spektrum.GIF (657 Byte)

Texts

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History

spektrum.GIF (657 Byte)

Codex cavensis diplomaticus Volume I

Einleitung p.1-p.20 p.21-p.40 p.41-p.60 p.61-p.80 p.81-p.100 p.101-p.120 p.121-p.140 p.141-p.160 p.161-p.180 p.181-p.200 p.201-p.220 p.221-p.240 p.241-p.260 p.261-p.270

XCV. A.D.882 XCVI. A.D.882 XCVII. A.D.882 XCVIII. A.D.883 XCIX. A.D.884  C. A.D.884 CI. A.D.886  
CII. A.D.890
CIII. A.D.892 CIV. A.D.893 CV. A.D.894 CVI. A.D.894 CVII. A.D.895 CVIII. A.D.895  
CIX. A.D.897
CX. A.D.898 CXI. A.D.899
spektrum.GIF (657 Byte)

p.121

XCV. A. D. 882.

+ In nomine domini sexto anno principatus domni nostri waimari, mense iunius quinta decima indictione. ideo que ego mauru filius quondam ermenari habitator sum in noceria, in muctum accepit a te angelbertus presbiteru filio leoni solidos sex de dinari nobi ex moneta salernitana et aba duodecim dinari per solidum; unde wadia tibi dedit et ipse mihi mediator exibi eo tinore, ut benientes nos in quinque anni conpleti reddamus bobis ipsi sex solidi asque opera, et tale pretium bobis reddere spondimus, qualis in die illi meliori andaberit in uc loca nostra; et amodo et dum ipsi solidi aput nos fuerit, spondimus bobis facere per omnes ecdomada opera una ubi tibi necessum fuerit et si amplius post ipso constitutum ipsi iamdicti solidi aput nos detenuti fuerit, ipse opere bobis demus per domada; et amodo et dum ipsi solidi aput nos fuerit, non habeamus potestatem de res mea nec bindere, nec donare, neque pro anima mea iudicare, nec in sancti loci offerire, neque per nulli modi ubique exinde dare, nisi quando ego bel meos heredes exinde daturo habuerimus, demus ipso bobis bel ad bestros heredes ad iustum pretium, quod adpretiatum fuerit per doctos homines, tres a parte nostra et tres a parte bestra, et abeatis spatium ipso emere usque ad dies treginta; et si non fileritis parati ipso emere ad iusto pretium in ipso constitutum, postea liceat nos ipso dare cui boluerimus; et si ante ipso constitutum in quacumque rationem exinde alteri homini dederimus de quantum exinde datum paruerit, sic ipso habeatis firme per isto scriptum asque pretium; sicut per cartula binditionis. de quibus me repromitto ego qui supra mauru et meosque heredes colligo tibi suprascripti angelberti presbiteri bel ad bestros heredes, ut si de gamdicto debitum bobis aut de ipse opere cause miserimus, et menime fuerimus parati ad ipso pretium aut ipse opere dandum, biginti solidi bobis conponere spondimus et omnia, ut supra dictum est, bobis perconpleamus et si exinde in pignerationem beneritis, antipono me ego qui supra debitor et mediator et meos heredes tibi suprascripti creditori meo bel ad bestros heredes triplo pigno de omnia mea rebus legitima, ut licentiam habeatis prindere et tenere usque dum ad bestra beniatis iustitiam: tantum, quando nos fuerimus parati ad ipso pretium bobis reddendum, aut cui tu isto cautum in manu miseritis, quod non da alio hominem ipso in prestitum tollamus nisi de nostro propio, ipso pretium abeamus et ipso bobis reddederimus, iste cautum sit disrupto et amplius de ipse opere aut de ipsa rebus in calumnie nou siamus, et hunc cautum prestationis usque ad pretium redditum sit firmo et te adelmari notario scribere rogabit. actum noceria feliciter.

p.122

  • + ego lupu teste subscripsi

  • + ego radelgrimo teste subscripsi

  • + ego odelfreda teste subscipsi

  • + ego raidolfu filio cumperti teste su

  • + ego ioannes teste subscripsi

  • + ego adelprando teste subscripsi

  • + ego walfreda teste subscripsi

  • + ego lioprando filio persi teste subscripsi.

XCVI. A. D. 882.                                                              

+ In nomine domini sexto anno principatus domni nostri waimari, mense iulius quintadecima indictione. ideo que ego lupus filius quondam boniperti, qui sum habitator in loco noceria ubi propio agella bocatur, dum me cogitantes de dei omnipotentis misericortia et pro mercedis anime mee, ut et ne res mea iniudicatum remaneret, per hunc scriptum tradidit tibi iohanni presbiteri filio idem iohanni omnia rebus substantiis meis, quem bisus sum habere in predicto loco noceria bel et per alia singula loca in montem quam et in planis, casis, mobilibus, arbustis bitatis, cultum bel incultum ubicumque de res mea inbentus fuerit una cum propi finis et biebus suis, seum et cum usis aquarum in integrum tibi qui supra iohanni presbiteri ipso pro animam meam tradidit; in tali bero rationem, ut dum ego qui supra lupus adbixero, omnia predicta res mea in nostra sit potestatem frugiandum et bibendum bel de ipso frugio faciendum quid mihi placuerit; et post bero meo qui supra lupi transitum, predicta omnia res mea, sicut supra dictum est, in bestra bel cui tu ipso in manu miseritis ebeniat potestatem ad iudicandum pro animam meam, et cui exinde dederitis aut iudicaberitis, firme et stabilem permaneat omni tempore asque omnem requisitionem uguslibet 1) hominibus. et in simul tradidit tibi omnia mea monimem sibe de res mea, sibe undecumque monimen habuero, ut in tua sit potestatem, aut cui tu ipso in manu miseritis ad causandum et omnem iustitiam exigendum

1) Uguslibet, pro cuiuslibet.

p.123

in tali bigorem, tamquam si ego exigere ipso debuisset, et heredes meos qui bobis ipso contrare boluerit aut quicumque homo, quinquaginta solidos bobis ipsi hobligo conponendum, et omnia, ut supra dictum est, in bestra sit potestatem aut cui ipso in manu miseritis, ad faciendum quid bolueritis, et hunc scriptum in supradicta rationem sit firmo et te adelmari notario scribere rogabit actum noceria feliciter.

  • + ego qui supra lupu me subscripsi

  • + ego deodato teste subscripsi

  • + ego nandelfrid teste subscripsi

  • + ego ildeprando teste

  • + ego adelferi teste subscripsi

  • + ego adelmanno diacono teste subscrip

  • + ego roffrededa subdiaconus teste sub

  • + ego petrus teste subscripsi.

XCVII.A. D. 882.                                                             

+ In nomine domini sexto anno principatus domni nostri waimari, mense december prima indictione. ideo que ego mulier nomine wiletruda filia wineperti, que uxor fuit mauri filii ermemari, declarata sum quod a sarracenis sumus circumdati et a periculis famis nos perire cogitamus, et nihil habeo aliquid remedium qualiter bibere possam, nisi ipsam octabam portionem meam de rebus bindere bolo, que mihi a supradicto mauro viro meo pertenuit quod in die nuptiarum mihi traditum habuit, ut mea famis necessitatis liberare possam. et dum benior in presentia erchemperti iudices filio ermeperti et ab ipso interrogata bel inquisita sum diligenter, ut ne aliquam biolentiam patere a quabis hominem, ecce in eius presentiam me disfamabit, quia nullam biolentiam sum patibolam a quabis hominem, set pura et sincera mea enim bona bolumtatem, et mihi consentientes secundum legem martinus germano meo et leompertus filius leoni, unaque pari consensum et cum notitiam de supradicto iudex; ideo ego prenominata wiletruda benumdedit tibi angelberti presbiteri filio leoni integram ipsam octabam meam de rebus et mobilibus meis, de quid quantum mihi a supradicto mauro viro meo pertenuit in loco noceria, bel et per alia singula loca in montem quam et in planis ubicumque de rebus predicti mauri viro meo et

p.124

de omnibus quod inventus fuerit, una cum propie finis et biebus suis et cum inferiores et superioribus suis et cum usu aquarum in integram ipsam octabam meam tibi exinde bindedit possidendum, bel in omnibus anodo exinde faciendum quid bolueritis. unde pro suprascripta mea binditione in presentes recepit a te qui supra hemtorem meum solidos numerum sex de dinari ex moneta salernitana et aba duodecim dinari per solidum; finitum vero abeo totum pretium eam rationem, ut amodo et semper tu qui supra et tuis heredibus predictam meam binditionem abere et possidere baleatis. de quibus me repromitto ego que supra wiletruda binditrices et meosque heredes colligo tibi suprascripti angelberti presbiteri emptori meo bel ad bestros heredes, ut predicta meam binditionem bobis.......inantestare et defendere spondimus quid si non potuerimus..per quolibet ingenio retornare quesierimus, duplo suprascripto pretium nos bobis conponere spondimus; et insuper quod ipsa mea binditio aput bos remelioratum paruerit in quabis partem aut supra factum edificium, sub estimationem pretii nos bobis restituamus, et de colludio secundum legem nos bobis satisfaciamus et han cartula ut supra sit firma. et te adelmari notario scribere rogabit. actum noceria feliciter. adque adiungimus, ut ipsam octabam meam tibi in defensionem damus, ut in bicem nostram cum ipsa omni tempore contendatis et ipsa res bobis defendatis, nisi quando nobis necessum fueri, ipsa nobis adpresentetis et pos finem facta redeat ad bos.

  • + ego qui supra erchenperto me subscri

  • + ego leompertus teste subscripsi

  • + ego wisenolfu teste subscripsi

  • + ego radelgrimo teste subscripsi

  • + ego godelperto teste subscripsi

  • + ego benedictus teste subscripsi

  • + ego senato teste subscripsi.

XCVIII. A. D. 883.                                                              

+ In nomine domini septimo anno principatus domni nostri waimarii principis, mense iulius secunda indictione 1). ideo que ego mulier nomine teoperga filia quondam ermerisi et uxor

1) Lege prima; secunda Indictio vero incipit a mense Septembri huius anni.

p.125

fuit ragemprandi, dum profiteor me pro amore omnipotenti deo et ipsius viri mei religionis habitum super me induta sum et in domum meam habito, et in ipso sancto habitum benedicentem dominum sum hobserbata, et dum compulsa sum dei omnipotentis misericordiam et pro remedium salutis anime mee et ipsius viri mei quam et pro anima adelprandi amantissimo filio nostro, ut rebus meam quam mihi pertinet per ipsum meum morgincaput haberet, seu et quod mihi hab ipso adelprandus filio meus mihi datum est, ut ipsas per beneravilia loca sanctorum iudicaret; set dicent enim notarii et legis peritis huius civitatis, ut religiosa femina tantum de terbam partem, unam de rebus sua sola eis iudicare licerent, duas bero portiones hebenire in potestatem in quorum mundium.subiacere videntur; ego autem mundoald nec de progenie ipsius viri mei aud de progenie ipsius genitori meo minime habeo, quia omnes mortui sunt qui legibus mihi consentiens essent, deinde postulavit clementiam drogoni gastaldi hac iudices, ut a pars palatii mihi habsolutionem tribueret. ipse vero iudex per ordinem superii domni nostri eos nuptiavit 1) et ipse inluxtris princeps pro suis salutis anime ipsius drogoni gastaldi commisit, ut inter nos essent et ut a pars palatii mihi habsolutionem tribueret, ut cuntam rebus mea iudicare poteret sola, qualiter mihi placuerit. pro eo quod ipse misericordissimus princeps legem ipsam rememorans, sicut scriptum est, ut femina que parentes non habuerit, ut in mundium palatiu subiacerent, et hac sercituum urso notario cartula eginde scribere demandavit. quo ita factum est, ego superius dictus drogo gastaldus convocavi erga me alios idoneis hominibus, et sicut mihi hab ipsa gloriosa potestatem commissum est, prenominate teoperge habsolutionem dedimus omnis rebus substantiam suam sola iudicandum, qualiter illa voluerit. et nunc autem ego nominata teoperga habsolutionem habcepta, pro salute anime mee et ipsius viri mei et prenominati filio nostro per hanc cartula hoptulit in monasterio sancti magimi, quem domnus waiferius princeps a noba construgit fundamine intus hanc nobam salernitanam civitatem hubi nunc modo angelus presbiter et abbas regimen tenere bidentur, tota et integram ipsa terra de locum felline, qui fuit sortionem predicti adelprandi filio meus et mihi per cartula a subcepto launegild hab ipso filio meus donatum est; in ea rationem, ut dum ego que supra nominata teoperga ebigero, predicta terra in mea sint potestatem tantum ad frugiandum nomine; et post igitur meum hobitum predicta terra cum finis et vie sue trasactibus nomine hebeniat in potestatem ipsius hecclesie ad securiter habendum et possidendum eius rectoribus, et faciendum quod voluerit habsque omnis requisitionem de meis heredibus aud cuiuslibet requisitionem vel contradictionem igitur per hanc cartula in prefato monasterio offero omnis quartam meam, quas mihi legibus pertinet

1) Nuptiavit, eodem sensu ac in ius vocavit, vel citavit.

p.126

haberet de rebus substantiam qui fuit ipsius viri mei, in ea rationem, ut dum ego ebixero omnia mee sint potestatem de ipsa quarta faciendum quod mihi placuerit; et si illos binditura habuero, et ille abbas qui preordinatus fuerit in prefato monasterio, mihi esinde dederit iusto pretium quo baluerit, tunc hab illo dies per ista cartula omnis quartam meam predicta sancta ecclesia securiter habeas, et d illo abbas vel custos ipsius ecclesie; quando eos bindituro habuerit, at eos scire focero et esinao mihi pretium daro noluerit, sicut supra dictum est, tunc in integrum ipsa quarta in mea sint potestatem faciendum quod voluero; et si ego hab hoc seculo sic fuero defuncta, ut ipsa quarta per me non fuerit benumdata in predicta sancta ecclesia, in integrum hebeniat securiter habendum et possidendum nomine pro meis salutis anime eam vero rationem hobligo heredes mea, ut si de hec, que superius legitur, quod iudicavit, et eos remobere aud retornare quesierit, in compositionem fiant obligati ad conponendum in ipsa supradicta ecclesia centum solidos, et securiter omni tempore ipso sivi habeas ipsa ecclesia, simulque et ipsa cartula, quas ipse adelprandus filio meus de ipsa terra de felline mihi hemmissam habuit, a presentis ipsa in defensionem ad habendum dedit ipsius angeli abbatis, ut omni tempore ipsa habeas supradicta sancta ecclesia pro defensandum sivi.ipsa terra, et hubi necesse fuerit adelperge filie mee et ad eius heredes, ipsa cartula semper ei ostendatis pro defensandum sivi ipsa casa de intus nobam salernitanam civitatem, quas ipse filio meus mihi datum habuit et ego ipsas datum habeo ipsius adelperge filie mee: simulque et ipsa quarta mea in supradicta rationem tivi nominato angeli abbati in defensionem ad habendum dedit, et hanc cartula ut supra firme permanead. quam te ursus notarius scribere rogavimus. actum salerno.

  • + ego qui supra drogo me subscripsi

  • + ego radoaldo me subscripsi

  • + ego dauferi me subscripsi

  • + ego rodelgardus me subscripsi

  • +ego rodericus filio gentili.

XCIX. A. D. 884.                                                              

+ In nomine domini octabo anno principatu domni nostri waimari, mense aprelis secunda indictione. Ideo que ego audipertus filius quondam adelperti bona mea bolumtate bindo tibi

p.127

adelmanni diacono filio adelprandi quattuor pettie de terra mea cum arbustu bitatu et alia pomifera sua, quod abeo in finibus nocerina quod abeo da walpertus sociro meo filio boniperti; prima pettia qui dicitur agella habentes finis, de uno latu fine terra adelprandi, et de uno capu fine ipso pratu domnicu, et de alio latu fine ipsius adelprandi, et de alio capu fine terra qui fuit lupi; et secunda pettia ibidem habet finis, de uno latu angelberti presbiteri, qui fuit de genitore suo, et de uno cupu fine qui fuit ipsius lupi, et de alio latu fine ipsa predicta terra suprascripti adelprandi, et de alio capu fine terra qui fuit iohanni filii lupi; tertia pettia qui dicitur ad puteum regente habentes finis, de uno latu fine terra qui fuit tauselperti, et de uno capu similiter, et de alio latu fine terra qui fuit suprascripti iohanni, et de alio capu fine terra qui fuit teodi; quarta pettia ibidem ad puteum regente habet finis, de uno latu fine terra suprascripti adelprandi, et de uno capu fine terra de heredes maioni gastaldi, et de alio latu fine terra qui fuit adelmari filii adelperti, et de alio capu fine qui fuit suprascripti teodi et in ipsu latu da fine suprascripti adelprandi peresset in terra suprascripti iohanni. infra ista predicta clausuria, sicut finis posite sunt, et ubicumque per alia loca abuero de predicto walpertus sociro meo, sibe in monte quam etiam et in plano cultum vel incultum, unde nec mihi qui supra binditori neque ad alius hominem nihil reserbavit portione, set totum in integrum et a funditus tibi qui supra emtori meo bindo ad possidendum amodo et semper tu et heredibus tuis vel in omnibus faciendum quod bolueritis. unde pro ipsa mea binditione recepit a te qui supra solidos quinque aba duodecim dinarii nobi per solidum moneta salernitana: finitum abeo totum pretium, eam ratione obligo me qui supra audipertus et meisque colligo heredibus tibi qui supra adelmanni diacono et ad tuis heredibus, ut ipsa nostra binditio in integrum nos vobis ab omnis homines inantistare et defendere promittimus. et qui sit minime inantistare non potuerimus, aut per nos ipsi per quolibet ingenio retornare quesierimus, primis omnibus questio nostra exinde esset tacita et bacua, et dupplo supradicto pretium nos vobis conponere spondimus; et insuper quod remelioratum fuerit, sub estimatione pretium nos vobis restituare placitamus et de colludio nos vobis iuremus. et iterum ipsa monimen qui exinde pertenuit, ipsa vobis in defensione dedit, in tale vero ratione, ut quando nobis aut ad nostris heredibus necesse fuerit pro nostra et vestra defensione, ipsa nobis adpresentatis et semper in vestra et de vestris heredibus permaneat potestate ad abendum omni tempore talis bigore et potestate, quale nos ipso abere aut contendere debuerimus, in omnibus in vestra permaneat potestate. et hoc insuper wadia tibi dedit et ego ipse mihi mediator exibit hec omnia, qualiter superius legitur, vobis conplendum; et si aliquid inde retornare vel commobere temtaberimus et omnia cuncta, que superius adnexum est, vobis aut ad vestris heredibus non conpleberimus, antiposuit adque obligavit me abeatis

p.128

prindere et districtum manibus me ante iudice portatis quatenus, ut ipso  vobis percumpleamus; et si de presam aut de ligamen vobis ut ad vestris heredibus aut ad misso vestro intentione preposuerimus, quale iustitia nos a bos querimus exigere, alia tale iu titia nos vobis prosolbamus, et de questio  nostra exinde taciti t bacui maneamus omni tempore, et insuper biginti solidi nos vobis conponere spondimus, et ipso vobis perconpleamus et han cartula ut supra sit firme. et te ramipertus notarius scribere rogavit. actu noceria in atreo sancte marie, mense indictione feliciter.

  • + ego wisenolfu teste subscripsi

  • + ego richardu teste subscripsi

  • + ego nandipertu teste subscripsi

  • + ego petrus teste subscripsi

  • + ego radelgrimo teste subscripsi

  • + ego lioprando filio persi teste subs

  • + ego godelperto teste subscripsi,

C. A. D. 884.                                                              

+ In nomine domini octavo anno principatus domni nostri waimarii glorioso princeps, mense nobember tertia indictione.memoratorium factum a me maghenolfus presbiter filius granati, eo quod ante subscribti testes per largietate et absolutione domni maiuni presbiteri et abbati ecclesie sancti maximi, una nobis adesse petrus comes qui est unum de dominii et adbocatorem predicte ecclesie, ad pastenandum tradidimus abellanietum maraldi de locum muntoru filio amati una pecia de terra cum castaneis, quod ego in beneficium teneo a pars ipsius ecclesie in locum muntoru ubi cirione dicitur, per ec finis et mensurie: de omni parte fine predicte ecclesie, latitudo est in uno capite quod est a pars meridie passi biginti octo, longitudo est de uno latere quod est ab oriente passi septuaginta duo, de super capite latitudo passi biginti sex, de alio latere longitudo passi septuaginta octo, totum ad iusto passu homini mensuratum. hec vero rebus per iamdicte finis et mensurie tota et inclita cum omnia intro se abentibus et cum vice de via sua inclitum illut ei tradidimus tali hordine, ut amodo et usque decem anni completi sue potestatis eos tenere et dominare, et omnis sue utilitatis ibidem facere ille et eius eredes et homines, quod illis ibidem

p.129

miserint, et ipsis castaneis inde abscidere et clusamen exinde facere in ipsa rebus; et si aliquit laborem de ipsa lingna fecerint, tertiam pars ipsa lingna da laborem nobis dare dolata1), et due sortis sibi abeant, et usque dum parutus fuerit, ut de ipsis castaneis ibidem abuerit, illis eos colligere et tertiam parte ipse castanee secche nobis vel ad pars ipsius ecclesie dare, et tota ipsa terra pastenare abellanietum iusta rationem, sicut meruerit. et amodo et usque ipsi decem anni completi aberent illis tota ipsa rebus pastenata et operata et cultata de super et de subter, sicut de tantos apnos locus ipse meruerit ut vene pareat laboratum et cultatum et surtum, et clusum illut abeant; et da ipsi decem anni in antea omni tempore, dum illis vel suis eredibus illut tenere et laborare boluerint, sue potestatis illut tenere et omnis sue utilitatis iusta rationem ibidem facere, et clusum et salbum illut abere, et temporibus suis illut laborare et studiare, sicut locus ipse meruerit ut proficiant et non dispereant; et quante abellane amodo et in antea, usque dum illis eos tenuerint, exinde exierint, tertiam partem ipse abellane secche nobis deant ibique, et due sortis illis sivi abeant. et per tempore quando meruerint et dirigerimus ibidem missum nostrum, seu si ego ibidem perrexerimus, illis nobis notrire, usque dum ibidem steterimus pro ipsa nostra sortione recipiendum secundum eorum fuerit possivilitatem, et de quod ibidem seminaverint, deant exinde nobis terraticum secundum consuetudinem de ipso locum. et da quale tempore da ipso constitutum in antea illis ipsa rebus tenere et laborare noluerint, remittant illut ad potestatem ipsius ecclesie laboratum, quale illo tempore meruerit esse, et liceat illis inde exire cum omnis sua causa et irent ubi boluerint sine cuiuscumque contrarietate vel requisitione; et si de anc terra salernitana exierint pro quacumque causa, expectemus illis usque tres anni, et si infra ipsi tres anni redierint et boluerint illut tenere in suprascripto hordine, totum illut redeant ad eorum potestate ad tenendum et laborandum, sicut dictum est, et si noluerit illut recolligere, liceat pars ipsius ecclesie eos dare cui boluerint. Unde pro omnia suprascripta michi vel ad pars iamdicte ecclesie adimplendum, per vona combenientia guadia michi ipse maraldus dedit et mediatore michi posuit seipsum; et per ipsa guadia obligavit se et suos eredes, ut si aliquit de omnia suprascripta contradixerit et, sicut dictum est, taliter non adimpleverit, componere nobis vel ad pars iamdicte ecclesie triginta auri solidos constantinianos, et apposuit se ad pigneran dum omnis causam suam, quod est legitimo et inlegitimo. tamen ipse maraldus posuit mediatore seipsum et riso filio nandi de sanctu quirico, et ad ipso tempore qui, sicut diximus, da predicto constitutum in antea illis ipsa rebus tenere et laborare noluerint, remittant illut ad potestatem predicte ecclesie clusum et laboratum, quale illo tempore meruerit esse, et ipse riso apposuit

1) Dolata, a dola pars vel portio.

p.130

se nobis ad pignerandum omnis causam suam legitimo et inlegitimo. et unc brebem scribsi ego dauferius notarius qui interfui.

  • + ego ursu

  • + ego iaquintus.

CI. A.D.886                                                              

+ In nomine domini dei salvatoris ihesu cristi. Concessimus nos vir gloriosissimus waimarius dei prebidentia langobardorum gentis princeps per postulationem domne landelaiche matris mee in ecclesia sancti maximi, quod domnus waiferius princeps pater meus intus hec cibitate salerno a nobo construxit fundamine, integram rebus benenati et ademari cum omnia illorum pertinentia, ubique exinde fuerit inbentus, eo quod sine heredes mortui sunt et sacri nostri palatii pertinet de loco supter ipsa fistula, ubi propio puteo regente bocatur nucerina fines et pertinet de acto salernitano; in ea bidelicet ratione, ut ammodo et deinceps per hoc nostrum roboreum preceptum cungta ea, que supra legitur, in eadem sanctam sedem permaneat eius rectoribus dominandum in perpetuum, et a nullo ex nostris iudicibus, idest comitibus, gastaldeis, bel a quibuscumque agentibus numquam abeat aliquam requisitionem, sed perpetui tempore in supradicta sancta ecclesia permaneat. Quod vero preceptum concessionis ex iussione suprascripte potestati scripsit ego () dausdedi notarius. Actum salerno decimo anno mense magius quarta indictione feliciter.

CII. A. D. 890.                                                              

+ In nomine domini quartodecimo anno domni waimari principi et patricii, mense martius octaba indictione. ideo que ego benedictus gastaldus filius attioni per anc cartula bindedit tibi

 (+) Locus sigilli ectypi, quod inspicitur in facsimili diplomatis eiusdem principis sub anno 899.

p.131

iohanni presbiteri et abbati filio iohanni ipsa res, qui fuit lupi filii boniperti de loco qui dicitur agella ubi clusuria bocatur nucerina fines, quod ego per cartula emtum abeo a suprascripto lupus; itaque, sicut ipsius lupi predicta res pertinentes fuit et sicut per cartula eos ab ipso lupus conparatum abeo, sic funditus tibi illos bindedid possidendum bel faciendum quid bolueritis cum finis et vis suis ibi intrandum, et nulla nobis inde non reserbamus. unde presente recepimus exinde finitum pretium in persona tua aba dominicu filio martini solidi numero biginti ana duodecim dinari per solidum, ea rationem, ut ammodo et semper tu tuisque heredibus suprascripta nostra binditio abeatis et faciatis quid bolueritis; de quibus me repromitto, et heredes meos obligo tibi et tuis heredibus ex ipsa nostra binditione ab omnis homines inantestare et defendere. quid si vobis ipso defendere non potuerimus, aut si nos ipsi eos remobere quesierimus, duplum suprascripto pretium vobis conponere spondimus et questio nostro tacito sid; et insuper quantum aput vos fueri remelioratam, sub estimatione pretiis vobis restituamus; et de conludio secundum legem vobis iuremus. tali tinore te dausdedi notarius scribere rogabit. actum salerno mense indictione feliciter.

  • + ego qui supra benedictus me subscripsi

  • + ego sichenardus me subscripsi

  • + ego traselpoto filio trasenandi sic sum rogatum 

  • + ego adelgari me subscripsi

  • + ego dauferi me subscripsi

  • + ego qui supra gaido me subscripsi

  • + ego lando

  • +ego rodelgardus me subscripsi

CIII. A.D.892.                                                              

+In nomine domini sexto anno imperii domni leoni et alexandri magni imperatores,mense martio decima indictione. ideo que ego teodemari, qui sum habitator intus castello ariano 1) filius quondam inghelprandi, congrua mea voluntate vendidi tibi ermetanci filio cacconis integra

1) Ariano, in Apulia

p.132

sorte illa ex casis seu terris cum parietibus, quibus esse videtur intus salernitana civitate que fuit quondam lambaiari iudici filio radiperti, quas ipse lambaiari datam habuit quondam gaidenardi soceri mei filius suus naturalis et mihi pertinet de inghelgarda uxore mea filia ipsius gaidenardi: in simul et vendidi tibi ipsius ermetanci integra sorte ipsius lambaiari de ipea molina, quibus fuerunt in flubio sabbati pertinentes eidem lambaiari ex eo radiperto genitore suo et quibus fuerunt edificata in eodem flubio extra hanc beneventam civitatem, ex quibus ipse lambaiari sorte sua eidem soceri mei datam habuit et mihi ex eadem uxore mea pertinet, de qua sorte eiusdem lambaiari de ipsa casa et terra cum parietibus de intus salerno et de ipsa molina de extra hanc beneventanam civitatem de eodem flubio sabbati, qualiter de predicto radiperto genitore suo ei pertinuit, nec mihi prenominati teodemari, nec cuicumque alteri homini nullam quodcumque reservavi amplius; preter tantum inde sceptabo quod tibi non vendidi.....de terra et parietibus de ipsa sua exinde sorte de intus salerno ipse lambaiari datum habuit lambuli.............sorte de ipsis casis et terra cum parietibus de intus salerno de solo solaria de tectum et teguminibus et de omnia exinde pertinentia cum omnem ipsius portionem de eadem molina secus eodem sabbati flubio edificata cum aqueducta et anaita sua et cum inferius superiusque suis tibi nominati ermetanci vendidi possidendum. unde pro hanc eadem mea vinditione presente recepi a te emptore meo finitum pretium unum solidum constantinum scolicatum et unum deithatum ambo bonos, ea ratio, ut amodo et semper tu no minate ermetance et heredes tui eadem mea vinditione in integrum, sicut superius legitur, habere et possidere securo nomine valeatis. unde repromitto ego ipse teodemari, et me meosque heredes colligo tibi nominati ermetanci et ad tuis heredibus eadem mea vinditione vobis ab omnibus hominibus antistare et defendere: si non potuerimus, nichil aliut vobis persolvamus, nisi solummodo ad dei sanctam dei evangelia vobis iurare faciamus dicendo, ut eadem mea vinditione absque omnem colludium vobis defendere voluissemus et non potuissemus: post datum hoc sacramentum, reddamus vobis supradictos duos solidos constantinos bonos, sicut. superius a te accepimus; et quod aput vos eadem mea vinditione remeliorata paruerit, sub estimatione pretii vobis restituamus. nam si ego ipse teodemari aut meos heredes aliquando qualitercumque de supradicta nostra vinditione tecum eodem ermetanco aut cum tuos heredes qualitercumque causaverimus, vel eam remobere quesierirnus, ante omnia modis omnibus exinde questio nostra ad versus vos vacua sint, et duplum supradictum pretium vobis componamus; verumtamen per nos medipsos, si oportuerit, in predicta ratione vobis ad evangelia iuremus, nam non, ut superius dictum est, faciamus inde vobis iuraret. et te accone notario taliter scribere rogavi. actum benevento.

  • + ego qui supra teodemari me subscripsi

p.133

  • + ego wiso filio alloni me subscripsi

  • + ego eroicus me subscripsi

  • + ego rimelgardus filio isengardi test

  • + ego dauferi gastaldus me subscripsi

  • + ego ladipertus me subscripsi

  • + ego maio notarius me subscripsi

  • + ego iohannes filius orseprandi testi

  • + ego truppoaldus filius rodenandi tes

  • + ego iohannes filius benedicti teste subscripsi.

CIV. A. D. 893.                                                              

+ In nomine domini septimo decimo anno principatus domni nostri waimario imperiali patricio et primo anno principatus domni waimario filio eius, mense augustus undecima indictione. ideo que ego petrus filius quondam raudiperti per hanc cartula benumdedit tivi ragimperti clerico filio odelfrid terra mea cum arbusto vitatum et pommifera sua, quas habeo in locum hubi da selberamu dicitur finibus nuceria; qui habet finis de una pars sicut aquara discernit, et de alia pars fine de heredes ermeperti, et de alia pars fine de heredes balerisi, et de alla pars sicut bia dicernit, qui pergit ad sanctum bitum. clauso isto, qualiter finis posite sunt, nec mihi neque ad alius hominibus nichil reserbavimus portionem, set da inferioribus et superioribus cum propie finis et bice de bia sua in integrum tivi qui supra ragimperto clerico benumdedit in omnibus ipso habendum vos et vestris heredibus et faciendum quit volueritis. unde in presentis recepit a te nominatus hemtorem meum pro ista mea bindictionem statutum pretium solidos numerum sexaginta habentes per solidum denarios duodecim monetam salernitanam; finitum est pretium aput nos heam vero ratione, hobligo mee qui supra petrus et meis heredibus tivi nominatus ragimperti et ad estris heredibus, ut eaque mea bindictionem, sicut super legitur, nos vobis hab homnis homines inantestare et defensare promictimus. quit sim menime potuerimus, aud si nos ipsis forsitans per quacumque modis remobere aud retornare quesierimus, ante homnia questio nostra sit bacuum et inanes et dupplo supradicto pretium nos vobis conponere promictimus; et quod aput vos inmelioratus fuerit, subb estimationem pretii nos vobis restaurare promictimuus, et

p.134

de colludio vobis iuremus per dei misteria iusta legem. quod vero tenore sicut te ursum notarium scribere rogavimus. actum nuceria mense indictione suprascripta feliciter.

  • + ego qui supra petrus me subscripsi

  • + ego adelfreda teste subscripsi

  • + ego madelgariu teste subscripsi

  • + ego godelperto teste sum

  • + ego lupu teste subscripsi.

CV. A. D. 894.                                                             

+ In nomine domini octabo decimo anno domni waimari principi et imperialis patricius et secundo anno domni waimari principi filius eius, mense magius duodecima indictione. dum ante nos andreas abbas et electus et castelchis seu lando gastaldeis et iudicibus coniuncti fuisset angelo presbiter et abbas rector ecclesie sancti maximi cum traselpotu adbocatore suo, simul et ibi ante nos benit mulier nomine erchensenda filia ermeperti cum radoaldo, qui vir erat ipsius erchensende, primis ipse angelo abbas cum ipso adbocatore suo dixerunt, ut iam ante hos tempus dedisset ipse ermepertus, qui pater fuerat ipsius ercensende, in manum eidem angeli abbati omnibus rebus substantiis que fuit ursi filii radeprandi de nuceria de loco nobara, quod ipse ursus per scriptum in manum miserat eidem ermeperti patri ipsius ercensende, ut pro anima eius ipso dare ubi ei bene conparueri, quam et ipso scriptum, quomodo ipso ei in manu miserat, ibi ostedit. dum relectum est scripto ille, nos iudicibus interrogabimus ipsa ercensenda et ipso radoaldus qui vir et tutor erat ipsius ercensende, quod exinde respondit ipsa ercensenda pariter cum ipso radoaldo vir et tutore suo manifestaberunt, ut berum esset, qua ipse ermepertus pater eiusdem ercensende omnibus rebus substantiis ipsius ursi in manum dedisset ipsius angeli abbati pro anima ipsius ursi, sicut ipse scripto continebat, ut eis inde orare et orare facere. ego dausdedi notarius ut supra novi et scribsi. actum salerno.

  • + ego qui supra andreas abbas et elect

  • + ego qui supra lando

  • + ego qui supra castelchis me subscripsi.

p.135

CVI. A. D. 894.                                                            

+ In nomine domini octabo decimo anno domni waimari principi et imperialis patricius et secundo anno domni waimari principi fili eius, mense september tertiadecima indictione. dum ante nos petrus et benedictus gastaldei et iudicibus coniuncti fuisset adelgisa filia walcari cum adelfrid filio adelmundi parentes et adbocatore suo, simul cum ipsi benit teodelgardus de nuceria filius (deest nomen), primis ipsa nominata adelgisa cum ipso adelfrid tutore et parentes suos, in cuius mundio subiacebat, dixerunt, ut ipee teodelgardus in birtute conpreensisset ipsa adelgisa et in terra illa iactasset et adulterasset illam, et iam ante os dies inde iudicatum abuisset, ut per testes ipso ei adprobaret; pro ita parata erat ipsa adelgisa et ipse adelfrid tutor eius cum sua testimonia, ut ipso eis adprobaret secundum legem. nos quidem iudicibus interrogabimus ipsum teodelgardum quod exinde respondere, ille dixit: testimonia ista non recipio, eo quod berum est, quia ista adelgisa in birtute conpreensid et in terra iactabit et adulterabit illam. dum nos iudicibus tale eius manifestationem audibimus, iudicabimus, ut secundum legem nongentos solidos ex hac causa componere medietate palatii et medietate ipsius mulieris, adstante ibidem gaidenardus filius petri gastaldei, qui missus erat a pars palatii conpositione ista recipiendum. nos quidem iudicibus diximus eidem teodelgardo, ut daret wadia ipsorum, ut secundum legem nongentos solidos eidem mulieris et ad pars palatii conponere; ille dixit, ut non tanta abere rebus aut substantia, unde se ab ac culpa liberare possat, eo quod pauca rebus se dicebat abere. dum nos iudicibus tale eius audibimus manifestationem et pauca se dicebat abere substantia, de presentis per capillis capitis suis se ipso teodelgardus conprendere fecimus, et in manum ipsius adelgise et adelfrid parenti et tutori sui seu et ipsius gaidenardi, qui missus erat a pars palatii, se tradidid cum omnibus rebus suis pro suprascripta conpositione et pro securitate ipsius ipsorum mulieris et parenti sui, et pro pars palatii unc emisimus iudicatum, quod tibi dausdedi notario scribere demandabimus. actum sacro salernitano palatio feliciter.

  • + ego qui supra petrus me subscripsi

  • + ego qui supra benedictus.

p.136

CVII. A. D. 895                                                             

Huius membranae supradicti anni variis in locis abrasae, vix potest summarium exhiberi»

+ Decimo octavo anno principatus domni waimarii et secundo waimarii eius filii, mense Maio decima tertia Indictione. Iudicium et sententia, qua unam petiam terrae in loco Forino ad ecclesiam Sancti Maximi pertinere definitur. Desunt firmae testium.

CVIII. A. D. 895.                                                             

+ In nomine domini nonodecimo anno principatus domni nostri waimarii principis et imperiali patricius et tertio anno principatus domni waimarii principis filio eius, mense december quartadecima indictione. memoratorium factu a me angelus presbiter et abbas monasterii sancti maximi, de eo quod ante presbiteros et cleros nostri monasterii, quibus subter scripti sunt, venit petrus filius raudiperti et sua vona volumtate querebant introire in prefato nostro monasterio ad monachilem habitum recipiendum super se, et ut in servitium dei in eodem monasterio diebus vite sue commorarent; et ideo priusquam monachilem habitum super se indueret, pro suis salutis anime per virga quod suis manibus tenebat, tradidit mihi de quantum religo fuit 1) ego ei dandum de ipsi quinquaginta solidi de dinarios de ipsam rebus sua, quas ipse unaque cum anghelsenda uxore sua optulit in prefato nostro monasterio, quibus videtur esset in locum qui dicitur ad ipse terme in finibus nuceria; seu et tradidit mihi integra sortionem suam de ipsa bacca et de filia eius quas mecum commune habuit, seu et de binum et omnis movilia quas secum adduxit, ut in mea sit potestatem. tamdium ipse petrus ebixerit illum nutriendum, et post illius obitum pro illius salutis anime de omnia et in omnibus, que superius legitur, in mea sit potestatem omnia exinde faciendum, quot mihi placuerit. et si quis heredes illius noviscum exinde causare aud contrare quesierit, in compositionem ipsi nobis obligavit ad componendum biginti solidos costantinos, et questio illorum adversus nos exinde taciti permaneat.

1) Religo fuit,pro relictum fuit.

p.137

  • + ego walpertus presbiter ita nobi

  • + ego adelghisius presbiter ita nobi

  • + ego lamelfrid presbiter ita nobii

  • + ego bincentius presbiter ita nobit

  • + ego leomari clericus testes subscrip

  • + ego liuttardu clericus ita nobi

  • + ego odelghisi clericus ita nobi.

CIX. A. D. 897.                                                              

+ In nomine domini vicesimo primo anno principatus domni nostri waimarii imperiali patricio et quinto anno principatus domni waimarii filio eius, mense augustus quintadecima indictione. ideo que ego mulier nomine ametruda religiosa femina quum declarata suum a supradicta potestatem per brebem sigillatum concessum aberet omnia rebus, qui fuit radelchis filio meus qui sine heredibus defunctus est, et in eodem brebem mihi concessam et data est absolutionem, ut me sola licere exinde facere vel iudicare quod mihi placuerit; modo quidem dum congruum est mihi ipsos bindere, sic itaque benit in presentiam castelchis gastaldi et iudici et omnia ei nuptiavit et brebem illut sigillatum, qualiter mihi data est absolutionem, eius presentiis et quoram subscripto notario ostedit et relectus est, et taliter continebat. et nunc autem ego que supra nominata ametruda, qualiter a superiis domnus noster mihi concessum est et datam est absolutionem, ut sola me exinde liceret faceret quod voluerimus, in presentia supradicti iudici meam vona et utilis dedeclaravit esset volumtas, per hanc videlicet cartulam benumdedit tivi iohanni presbiteri, qui sint commorantem intus civitatem salernitanam, omnia et in omnibus rebus substantiam qui fuit ipsius filii mei, quas et ipse filio meus per duo scriptionis cartule hemtum abuit da lopenandus filio polcari et da rodelenda filia rodelaupi, que est rebus ipsa in locum qui dicitur mitilianu ubi propio priatum vocatur, idest territorie, arbusta, pommiferis et infructiferis suis, ubicumque vel quomodocumque de rebus ipsa inbentus fuerit, cum inferius superiusque suis, cum propie finis et biebus suis et usus aquarum. et cum omnia intro se abentibus totum in integrum eos tivi nominato iohanni presbitero benumdedit; unde nec mihi nec cuilibet hominibus nichil restitit nec dicimus remanere sortiones, set, ut dictum est, trasactibus

p.138

nomine eos tivi benumdedit in omnibus ipso abendum, dominandum, possidendum et faciendum quit volueritis. et unde pro stavilisscendam hec nostra bindictio, in presentis recepit a te nominatus hemtorem meum statutum pretium, idest solidorum numerum decem de dinarios monetam salernitanam abentes per solidum denarios duodecim; finitum vero pretium aput nos eam vero rationem, ut a presentis dies et in perpetuis temporibus predicta nostra bindictionem tu predictus iohannes presbiter quam et tuis heredibus in omnibus possideatis et faciatis quem vellet volueris. de quibus me repromicto et hobligo heredes mea vobis qui supra iohannis presbiteri quam et ad tuis heredibus, ut eaque nostra bindictio, ut dudum prelegitur, nos vobis ab omnis homines inantestare et defensare promictimus. quit sim minime potuerimus, vel si nos ipsis forsitans per quavis modis remobere aud retornare quesierimus, ante omnia questio nostra sit bacuum et inanes et duplum supradicto pretium vobis conponere promictimus; et quod aput vos fuerit inmelioratum vel factum edificium, subb estimationem pretii vobis restituamus, et de colludio autem legibus vobis iuremus per dei misteria. simulque et ipse duo cartule, qualiter ipse filio meus illos hemtum abuit, ipse vobis in defensionem ad semper abendum vobis dedit pro vestra securitatem, et ut rebus ipsa cum eis vobis defensetis sicut continunt, et hanc cartula bindictionis ut supra firme permaneat. quod te ursus notarius ut scribere rogavimus. actum salerno mense indictione suprascripta feliciter.

  • + ego qui supra castelchis me subscrip

  • + ego nantari me subscripsi

  • + ego petrus testes

  • + ego cusso teste

  • + ego ademari me subscripsi.

CX. A. D. 898.                                                              

+ In nomine domini septimo anno imperii domni lamberti imperatoris augusti et secundo anno principatus domni nostri radeichis, mense octubrio secunda indictione. ideo que ego adeichis filius cuiusdam radechis qui fuit stolesamtio 1), declaro me de eodem genitore meo per successionem

1) Stolesamtio, idem ac Stolsaiz ac Holizaz, Magistratus, qui loco Principis iudiciis praeerat.

p.139

pertinentem haberem terras infra civitatem salernitanam in quibus aliquando casas fuit edificatas, nunc autem ego qui supra adelchis inspiratione dei compulsus pro mee redemtionis anime tradidi in ecclesia sancti maximi.......................... civitate salernitana, ubi nunc deo annuante angelus abbas preesse videtur, integras eadem terras meas, que habeo infra eadem salernitanam civitatem iuxta platea maiore que pergit ad portam.........et propinquo casam que fuit gaidonis barbani mei in quibus, ut dixi, ali quando case fuerunt edificate, tam quod ibi ex eo genitore meo michi habere pertinuit et quod meo nomine vel alitercumque habere pertinet, in integrum talem terras in eadem ecclesia sancti maximi cum inferius superiusque suis optuli possidendum, ea ratione, ut amodo et semper iuris prephate ecclesie et eius rectoribus predicte terre de eadem cintate salernitana, sicut disimus, habere et possidere securo nomine liceat; et quit quid inde agere seu iudicare volueris, modis omnibus eorum sit potestatis sine mea qui supra adelchis vel de meis heredibus aut cuiuscumque requisitionem. et repromitto ego qui supra adelchis et meis obligo heredibus in eadem ecclesia sancti maximi et ad eius rectoribus eadem terras, sicut prelegitur, de quantas ego et predictus genitor meus infra eadem civitatem salernitanam, ubi iamdicte case abuimus edificate, tenuimus et dominavimus, ab omnibus hominibus inantistare et defendere, qualiter voluerimus aut potuerimus. quam te adelgardo notario scribere rogavi. actum benevento feliciter.

  • + ego adericus filius tufani testis

  • + ego qui supra adelchis me subscripsi

  • + ego wiso filius alloni me subscripsi

  • + ego gentile filio leoni teste

  • + ego radelchisi filius leoni teste su

  • + ego ursu filio pelprandi me subscrip

  • + ego nanticu filio tuntuli teste subscripsi.

CXI. A. D. 899.                                                              

+ In nomine domini dei salbatori ihesu cristi. declaro ego wuaimarius princeps et imperialis patricius, quia concessum est mihi a sanctissimis et piissimis imperatoribus leone et alexandro per berbum et firmissimum preceptum bulla aurea sigillatum integram sortem

p.140

benebentane probincie, sicut divisum est inter sichenolfum et radelchisum principem, ut liceret me exinde facere omnia, quod voluero, sicut antecessores mei omnes principes fecerunt. proinde concessimus in ecclesia beatissimi maximi pro nostre salutis anime, quem domnus waiferius princeps pater meus a nobo fundamine construxit intus hanc nobam civitatem salernitanam, hunc serbum sacri nostri palatii lupus filius ragimperti cum uxore sua, et filiis, filiabus, nuris et nepotibus suis, cum omnibus rebus substantia illorum, movile adque immovile, et cum omnibus illorum pertinentiis, pro quo ipse lupus cum saracenis ambulavit et pactuotes fuit, quando ipse storus super hanc predictam civitatem resedit, et proinde supradictum lupus concessimus in predicta sancta ecclesia cum uxore sua et filiis, filiabus, nuris et nepotibus suis, sicut supradictum est, pro eo quod postquam nobis culpatus fuit, postea autem ipsa eiusdem mulier super annum spatium ipsum lupum abuit birum et ipsi filiis, filiabus et nepotibus suis postea genuerunt, et iusta legem ad sacrum nostrum palatium perbenerunt potestatem, cum omnibus rebus substantiis suis movile adque inmovile cum omnibus suis pertinentiis in supradicta sancta ecclesia concessimus securiter abendum et constituimus, ut nullus basilico, nec stratigo, nec protospatarius aud spatarius, candidatus, aud spatarius, aud gastaldeus, aud sculdais, aud qualiscumque alius reipublice hactionarius, vel qualiscumque alius serbus sanctorum imperatorum habeant potestatem in illos, vel in eorum rebus qualemcumque angariam, vel dationem exigendum, set ipsa iamdicta sancta ecclesia omni tempore securiter illos possideant, sicut illorum sanctum berbum continet, quem nobis concesserunt, ut omnes homines nostri licerent suos dominare serbos cum omnibus rebus substantiis suis vel aldionibus, ut omnes residerent subtus ficum suam 1) habsque omni contradictione sancti imperii nostri. iterum volumus, ut si rector suprascripte ecclesie illos vel illorum rebus substraere voluerit de potestate iamdicte ecclesie, rebertantur in potestatem de heredibus nostris, sicut per illorum suprascripte potestatis nobis concessum est, et ab illo tempore, quo ipse lupus pactuotes fuit et ad potestatem nostri palatii perbenit cum omnibus rebus substantie illorum et usque modo cum omnia illorum pertinentiam, sic in integrum in prefata sancta ecclesia concessimus, sicut supradictum est, ad securiter abendum. Quod bero preceptum concessionis ex iussione suprascripte potestatis (+) scripsit ego ursus notarius. actum salerno de anno vicesimo tertio, et de anno septimo principatus domni waimarii principis filio meus, de mense augustus secunda indictio 2).

1) Residerent subtus ficum suam:proverbialis formula loquendi,ad erum abundantiam significandam.
(+) Locus sigilli cerei.
2) Vide fac-simile characteris et sigilli in fine vol:

spektrum.GIF (657 Byte)

p.141-p.160