad vestris heredibus, ut omni tempore firmiter habere et possidere et facere quod volueritis. quit sim minime potuerimus, vel si nos ipsi forsitans per quavis modis remobere aut retornare quesierimus, ante omnia questio nostra sit bacuum et inanes et duplum supradicto pretium vobis componere promittimus; et que aput vos fuerit remelioratum vel factum edificium, sub estimationem pretii vobis restituamus, de colludio autem legibus vobis iuremus per dei misteria. igitur et si uxor mea de ista nostra bindictionem sortes tollere aut habere quesierit, amodo vobis apposui et obligo ipsa terra mea cum arvusto ad ipsa turre, ubi ego residentes fui

p.159

in eodem loco nuceria, et in alio tantum per adpretiatum vos exinde tollere liceat, de quantum exinde ipsa uxor mea vobis exinde tulerit, et firmiter eos omni tempore habeati per ista cartula et supradicta obligationem, et hanc cartula ut supra firme permaneat. quam te ursus notarius tali tinore scribere rogavimus. actum nuceria.

  • + ego ermengari teste subscripsi

  • + ego antipertus teste

  • + ego abelferi teste sum

  • + ego nandipertu teste subscripsi

  • + ego argo teste subscripsi

  • + ego petrus teste subscripsi.

CXXV. A. D. 909.                                                       

+ In nomine domini septimodecimo anno principatus domni nostri waimari principis et filii domni waimari imperialis patricii, mense nobembre tertiadecima indictione. Ideo que ego walpertus clericus filius bassaci, habitator in locum qui dicitur siano rotense finibus, bona etenim mea voluntate pro salutis anime mee per hanc cartulam offero omnibus rebus substantiis meis quod habeo in suprascripto loco siano, quam et ipso qui michi pertinet de gattone iermano meo, seu et in locum qui dicitur arcufrancilli, castanietum et quertietum cum ipse plagarie sue et cum omnibus suis pertinentiis in quacumque locis exinde de rebus mea inventum fuerit, in montibus quam et in planis, in integrum et a funditus illud offero in ecclesia beati sancti maximi, quod domnus waiferius princeps edificabit adque construxit intus hec civitate salerno, ubi nunc deo fabente iohannes abbas regimen tenet. hec nostra rebus, qualiter prelegitur, in integrum atque a funditus offero ego qui supra nominatus walpertus clericus cum inferius superiusque suis abiacentiis et cum omnibus mobilibus adque pertinentiis suis, unde nec michi neque ad alios homines nichil exinde reserbo portionem; ea namque videlicet ratione, ut amodo et in perpetuis temporibus securiter et firmiter in ipsa sancta dei ecclesia permaneat et de suis rectoribus pro nostre mercedis anime, et obligamus nos et nostris heredibus hista rebus ab omnis homines antistare et defendere. quod si antistare et defendere noluerimus, aut per quavis ingenium remobere quesierimus, ante omnia autem questio nostra sit vacua, et ita similiter tantum

p.160 

ferquidum componere spondimus, et in antea ipsa rebus firmiter atque stabile permaneat in ipsa sancta dei ecclesia atque de suis rectoribus, et cartula hista offertionis firma sit. quam te sichelfrid presbiterum et notarium scribere rogabimus. signum manu walperti clerici qui ita hec fieri rogabit.

  • + ego walpertus presbiter me subscrips

  • + ego leomari presbiter me subscripsi

  • + ego benedictus presbiter me subscripsi

CXXVI.A. D. 910.                                                       

+ In nomine domini domno constantino dibina gratia imperator augusto deo propitio tertio hanno imperii eius, mense ianuario tertiadecima indictione. ideo que nos qui sumus nominati trupoaldo.....filio cotuneo et halamanno filio adelmanni, qui sumus commorantes intus cibitate luceria, declarati enim sumus nos intus cibitate luceria coram presentia iohanne magnifico iudice et haliis nobiliores hominibus qui supter conscripti sunt, quia ex predicto.......clerico habemus.....missione una petia de binea da illa pars.....bona etenim nostra bolumtatem una......videlicet cartula coram presentiam supradicti iudicis et haliorumque supscriptorum testium vindedimus tibi domno franco benerabilis abbas de ipsa hecclesia sancti iacobi apostoli 1) tecum abente adbocatore iohanne imperiali potorti 2) et filio rofrit ipsa iamdicta binea, que superius patefecimus nobis esse pertinentes; que habet fines de prima vero pars quod est a medio limite fine ipsa binea berno et iohanne filio adammi, inde sunt ad passum iustum mensuratum hominis mediocris persona passi triginta uno; de secunda vero pars, quod est a medio limite fine ipsa binea iaquinto filio merigni, inde sunt passi triginta et hocto; de tertiam vero pars, quod est a fine de ipsa binea tracko presbiter, inde sumt passi viginti nobem et medium; de quarta autem pars, quod est a fine de ipsa vestra trasita et fine ipsa terra riso filio adelperti, inde sunt passi viginti tres. intra iste namque finis et mensure, que superius

1) Monasterium S. Iacobi positum extra moenia Luceriae Apuliarum, anno 1083 ab Henrico Comite Montis Gargani donatum fuit S. Petro Abbati III Coenobii Cavensis.
2) Potorti, a potorium (poculum, vasculum), qui pocula principibus praebebat: haec vox deest in Gloss: Du Cange.

spektrum.GIF (657 Byte)  

p.161-p.180