spektrum.GIF (657 Byte)

Texts

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History

spektrum.GIF (657 Byte)

Codex cavensis diplomaticus Volume I

Einleitung p.1-p.20 p.21-p.40 p.41-p.60 p.61-p.80 p.81-p.100 p.101-p.120 p.121-p.140 p.141-p.160 p.161-p.180 p.181-p.200 p.201-p.220 p.221-p.240 p.241-p.260 p.261-p.270

LXXVIII. A.D.874 LXXIX. A.D.875 LXXX. A.D.875 LXXXI. A.D.877 LXXXII. A.D.878 LXXXIII. A.D.880  
LXXXIV. A.D.880  LXXXV. A.D.881 LXXXVI. A.D.882 LXXXVII. A.D.882 LXXXVIII. A.D.882 LXXXIX. A.D.882  
XC. A.D.882
XCI. A.D.882 XCII. A.D.882 XCIII. A.D.882 XCIV. A.D.882
spektrum.GIF (657 Byte)

p.101

exinde causaberit, quinquaginta solidos nobis conponere ipsi obligabit, et in anteam questio eorum adbersus nos tacito et bacuo manere.

  • + ego benedictus sculdais ita nobis

  • + ego lichardo filio leoni ita nobis

  • + ego spendeo filio petri teste

  • + ego godelpertus presbiter.

LXXVIII. A. D. 874.

+ In nomine domini dei salbatori Ihesu cristi vicesimo sexto anno Inperii domno luduvvico Inperator augustus, mense Iunius septima Indictione. Ideo que ego magenandus filius quondam ilderici, que sunt Commanentem in misscanu finibus rotense, vona etenim mea volumtatem venumdedit tibi domno waiferio principis, hoc est terra Cum Castanietum et insitetum, quem abeo in supradicto locum ubi propio ad ententia vocatur, quem ego hemtum abeo da wiselperga filia rodenandi et regemprando vir eius; que abet finis de uno latu et uno Capite fine tua que domni waiferi, et de alio latu fine ademari et audefusi germani, sicut termiti ficti sunt, et de alio Capite fine de heredes ropprandi et perexientem in fine de heredes pergoaldi et sancte marie, sicut termiti ficti sunt. clauso isto per desingnate finis totum in integrum Cum inferiis superiusque suis et bice de bia sua tivi qui supra domni waiferii vindedimus possidendum, unde nobis qui supra vinditoris noque ad nullum hominem exinde reserbavit portionem, sed totum tivi qui supra vindimus. unde a presentis reCepimus pro hoc vindictionem ab a walpertus bassallo vester in persona tuaque domno waiferio sex trimissi ex dinari ana sidecim dinarios per trimisse; finitum est eam vero rationem, ut amodo et semper abeatis et possideatis ista nostra vindictionem tam vos qui supra domno waiferio et vestris heredibus. de quibus obligamus nos qui supra magenandus vinditor et meusque colligo heredes tivi qui supra domno waiferio et ad vestris heredibus, ut ista nostra vindictionem nos vobis ab omnibus hominibus inamtestare et defensare promittimus. quid si menime potuerimus, vel si nos ipse forsitans pro quolivet modis removere aut retornare quesierimus, ante omnia questio nostra sid baCuum et inanis et duplum suprascriptum pretium nos vobis Componere promittimus, et de quod aput vos fuerit remelioratum, subb estimationem pretii restituamus vobis, de colludio vobis legibus iuremus per dei misteria. quod vero tenore sicut te teodericus notarius scribere rogavi. Actum salerno.

p.102

  •   + ego qui supra maienando me subscripsi

  • + ego sichardus me subscripsi

  • + ego petrus teste sum

  • + ego rodelgrimus me subscripsi

  • + ego rodelgardus filius rodelgrimi teste sum

  • + ego kaidelradus teste sum

  • + ego trasenandus filius trasenandi me subscripsi

  • + ego grimoaldu teste sum.

LXXIX. A. D. 875.                                                                 

+ quintudecimo hanno principatus domni guaiferii, decimo die stante mense aprilis die dominica decima 1) indictione. memoratorium factu a nos bonipertu filio domnerissi, quam et ego lupo filio parduli, et ermemari filio ninnuli, et boni filio secundi, et mauro et leo filii selberami, eo cod ante ermepertu et maio becedomini de nuceria et alii testibus, qui subter scripti sunt, condonabet nobis merola monasticha femina una cum marino filio suo, qui fuet filius aoderissi, ipsam sacramentam, cod nos queset 2) dicenda, qua 3) nos aberemus terre eius celate: unde nos iurare abbemus qua amplius exinde non tenemus, nisi quantum per cartule exinde ipsam sacramentam in integrum et omnia quit nos ipsa merola et marino quedere potuet, sibe de terre sibe de quacumque causa nos suprascripti quedere potuerunt de ante os diem usque nunc die, in integrum nobis ipsa sacramenta vel omnem suam questionem condonaberunt. unde pro hanc tota eorum condonationem in presentes fecimus launegild manizzi 4) nuscini pario uno, cod fuet factum in noceria in corte sancte marie. et hunc brebem scripsi ego barbatus notarius  et interfui.

  •   + ego ermepertu interfui

  •   + ego maio filio probati teste subscripsi

1) Indictio huius chartae erronea: lege octava.
2) Queset et infra quedere a querere, ante iudicem citare, in ius vocare.
3) Qua, pro quia.
4) Manizzi, vernacula vox, vel manicii, ut in Charta XLV.

p.103

  • + ego dacuperto teste subscripsi

  • + ego leoperto filio leoni notarii me teste subscripsi

  • + ego rapperto ita nobis

  • + ego walfreda teste subscripsi

  • + ego autecari me teste subscripsi.

LXXX. A. D. 875.                                                                

+ In nomine domini quintodecimo anno principatus domni nostri waiferi, mense september nona indictione. ideo que radiperto filio iohanni per anc cartula vicariavit tivi leoni filio gaidiperti terras cum arbustu bitatum, quem abeo in locum corolanu1), qui abet finis ipsa terra de uno latu fine mea, et de alio latu fine tua, et de super capite fine ursi filii erchemperti, et de subto capite fine via. infra finis in integrum tivi qui supra vicariavit in omnibus aviendu et faciendum quit boluerit; unde in presente recepi a te qui supra leone terras tua, que est in ipso locum, et uno solido besantio: per alia cartula fenitu est ea rationem, ut amodo et semper abere et possidere baleatis tam bos quam et tuis eredibus. unde quibus mee repromicto et meis eredibus colligo tivi et ad tuis eredibus exdicta mea vicariatione ab omnis omines inantistare et defendere promictimus. quit si menime inantistare aut defendere non potuerimus, aut si per nos ipsi forsitans per quolibet ingenium retornare quesirimus, ferquidam terra et simile in eodem locum nos bobis conponere spondimus; et insuper quantu aput bos inmelioratu paruerit, sub estimationem pretiis nos bobis restituemus et de colludio autem secundum lege nos bobis iuremus. unde te poterico notario tali tinore scribere rogavi. actum salerno mense indictione.

  • + ego radegari teste subscripsi

  • + ego ademari teste

  • + ego costantinus

  • + ego sichelpertus testis sum

  • + ego mauro testes sum

  • + ego rampertus notarius teste

1) Corolanu, finibus Salerni.

p.104

  • + ego sadi teste subscripsi

  • + ego telgrimu

  • + ego warneprando testis sum.

LXXXI. A. D. 877.                                                              

+ In nomine domini septimodecimo anno principatu domni nostri waiferi et primo anno domni nostri waimario magni principibus, mense nobember undecima indictione. ideo que ego radoaldus filius leopardi dono adque per an cartulam confirmo tibi ursi filio truppoli terra mea cum bineam, cot abeo in castelione 1) ubi propio ad palumbulu bocatur; que abet finis de unam pars fine mea qui supra donatoris, de aliam pars fine walperti germanis meo, de supto pede fine tua qui supra ursi, cot tu pro ipsa hoptaba sadi germanus meo abuisti, de super capite fine cumunaliam, como ipse pestellum 2) decernit. infra iste suprascripte finis est in latitudine in capite per mensuriam et in metio locum et in pede in latitudine passu uno ad passu iusto homine mensuratu. infra suprascripte finis et como mensuriam dicernit, totum in integrum ipso tibi qui supra ursi donabimus in omnibus ad possidendum et faciendum cot bolueritis una cum biam suam. unde pro donum firmandum suscepit da te qui supra ursu launegildum manicios nuscini pario uno; fenitum bero mea donatione, ut amodo et semper tu et tuos heredes ipso abere et possidere baleatis. de quibus me repromicto ego qui supra radoaldus donator, et hobligo me et meus heredes tibi qui supra ursi et ad tuos heredes ista mea donatione, sicut superius legitur, ab omnis homine inantistare et defendere promictimus. quit sit menime inantistare potuerimus, aut si nos ipsis forsitans per collibet ingenium retornare quesierimus, questio nostra sit bacuam et ferquidam et simile rebus in eudem loco bobis componere spondimus, quale ista mea donatione in diebus illi baluerit, et de colludio bobis iuremus: iterum et si uxor mea de ista mea donatione bobis exinde tullerit pro ipsa hoptaba sua de suo morgincapu, per istam cartulam et per supsceptum launegildum hobligo te et tuos heredes tollere alio tantum per adpretiatum de ipsa binea meam, qui cum isto coniuntum est, et firme ipso possiatis 3) et an cartulam in suprascripta ratione. et te ioanne notario scribere rogabit. actum salernum mense et indictione suprascripta feliciter.

1) Castelione, pagus in finibus salernitanis.
2) Pestellum, hic accipitur pro palo ligneo ad fines desiignandas.
3) Possiatis, idest possideatis.

p.105

  • + ego sadelprodo me subscripsi

  • + ego wandilperto me subscripsi

  • + ego donedeo me subscripsi

  • + ego nandelhisi me subscripsi.

LXXXII. A. D. 878.                                                                  

+ In nomine domini septimodecimo anno principatus domni nostri waiferi et secundo anno domni waimari principibus, mense aprilis undecima indictione. ideo que ego bincenti presbiter filius benedicti, habitator sum in loco noceria, bindedit tibi angelberti presbitero filio leoni una, petia de terram meam cum arbustu bitatu, quem habeo in predicto loco noceria ubi agella bocatur; habentes finis ipsa terra de uno latu et de uno capu fine bia publica, et de alio latu cum terra tua qui supra hemtori meo coniuntum est, et de alio capu fine terra qui fuit lupi, sicut ipsa carraria decernit tua et de germano tuo. clauso isto, sicut fini posite sunt, unde nec mihi qui supra binditori neque ad alius hominem nihil reserbabit portionem, set totum in integrum tibi qui supra bindedit una cum inferius et superius et cum bice de bia sua ad possidendum. unde pro suprascripta mea binditione de presentes recepit a te hemtorem meum tremissi quinque: finitum habeo totum pretium heam rationem, ut amodo et semper tu qui supra et tuos heredes predicta mea binditione habere et possidere baleatis; de quibus me repromitto ego qui supra bincenti presbiter et meosque heredes hobligo tibi qui supra angelberti presbiteri bel ad tuos heredes, ut ista nostra binditio bobis hab omnis hominem inantestare et defendere spondimus. et quid si non potuerimus, aut si nos ipsi per quolibet ingenio retornare quesierimus, dupplo suprascripto pretium nos bobis conponere spondimus; et insuper quod ista nostra binditio aput bos remelioratum fuerit in quabis parte aut supra factum hedificium, sub estimatione pretii nos bobis restituamus, et de colludio secundum legem nos bobis satisfaciamus, et hanc cartula ut supra sit firma. et te adelmari notario scribere rogabit. actum noceria feliciter.

  • + ego qui supra bincenti presbiter me subscribsi

  • + ego lioprando filio persi teste sum

  • + ego odelmannu filio lioprandi teste subscripsi

  • + ego cumpertus diaconus ita nobis

p.106

  • + ego richardu teste subscripsi

  • + ego andrea filio lupi teste subscripsi.

LXXXIII. A. D. 880.                                                                  

+ In nomine domini nono decimo anno principatu domni nostri waiferius et quarto anno domni waimari principibus, mense februarius tertia decima indictione. Ideo que ego senato filius quondam ragimperti, qui sum habitator in noceria, bindo tibi benenati filio biati terra mea cum arbustu bitatu, quem abeo in loco ad puteum regente proprio agella bocatur; habentes finis de uno latu et de uno capu fine bia publica, et de alio latu et de alio capu fine terra tua qui suprabenenati. infra isto predicto clausum quartam pars una tibi qui supra exinde bindo aut in quomodocumque ibi abere potuero, unde nec mihi qui supra binditori neque ad alius homines nihil reserbavit portione, set totum in integrum cum superiores et inferiores et cum bice de bia sua tibi qui supra emtori meo bindo ad possidendum amodo et semper tu et heredes tuis vel in omnibus faciendum quod bolueritis. unde pro ipsa mea binditione recepit a te qui supra emtore meo solidos quattuor aba 1) duodecim dinarii pro solido ex moneta domni waiferii: finitum abeo totum pretium eam ratione, obligo me qui supra senato et meisque colligo heredes tibi qui supra benenati vel ad tuis heredibus, ut ipsa nostra binditio nos vobis ab omnis homines inantistare et defendere promittimus. et qui sit minime inantistare non potuerimus, aut per nos ipsi per quolibet ingenio retornare quesierimus, antiposuit tibi qui supra emtori meo, ut licentia abeatis introire in dupplo in ipsa terra mea cum arbustu bitatu, qui dicitur de gaugipertu qui coniunctum est cum ipsa curte et terra tua qui supra emtori, per mensura aut per adpretiatum ipso inde tollite et securiter ipso possideatis, et de colludio vobis iuremus. et te ramipertus notarius scribere rogavit. actu tostatiu in ipsu mercatu mense indictione feliciter.

  • +ego qui supra senato me subscripsi

  • + ego maio teste subscripsi

  • + ego adelpertus testes sum

1) Aba seu ana pro unaquaque vel unoquoque: sensus est, solidos quattuor, quorum quisque computatur pro duodecim denariis ex moneta Guaiferii.

p.107

  • + ego alerisi teste subscripsi

  • + ego iohanne teste subscripsi

  • + ego tassilo teste subscripsi

  • + ego acipertus teste subscripsi

  • + ego grimo teste subscripsi.

LXXXIV. A. D. 880.                                                                  

+ In nomine domini quarto anno principatu domni nostri waimarii, mense augustu tertia decima indictione. ideo que ego odelbertus filius......qui sum habitator in noceria bindo tibi angelperti......integram ipsa quartam mea portione, quod ego emtu abeo da lupelghisa qui est uxor walperti filii boniperti, de terra ipsa campense qui dicitur ad torcle 1), quas supradicte lupelghise exinde pertenuit de suo morgincapu; qui abet finis de una parte terra sancte marie de noceria, et de capite fine terra de heredes ragimperti et adelberti, et de alio latu fine terra adelperti filii idem adelperti, et de alio capite fine bia publica. de isto clausum integram ipsa quartam exinde tibi bindo qui ipsius lupelghise de suprascriptu viro suo pertenuit: in simul bindo tibi ipsa quartam portione de terra cum arbustu bitatu et castanietu uno teniente de ipso metianu, quod tu emtum abuit da suprascriptu walpertus qui exinde pertenuit ipsius lupelghise de ipsa terra de suo morgincapu, et sicut cartula tua contine, quod da ipsu walpertus firmatam abuit de terra ipsa, qui dicitur agella ad ipse placarie ipsa metiana. unde de ipsa quartam portione de iamdicte terre, sicut supra dictum est, nec mihi qui supra binditori neque ad alius homines nihil reserbavit portione, set totum in integrum ipsa quartam exinde tibi qui supra bindo ad possidendum cum bice de bia sua, amodo et semper tu et heredes tuis vel in omnibus faciendum quod bolueritis cum integra ipsa quartam de ipsa lignamen de ipsa casa, quod abuit da ipsu walpertus. unde pro ipsa nostra binditione recepit a te qui supra emtore meo solidi dui aba duodecim dinarii pro solido ex moneta salernitana: finitum abeo totum pretium, eam ratione obligo me qui supra odelbertus et meisque colligo heredes tibi qui supra angelperti presbiteri vel ad tuis heredibus, ut ipsa nostra binditio nos vobis ab omnis homines

1) Torcle intra Nuceriam.

p.108

inantistare et defendere promittimus. et qui sit minime inantistare non potuerimus, aut per nos ipsi per quolibet ingenio retornare quesierimus, dupplo suprascriptu pretium nos vobis conponere spondimus; et insuper quod remelioratum fuerit, sub estimatione pretium nos vobis restituare placitamus et de colludio nos vobis iuremus; et iterum tangimus, ut si uxor mea in troierit in ista mea binditione et quantum vobis exinde tulerit, antiposuit vobis qui supra, ut per ista cartula licentia abeatis vos aut vestris heredibus introire in alia res mea ubi abuerimus, et tollite exinde alio tantum per menura aut per adpretiatum, quantum vobis exinde tulitum fuerit, et sic vobis ipso amodo tradedit adque antiposuit, et han cartula ut supra sit firme. et te ramipertus notarius scribere rogavit.actu noceria mense indictione feliciter.

  • + ego wiselgari teste subscripsi

  • + ego ursu teste subscripsi

  • + ego iohannes teste subscripsi

  • + ego petrus teste subscripsi

  • + ego airisi teste subscripsi

  • + ego lupu teste subscripsi

  • + ego urso teste subscripsi

  • + ego ioanne teste subscripsi

  • + ego godelperto teste subscripsi.

LXXXV. A. D. 881.                                                                  

+ In nomine domini quinto anno principatus domni nostri waimari summo, princeps, mense iunius quartadecima indictione. brebe.....ermenandus filius leoni de priatu, de eo quod ante vonorum hominum que subter scripti sunt, a me qui supra ermenandus ostensum est ipsa cartula donationis que continebat, ut ego donatum adque concessum havere leomperti germano meus integra ipsa curte mea, quem abeo de predictum genitorem meum ubi resedeo in suprascriptum locum priato, ipsa curte cum arboribus et rebus et territorie et cum integre ipse case que ibi posite sunt, in simul et homnes alie rebus et territorie, quem de predicto genitorem meum habeo cum propie finibus et viebus sue et cum homnibus pertinentie sue, sicut dixi, quit quantum de predicto genitore nostro pertinet, totum in integrum cum superius et inferius ei in integrum

p.109

concessisset possidendum, et launegild continebad eodem cartula, ut inde receptum habuisset cappellu fusco 1) uno. et sic continebad ipsa cartula; ut in eam videlicet rationem hec omnia ei concessisset, ut dum ego qui supra ermenandus evixero, in mea siat potestate faciendum quit voluero; et post vero meu obitu, dum vixerit vonesinda uxor mea et lectum meum custodierit, fruens et lavores exinde in integrum de subto et de super in eius sit potestate faciendum quod voluerit: aliut continebat secundum legem de launegild ipsa cartula esset confirmata; scripta est cartula illa per cumpertus notarius in quarto anno principatus domni waiferii de mense octuber tertiadecima ihdictione, et ibi scripti erat manibus suis iohannipertus et spendeo presbiter, seu et ermenandus, et audo presbiter, et forte presbiter, et luperisi presbiter, et ragimpertus diaconus, et liodelgari, et cum ista cartula quod superius legitur, sic ante subscriptorum vonorum hominum qui subter scripti sunt, quod ostensa et relecta fuit et taliter continentem inde, ut in posterum recordetur hoc exemplum relebavit 2). actum salerno. Desunt firmae.

LXXXVI. A. D. 882.                                                                  

+ In nomine domini sexto anno principatus domni waimari principibus, mense februario quintadecima indictione. ideo que ego rodelenda filia rodelaupi uxor fuit polcari filii lupi, declaro eo, quia ipse nominatus polcari vir meus in die coniunctionis adque copulationis nostre secundum ritum et consuetudo gentis nostre langobardorum traditum habuit mihi morgincapum, idest quartam pars ex omnibus rebus substantiis suis; modo bero dum congruum est mihi ipsam quartam meam bindere meamque faciendum utilitatibus, set dum audibit per ecdoctos et sapientissimos omines, ut mulier, quando rebus suas bindere boluit, nam non absconse set faciat notitiam inter duos bel tres parentes suos, et pariter pergeret ante nubiliores omines et omnia illius annuntiaret, ut per eorum absolutionem bindictio illam fiat et quodcumque in isto hordinem de rebus suas cuique dederit, stabilem ordinem debeat permaneret. set dum audibit et conobit per ecdoctos et sapientissimos omines et ego bolo hobserbaret sic, sicut continem lex; sic

1) Cappellu fusco, vulgares voces, quae idem sonant ac pileus subniger.
2) Exemplum relebavit, idest exemplum edidit.

* dovrebbe essere indi...  

p.110

fecit notitiam lupicisi filio lupi et liodorisi filio porici, qui sunt propinquioribus parentis meis, et pariter perressimus in presentiam nandiperti gastaldi et omnia illius adnuntiabit, ut per eius absolutionem liceret mee ipsam quartam meam vindere meamque facieudum utilitatibus, sic interrogabit me que supra mulier, forsitans qua haberet alios pluri propinquos parentes meos qui mihi mundoaldi esseret, aut istam bindictio mecum secundum legem faceret. ego eis dixit, ut aberet duos filios meos, unus predatus esseret a saraceni, alter bero non est ic, quia habitat in nuceria et non poteo illum abere mundoaldus meus esseret aut bindictio ista mecum facere, pro quod non potuit ic beniret pro ista generationes barbaras saracenorum, unde in cibitate ista salernitana circumclusi sumus. dum ipse nominatus nandipertus gastaldus dum bidit et audibit nostram declarationem, pro timore omnipotenti dei et mercedem superius domni nostri et sue anime dedit licentiam ad ipsi parentis meis, ut mundoaldi mei esseret et bindictio ista mecum facere, ut ego bibere possam; sic interrogabit me que supra mulier, si bonam meam esseret bolumtate et ne fortasset quacumque biolentia a quacumque omine ne inde pateret. nos quidem mulier in eius presentia cum predicti parentis meis palam me facio, ut nulla biolentiam a quabis omine patibula sum 1) et propiam meam bonam bolumtatem et secundum legem mihi consentientis ipsi nominati parentis et per notitiam de supradicto gastaldo, sic ego que supra nominata rodelenda unam cum supradicti parentis meis bonam nostram bolumtatem bindedit tibi radelghisi filio radiperti totam integram ipsam quartam meam, quod legibus tollere debeo de rebus substantias ipsius polcari viri mei in locum, que dicitur mitiliano ubi priatu bocatur, cum ipsam quartam meam de ipsam casam et de ipsum palmentum; nam alio mobile in meam reserbo potestatem. unde de ipsam supradictam quartam meam, quod tollere debeo de rebus substantias ipsius viri mei, nec nobis que supra rodelende binditricis nec cuilibet ominibus nichil restetit nec dicimus remaneret sortionem, set totam in integram cum intregre finis et viebus 2) suis et usis aquarias, sicut dixit, tibi qui supra radelghisi bindedit ad possidendum bel faciendum quod bolueritis. unde pro suprascriptam meam binditionem confirmandam, sicut superius legitur, modo presentem recepi a te qui supra radelghisi emtorem meum finitum pretium decem solidos de dinarios nobos figuratos ex moneta salernitana hana duodecim dinari per unusquisque solidos: finitum est eam rationem, ut amodo et semper tu nominatus radelghisi et tuis eredibus ea que prelegitur, abere et possidere baleatis. de quibus me repromicto ego que supra rodelenda binditrices et obligamus nos et nostris eredibus tibi qui supra radelghisi et tuis eredibus isdictam meam binditionem ab omnibus ominibus inantistare et defendere promictemus. quid sit menime inantistare aut defendere

1) Patibula sum, scilicet patior.
2) Viebus vel biebus, idem ac viis.

p.111

bel retornare quesierimus, dubplum suprascriptum pretium nos tibi componere spondimus: et insuper quantum aput bos remelioratu fuerit in quacumque pars, sub extimationis pretii nos bobis restituamus et de colludio bobis secundum legem iuremus, et anc cartulam binditionis ut supra. sicut te inghelprandum notarium scribere rogabit. actum salerno mense et indictione feliciter. signum manum suprascripti binditori qui me scribere rogabit.

  • + ego qui supra nandipertus me subscripsi

  • + ego bestehiso notarius testis sum

  • + ego maurus teste

  • + ego mauro testis subscripsi

  • + ego iohanne filio ursi

  • + ego walperto testes

  • + ego rodegari teste

  • + ego wiselgardus teste subscripsi

  • + ego ragemprandus filius polcari testis sum

  • + ego ursu filio alerisi teste subscripsi

  • + ego wiselmari teste subscripsi

  • + ego cusselgari

  • + ego urso teste subscripsi

  • + ego ercepertus teste subscripsi

  • + ego radelgis.

LXXXVII. A. D. 882.                                                                  

+ In nomine domini sexto almo principatu domni nostris waimari principi, mense martio quintadecima indictione. nos petrus benerabilis episcopus sancte sedis salernitane 1) ecclesie postulavit nos domna landelaicha una cum supradicto domno waimario principe filio suo, ut pro amore omnipotentis dei libertaremus ipsa ecclesia sancti maximi, quod domnus waiferius principes

1) Petrus iste II. nomine, XXVIII. episcopus salernitanae Ecclesiae

p.112

vir et genitor eorum intus hec cibitatem salerno fundavit; et dum non baluimus pleniter absque consensum nostre sancte congregationis eos perficere, sic adbocavimus erga nos rodelgardus gastaldus adbocatorem nostris episcopii, et lupenandus presbiteru et bicedomino nostru, et alios sacerdotes, et lebitas, et cleros, et una cum illis inter nos exinde colloquium habuimus, unde omnibus rectum nobis conparuit causa ista perficiendum, eo quod a nobo fundamine ipse domnus waiferius princeps vir et genitor eorum ipsa ecclesia fundaberat et rebus suas ibi optulerat. Proideo, sicut nobis omnibus rectum conparuit, ita per hunc scriptum concedimus adque confirmamus vobis domne landelaiche, et domno waimario principi, et ad heredibus vestris, ut omni tempore ipsa ecclesia sancti maximi cum ipso abbate, qui per vos et per vestris heredibus ibidem ordinatus fuerit, et omnibus presbiteris et clericis, qui in ipsa ecclesia sancti maximi fuerint, una cum omnibus suis rebus et pertinentiis libera absoluta permaneat, ut nulla condicionem, aut dationem, aut serbitium, aut imperationem, vel excommunicationem, nec nos supradictus petrus episcopus, nec nostris successoribus abeamus ibi in ipsa ecclesia sancti maximi potestatem aliquid faciendum, set amodo et semper libera sit, absoluta cum omnibus presbiteris et clericis, qui in ipsa ecclesia fuerint, absque omnis audientia nostra et de successoribus nostris, et semper in vestra et de heredibus vestris sit potestate, simulque et de ipso abbate qui ibi ordinatus fuerit. et si nos aut nostris successoribus quacumque condicione aut audientia, aut quacumque censu vel serbitium, aut obligatione in ipsa ecclesia imponere boluerimus, et hec omnia, que superius legitur, remobere aut retornare quesierimus. aut si in ipsa ecclesia qualecumque subiugatione aut angaria ponere boluerimus, obligamus nos et successores nostros ad componendum vobis et ad heredibus vestris, et ad ipso abbate qui ibi preordinatus fuerit, mille aureos solidos constantinos et in antea taciti maneamus. tali tinore te dausdedi notarium scribere rogabimus. Actum salerno mense indictione feliciter.

  • + ego qui supra petrus gratia dei episcopus

  • + ego qui supra lupenaudus abba et vicedominus sancte ecclesie salernitane huic libertati consensi et subscripsi

  • + ego andreas abba et electus

  • + ego magelgardus diaconus me subscripsi

  • + ego qui supra adelchisus presbiter me subscripsi

  • + egp qui supra godelpertus presbiter me subscripsi

  • + ego qui supra wisenolfus presbiter me subscripsi

  • + ego qui supra cumpertus subdiaconus  me subscripsi

  • + ego gaido me subscripsi

p.113

  • + ego castelchis me subscripsi

  • + ego qui supra ioannes abbas me subscripsi.

LXXXVIII. A. D. 882.                                                                  

+ In nomine domini sexto anno principatus domni waimari, mense martius quintadecima indictione. Ideo que ego mauru filius quondam ermemari, habitator sum in loco noceria, bindedit tibi angelberti presbiteri et filio leoni una petia de terram meam, que est castanietum et insetetum et cesina uno tenientes, quem habeo in predicto loco noceria et propio agella bocatur: habentes finis de uno latu terra vestra qui supra hemtori meo et de nepote tuo, et de uno capu fine terra leomperti germano tuo et iohannelgari nepote tuo et de alii parentes vestros, et de alio latere fine vestra qui supra hemtori et de nepote vestro, de alio capu de super sicut ipsa bia trabersa dicernit. infra isto redicto clausu, sicut fini posite sunt, medietatem tibi qui supra ipso bindedit, et illa alia medietate mihi qui supra binditori in mea reserbabit potestatem, unde de predicta medietate nec mihi qui supra binditori neque ad alius hominem nihil reserbabit portionem, set tibi qui supra hemtori meo ipsa medietate bindedit una cum inferius et superius et cum bice de bia sua ab possidendum bel in omnibus exinde faciendum quid bolueritis. unde pro suprascripta mea binditione in presentes recepi a te qui supra hemtorem meum solidos numerum quactuor de dinari nobi ex moneta salernitana et aba duodecim dinari per solidum: finitum habeo totum pretium heam rationem, ut amodo et semper tu qui supra et tuos heredes predictam meam binditionem abere et possidere baleatis. de quibus me repromitto ego qui supra mauru et meosque heredes colligo bobis qui supra angelberti presbiteri bel ad bestros heredes, ut istam meam binditionem bobis ab omnis hominem inantestare et defendere spondimus. quid si non potuerimus, aut si nos ipsi per quolibet ingenio retornare quesierimus, duplo suprascripto pretium nos bobis conponere spondimus; et insuper quod ista meam binditio aput bos remelioratum parueri aut super factum edificium, sub estimationem pretii nos bobis restituamus, et de colludio secundum legem nos bobis satisfaciamus. et iterum tangimus adque antiposuimus, ut si uxori mee aut quacumque homo introieri in ista mea binditione et bobis exinde tuleri, et bos et bestros heredes liceat introire in ipsa medietate in ipso loco quod mihi ibi reserbabit, et tollite exinde tantum per adpretiatum, quantum de ista mea binditione bobis tultum fueri et semper ipso habeati per ista

p.114

cartula, et amodo non habeamus potestatem ipsa medietate mea nec bindere neque rationem ubique exinde dare, nisi. quando ego aut meo herede exinde daturo habuerimus, demus ipso brebe aut ad bestro herede ad iusto pretium; et si ad alio hominem in quacumque rationem exinde dederimus de quantum exinde datum parueri, sic ipso habeatis sicut per cartula binditionis, et si non fueriti parati in costitutum ipso a nos emere, postea liceat nos ipso dare cui boluerimus, et han cartula ut supra sit firma. et te adelmari notario scribere rogabi. actum noceria feliciter.

  • + ego wisenolfu teste subscripsi

  • + ego wiselgari teste subscripsi

  • + ego walfreda teste subscripsi

  • + ego radelgrimo teste subscripsi.

LXXXIX. A. D. 882.                                                                  

+ In nomine domini sexto anno principatu domni nostri waimario, mense martius quintadecima indictione. Ideo que ego griseperto filius lupi, pro mercides et salutis anime meis per anc cartula offerbid 1) in ecglesie beatissimi sancti massiimi, qui per domnus waiferius fundatus eset intus ec noba salernitana cibitate, ipsa homnia rebus mea et curte et case que abuimus il locum ubi ad langnu dicitur finibus salernitana: oc sunt territurie cum bineis pomiferis et cum homnibus alis suis arboribus, campis, silbis, culto bel inculto, omnia et in omnibus quidquid pertinentes fuerid in superdicta curte cum inferioribus et superioribus, cum propies finis et bies sues et pascuis et cum usu aquarum, totum in integrum offerbid in suprascripta ecglesias et ad eiusque rectoribus possidendum: preter tantu inde sceptuabimus ipsa sortione nominata petris filis meis, que da me eis legibus tetigerid ebenire, et si forsitans ipse filios meus sine filies aud filies defunctus fuerid et sua sortione non datam reliquerid, tunc et ipso tam similiter ebeniad in potestates suprascripto ecglesie. iterum recordabimus quod, dum mihi dominus deus spatiu vites donaberid, tunc homnia que supra legitur, in mea sid potestates dominandu, laborandum, frugiendum et ipso frugens mihi abendum: eam rationes hobligos me et meis eredibus in suprascripta ecglesia, ut

1) Offerbid, pro offeruit.

p.115

ipsa mea offertiones, que supra continet, ad homnis omine defensare spondimus; et si non potuerimus, aud si nos ipsi per quabis ingeniu retornare quesierimus, dupple terre et tale et tantum in ipsa suprascripta loca nos bovis conponere spondimus in predicta ecglesia, et quod remeliora, tus fuerid, sub estimatione pretiis nos bovis restituemus et de colludio iuremus bovis secundum legem, sicut iam supra legitur, comodo mihi esceptuabid ad fruendum, in meas sid potestate fruendum. te alhoini notario scribere rogabimus. actus salerno mense indictione suprascripta feliciter.

  • + EGO QS GRISENPERTO

  • + ego lupuin teste

  • + ego dausdedi notarius testis sum

  • + ego andrea teste subscripsi

  • + ego ermemari teste subscripsi

  • + ego ursu testis sum

  • + ego rampertus testis sum

  • + ego rampertus notarius testis sum

  • + ego bertefuso teste

  • + ego letu teste subscripsi

  • + ego iohanne filio ursi

  • + ego poterico notario teste subscripsi.

XC. A. D. 882.                                                               

+ In nomine domini sexto anno principatu domni waimari principibus, mense martius quintadecima indictione. Ideo que ego lopenando filius polcari, unaque cum berbum et absolutionem et largietate teodelgari filii leoprandi, cui ipse nominatus polcari genitor meus per brebe rebus suas obligatam abuit, et ipsum astantem, dum congruum esset mihi meam bonam bolumtatem per anc cartulam bindedit tibi radelghisi filio radiperti omnia et in omnibus rebus substantias meas, qui mihi est pertinentem de suprascripto genitorem meum il locum que dicitur mitiliano ubi priatu bocatur, quod sunt terris et arbusta, et castanieta, et quertieta, et campis, et silbis, cultum bel incultis, in montis quam et in planis, ubicumque in qualecumque locum et

p.116

ubicumque mihi fuerit pertinentem rebus bel substantias meas in predicto locum, quod est sortionem meam qui mihi pertinet de genitorem meum, nec nobis qui supra lopenandi binditori nec cuilibet ominibus nichil restetit nec dicimus remaneret sortionem, set totum in integrum cum integre finis et biebus suis et usis aqurias, inferius superiusque suis, et abgeciis 1) et cum omnia infra se abentibus, et cum ipsam sortionem de ipsam casam meam et de ipsum palmentum tibi qui supra radelghisi bindedimus possidendum et faciendum quod bolueritis, scebtatam ipsam terram da lupini et aliam meas mobilibus quem ibi abeo, quod tibi non bindedit. unde pro suprascriptam meam bindictionem confirmandam, sicut superius legitur, modo presentem recepi a te qui supra radelghisi emtorem meum finitum pretium nobem solidos de dinarios nobos figuratos ex moneta salernitana hana duodecim dinari per unusquisque solidos: finitum est eam rationem, ut amodo et semper tuum nominate radelghisi et tuis eredibus, ea que prelegitur, abere et possidere baleatis; de quibus me repromicto ego qui supra lopenando binditor et obligo meipsum et meis eredibus tibi qui supra radelghisi emtori mei et tuis eredibus isdicta meam bindictionem ab omnibus ominibus inantistare et defendere promictemus. quid sit menime inantistare aut defendere, bel retornare quesierimus, dubplum suprascriptum pretium nos tibi componere spodimus; et insuperquantum aput bos remelioratum fuerit in quacumque pars, sub estimationis preti nos bobis restituamus, et de colludio bobis secundum legem iuremus et anc cartula binditionis ut supra; sicut te inghelprandum notarium scribere rogabit. actum salerno mense et indictione feliciter. signum manus suprascripti lopenandi qui anc cartulam me scribere rogabit.

  • + ego potenandus notarius testis

  • + ego ermemari teste

  • + ego radeligis teste subscripsi

  • + eno* walprando filio ursi

  • + ego ercempertus teste subscripsi

  • + ego ladipertus teste subscripsi

  • + ego urso teste subscripsi

  • + ego adelgrimo teste

  • + ego auderamo teste

  • + ego ursu filio alerisi teste subscripsi

  • + ego lodorico teste subscripsi

  • + ego adelprando teste subscripsi

1) Abgeciis, idest adiacentiis.
* Errore di stampa

p.117

  • + ego walperto teste subscripsi

  • + ego petrus.

XCI. A. D. 882.                                                                 

+ In nomine domini sexto anno principatus domni waimari, mense aprilis quintadecima indictione. ideo que ego mauru filius quondam ermemari, habitator sum noceria, in muctum accepit a te angelbertus presbiter filio leoni solidos quinque de dinari ex moneta salernitana et aba duodecim dinari per solidum; unde wadia tibi dedit et mediatorem tibi posuit radelgrimu filio airissi, ut amodo et usque in quinque anni conpleti emisit te in ipso casalem meum, quem habeo hic noceria propio ipsa casa mea: que habet finis de uno latu fine terra iohannemari presbiteri sicut sepe decernit, et de uno capu fine terra adelghisi filii ermeperti et pertanget in terra cumperti diaconi, et de alio latu fine terra de marie tanculi, et de alio capu cum fine mea coniuntum est, sicut ipsa semeta decerni et signaite posuimus. clauso isto, sicut fini continet, in integrum te ibi emisit usque in predicti quinque anni conpleti, in tali bero rationem, ut bos ipso laborate cum bobi et date media semente et nos ibi ponimus media semente, et laboramus manualiter, et potamus et bendidiamus cum omnem meo spengio 1), et omnem frugio et laborem et binu et poma per equaliter debidamus annualiter; et amodo et usque dum ipsi solidi aput nos fuerit, non habeamus potestatem per nulli modi nec bindere nec donare, neque per nulla rationem ubique ipso dare, usque dum ipsos solidos bobis reddamus. unde me repromitto ego qui supra mauru et meosque heredes hobligo tibi suprascripti angelberti presbiteri bel ad bestros heredes, ut si de gamdicto debitum aut de ipso frugio bobis cause miserimus, aut ipsa res cuilibet homini per quacumque rationem anteam dederimus, quam ipsi solidi bobis reddederimus et noluerimus bobis ipso defendere da omnis hominem, ante omnia centum solidos bobis conponere spondimus, et omnia, ut dictum est, bobis perconpleamus; et si exinde in pignerationem beneritis, antipono me ego qui supra mediator tibi suprascripti creditori triplo pigno de omnia mea rebus legitima, et ego qui supra debitor similiter antiposui tibi fideiussori triplo pigno de omnia mea rebus legitima, ut licentiam habeatis prindere et tradere in manu creditori nostro usque dum siat bena

1) Meo spengio, idest meis expensis.

p.118

iustitiam. tantum ad ipsi quinque anni conpleti, ubi ego bel meos heredes bobis bel cui tu isto; cautu in manum emiseritis, reddederimus solidos quactuor, quali in die illi meliori andaberit, ipsa res redeat in nostra bel de nostros heredes in potestatem et uno de ipsi quinque solidi sit disrupti, et huc cautum usque ad pretium redditum sit firmo. et te adelmari notario scribere rogabit. actum noceria feliciter.

  • + ego odelfreda teste subscripsi

  • + ego grimpertu teste subscripsi

  • + ego alerisi teste subscripsi

  • + ego benedictus teste subscripsi

  • + ego godelperto teste subscripsi

  • + ego ioanne teste subscripsi.

XCII. A. D. 882.                                                               

+ In nomine domini sesto anno principatu domni nostri waimari, mense haprilis quintadecima indictione. 1) memoratorium factu a me ioanne notario filio martini, deo cod ante presentiam trasenandi gastaldi et iudice benit mulier nomine orsa filia ursi et uxor fuet walperti filii leopardi et manifestabit se dicendum, ut bonam esset sua bolumtate sibi accipere birum me qui supra ioanne; quam et ego suprascripto ioanne a mea parte similiter me manifastabit, ut ipsa supsascripta horsa uxorem ducere bolere.2) dum ipse supradicto iudex audibit nostra manifestatione adque cognobit, ut bona essere nostra bolumtate inter nos tollendum, taliter tribuit nobis licentiam cod inter nos coniugio flere, et ibique bona bolumtate ipsies mulieris per hosculum nos coniunsimus ad abendum ego eam uxorem, secundum lex nostra langubardorum continet sequenter mea possibilitate. iterum et ante presentiam de suprascriptu iudex dedit ego ipsies horse uxoris me ipsa hoptaba de omnia rebus sustantia mea sequenter lex nostra langubardorum continet, et ibique dedit ego wadia gaidoaldi, qui est fratres eius consobrino filio ermenandi, cot omnia adimplere ad ipsa uxore mea sequenter leges.

  • + ego qui supra trasenandus me subscripsi.

1) Exemplum formulae matrimonii per osculum ante iudicem, cum Morgengab traditione.
2) Bolere, vernacula vox, scilicet velle.
 

p.119

XCIII. A. D. 882.                                                                  

+ In nomine domini sexto anno principatu domni nostri waimari, mense abrile quintadecima indictione. ideo que ego mulier nomine magelchisa religiosa femina et filia magerisi uxor fuid quondam lupuin, interrogatas sum iustam legibus et esquisita ab a trasenandu gastaldo et iudicem, nec aliquod violentia patere quod ipsa modica hoctaba mea de terra bindere boleos de rebus suprascripti lupuin vir meis, quas abeos per meu scripto morgincapud quas ipse lupuin datu abuid per cartula magiperti serbis suis; tunc in eius presentia manifesta sum, quia nulla violentia pateos a nullos quempius homines, set bona mea bolumtates largitas sum, quam et secundum legibus mihi consentientis orselgari clerico nepotes meu filio maielpoti.......... meis et odelgari propinquos meus parentes, quam et cu notitia suprascripti iudicis, ego que supra nominata magelchisa per anc cartula vindo tivi wiselperti filio rattiperti ipsa octaba meas de terre ille qui sunt arbustu et castanietus, que suprascripto vir meus datu abui suprascripti magiperti serbis suis il locum clianu finibus rotenses, quam et quantu frugens per meu scripto inde tollere debuid, in simul vindo tivi ipsa octa mea de ip terra cum abellanietu, qui cum suprascripti magiperti conguntus eset, et ipsu fruugiu meu inde, unde nec novis, nec ad alius homines nihil reserbavimus portiones, set da inferioribus et cum superioribus et cum finis et vies sues, tota suprascripta octaba de suprascripte terre et frugens meus inde bovis bindo in omnibus possidendum et faciendum, quod bolueritis. unde pro suprascripta mea vinditione de presente recepid pretios a te qui supra emtores meus solidos quactuor de dinarios ana duodeci: fenitos eset pretiu apud nos eam rationes, hobligos me que supra binditrices et meis eredibus tivi suprascripti emtoris meis et ad vestris eredibus, ut ista suprascripta mea vinditio nos bovis ab homnis omines defensares spondimus; et si non potuerimus, aud si nos ipsis per quabis ingeniu retornare quesierimus, dupplos suprascripto pretiu nos bovis conponere spondimus, et quod remelioratus fuerid, sub estimationes pretiis nos bovis restituemus, et de colludio iuremus bovis secundum lege. te alhoini notario scribere rogabi. actum salerno mense indictione suprascripta feliciter.

  • + ego qui supra trasenandus me subscri

  • + ego dabelgisi filio dabi teste sum

  • + ego odelpertus teste sum

  • + ego radelpertus teste sum

p.120

  • + ego aregisi teste sum

  • + ego walperto filio lupi teste

  • + ego teodelghisi testis sum.

XCIV. A. D. 882.                                                                  

Summarium tantum huius chartae, vetustate penitus abrasae, exhibemus.

ę + Sexto anno principatus domni Waimarii, mense Maio quintadecima inędictione. Vindictio facta a Lioperga filia quondam Todini et uxore Radięperti omnium bonorum suorum in  pertinentiis Nuceriae, ubi Agella dicitur, ęcoram Leomperto iudice filio Leonis.

Vinditionis pretium hoc fuit. ęsolidi tres et decem dinari ex moneta salernitana.

Finis texctus. ę Et te adelmari notario scribere rogabit. actum noceria feliciter.

  • + ego qui supra leompertus me subscrip

  • + ego lupu filio boniperti

  • + ego alerisi teste subscripsi

  • + ego radelgrimo teste subscripsi

  • + ego iohannes teste subscripsi

  • + ego odelfreda teste subscripsi

  • + ego lioprando filio persi teste subs

  • + ego odelmannu teste subscripsi.

spektrum.GIF (657 Byte)  

p.121-p.140