spektrum.GIF (657 Byte)

Texts

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History

spektrum.GIF (657 Byte)

Codex cavensis diplomaticus Volume I

Einleitung p.1-p.20 p.21-p.40 p.41-p.60 p.61-p.80 p.81-p.100 p.101-p.120 p.121-p.140 p.141-p.160 p.161-p.180 p.181-p.200 p.201-p.220 p.221-p.240 p.241-p.260 p.261-p.270

LXV. A.D.868 LXVI. A.D.869 LXVII. A.D.869 LXVIII. A.D.869 LXIX. A.D.870 LXXI. A.D.872 LXXII. A.D.872 LXXIII. A.D.872 LXXIV. A.D.872 LXXV. A.D.872 LXXVI.A.D.872 LXXVII. A.D.873 spektrum.GIF (657 Byte)

p.81

revolvente per ipsa via et saliente usque sub casa filiperti filii felessuni, qualiter modo case nostre ibi edificate sunt et sepe erga ipsa via et ferolatum factum est, et de superna parte da ipso monte fine idem anditus a casa ipsius filiperti et madelmi filii donadei et gaudiosi, et lamfrit filii laduli, sicut et inde sepe discernit et ferolatum factum fuit; de alio vero latere discedendo sub ipso andito a casa ipsius lamfridi, quomodo modo ibi sepe est, et derictum in ipso pariete que nos misimus retro ipsa absida de ipsa ecclesia sancti maximi, et inde qualiter ipse pariete edificata est per derictum descendente usque in ipsa priore fine de ipso pariete, qui venit da ipso viridario nostro a super ipsa fistula cessante, inde duo pedes. Infra has autem fines in integrum terram illam cum casis sue et cum ipso pariete retro ipsa absida in ipsa ecclesia offerui; illa vero terram et vacive et cum edificio suo, qui est da ista parte de ipso pariete, qui retro ipsa absida est, in nostra vel de nostris heredibus reservavimus potestate; introitum quidem habeat ipsa ecclesia et sacerdotes illius da parte ipsa de ipsa platea, ubi ipsi cancelli positi sunt, et nos et nostris heredibus liceat introire in ipsa ecclesia da ista parte de ipsa casa nostra, ubi ipse anditus modo est usque ad ipsa regiam, que in ipsa ecclesia edificata est in ipsa subdita subtana de ipsa ecclesia, ubi altario in onore sancti bartholomei apostoli edificatum est. Simulque et per villis offerimus ibique terram, que appellatur da pandula, ad ipse quertie capientem seminationem modiorum quatuor, est ibi arbustum vitatum, Alia pecia ad ayra moderasu, Alia terra da lapesone de modiis duo que est casattina, Alia terra, que nominatur da rosola modiorum duodecim, et est arbusto et castanetum et quertietum, seu avellanietum, Alia terra, que nominatur casa maurose et alia terra, que fuit da domninu que est arbusto vitatu modio uno; sunt in simul seminatione de fasuli modia viginti et est circo casa amabile, quam et integrum ipso casale de casa amabile uno teniente, quantum modo ibidem habeo, aut in antea ibi adquisiero cum ipso servu nostrum nomine palumbu cum uxore et filiis et filiabus et pertinentia sua, quod mihi dedit leo de alexandria: hec omnia est in finibus sarnensis; in simul et integram rem illam, que est in locum qui vocatur malianum salernitane fine, qui discernit inter hec rebus et rebus que fuit alerissi. infra iste fines in integrum cum ipsa casa, que intus hanc posita est, Cum omnia infra se habentibus ibique obtulit et quantum ibi adhuc paravero, et insuper ista offertio offertum permaneat; quam et si dei vocatio michi evenerit ubique et aliter modo de rebus mea non pareat iudicatum, per istam offertionem volumus atque statuimus, ut pro salutis anime mee eveniat integram portionem meam de rebus substantiis meis per diversis locis in prefata ecclesia sancti maximi, que ad filii nostri reliquimus, ut talem portionem inde percipiant rectores ipsius ecclesie in possessione ipsius ecclesie, quale unus de meis filiis absque servis et ancillis, qui continunt in ipsa mea portione, quod volumus ut liberi vadant pro salutis anime nostre, qui habuerint cispite cum suo cispite, et qui cispite non habuerint, sufficiant illis libertate sua: tali ardine suprascripte

p.82

nostre ecclesie sancti maximi ea que prelegitur omnia offeruit, ut ex ea semper ibi ospitium et elemosina esset debeat per paupere et vidue ac debiles per sacerdote illo, que ego ibi ordinavero. Et post defunctionem nostram licentiiam habeant heredes nostris ibi ordinationem facere post obitum illorum sacerdotum, que nos ibi reliquerimus ordinati; nam non quod filii aut heredes mea inde aliquid tollere aut subtrahere possit aut cuilibet per quamcumque rationem dandi aut alienandi, Nisi tantum ut ordinationem ibi faciat de sacerdote, qui bonum habeat testimonium, ut semper ibi elemosina et ospitium esse debeat de debiles et pauperibus et viduis pro mee salutis anime. Et si pontifex huius salernitane sedis ecclesie ista nostra ecclesia legibus advincere potuerit, volo enim, ut tantum ipsa ecclesiam cum suis parietibus habeat; nam nullam aliud, quod supra legitur quod ibi modo dedimus aut in antea dederimus, set neque anditus ibi ad ingrediendum habeat, set tantum ospitium elemosinarum fiat inde semper adimpletum de omnia, que ibi modo dedimus aut in antea dederimus. Et si heredes nostri hoc non adimpleverint, aut si inde aliquid subtraxerint, vel si a parte palatii illorum fuerit contratum aut tultum, volo, ut veniat in potestate abbatis sancti benedicti 1), qui in illis diebus fuerit ecclesia ipsa cum omnia, quod supra legitur, tantum ad ordinationem ibi faciendum de sacerdote bonam faman habente, qualiter semper elemosina et ospitium, qui supra legitur, adimpletum fiat; nam non quod exinde subtrahere aliquid possit neque in vicaria dandum vel per quodlibet ingenium, quomodo homo cogitare potuerit, tollendum aut dandum. Et si abbas monasterii sancti benedicti ea, que supra legitur, non adimpleverit et aliquid inde tollere aut minuare presumpserit, volo enim, ut in ea ratione, quomodo superius legitur, eveniat in potestate abbatis qui in die illo fuerit monasterii sancti vincentii, ut ipse ibi ordinent, qualiter superius legitur, bonum sacerdotem qui, ut supra dictum est, adimplere debeat; nam non quod aliquid exinde subtrahere, aut minuare per quamcumque rationem possit. Et si abbas ipsius monasterii hec non adimpleverit, vel si aliquid inde minuaverit per quemcumque modo, tunc in integrum omnia, que supra legitur, revertantur in proprietate ad heredibus meis ad dominandum vel ordinandum, sicut propria sua rebus; nam non ut et ipsi possit ex illa rebus per quencumque modo dare cuicumque aut alienare, nisi semper per ipsorum ordinationem ista merces se adimpleatur, ut fiat inde ospitium et elemosinam, sicut

1) « A. D. 794, Indictione I, temporibus Constantini Augusti et «Hadriani Pape, Guibaldus Monachus Beneventi, qui in civitate Sa«lerno de nobilibus langubardorum ortus erat, Grimuald Principem «exoravit, quatenus  cenovium monachorum in Salerno istrui face«ret sub invocatione S. P. Benedicti. Quod et post aliquos menses «factum est, et Guibaldus ipse Prepositus eiusdem Cenovii ordina«tur, per quem a Principe ipso multa  dona et predia optenta sunt «in Castro nempe Metuliano, in partibus Ebulo, in Tuscianu, in «Rota, et Capaque.= Chronicon Cavense apud Pratillum Tom. IV. Perperam igitur Mabbillonius refert, hoc monasterium Soeculo X aedificatum ab Angellario Abbate Montis - Casini.

p.83

dudum legitur. Nam si pro alio modo heredes mei ea, quod superius legitur, removere quesierint aut contrare presumpserint, vel si exinde alicui dare presumpserit per quodlibet modo, illud quod datum paruerit sit diruptum et permaneant, sicut superius legitur. Et si contigerit, ut veniant ista ecclesia in ordinatione de predicta venerabilia loca per neglegentia de meis heredibus, si observare contempseris ea que illis statuimus, et dum ipsa venerabilia loca si sic observaverint, sicut supra nos precepimus et ordinavimus, de ipsa ecclesia et de eius rebus heredes mei non possit inde aliquid subtrahere aut minuare, nisi plicentur secum abbates illo qui fuerit ad ordinandum ibi sacerdotem, qui adimpleatur suprascripta nostra precepta; et si amplius inde contrare presumpseris aut tollere quesierint, iam nullam ibi habeat potestatem ordinandi aut dominandi, et ubi illorum scriptum iste per duobus aut tribus vicem ante iudicem puplicum ostensum et relectum fuerit et in antea inde perseveraverit causandum, centum beneventanos solidos sit culpabilis componendum illorum abbati, in cuius in illis diebus fuerit dominatio. Et in antea inde taciti maneant an expositum, ne forte agatur custodibus suprascripte venerabilia loca ea que nos super detestabimus, ut illos perdere debeas et revertantur ad meis heredibus: si factum fuerit, sicut supra legitur, ista fiat, et omnes laborationes que adhuc fecerimus, quantum est infra iste fines erga ipsa ecclesia, in prefata ecclesia permaneat prior: hec omnia, que supra legitur, iudicavi, ut dum ego qui supra guayferius evixero, in mea sint potestate omnia faciendum quod voluero et in aliis modis iudicandi, qualiter michi placuerit, et quod in aliis modis per quamcumque rationem exinde iudicavero, stabilis et firmum permaneat. Nam si aliter a nobis iudicatum non fuerit, predicta omnia eum fines et viis sui in ipsa ecclesia permaneat. Quam et huic confirmo, ut si toti filii nostri absque filios vel filias de legitime sue uxori defuncti fuerint et rebus, que illorum reliquerimus, iniudicatum reliquerint, omnis enim illa rebus absque servis et ancillis pro illorum et nostre salutis anime eveniat in ista ecclesia sancti maximi; servis vero et ancillis cum sua pertinentiam qui habuerit, vadant liberi, et qui non habuerit, habeat libertate sua; et hoc tinore te totonem notarium sic scribere rogavi, ut hec offertio michi reddas, ut ex ea faciat quod michi placuerit. Actu salerno mense et indictione suprascripta.

  • + Ego sikembardus teste sum

  • + Ego sicardus me supscripsi

  • + Ego lademari me subscripsi

  • + Ego adelchisi filio beroni me subscripsi

  • + Ego gaydo me subscripsi

  • + Ego lando gastaldus

  • + Ego alays filius alays teste subscripsi

  • + Ego grimoald me subscripsi

p.84

  • + Ego petrus teste sum

  • + Ego raduni teste sum

  • + Ego benedictus.

LXV. A.D.868.                                                        

+ In nomine domini dei salvatoris Ihesu cristi regnante domnus Ludovvicus imperator augustus anno deo propitio eius Imperii vicesimo mense sebtembrio secunda indictione. ideo que ego mulier nomine liuperga, qui fuit uxor quondam radoaldi et filia fuit luperissi qui vestem sancte religionis sum induta, dum congruum mihi fuit vindere ipsa quartam pars, que mihi pertinet de ipse case et terram intus nobam salernitanam civitatem per ipsum meum morgincapud, qui a suprascripto vir meus in die coniunctionis nostre iuxta legem traditum habuit, qui est iuxta platea ipsa a super sancto benedictum, tunc fecit notitiam alfani subdiacono et romoaldi filii mei qui legibus mihi succedere debunt, et odelgisi diacono uterino fratri meo qui pariter mecum esset consentiens ad perficiendum vinditione istam, et pariter perreximus ante presentiam sichardi et benedicti gastaldii et iudici, cui nostra ex hoc vindendum diffamavimus esset volumtatem, et ab ipsis iuxta legem sumus diligenter inquisiti ne aliquid violentiam ex eo vindendum a quecumque hominem pateremus; quibus ego professa fuit, ut nonnisi congrua nostra esset volumtatem hoc vindendum, et prefati filii et mundoald mei cum ipso germanum meum sic mihi consenties esset dixerunt. et post ista inquisitio et nostra clarificationem, suprascripti iudicibus nobis largietatem tribuerunt ad binditionem istam perficiendum. et quo factum, ego suprascripta liuperga una cum iamdicti filii mei et suprascripto germanum meum mihi consentientes benundedimus tibi waimari filio domni waiferii principi in persona suprascripti domno waiferii genitori tuo, ut dictum est, integram quartam pars, qui per ipso meum morgincapud mihi pertinentes fuit de ipse duo case et terram in qua edificate sunt et cum curte sua in suprascripto loco iuxta ipsa platea a supra sancto benedicto, que fuit ipsius viri mei; habentes fines, de uno latere fine casa radechis et wiselgise, qui fuit uxor maioni filio talarici, cum propio pariete suo, sicut gutta inde cecidentem est; de superna pars fine casa polcari sepcola et fine ipso andito eius et andito, qui fuit iohanni de gemmuso ad casa sua et inde cum proprie pariete suo, sicut gutta cecidentem est; de alie duo vero partis, idest de uno latere et uno capite fine platee et inde cum

p.85

proprii parietibus suis, ut dictum est, ex omni pars hec vinditio muro proprium inde pertinentem circumdat cum guttali sui. infra suprascripte finis tam de ipse case, qualiter nunc sunt edificate, tam de terram ipsam que infra hec finis sunt vel de ipsis parietibus cum inferius superiusque suis et cum anditum suum quartam pars exinde tibi benundedimus, unde nullam de ipsa quartam portionem nobis aut alicui homini portionem reserbabimus, nisi tibi illos benundedimus. unde in presentem recepit a te suprascripto waimario finitum pretium viginti et octo boni trimissi ex monetis domni arechis, finitum est eam rationem, ut amodo et semper suprascriptam nostram vinditionem vos et vestris heredibus habere et possidere valeatis; de quibus nos vinditori repromittimus, et nostris heredibus obligamus suprascripti domni waiferii et ad eius heredibus suprascriptam nostram vinditionem nos vobis ab omnibus hominibus inantestare et defendere promittimus. quid si menime potuerimus, aut si forsitan nos ipsis per quolibet ingenium retornare quesierimus, questio nostra omnino bacuo sint et duplum suprascripto pretium, quod accepimus vobis componere promittimus; et insuper quod suprascripta vinditio apud vos fuerit remelioratum factum ibi edificium, sub estimationem pretiis vobis restituamus, et de colludio iuxta legem vobis satisfaciamus cum parentibus nostris, et anc cartula vinditionis in suprascriptam rationem te totonem notarium ut scribere rogavi. acto salerno mense et indictione suprascripta feliciter.

  • + ego qui supra alfano subdiacono me subscripsi

  • + ego qui supra romoaldo me subscripsi

  • + ego qui supra odelchis diaconus me subscripsi

  • + ego qui supra sichardus me subscripsi

  • + ego qui supra benedictus

  • + ego radolfus filius leoni teste

  • + ego cusso sculdais teste

  • + ego cakco

  • + ego maio filio borre me teste

  • + ego rodegari filio borre teste.

p.86

LXVI. A.D.869.                                                       

+ In nomine domini dei salvatoris Ihesu christi regnantem domnus Ludovvicus Imperator augustus anno deo propitio eius Imperii vicesimo primo, mense Iulius secunda Indictione. Ideo que nos, hi sumus andreas filius quondam ermemari, qui sum habitator in forinum, quam et ego bonetruda filia quondam boniperti, qui sum uxor istius andree, dum comuniter congruum est nobis vindere rem nostram, quam habuimus in finibus rotensem locum que dicitur preturum et ad pratum et ad campum de faraon 1), qui est terra cum arbusto vitatum cum pomifera sua et terram campensem et casa sua, tunc iuxta legem scire fecimus grisionem, qui est uterinum frater meique mulieri, et camfio idem consobrino frater meus, et pariter perreximus ante maionem iudicem de loco nostro, a quem diligenter sumus inquisiti, nec ego qui supra mulier violentiam de hoc vindendum biolentiam paterem ab hic vir meus aut a quecumque hominem; quibus ego manifesta sum, ut nullam violentiam a quecumque hominem de hoc vindendi patiar, nisi vona mea boluntate comuniter mihi congruum esset cum hic vir meus hoc benundare. et tunc per absolutionem de ipso iudicem et iuxta legem prefati parentes et mundoald nobis consentientes, pariter nos vir et mulier benundedimus tibi domno waifarii principis supradictam rem nostram in suprascripta loca: qui habet fines ipsa clusam cum arbusto ubi ipsa casa posita est, de uno latere fine bia comune, et de pede fine bia publica, de alio latere fine leoni mittioli, de capite fine lupi filii domnerami, sicut sepes discernit. secunda pecia de terram idem arbustatum, quod dicitur ad pratum quod ego qui supra bonetruda in meum nomine emtum habuit da deusdede filio trasari et gaidonem frater eius; et hoc habet finis, de uno latere fine madelmi et de partionarii eius sicut media sepe discernit, de alio latere fine lupi domnerami et fine leoni mittiuli sicut sepem et termiti discernit, de capite fine bia publica, et de alia capite coniunctum est cum ipsa terra campensem nostram, quod dicitur campum de faraonem quod simul modo tibi benumdamus. tertia quidem pecia de ipsa campum quod dicitur da faraonem, habet finis, de uno latere fine ansilmi et lupi et fine suprascripta nostra vinditio, et ab inde fine madelmi et de partionarii eius et fine barbati sicut sepem et ribus discernit, de alio latere fine terram qui fuit domni siconolfi sicut termiti ficti sunt, de pede fine terra que fuit ermenandi episcopi et roderissi filii aldemari sicut sepem inter eos fuit, de capite fine ribus. infra suprascripte finis in integrum, tibi suprascripto domno waiferii

1)  Preturu, Pratum, Campum de Faraon, in territorio Forini intra fines Salernitanae ac Avellinensis Civitatis.

p.87

benundedimus cum ipsa casam, sicut edificata est et cum biis suis, unde nullam nobis infra suprascripte finis portionem neque nobis neque alteri reserbavimus, set in integrum tibi illos benundedimus cum ipsa quartam que mihi mulieri exinde pertinere debuit, unde in comuniter nos vir et mulier recepimus pro vestram personam in presentem pro hec nostra vinditione inter figurati trimissi ex monetis domni arechis et de dinarii figuratis de salernitanam monetam recepimus ab a grimoald clerico filio vestro adimplentem numero sexaginta trimissi, et ego suprascripto andrea manifesto quod iam a pars mea habeas a vestra pars receptum pretium idem centum trimissi de suprascriptam monetam finitum est, eam rationem, ut amodo et semper suprascriptam nostram vinditionem, tu autem vel tuis heredibus habere et possidere valeatis. de quibus nos vinditoris obligamus et nostris heredibus tibi domno waiferio vel ad tuis heredibus suprascriptam nostram vinditionem nos vobis ab omnis homines inantestare et defendere promittimus. quid si menime potuerimus, aut si forsitan nos ipsis per quolibet ingenium retornare quesierimus, questio nostra sint vacuo et a nostre partis incorruptus permaneant, et duplum suprascripto pretium quod accepimus, vobis componere promittimus; et insuper quod hec vinditio apud vos remelioratum fuerit, sub estimationem pretiis vobis restituamus et de colludio iuxta legem cum nostris parentibus vobis satisfaciamus. quod vero vinditionis cartula, ut supra tenore, te totonem notarium ut scribere rogavimus. actum in ipso casalem de forinum, in qua habitantes sumus, mense et indictione suprascripta feliciter. signu manus suprascripti andree vinditori et ipsius uxori eius idem venditricem. signu manus suprascripti grisioni et camfioni consentientis. Verumtamen et monimina ipsam, quod de suprascriptam rem habuimus emtionis, vobis ipsas dare promittimus pro vestra securitatem atque defensiones et heredum vestrarum; et hoc adiungi te totonem notarium rogavimus.

  • + ego qui supra maio me subscrissi

  • + ego boneprandus notarius teste subscripsi

  • + ego madelfrid filio cumfrid teste subscripsi

  • + ego berenardus presbiter teste subscripsi

  • + ego rottelmannu filio romani teste

  • + ego sadelpertus presbiter teste sum

  • + ego frumelghisi teste

  • + ego wandelpertus teste subscripsi

  • + ego adelpertu teste

  • + ego petrus clericus me teste subscripsi

  • + ego teodelgardo teste subscripsi

p.88

  • + ego aghenardus diaconus teste subscripsi

  • + ego rahenaldu filio radoaldi teste subscripsi

  • + ego ermepertus filio barunti teste

  • + ego ermericus teste subscripsi

  • + ego maio teste subscripsi

  • + ego rodegrimo teste subscripsi.

LXVII. A. D. 869                                                        

+ In nomine domini dei salvatoris Ihesu cristi regnantem domnus Ludovvicus Imperator augustus anno deo propitio eius imperii vicesimo primo, mense iulius secunda indictione. dum ante nos rodelchis, gaidonem et dauferi atque lademari gastaldei et iudices vicem domne landelaiche uxorem domni waiferii principis causantes benit benedictus gastaldus filius attionis adversum ermenandum filium quondam apecisi, ut ipse ermenandus uxor habeas cariperga qui fuit filia cariperti, qui fuit serbo palatii de locum qui eboli nunccapatur, et leonis filii agatonis qui est ex genere atranensem 1) per preceptum cum ceteris concessi sunt et ipse leo idem iuxta illo preceptum ipsa concessiones, quod de eboli habuit, ipsius domne landelaiche in integrum bindedit cum serbis et ancillis; et propterea ipsam uxor ipsius ermenandi in pars domne landelaiche serbitium cum filiis et filie sue, quod in ea genuit, recolligere quererent, et continuo et preceptum illud ostendit et cartula illa vinditionis, quod exinde ipse leo emiserat, qui relectum est. quo auditum, diximus ipsius ermenandi, ut de talia responderent; qui ipse dixit, ut beritas esset, quod ipsa cariperga uxor habeas et filia fuisset ipsius cariperti de eboli, de quem ipse preceptum continet, et quattuor filii masculini et tres femine in ea genuisset, set et ipse ermenandus serbum palatii fuisset, quando sibi ipsam cariperga uxor sociasset et prius ipsam uxorem tulisset, quam ipsius leonis per ipsum preceptum beneficium ipsum concessum fuisset, et sic per testes eos conprobare poterent; qui et statim taliter inwadiati sunt et habierunt in constitutum sunt se plicatis 2). qui ipse benedictus

1) Ex genere atranensem, idest una ex earum numero familiarum, quae ab Atrani prope Amalphiam iram ducis aufugiens cum quibusdam Amalphitanis se recepit Salernum, ibique magnas divitias sibi comparavit.
2) Sunt se plicatis, idest inter se vicissim obligati.

p.89

affatus est dicentes, ut testimonia ipsa paratus esset ad recipiendum ab ipso ermenandus; ipse autem ermenandus manifestabit dicens, ut consignationem ipsam nihil facere valerent et nullo modo ex ipsa uxore sua contendere poterent, et statim ipsa uxore sua cum ipsis suis filiis et filie retradidit in partem domne landelaiche de serbiendum: quod pro nostrum in posterum recordandum iudicium et ipsius domne landelaiche securitatem, hunc nostrum emisimus iudicatum, quod tibi totoni notario ut scribere dictavimus. actum salerno mense et indictione suprascripta feliciter.

  • + ego qui supra gaido me subscripsi

  • + ego qui supra lademari me subscripsi

  • + ego qui supra daoferius

  • + ego qui supra rodelchis me subscripsi.

LXVIII. A. D. 869.                                                        

+ In nomine domini dei salvatoris Ihesu cristi regnantem dommus Ludovvicus Imperator augustus anno deo propitio eius Imperii vicesimo primo, mense Iulius secunda indictione. ideo que ego mulier nomine inielgisa filia quondam potelfrid, qui sum uxor ermenandi filii ermeperti, in comuniter cum hic vir meus congruum mihi est vindere integram rem meam, qui mihi pertinentem est de suprascripto potelfrid genitorem meum, tunc iuxta legem scire fecimus teoprandus filius ropprandi, qui est barbanem meum et ilpericum filium marmorici idem et ipsum barbanem meum, et pariter perreximus ante presentiam sicardi gastaldi et iudicem et petrus idem gastaldus, quorum nostra vona volumtas esset venundendum hoc, a quem diligenter sum inquisitam, ne aliquid violentiam hoc vindendum a suprascripto vir meus paterent, quibus ego professa sum ut nonnisi expontanea mea esset volumtatem. et tunc per largietatem de suprascripti iudices et nobis consentientibus suprascriptis parentibus nostris, ego suprascripta mulier una cum hic vir meus vindedit tibi potenandi filio poterici, qui sit barbanem meum, integram ipsam meam portionem, qui mihi pertinet ex rebus suprascripti potelfrid genitori mei qui fuit germano tuo, tam de casis et curtem et rebus in locum qui dicitur miscanum 1), unde nullam de ipsa mea portionem mihi reserbabit, set in integrum illos

1) Miscanum: Misciano intra Salernitanae et Avellinensis provinciae fines, ubi proprie Monsaurus (Montuoro) situs est.

p.90

cum inferius superiusque suis et bie sue tibi suprascripti bindedimus possidendum. unde in presentem recepimus a te finitum pretium decem trimissi ex monetis domni arechis: finitum est eam rationem, ut amodo et semper suprascriptam nostram vinditionem tu nominatus potenande vel tuis heredibus suprascriptam nostram vinditionem habere et possidere valeatis; de quibus nos vinditoris repromittimus et nostris heredibus obligamus tibi emtoris vel ad tuis heredibus suprascriptam nostram vinditionem nos vobis hab omnis homines inantestare et defendere promittimus. quid si menime potuerimus, aut si forsitan nos ipsis per quolibet ingenium retornare quesierimus, questio nostra sint vacuo et duplum suprascripto pretium, quod accepimus, vobis componere promittimus; et insuper quod ista nostra vinditio apud vos remelioratum fuerit, sub estimationem pretiis vobis restituamus et de colludio iuxta legem cum aidos nostros vobis satisfaciamus. quod vero vinditionis cartula ut supra tenore te totonem notarium ut scribere rogavimus. actum salerno mense et indictione suprascripta feliciter. signu manus suprascripte ermenandi et inielgise venditricis. signu manus suprascripti teoprandi et ilperici consentientis.

  • + ego qui supra petrus me subscripsi

  • + ego qui supra sichardus me subscripsi

  • + ego walperto filio ildeperti teste

  • + ego ladipertus filius lademari testis sum

  • + ego totelgardus teste subscripsi

  • + ego rodelgrimo filio gentili teste subscripsi

  • + ego ragimperto filio cariperti me subscripsi

  • + ego rapperto fili auderami teste subscripsi

  • + ego bertari teste subscripsi

  • + ego petrus teste subscripsi.

LXIX. A. D. 870.                                                        

+ In nomine domini dei salvatoris ihesu cristi regnante domnus Ludovvicus imperator augusto anno bicesimo secundo eius imperii, mense decembrio quarta indictione. ideo que nos, hi sumus lupus et lampertus seu et walpertus germani filii voniperti, quam et ego adelprando filius ragimperti,

p.91

et iohannes filius lupi, et frampertus filius petri, seu et ego lopelghari una cum largieta predicti lupi genitori meo unianimiter per hunc scriptum repromittimus vobis, hi sunt lupini filio marini seu et bonici filio cunari de ipsa terra nostra qui est campense, quas abemus in stabi ubi propriu troccle vocatur, ut damodo et usque ad tredecim annos spletos liceas vos ipso laborare et frugiare: abet finis ipsa terra de uno latu fine terra sancte marie de nocera, de uno capu fine terra de heredes ragimperti et adelberti, de alio latu fine de heredes adelperti, de alio capu fine bia publica. infra has autem finis in integrum ipso vobis ad frugiandum dedimus, ut fruges, qui ibidem dederit deus, in integrum vestre sit potestate faciendi quod volueritis pro ipsi quattuordecim tremissi de principes de moneta domni arichis, quod da vos accepimus. unde wadia vobis dedimus et mediatorem vobis posuimus erchenpertus filius ermeperti, eo tinore, ut si ante tredecim annos completi ipsa suprascripta terra de vestra potestate tullerimus, aut fruges ipsos vobis contraberimus, aut post spletos tredecim annos noluerimus vobis dare aurum tremissi septe  de principes de suprascripta moneta, aut si alia moneta ebenerit que per ratione andaberit 1), placitamus, ut quinquaginta benebentanos solidos nos aut nostros heredes vobis aut ad vestros heredes componere spondimus. nam si quiscumque homo exurserit, qui vos aut nos per beracem legem adbicerit, unde ausi fuerimus cum parentes nostros vobis iurare, quod nostro culludio non sit nisi ipsa suprascripta terra vobis defensare non potemus, reddamus vobis de ipsi suprascripti tremissi, per ratione amplius exinde culpabilis non siamus, et hunc scriptum ut supra sit firmum. et te liuspertus notarius scriberis rogabimus.

  • + ego qui supra lupu me subscripsi

  • + ego qui supra iohanne me subscripsi

  • + ego petrus teste subscripsi

  • + ego wiselgari teste subscripsi

  • + ego truppoaldus teste subscripsi

  • + ego richardu teste subscripsi

  • + ego roffreda teste subscripsi

  • + ego qualaitio clerico teste subscripsi

  • + ego andrea filio lupi teste subscripsi.

1) Andaberit, idest moneta quae in commercio erit; et hoc sensu deest in Du Cange.

p.92

+ In nomine domini temporibus domni ludovvicus imperatoris agustos bicesimo tertio anno imperiis eius, mense iulius quarta indictione. ideo que ego madelgari filius radiperti in mutu accepit a te sicones filio tancomari tremisse uno de dinari qui sum dinaris sidici, unde pro ipsos tremisses posuit tibi in pigno terra mea cum arboribus suis de fructiferis et biteneus 1) in locum ubi dicitur iovis: abentes fine de unu lateres coniuntus ad tuo qui supra siconi, cot da me qui supra emtum abit, et de aliam partem fine tauri, et de aliam parte fine bias, et de super fine ipsius tauri, comodo termiti ficti sum. infra suprascripte finis in integrum pro suprascripto tremisse in pigno posuemus in tali tinores, dum ipse supradictus aput nos detinueritus 2) fuerit, suprascripta terra in tua potistatem abendum, laborandum et subfrugiendum. et quande nostro propios abuero ipso tremisse, non dalios homines habeamus potistatem ipso tollendum, unde ipsa terra cuique hobbligare debeamus; et si ipsa suprascripta terra daturo abuerimus bovis, spondimus bindere ad iustos pretium quem baluerit; et si aliicuique dederimus in partis eclesies aut in partem hominibus et datum paruerit, per unc scriptum trasabtibus in tuo qui supra et tuis eredibus ebeniat potistatem sine nostram et de nostris eredibus requisitiones; et si ipsa genitrices nostram de suprascripta terra quartam tullerit, alios tantos obbligo bovis tollendo de alias rex mea ubi bolueritis; et dum ipse supradictos tremisse aput nos detinueritus fuerit, da omnes homines ipsa suprascripta terra nos et nostri eredi tibi et ad tuis eredibus defensare spondimus. preter si non potuerimus defensares aut de ipso germanus meo, ante omnia iuremus, ut non sit nostro colludium et per estimo bovis dare spondimus de alia tantas rex mea ad abendum, sicut disximus, dum ipse tremisse aput nos detinueritus fuerit. unde te wanpertus notarius scribere rogabit. actu salerno.

  •  + ego ursu filio lupi me subscripsi

  • + ego teodericus notarius testis sum

  • + ego wandelhisi filius wamperti

  • + ego adeiperto

  • + ego rodelgardo me teste subscripsi

1) Biteneus, a bitire terra vitibus plantata.
2) Detinueritus, idest detentus.  

p.93

  • + ego odengari teste subscripsi

  • + ego lopegalridu teste subscripsi

  • + ego wiso filio ursi teste

  • + ego maurillu filio mauriperti teste subscripsi.

LXXI. A. D. 872.                                                        

+ In nomine domini undecimo anno principatu domni nostri  waiferii mense februario quinta indictione. ideo qu ego urso filius quondam radeprandi abitator sum in actum noceria loco nobara, dum iacere in lectu meum balidam infirmitates et recte loquero, per oc scriptu do adque trado tibi ermeperti filio ermemari pro anima mea iudicando omnes rebus mea territorie cum arbustu bitatu et pumifera sua, et case et intrinsecus casis, et omnia mobilibus mei, quidquid abeo in predictu locum nobaram et per alia singulas locam ubicunque de rebus mea inbentus fueri cum propie finibus et bie sue et omnia mobile, totum in integru tibi ermeperti ipso tradidi pro anima mea iudicandum et disponendum, qualiter bolueritis; in eam bidilicet rationem tibi ipso tradidit, ut dum ego qui supra urso bixero, in mea sit potestates faciendum quidquid boluero. nam pos meum transitum de quantum exinde non iudicatum remanet, in integru in tua sit potestates pro anima mea iudicandum, et cui ipso iudicaberi, stabilem et firmeter maneam, et omnem monimen quantucumque abuero per istu scriptu, ipse abeatis in defensionem omnia in bicem nostram ipso menatis et contendites, sicut rebus ipsa vobis defensetis pro anima mea iudicandum et disponendum pos mea defuntionem iudicandum pro anima mea; et si heredes mei tibi ermeperti tu tuis heredibus, et cui ipso dederitis et intentionem vobis exinde preposuerit au ipso vobis contraberi,qualiter superius legitur, quinquaginta benebentanos solidos vobis cumponere ipsi obligo ego, quomodo superius vobis eos tradidi, et firme et stabilem ipso abeatis, et unc scriptu in suprascripta rationem sit firme. et ursu notarium scribere rogabit. actu salernu.

  • + ego nandipertu teste subscripsi

  • + ego airisi presbiter

  • + ego petrus teste subscripsi

  • + ego lioprando filio persi teste subscripsi

  • + ego grimpertu teste subscripsi

p.94

  • + ego richardu teste subscripsi

  • + ego raginpertu teste subscripsi

  • + ego ragenfreda teste subscripsi ercensenda filia ermeperti uxor sum radoaldi andrea castelgisi.

LXXII. A. D. 872.                                                        

+ In nomine domini undecimo anno principatus domni vaiferii mense februarius quinta indictione. ideo que ego rattipertus presbiter filius quondam rattemundi abitator in nucerie pro cristi et salvatori meo misericordia et me salutis anime optulit deo et in ecclesia beatissimi sancti maximi, quas superius domnus waiferius princeps a nobo construxit fundamine intus nobam salernitanam cibitatem, integras terras meas cum arbustis bitatis et insetetum et castanietum, quas abeo in suprascripto locum nucerie ubi proprius puctianu bocatur, quod emtum abuit ab a lioprandos et ursu et lupu germani filii ileprandi, et ipso castanietum et insetetum, quod emtum abuit ab a radipertu presbiterum, que in predictam terram coniunctum est. ec totum, quas prelegitur, in integrum in prefata ecclesia optulit possidendum cum finibus et biebus suis, in ea bidelicet rationem, ut dum ego vixero, omnia quas superius legitur, mee sint potestatis exinde faciendum quod voluero, et quodcumque exinde in aliis modis iudicabero vel egero, firmiter permaneat. nam quantum exinde post transitum meum iniudicatum remanserit, in suprascriptam rationem permaneat in potesta prefate ecclesie; nam si a me nihil exinde iudicatum esset paruerit, post mee defunctionis omnia, ut dictum est, in suprascriptam rationem in eadem ecclesia permaneat sine eredum meorum aut cuiuslibet requisitionem: preter de suprascriptam rem scepte bie adandum 1) et ingrediendum et egrediendum ad ceteris ominibus, sicut usque nunc fuerunt, absque requisitionem. sicut te nantegari notario scribere rogabit. actum salerno feliciter.

  • + ego odelperto presbiter teste subscripsi

  • + ego angelbertus presbiter teste subscripsi

  • + ego petrus clericus teste subscripsi

  • + ego ermeprando presbiter teste subscripsi

1) Scepte bie adandum, idest exceptae viae ad eundum.

p.95

  • + ego lupicisi presbiter teste sum

  • + ego ursu notario teste subscripsi

  • + ego iohanne presbiter teste subscripsi

  • + ego orseprandu filio ursi me subscripsi

  • + ego lupus teste sum

  • + ego adelfreda teste subscripsi

  • + ego nandipertu teste subscripsi

  • + ego adelmari testis sum

  • + ego adelmanno clericus teste sum

  • + ego rodericus presbiter teste subscripsi.

LXXIII. A. D. 872.                                                        

+ In nomine domini undecimo anno prineipatu domni nostri guaiferii, nono dies intrantes mense februarius quinta indictione. Ideo que ego ademari filius aceprandi, habitator sum in locum govi salernitana finibus, per unc scriptum repromictemus tivi gaidemari filio tancomali, ut amodo et usque in anni quadtuor completi resedere in ipsa rebus et casa vestra, que abueriti in locum govi, et homna rebus tua quit quan abere in suprascripto locum salbus faciamus cum homni alia tua causa que mihi ibi adsignaberi, et dum tu ibi abueri 1) ad bindemiandum aut laborare, numquam te demictamus, set ibi tecum laboremus, et ipsa poma que ibi in suprascripta rebus tua habueri, tu exinde tolli sorti due et ego sorte una: totumque scripto iste contine, facimus per absolutione et largietatem ermetanci filii ermenandi. unde pro quod supra legitur, prestasti milli tremisse uno de domno areghisi in tali bero hordine, ut quando exierimus de suprascripta rebus tua suprascripti anni completi si bibus fuero, ipso suprascripto tremisse bobis rendo bonu aut dinari, como per bonu tremisse andare in dies illi de nostro propio, nam non dalio homine tollendum; et si pos defuntione mea qui supra iamdicto ermetanco aut eius eredes tivi qui supra aut tuos eredes rendere bolueri suprascripto pretio, non tollati de rebus mea uno tremisse balientes; et si ipso suprascripto tremisse ego qui supra aut suprascripto ermetanco aut

1) Abueri, scilicet abieris.

p.96

eius eredes non rendederimus bobis qui supra aut vestri eredes suprascripto pretio pos suprascripti anni completi, licea bos et vestris eredes tollere de rebus mea per adpretiatum uno tremisse, et ipso habei firme per isto scriptu sicut per cartulam binditionis; et si datu comocumque parueri ipsa suprascripta terra, que tu tollere debuit de suprascripta rebus mea, firme ipso habei, sicut da nos emtu habuissi per cartulam, et ipso bobis defensemus qui habuimus in suprascripto iovis, qui de socero meus emtu habuimus. eam ratione colligo me suprascripto lademari tivi qui supra et tuos eredes, ut si non conpleberimus bobis totu qui supra legi usque suprascripti anni conpleti, beginti solidi nos nobis conponere spondimus et ut supra percompleamus. unde tali tinore quadiam tivi dedimus et nos ipse vobis mediatores exiemus 1) ut supra complendum, et ad completi anni licea bos ire cum tuo conquisitu, qui iusto ordine ibi abueri, et te wiso notario scribere rogabit. acto salerno mense indictione feliciter.

  •  + ego aodoaldo teste

  • + ego alhoini notario teste

  • + ego berenardo filio bertari teste

  • + ego traselghisi teste

  • + ego arichis filius ragemprandi testis sum

  • + ego tassilo teste subscripsi

  • + ego walpertu teste

  • + ego benedictus teste

  • + ego trasoaldo filio truppoaldi teste subscripsi.

LXXIV. A. D. 872.                                                        

+ In nomine domini anno undecimo principatu domni nostri waiferii, mense abrili quinta indictione. ideo que ego alaisi filio foscoaldi bindedi tivi wiselperti filius rattiperti terra mea cum castanietus et aliis arboribus suis, quas abeos il 2) locum spianu maiure propio ad rebecca bocatur rotense finibus, qui abet finis de uno latus fine tuas qui supra wiselperti emtoris, et uno capu fines de eredes rosi, et de alio latus fine de eredes rodenandi, et desupto capites fine vestras

1) Exiemus, pro exhibemus.
2) Il, idest in.

p.97

qui supra emtoris. infra suprascripte finis tantum inde escepto erga fine vestras anditu de bia domniperti et ad eius eredes ad andandum usque in ipso suos introendo, nam de ipsos alius, nec nobis nec ad alius homine nihil reserbavimus portionem, set da inferioribus et superioribus cum bece bias suas totum in integrum ipso bovis qui supra bindedit in omnibus possidendum et faciendum quod boluerites tan bos qui supra quam et vestris eredibus, eam ratione de presentes recepid pretio abas bos qui supra emtores pro suprascripta binditionem mea tremissi septe de dinari abas sidici; fenitus est pretiu, ut a presentes dies ipso abeatis et possedeatis tan bos qui supra quam et vestris eredibus: de quibus me repromicto et hobligos et meis eredibus bovis et ad vestris eredibus, ut ista suprascripta mea binditiones nos bovis ab hommis homine defensare spondimus. qui sid menime potuerimus, aud si nos ipsis per quolibet ingenium retornare quesierimus, dupplos suprascripto pretium nos bovis conponere spondimus, et quod ipsam binditio remelioratas fuerid, sub estimatione pretiis nos bovis restituemus, et de colludio bovis iuremus secundumlegem sicut te alhoini notarium scribere rogabimus. actum salernum mense indictione suprascripta feliciter. signum manus alaisi qui ho scribere rogabit.

  •  + ego rodelgrimo filio gentili teste subscripsi

  • + ego trasoaldo filio truppoaldi teste subscripsi

  • + ego leo teste subscripsi

  • + ego aodoaldo teste

  • + ego walperto filio lupi testis sum

  • + ego rodeprando teste

  • + ego aderico filio dardarici teste

  • + ego wilecauso teste subscripsi

  • + ego gaidenardu filio dardarici teste subscripsi

  • + ego maurus teste.

LXXV. A. D. 872.                                                        

+ In nomine domini anno undecimo principatu domni nostri waiferii, mense iulio quinta indictione. ideo que ego walfa filia walfusi et uxor fuid quondam orselgrimi filio ursi, dum iacere in lectulo meo et balida abere infirmitate ad morte posita periculis, set recte loquere poteo quid

p.98

cogitavid de dei misericortia et mercides anime meis, per accepta cartula boleo iudicare rebus mea pro anima mea et non ipso perficere baluid; pro quibus conpresensum eset ipse frates meus per is mali saracenis, qui unc civitatem istam salerno obsediunt 1), set dum uic abeos aliorum propinqui dui parentis meis, ideset wisenolfo clerico et castelmanno filio castelei et cum ipsis boleos hoc adimplere, dum ec benies ad nos trasenando iudex et homnia eis per hordine enarravimus; hoc autem ille intellectum et bidentes meis periculis, iustum comparuet eis hoc perficiendum et scriba ipso scribendum. de qua ab a ipsius trasenando esquisitam sum quam et condescendentes mihi supradicti wisolfo clerico et castelmanno propinquihoris meis parentis quam et cum largietate ipsius trasenandi iudicis, ego nominata walfa per hanc cartulam hofferuid in ecclesia beatismi sancti massimi, qui fundatum eset intus noba salernitana cibitate per iamdictum domnus waiferio glorioso principis, homnia rebus sustantie meis quem abeo in salernitana finibus bel per singula alia loca, hoc sunt case, territurie cum arbusta, bineis, campis, silvis, castanieta, quertietas, montaneis, planitiis, homnia et in omnibus rebus mea, unde nec novis nec ad alius homine nihil exinde reserbavimus portione, set da inferioribus et superioribus cum propie finis et vie sue et cum usu aquarum, totum in integrum ipso offeruid in supradicta ecglesia et ad eiusque rectoribus possidendum. preter bolo enim, quod, dum visserid griseperga genetricis mea, in eius sid potestatem ipse case sediendum, 2) dominandum, regendum, set quam et ipsa rex lavorandum, dominandum, frugiendum, faciendum de ipso frugens quod boluerid, quam et de homnes moviles meum asque casis et arboribus, et pos eius defuntione ebeniat in suprascripta ecglesia in integru possidendum et ad eiusque rectoribus; et si eredes mea hoc remobere boluere, in conpositione subiaceas ad conponendum in ipsa ecglesia alia tale rex et tantum per ipsa loca, et ista nostra offertione stabile sid. te alhoini notarium scribere rogabit. actum salerno mense indictione feliciter. singnum manus walfe.

  •   + ego qui supra trasenandus ab ibsa rogatus me subscripsi

  • + ego traselpoto filio trasenandi ibe fuit

  • + ego qui supra castelmannu me subscripsi

1) Longa et ferocissima obsidione Saraceni iam ab anno 870 sequentibusque undique Salernum coangustabant, ut in Chronicon Cavense apud Peregrinum t: 4. « Saracenorum classis ab Africa in Salernum venit prope Oct. Kal.  A. D. «870. et Civitatem opsiderunt. Sed Dei ope a Beneventanis, Malfitanis et «Sergio Consule cum Neapolitibus suis supsidium attulerunt nobis: exinde «in anno sequenti etiam per Francos ob preces Landulfi Episcopi Capue, et «nostri Abatis de S. Benedicto in Casino subvenitur. Qua de causa opsidio «statim apsoluta est, et Saracenorum  classis fugit in Calabria, sed multum «confracta propter pelagi procellas, que illam triduo rebolberunt.»
2) Sediendum, a sedere, stare, habitare.

p.99

  • + ego gisolfus filio gentili teste subscripsi

  • + ego qui supra wisenolfus clericus me subscripsi

  • + ego arichis filius ragemprandi testis sum

  • + ego teupu filio gisolfi teste sum

  • + ego iohanniperto filio iohanniperti teste subscripsi

  • + ego roderico teste sum

  • + ego wido filio gisolfi teste sum.

LXXVI. A. D. 872.                                                        

+ In nomine domini duodecimo anno principatu domni nostri waiferi, mense agusto quinta indictione. ideo que ego lupicisi filius lupi, sicut mihi congrigum esset, bona mea bolumtatem bicariabit tibi ragimperti presbitero germanis meis et filio lupi terras meas cum arbustu bitatu cum suis pomiferis, quem abeo in locum priatu 1) ubi propio catanella bocartur; abentes finis ipsa terra de uno latu fine de terra domnica, et de pede fine tua qui supra, et de alio latu fine dauferi, et da super capite fine mea et ipsius dauferi, et da pede de ipso ulimu 2) qui est in fine dauferi in supra bobis lungo uno passu de ipsa terras meas ad iusto passu. infra finis, quomodo fini circuitu dicernunt, totum in integrum cum ipso passo bicariabit amodo in omnibus possidendum, faciendum quit boluerit una cum bece de bia suas ibi introendum. unde pro ista mea bicariatione recepi a te qui supra per alia cartula terras tuas in suprascripta loca, quod est pariter; fenitum est eam ratione, hobligo me et me et meis eredibus tibi qui supra et ad tuis eredibus exdicta mea bicariatione hab omnis homines inantistare et defendere promictimus. quit si menime inantistare aut defendere non potuerimus, aut si per nos ipsi forsitans per quolibet ingenium retornare quesierimus, questia nostra siamus taciti et insuper duppla terra et simile in eodem locum no bobis conponere spondimus; et insuper quantu aput bos inmelioratum paruerit, sub estimationem pretiis nos bobis restituamus, et de colludio autem secundum lege nos bobis iuremus. iterum et amodo per ista cartula anteponimus bobis de ipsa rebus meas que abeo in suprascripto locum, ut si uxor meas aut norias meas bobis exsinde tullerit per quacumque ra-       

1) Priatu, vernaculo idiomate, seu Pregiato ob aeris amoenitatem vocatur unus ex vicis, quibus constat Municipium Cavae Tyrrhenorum.
2) Ulimu, idest ulmus.

p.100

tionem, alio tantu per adpretiatu abeatis potestatem tollere cum ista cartula de ipsa mea antepositione et abeatis ipso firme, sicut et illo quod super legitur, et anc cartula bicariationis in predicta ratione sit firme. unde te poterico notario tali tinore scribere rogabit. actum salerno mense indictione feliciter.

  • + ego landeradus me subscripsi

  • + ego lupuin notarius teste

  • + ego maienando teste subscripsi

  • + ego ermericus filio ilderici teste

  • + ego mauro filio sichelprandi testes subscripsi

  • + ego ladipertus filio lademari testis sum

  • + ego walperto filio lupi testis sum

  • + ego urso filio lademari teste subscripsi.

LXXVII. A. D. 873.                                                        

+ In nomine domini imperante domnus ludovvicus imperator augustus bicesimo quinto anno imperii eius, mense december septima indictione. memoratorium factu a me ragemprando diaconus, de eo quod ante subscripto testes tradidid mihi per surte ursu filio ermemari omnia rebus substantiis suis, quem abet.......bolattianu 1) acto salernitano, idest casis, terris et intrinsecus casis, culto quam et inculto, mobile adque immobile, omnia et in omnibus cugnta rebus suas pro anima sua iudicandum mihi tradidid per pauperes et sacerdotes; in tale bero rationem mihi ipsa res suas tradidid, ut si absque filius aut filia de legitima sua uxore mortuus fuerit in ipse bie de asculu ubi pergebat, licere me qui supra ragemprandus diaconus iudicare cugnta rebus eius, sicut supra legitur, pro anima eius per pauperes et sacerdotes, aut quomodo melius nobis conparuerit; et quocumque exinde fecerimus pro anima ipsius ursi, stabile permaneat sine requesitionem de eius heredibus aut cuiuslibet hominibus, sed semper firme et stabile permanere omni tempore, cui exinde per nos datum paruerit: tali tinore obligabit heredes suos nobis et ad illo homines, cui exinde de res eius datam paruerit per nos, ut si aliquando nobiscum

1) Bolattianu vel Bolaczano di Fiumicello, territorium intra  Salerni et Nuceriae fines.

spektrum.GIF (657 Byte)  

p.101-p.120