spektrum.GIF (657 Byte)

Texts

Origo gentis Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Leges Langobardorum
spektrum.GIF (657 Byte)
Historia Langobardorum Codicis Gothani
spektrum.GIF (657 Byte)
Erchempert, Historiola
spektrum.GIF (657 Byte)
Andreas Bergomatis, Chronicon
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronica S. Benedicti Casinensis
spektrum.GIF (657 Byte)
Chronicon Salernitanum
spektrum.GIF (657 Byte)
Langobardische Urkunden
spektrum.GIF (657 Byte)
Codex Cavensis Diplomaticus
spektrum.GIF (657 Byte)
Quellen zur Langobardengeschichte / Sources of Lombard History

spektrum.GIF (657 Byte)

Codex cavensis diplomaticus Volume I

Einleitung p.1-p.20 p.21-p.40 p.41-p.60 p.61-p.80 p.81-p.100 p.101-p.120 p.121-p.140 p.141-p.160 p.161-p.180 p.181-p.200 p.201-p.220 p.221-p.240 p.241-p.260 p.261-p.270

XLIX. A.D.857 L. A.D.857 LI. A.D.857 LII. A.D.857 LIII. A.D.857 LIV. A.D.858 LV. A.D.858 LVI. A.D.859 LVII. A.D.859 LVIII. A.D.859 LIX. A.D.860 LX. A.D.860 LXI. A.D.865 LXII. A.D.866 LXIII. A.D.866 LXIV .A.D.868 spektrum.GIF (657 Byte)

p.61

  • + ego adhelisi filio wilemundi teste

  • + ego walpertus filius wali teste

  • + ego wiso notarius teste

  • + ego paulus

  • + ego costantinus teste

  • + ego voso filio walperti teste subscripsi

  • + ego iohannes filius ioanniperti me teste subscripsi.

XLIX. A.D.857.

+ In nomine domini quartu anno principatu domni ademari summo principe mense magio quinta indictione, ideo qu ego lupu filius quondam ileprandi abitator sum in noceria una cum cresentia ancella dei monasticam beste genetrices mea, qui ipso in bibendam abui frugio de ipso castanietum, indeque uno tinorem bindedimus tibi ractiperti presbitero filio ractemundi terra nostra cum arbustu bitatu, et castanietu, et insetitu seum quertietu et pumifera sua, quem abemus suptu monte lebinu ubi pucianu vocatur; abentes fini de unu latu fini terra tua qui supra ractiperti presbiteri et peresse 1) in terra radeprandi, et de unu capu terra de heredes quondam lupi et de heredes quondam decurusi et aceprandi, et de alio latu cum tuo qui supra ractiperti presbiteri iuntum est et perconiungi in terra radiperti presbiteri, et de alio capu fini bia quatenus fini possite sunt. de istu klausum tertiam portionem tibi qui supra ractiperti presbitero in integrum bindimus una cum predicta cresentia genetrices mea quidquid me, qui supra lupu da germani mei sortionem tetigi abere quodo 2) in ipso klausum termiti ficti abemus, ubi in metio locum mihi sortionem prensi, et de ipsa tertiam portione mea in predictu klausum nec nobis qui supra binditori neque ad alius homines nihil reserbabimus portionem, set tibi suprascripti ractiperti presbitero ipsa tertiam portionem in integrum bindimus una cum inferius et superius et bicem de bia sua ad possidendum. unde pro suprascripta nostra binditione recepimus a te qui supra hemturem nostrum pretium aurum benebentanum solidos numero treginta quinque;

1) Peresse, eodem sensu ac pergere.
2) Quodo, pro quomodo.

p.62

fenitum quem abemus totum pretium heam rationem, ut amodo et semper tu et tuique heredes predicta nostra binditione abere et possidere baleates; de quibus nos repromittemus nos qui supra binditori et nostris heredes colligamus tibi suprascripto hemturi et tuis heredibus, ut ista nostra binditio vobis ab omnis homines inantestare et defendere promittemus. et si menime potuerimus, au per nos ipsi per colibet ingenio returnare quesierimus, primis homnium questio nostra taciti maneamus et dupplo suprascriptum pretium nos vobis cumponere spondimus: oc sunt solidi septuaginta; et quod aput vos remelioratus fuerit ista nostra binditio in quabis parte, sub estimationem pretiis nos vobis restituare spondimus, et de culludio vobis iuremus et an cartula binditionis in suprascripta rationem sit firme. et te ursu notarium scribere rogabit.

Actu noceria indictione feliciter

signum manus suprascripti lupi et cresentie qui an cartulam fieri rogabit

  • + ego petelfreda filio dacuperti teste subscripsi

  • + ego petrus filius dacuperti teste subscripsi

  • + ego conprando teste subscripsi

  • + ego sadelpertus teste subscripsi

  • + ego confreda filiu lupi teste subscripsi

  • + ego richardu teste subscripsi ego iohannemari presbiter teste subscripsi.

L. A. D. 857.                                                

+ In nomine domini quartu anno principatu domni nostri ademari summo princeps mense sectembere sexta indictione. ideo qu ego urso filius quondam ileprandi abitator sum in noceria, bindo tibi ractiperti presbitero filio ractemundi terra mea cum arbustu bitatu et quertietu et arbori de castanie et alia fructifera sua, quem abeo in pucianu supto monte lebinu: abentes fini de unu latu cum terra tua qui supra ractiperti presbiteri iuntum est quem ipso hemtum abi da lupu germanus meo, et de unu capu cum terra mea qui supra ursi iuntum est, et de alio latu fini terra radiperti presbiteri et perconiunge in terra tua qui supra ractiperti presbiteri, quem ipso hemtu abi da suprascripto radipertus presbiter, et de alio capu fini bia carracia 1); et ad mensura per

1) Carracia vel carraria, via qua carrum vehi potest.

p.63

longu passi nonaginta ad passu meum qui supra ursi, quatenus fini possite sunt et mensura continem, unde nec mihi qui supra binditori neque ad alius homines nihil reserbabi portionem, set tibi suprascripti ractiperti presbitero ipso in integrum bindo una cum bicem de bia sua ad possidendum. unde pro suprascripta mea binditione recepi a te qui supra hemtore meum pretium aurum benebentanum solidi numero sidici: fenitum quem abeo pretium heam rationem, ut amodo et semper tu e tuique heredes predicta mea binditione abere et possidere baleates; de quibus me repromicto ego qui supra urso et meos heredes colligo tibi suprascripti ractiperti presbitero et tuis heredibus, ut ista nostra binditio vobis ab omnis homines inantestare et defendere promictemus. et si menime potuerimus, au per nos ipsi per colibet ingenio retornare quesierimus, primis homnium de questio nostra taciti et bacui maneamus et dupplo suprascripto pretiu nos vobis cumponere spondimus, oc sunt solidi triginta dui; et quod aput vos remelioratus fueri ista nostra binditio in quabis parte, sub estimationem pretiis nos vobis restituare spondimus et de culludio vobis iuremus, et an cartulam binditionis in suprascripta ratione sit firme. et te ursu notario scribere rogabit. actu noceria indictione feliciter.

  • + ego qui supra ursu me subscribsi

  • + ego andrea filius lupi teste subscripsi

  • + ego aitio teste subscripsi

  • + ego confreda filiu lupi teste subscripsi

  • + ego petrus filius dacuperti teste subscripsi

  • + ego petelfreda filio dacuperti teste subscripsi

  • + ego radelhisi teste subscripsi

  • + ego conprando teste sum

  • + ego richardu teste subscripsi.               

LI. A. D. 857.                                                   

+ In nomine domini quartu anno principatus domni nostri ademari magnum princeps mense hoctubri sexta indictione. ideo que ego ildeprandus filius quondam ursi qui sum havitatur in locu ubi dicitur angre, vona mea volumtate vindedi tivi waiferi comite filio bone memorie dauferi terra mea qui est arbustu vitatum, quem habeo in locu nominato casamavile1): habent finis

1) Casamabile casalis olim positus inter Sarnensis civitatis et Angri fines.

p.64

ipsa mea vinditio de unu latu fIne terra radeprandi et teupi germani filii dominici, et de unu capu fine terra lupi filii degurusi et coniuctum est cum terra sancte marie episcopium staviane 1) finibus, et de alio latu fine terra domnica, et de alio capu fine padule. infra has predicte finis nec mihi qui supra vinditori nec cuitlibet nihil remansit portione, set tivi suprascripto waiferi totum in integrum vindedi possidendum una vicem de via sua, unde vos in ipsa vinditione mea intrare debeatis exire in via pluvica 2). unde pro suprascripta mea vinditione in persona vestra qui supra waiferii emtore meum recepit finitu pretium da walfusu clerico filio walfridi auro beneventano solidos quinque, eam rationem, ut ammodo et semper tus et heredes tuis predicta mea vinditione in integrum habere et possidere valeatis; et unde me repromittos et heredes meos conligamus tivi suprascripto emptori meu et at tuis et heredes exinde ipsa mea vinditione ab omnes homine inantistare et defendere. quid si menime nos vobis exindeque inantistare potuerimus, vel sit nos ipsi per quodlibet ingenio retornare voluerimus, primi omnium questio nostra exinde adversum vos esset tacita, et dupplu pretiu ipsu nos vobis conponere promittimus; et quod aput vos remeliorata parueri ipsa mea vinditio in quadlibet parte, sub estimatione pretium in integrum nos vobis restituamus similiter in dupplu, et de colludiu nos vobis iuremus ad dei evangelia cum parenti mei. sicut te gaidepertus notarius taliter ut scribere rogavit. actu barbattianu in corte sancti polisti mense et indictione suprascripta feliciter.

  • + ego bruningo teste sum

  • + ego iohannes presbiter testes sum

  • + ego waldipertu testes

  • + ego rappertus filio altemundi teste

  • + ego iohannes presbiter teste sum

  • + ego radelchisi filio ragenolfi teste sum

  • + ego ursileo presbiter teste sum

  • + ego iohannes teste sum

  • + ego iustemari teste sum

  • + ego ramipertu filio contari teste sum

  • + ego agenardu filio spendei teste sum

  • + ego natale presbiter testis sum

  • + ego mauru presbiter teste sum

  • + ego rappertu filio mauriperti teste subscripsi.

  • 1) Staviane, scilicet civitatis Stabiae, hodie Castellamare di Stabia.

2) Pluvica, idest publica.

p.65

LII. A. D. 857.                                                

+ Quartu anno principatu domni nostri ademari magno princeps mense hoctubri dies beneris sexta indictione. memoratoriu factu a me walfusu, quatenus ante subscripto testes wadia mihi dedi leomari filius boni et mediatorem posui rodegari filium borre in tale ordine, ut mihi dare integram suam sortione de ipsa rebus territorie, quam abuit in loco qui dicitur casa amabele de quid quantum in eodem loco casa amabele ei pertenueri, in integrum ipso mihi dare et cartula firmare, ut ipso firme abere possat, et ego ei dare exinde pretio sicut adpretiatum fueri; et se nolueri ipso mihi dare et causatione miseri per quabis modi beginti solidi mihi cumponere spodi 1) per ipso mediatore. et hunc brebe scribsi ego cumpertu notarius et interfuit.

  • + ego rappertus filio altemundi teste

  • + ego cusso sculdais teste

  • + ego giso filio leoni teste subscripsi

  • + ego wisenolfu teste subscripsi

  • + ego adelfreda teste subscripsi.

Eadem pergamena continet aliud documetum sequentis tenoris _

+ Quarto anno domni ademari mense hoctubri dies beneris sexta indictione. memoratoriu factu a me walfusu, quatenus ante subscripto testes wadia mihi dedi iohanne et romanu germani filii lupi et mediatorem posuero rodegari filium borre in tale ordine, ut dare in cambio 2) per scriptu waiferii comitis ipsa terra sua qui dicitur ad casa amabele; qui abet finis de uno latu benedicti, et de uno capu fine ipsius waiferii, et de pede fine padule; et alia pettia in ipso loco abet finis de uno latu leomari, et de uno capu fini ipsius waiferi, et de pede fine padule, et per mensura passi quadraginta dui per latu, et per longitudo passi hoctoaginta dui. klausa ista, sicut finis discerne et mensura contine, in integrum ipso dare in cambio ipsius waiferi, qui est terra ipsa cum arbustu bitatum et terra campense; et iterum se ipso nolueri dare in cambio ipsius waiferi et causatione miseri per quacumque ingenio, beginti solidos mihi cumponere placitabi per ipso mediatore et ipso per dare inbitis. ego cumpertu notarius ita nobi.

1) Spodi, idest spondeo.
2) Dare in cambio, vox vulgaris eloquii pro commutare.

p.66

  • + ego ragimpertu teste subscripsi

  • + ego lupini teste subscripsi

  • + ego adelbertu teste subscripsi

  • + ego lupus teste subscripsi

  • + ego iohannes presbiter teste sum

  • + ego cusso sculdais teste.

LIII. A. D. 857.                                                

+ In nomine domini quinto anno principatus domni nostri ademari mense decemberio sexta indictione. ideo que ego raginperto filius lupini, sum habitator noceria ubi puteum regente bocatur proprio aiella, vinumdo tibi benenati filio biati terra mea cum castanietu et insetetu, quem abeo in loco ad arenola et in parieti bocatur: abet finis ipsa terra de uno latu fine terra aliperti filii fusculi et tuo qui supra emtori, et de uno capu fine terra tua qui supra benenati, et de alio latu fine terra armogeni et pertange in terra tua de ipse casis. infra has autem finis metietate tibi qui supra exinde bindo; unde de medio ipso clausu nec mihi qui supra binditori neque ad alterius homines nihil reserbavit portione, set totum in integrum tibi qui supra emtori bindo ad possidendum cum superiores et inferiores et cum bice de bia sua. unde pro ipsa mea benditione recepi a te qui supra emtore meo finitum pretium aurum solidos octo, eam ratione, ut amodo et semper tu et heredes tuis ipsa mea binditione abere et possidere baleatis, eo tinore colligo me qui supra raginperto et heredes meis colligo tibi qui supra benenati et ad tuis heredibus, ut ipsa mea binditione nos vobis ab omnis homines inantistare et defendere promittimus. et qui sit minime inantistare non potuerimus, aut per nos ipsi per quolibet ingenio retornare quesierimus, dupplo supradicto pretium nos vobis componere spondimus, oc sunt solidi sidecim; et insuper quod remelioratum paruerit, sub estimatione pretium nos vobis restituare placitamus, et de colludio vobis iuremus et han cartula ut supra sit firme. et te liuspertus notarius scriberis rogabit.

  • + ego wisenolfu teste subscripsi

  • + ego teodardo teste subscripsi

  • + ego raginpertus teste subscripsi

  • + ego sindo teste subscripsi

p.67

  • + ego richardo teste subscripsi

  • + ego lupini teste subscripsi

  • + ego teodelaupo filiu teodici teste subscripsi

  • + ego giso filio leoni teste subscripsi.

LIV.A. D. 858.                                                

+ In nomine domini quinto anno principatus domni nostri ademari magni princeps mense aprilis sexta indictione ideo que nos hi sumus germanis maio et adelgisi fili quondam trasari declarati sumus, quia dum congruum fui nobis vindere terram ipsam cum arbusto bitatum et aliis arboribus suis et pomiferis in locum qui de messaru dicitur rotense finibus ubi campo saiuli vocatur, qui mihi maioni de successione genitori nostro atque et ex dibisionem fratri nostro pertenuit et ego adelgisi da hoc comparatum abeo per emtionis cartula ipsa quartam portionem da anselgisa uxorem istius maionis germano meo coram iamprando sculdais consentientes illi maino et draguneo germanis illius mulieris, scripta namque cartula illa per magelpotonem notarium, in qua ipse maino et draguneo et ipse iamprandus cum ceteris aliis testibus manibus sunt scripti, quod coram hic testibus ostedi et relecta est cartula ipsa; tunc per absolutionem wiselperti diaconi filii wisonis et lupi idem germani eius, quibus ego maio obligato fuit, ut alteri exinde vindere ausus non esset nisi ipsorum, et illi autem illos emere noluerunt et vindendum mihi absolutionem tribuerunt, ut aliquando illi nec suis heredibus adversum nos contendendum de vinditionem ista non aberet vigorem. post hec omnia factum, vone nostre voluntatis ego qui supra maio vindedit tibi ermengari filio quondam induli predictam terram meam cum arboribus vitatum in suprascripto loco, qui campu saiuli vocatur, cum omni pomifera sua per absolutionem suprascriptorum germanis; abentes fines de uno latere de filii wrisonis qualiter termiti discernunt, de alio latere fine predicti adelgisi germani mei qui a nobis illi in portionem evenit, de uno capite fine bia publica, de alio vero capite fine de heredes arniperti. infra finis iste neque mihi neque nulli homini portiones reserbabit, preter quartam ipsa que genetrix mea tibi de ista clusuria venumdatum abes quod per illius vinditionem tenes, et ipsa quartam que de hoc pertenuit anselgise uxori mee quod supradicti adelgisi germano vindedi et ille idem tibi modo venditurus es; nam, ut dixi, nullam mihi exinde portiones reserbabit, set cum inferius superiusque suis et bia sua tibi qui

p.68

supra venumdedi possidendum; et ego qui supra adelgisi idem de clusam ista venumdedit tibi nominato ermengari integram ipsa quartam portionem, que predicte anselgise uxori eiusdem maioni germani mei pertinere debuit quod ab ipso in die votorum traditum abuit quod per suprascriptam cartula emtum abui, unde nullam infra finis hec de, ipsa quartam ipsa cuilibet reserbo portionem. unde recepimus a te finitum pretium auri figurati solidi ex monetis domni sicardi veteri; ego maio triginta tres et ego adelgisi solidi octo, eam rationem, ut amodo et semper suprascriptam nostram vinditionem tu et heredes tuis habere et possidere baleatis; de quibus nos repromittimus et nostris heredibus obligamus tibi vel ad tuis heredibus vinditionem ista nos vobis ab omnis hominibus inantestare et defendere promittimus. quid si menime potuerimus, aut si forsitan nos ipsis per quolibet ingenium retornare quesierimus, questio nostra sint vacuo et duplum suprascripto pretium, quod accepimus, vobis componere promittimus; et insuper quod hec nostra vinditio apud vos remelioratum fuerit, sub estimationem pretiis vobis restituamus et de colludio, si a vobis pulsati fuerimus per dei misteria, vobis satisfaciamus: in simul autem et venumdedimus tibi ipsa casam qui intus positam cum omnis lignamen suum et qualiter edificata est, unde non alteri reserbabimus portionem ad suprascripto pretium et per suprascriptam obligationem. quod vero tenore te totonem notarium ut scribere rogabimus. actum salernum mense et indictione suprascripta feliciter.

  • + signu manus suprascripti maionis et adelgisi vinditori qui hanc cartula fieri rogaberunt

  • + signu manus suprascripti lupi qui suprarcriptam absolutionem dedi

  • + ego qui supra wiselperto diaconus me subscripsi

  • + ego sindo filio gentili teste subscripsi

  • + ego rodericus filio gentili testis sum

  • + ego lupuin filio lupi teste

  • + ego ramperto teste subscripsi

  • + ego ongardo filio radoaldi me teste

  • + ego radolfus filius leoni teste

  • + ego iohanne filio ursi teste

  • + ego teodorico filio dardarici teste

  • + ego maio filio grimoaldi teste subscripsi

  • + ego landeradi me subscripsi

  • + ego wacco filio pandoni teste subscripsi

  • + ego alderissi filio tindoni teste subscripsi

  • + ego samso testi sum.

p.69

LV. A. D. 858.                                                

+ In nomine domini quinto anno principatus domni nostri ademarii mense septembrio septima indictione. brebe emissa a nos grimuald comes, qualiter venerunt nostram presentiam madolo vestararius superius domni nostri et lupipertus filius lupi libertus quondam domni audeperge; tunc ipse madulus ostedit brebe sigillatum repetitionis, quomodo a suprascripta potestate concessa fuissent illi omnes res et pertinentia que fuit iohanni filio rapperti libertus hermenaldi episcopi, qui dicebat esse in loco qui vocatur lanium salernitane finibus. post relectum brebem ipsum interrogabimus ipsum lupipertum, quod ad hec respondere vellet: ipse enim statim ostedit cartulam, qualiter suprascripta domna audeperga donasset rem suprascripti rapperti ipsius lupiperti et angeli fratri eius. relecta cartula ipsa, dixit ipse madulu: ego non quero sortem rapperti, sed quero sortem iohanni filii eius, sicut mihi a suprascripta potestate concessa est. nos quidem comes interrogavimus suprascriptum lupipertum, si ipse prefatus iohannes fuit filius ipsius rapperti vel si post mortem ipsius rapperti ipse suprascriptus iohannes filius eius remansit; at ipse manifestus est dicens, quod ipse iohannes filius fuisset ipsius rapperti et post mortem ipsius rapperti remansisset ipse iohannes filius eius. nos quidem comes taliter audientes manifestationem suprascripti lupiperti iudicabimus, ut ipse nominatus madolo secundum suum brebe securiter suprascriptam rem ipsius iohanni possidere absque ipsius lupiperti vel de eius heredibus requisitionem perpetuis temporibus, et proinde hunc brebe emisimus, ut in posterum recordetur. hoc factum est in sacro salernitano palatio mense et indictione suprascripta feliciter.

  • + ego grimoald ita novi.

LVI. A. D. 859.                                                

+ In nomine domini sexto anno principatus domni nostri ademari mense februario septima indictione. ideo que ego walpertus filius rapperti accepi a te ermengari filio indoli aurum solidos quinque; propterea per unc scriptum dabo tibi qui supra ad frugiandum medietatem de sortem

p.70

framperti germani mei quas abuit in locum que dicitur poltianu rotensis finibus, que est terra cum arvustis bitatis et fine abentes de duobus pars fine de filii maioni referendarii et qualiter fine flubio decurrit, et de alia pars fine de aput montisi, et de alia parte fine tua qui supra. infra as suprascripte finis de suprascriptam medietatem suprascripti germani mei, ubi sortem tu eligerit, in integrum ipso abere et laborare et fruere debeatis amodo et usque ad annos duos; et si in is anni duo ipse germanus meus regressus fuerit et voluerit ex isdictam sortem suam firmitatis cartulam emittere, tu autem eis adiungere debeatis super os quinque solidos alios solidos quinque; et si non voluerit oc adinplebere ipse germanus meus in is duobus annis, ego vero reddere tibi promitto suprascripti quinque solidi boni betiri de domno sicardo. nam si post duobus annis regressus ipse fuerit et in oc non voluerit permanere, ut dictum est, ego autem tibi firmam cartulam emittamus de alias rebus mea in suprascripto loco ubi tu volueritis per adpretiatum, sicut in diebus illis ipsam sortem, ut dictum est, de iamdicto germano meo valuerit, et qualiter tu tuoque eredes firmiter ipso possideatis, et tantum a vos recipiamus pretium suprascripti quinque solidi quod iam recepit, et adiungere mihi debeatis alios quinque solidos: si talia, que supra legitur, ego aut meis eredibus tibi tuisque eredibus non adinpleberimus, ante omnia biginti solidi vobis componamus et omnia, sicut superius legitur, vobis compleamus. sicut te nanteigari notario scribere rogabit. actum salerno feliciter.

  • + ego teupu filio teuperti teste subscripsi

  • + ego godini filio lupi teste subscripsi

  • + ego godelbertu filio godini teste subscripsi

  • + ego ermemari teste subscripsi

  • + ego desideri filio ursiperti teste subscripsi

  • + ego wacco filio pandoni teste subscripsi

  • + ego wandelhisi filio wanperti teste

  • + ego rampertus notarius testis sum

  • + ego aodeberto filio maiorini teste

  • + ego nandelghisi filio nandi testis sum.

p.71

LVII. A. D. 859.                                                

+ In nomine domini sexto anno principatu domni nostri ademari magno princeps mense maio septima indictione. ideo que ego ursu filius quondam ileprandi binumdedi tibi rattiperti presbitero filio quondam rattemundi terra mea, qui est castanietu et ensetetu et quertietu uno teniente in loco qui dicitur pupianu subto monte libinu 1): abentes finis de uno latu cum tuo qui supra emtori coniuntum est, quem abuisti da radipertu presbitero, et de uno capu semiliter cum tuo iuntum est, quem ante hos die tibi ego ipse dedi, et de alio latu semiliter cum tuo coniuntum est, quem abuisti da lupu germano meo, et de alio capu fine terra leoni filio decorusi. clauso isto, quatenus fini posite sunt, hunde nec mihi qui supra binditori neque ad nullus homines nihil reserbabi portione, set totum in integrum cum superius et inferius et cum bece de bia sua tibi qui supra in integrum bindo possidendum. hunde pro hanc mea binditione de presentes recepi a te qui supra fenitum aurum beneventanum solidos numero decem et septe, eam ratione, ud amodo et semper tu et tuique heredes abere et possidere baleates; de quibus me obligo ego qui supra ursu et meus heredes tibi suprascripto rattiperti presbitero et tuis heredibus, ut ipsa nostra binditio ab omni homines antestare et defendere promictemus. et qui sit menime potuerimus, aut per nos ipsi per quolibet ingenio retornare quesierimus, duplo suprascripto pretiu nos vobi cumponere spondimus, hoc est solidi treginta et quactuor; et insuper quod fuerit aput vos milioratu in quacumque parte, sub istimatione pretiis nos vobi restituare spondimus, et de culludio vobi iuremus et han cartula ut supra sit firme. et te cumpertu notarium scribere rogabit. actu noceria.

  • + ego qui supra ursu me subscribsi

  • + ego grimo filio ermeperti teste sum

  • + ego richardo teste subscripsi

  • + ego iohanne subdiaconus teste subscripsi

  • + ego adelgrimu teste subscripsi

  • + ego lispertus filius raudiperti teste subscripsi

  • + ego wiselgari teste subscripsi

  • + ego sadelpertus teste subscripsi

  • + ego iochardu teste subscripsi.

1) Libinu vel Levino, mons prope Pucciano intra Nuceriae fines.

p.72

LVIII. A. D. 859.                                                

+ In nomine domini sextu anno principatu domni nostri ademari magno princeps mense hoctubrio septima indictione 1). ideo que ego winepertu filius quondam iohanni habitator sum in angre, binumdedi tibi waiferi comes et filius bone memorie dauferi terra mea, qui est arbustu bitatu et terram baciba uno teniente in loco subto casa amabele; qui abet finis de uno latu terra maurini, et de uno capite cum vestro qui supra coniuntum est, et de alio latu fine leomari et de nepoti eius, et de subter pede peresse 2) in padule. clauso istu, quatenus fini posite sunt, hunde nec mihi qui supra binditori neque ad nullus homines nihil reserbabi portionem, set totum in integrum superius et inferius et cum bece de bia sua tibi qui supra bindo possidendum. hunde pro hanc mea binditione de presentes recepi fenitum pretium in persona vestra da walfusu clerico filio walfrid solidos quactuor, eam ratione, ud amodo et semper tu et tui heredes abere et possidere baleates; quam ed ego leomari filius boni et bonitu filius boniperti unianimiter bindimus tibi predicti waiferi in ipso loco terra nostra cum arbustu bitatu abentes aute finis, de uno latu terra rode, et de uno capu et uno latu cum tuo qui supra waiferi coniuntum est, et de subter pede fine ipsa peresset in padule. infra has predicte finis, hunde nec nobi neque ad nullus homines nihil seserbabimus portione, set totum in integrum cum superius et inferius et cum bece de bia sua tibi qui supra bindimus possidendum. hunde pro hanc nostra binditione in presentes recepi in persona vestra da suprascripto walfusu fenitum pretium aurum solidos quactuor, eam ratione nos obligamus ego suprascriptus winepertu et leomari et bonitu et nostri obligamus heredes tibi suprascripto waiferi comes et ad, vestri heredes, ut ipsa nostra binditio ab omni homines antestare et defendere promictemus. et qui sit menime potuerimus, aut per nos ipsi per quolibet ingenio retornare quesierimus, duplo suprascripto pretio nos vobi cumponere spondimus, hoc est solidi sideci; et insuper quod fueri aput vos milioratu in quabis parte, sub istimatione pretiis nos vobi restituare spondimus, et de culludio vobi iuremus et han cartula ut supra sit firme. et te cumpertu notarium scribere rogabit. actu tostatiu in ipio mercatu.

  • + ego liuspertus notarius testis sum

  • + ego wisenolfu teste subscripsi

  • + ego giso filio leoni teste subscripsi

1) Lege: octava Indictione.
2) Peresse, eodem sensu ac pergere.

p.73

  • + ego ursu teste subscripsi

  • + ego iosep filius iacob  teste subscripsi

  • + ego toto notarius testis sum

  • + ego modericus filius ilderici teste

  • + ego bruningo teste subscripsi

  • + ego iohanniperto teste subscripsi

  • + ego wiselgari teste subscripsi

  • + ego nandi teste subscripsi

  • + ego petrus teste subscripsi

  • + ego arnipertu teste subscripsi

  • + ego lupini teste subscripsi

  • + ego richardo teste subscripsi.

LIX. A. D. 860.                                                

+ In nomine domini septimo annu deo propitio principatu domni nostri ademari magnus princeps, mense magius octaba indictione. ideo que ego iobeni filius quondam hinseperti, abitator sum in popilli nocerina finibus, per an cartula benumdabo bobis ragimperti et ursi germani filii radeprandi terra mea cum arbustu bitatum, quem ego abeo in locum qui dicitur nobara similiter nocerina finibus; abet fini de uno latu fine de fili maioni qui fuet gastaldus et fine terra de fili radichisi gastaldi et peresset in fine terra madelmi comitis, de uno capite fine mauri et peresset in fine terra supradicti madelmi, de alio latu fine suprascripti madelmi et fine arniperge et peresset in fine saprascripti madelmi et fine radeprandi et fine suprascripti madelmi, et peresset in bia et inde perbade 1) in fine terra radichisi comitis et filii moncole, de alio capite fine cumprandi et peresset in fine terra ursi et usque in fine terra de filii suprascripti maioni gastaldi. intra isto clauso, quatenus fini decerno, de medietate nec mihi qui supra binditori neque ad alius omine nihil reserbabit portione, set totum in integrum ipsa medias clausuria infra supradicte fini

1) Perbade, idem ac pergit.

p.74

bobis qui supra emtoris mei benumdedit in omnibus possidendum et faciendum quit bobis placuerit cum inferioribus et superioribus suis et cum propie finibus et bece de bia sua. unde pro suprascripta mea binditione de presente recepi pretio a te emtores meus auro beneventano solidos numero treginta trex, fenitum est eam ratione, ut amodo et semper tu et tuisque eredibus suprascriptam nostram binditionem abere et possidere baleatis; de quibus me repromicto ego qui supra binditor et obligos me et meis eredibus bobis qui supra emtoris mei et ad tuis eredibus, ut de ista suprascripta nostra binditione ab omnis omine inantestare et defendere promictemus. quit si non potuerimus, aut si per nos ipsi forsitans per quolibet inienium retornare quesierimus, primis omnibus de questio nostro exsinde tacitis maneamus et dupplo suprascriptu pretio bobi conponere spondimus, oc est solidi sexsuaginta sex; et insuper quot ipsa suprascripta nostra binditio remelioratus paruerit in quabis parte, sub estimatione pretio bobis restituemus et de colludio bobis ad ebanielia per sagramenta satisfaciamus cum parentis nostris; et quando at debisione bennerit suprascripta terra inter nos et bos, liceas bos exsinde sorte prindere de quale parte bobis placuerit, nisi tantu iterum dico ego suprascriptus binditor, ut si forsitans uxor mea aut quiunque alios omo bobis de suprascripta nostra binditione quartam aut quolibet sorte tullerit cum qualecunque sua rationem sit, amodo anteponimus bobis ipsa alias medietate suprascripta terra, qui nobis infra suprascripte fini remanset, ut sine omne calumnie liceas bos ibidem in ipsa terra nostra intrare et ad pare tantu et tale per adpretiatu exsinde tolliti, quantu ipsa uxor mea aut quicunque alios omo bobis tullerit de suprascripta nostra binditione, et per ista cartula ipso firmiter possideatis per suprascriptam obligationem et suprascriptu pretio in omnibus ipso a nos et nostris eredibus defensatu bobis et ad bestris eredibus, quam et suprascripta terra suprascripto ienitor meo per cartulam emtum abuet da teoprando et trudpoldu filio teodelaupi, et an cartula in suprascripta ratione firma permanea. te ursipertu notario scribere rogabit. acto noceria mense indictione feliciter. signum manus suprascripti iobenii qui an cartula scribere rogabet.

  • + ego totelgisi teste subscripsi

  • + ego lupu filio boniperti

  • + ego ursu notario teste subscripsi

  • + ego lioprando filio persi teste subscripsi

  • + ego teodelaupo filiu teodici teste subscripsi

  • + ego leomari teste subscripsi

  • + ego adelbertu teste subscripsi

  • + ego liuspertus notarius testis sum

  • + ego deodato teste subscripsi

p.75

  • + ego nandipertu teste subscripsi

  • + ego giso filio leoni teste subscripsi.

LX. A. D. 860.                                                

+ In nomine domini septimo anno principatus domni nostri ademari, mense nobember nona indictione. ideo que ego lupus filius fredelperti, dum mihi te bonetruda filia lupi in meo sociabis coniugio, tunc in alia dies nuptiarum ante amici et parentis nostri do adque per unc scriptum alibellum et a testibus roboratum tradidi tibi, que supra uxor mea, morgincapu, idest quartam pars ex omnibus rebus sustantie mee, hoc sunt de case intrinsecum case, curtis, territorie, arbusta, castanieta, habellanieta, in montis quam et in planum, serbis et ancille, peculia, res mobile adque inmobile, de omnia et in omnibus de quit quantum modo abeo bel cod in anteas aiungere potuero; de totum in integrum ipsa quarta tibi que supra coniugis mee tradabi semper ad abendum eam ratione, ut neque a me suprascripto biro tuo neque a meis eredibus neque a nullos quempias ominum numquas abeis 1) requisitione de ipsam quarta meam traditionem, set in perpetuo tempore securiter et firmiter abeis a faciendo quit bolueri sequenter lex. te ioanne notario scribere rogabet. actu rota mense indictione feliciter.

  • + ego rodeprando teste

  • + ego adelprando teste

  • + ego maurus teste

  • + ego fromerico teste

  • + ego ragenprando teste

  • + ego wilecauso teste subscripsi

  • + ego angelprando teste.

1) Abeis, pro habeas.

p.76

LXI. A. D. 865.                                                

+ In nomine domini quarto anno principatus domni nostri waiferii magni principis mense iunio tertia decima indictione. ideo que ego antipertus filius trudiperti pro salutis anime mee offero in ecclesia beati sancti maximi confessoris, qui a nobo fundamine a suprascripto domno nostre waiferio dedicata est intus hec noba cibitatem salernitana a super ipsa fistula, ubi nunc amipertus presbiter rector esset videtur, ipsum aquarium, qui modo badit per terram nostram iuxta flubio lirinum da fine de filii alerissi usque in fine rem iamdicte ecclesie introendum ipsa aqua ad minandum ipso molinum 1), que iamdictus presbiter in iamdicta rem prefate ecclesie qui a iosueb medico ibi offertum fuit edificatur, ut diximus, amodo et semper per ipso aquario, qualiter nunc factum est, liceat iamdicto presbiterum vel posteribus illius per ipso aquarium da fine de iamdicti filii alerissi usque in finem ipsius ecclesie rem ipsa aqua semper deducerent ad minandum ipso molinum absque nostra vel de nostris heredibus requisitiones. et si quis aliquis ipsum aquarium da fine alerissi usque in fine iamdicte ecclesie tibi vel ad posteres tuis contrare voluerit, nos nostrisque heredibus illum defendamus; et si distulerimus, aut si ego aut meis heredibus aquarium ipsum, qualiter supra legitur, ad portandum ipsa aqua pro ipso molinum minandum contrare presumserimus post hunc scriptum nobis aut nostris heredibus ostensum vel relectum, si talia agere presumserimus, decem solidi penam subiaceamus componendum ad rectores iamdicte ecclesie, et qualiter supra legitur, sic liceat pars iamdicte ecclesie per iamdicto aquarium ipsa aqua deducerent absque nostra nostrisque heredibus requisitiones, et quomodo super legitur, sic ipso aquarium ad portandum ipsa aqua vobis perdefensemus. et tali tenore te totonem notarium ut scribere rogabi. actu salerno mense et indictione suprascripta feliciter.

  • + ego qui supra antipertu me subscripsi

  • + ego maio filio borre me teste subscripsi

  • + ego adelghisi teste subscripsi

  • + ego odelrico ita nobis

  • + ego iodelmanno filio cussoni teste

  • + ego rodelgrimo teste subscripsi

1) Aqua ad minandum ipso molino: Vernacula locutio qua molinare significare volunt cataractas, quibus pistrini rotae agitantur. Verbum minare, sensu quo supra, deest in Du Cange.

p.77

  • + ego madelmo filio maioni teste subscripsi

  • + ego grimperto filio teoperti teste.

LXII. A. D. 866                                                

+ In nomine domini quinto anno principatu domni nostri waiferi magno princeps mense februario quarta decima indictione. ideo que nos, hi sumus germani ursu et lupu germani filii ileprandi per unc escriptu promictemus tibi rattiperti presbitero filio quondam ractemundi de ipsa terra cum arbustu bitatu in loco pupianu subto monte lebinu, quem tibi radiperti presbitero filio ante hos annos per cartulam de quid quantu mihi qui supra lupi de ipsa terra pertine de predictu genitore meo, et ego qui supra ursu de semiliter de quantu mihi de ipsius genitore meu pertine, quam et de ipsa sortione iohanni filii liuprandi germano meo de ambas due sortioni ego qui supra ursu tibi in integrum relaxabit, et ego qui supra lupu unam sortione, quod mihi de ipsius genitore meo mihi pertine, in integrum ipso tibi relaxabit. hunde pro hanc mea relaxatione de presentes recepi a te qui supra ego qui supra dues portione ursu, et ego qui supra lupu unam portione de ipso pretio, hoc est in simul tremissi quactuor; eam ratione obligamus nos et nostri heredes tibi suprascripto rattiperti presbitero vel ad tuos heredes tibi vel cui ipso dederitis, eam ratione, ut ipso vobi defendamus de nos et de nostri heredes, et ego qui supra ursu da nos et da iohanne filio ipsius liuprandi vel de eius heredibus. et qui sit menime potuerimus, aut per nos ipsi per quolibet ingenio retornare aqquesierimus, nos qui supra ursu de partibus nostris dece solidos et ipso vobi per inbitis defendamus, et nos qui supra lupu quinque solidos vobi cumponamus et ipso vobi per inbitis defendamus. et hunc escriptu, ut supra sit firme. et te cumpertu notarium scribere rogabit. actu salerno in eadem cibitate.

  • + ego qui supra ursu me subscribsi

  • + ego benedictus teste subscripsi

  • + ego sadelpertus teste subscripsi

  • + ego madelbertu teste subscripsi

  • + ego lupini teste subscripsi

  • + ego airisi presbiter

  • + ego lupus teste subscripsi

  • + ego aitio teste subscripsi

  • + ego adelghisi teste subscripsi

p.78

  • + ego lioprando filio persi teste subscripsi

  • + ego richardo teste subscripsi

  • + ego petrus teste subscripsi.

LXIII.A. D. 866                                                

+ In nomine domini quinto anno principatu domni nostri waiferii mense februario tertia decima indictione 1). ideo que ego cunari filius quondam maurisculi, abitator sum in estabi 2) propio locum ad binea, bindo tibi iohanni filio leoni ipsa sortione mea de ipsa terra campense, quem abemus in casa padule 3) supter ipsa forca: abet finis de unu latu cum mea qui supra iohanni et de germani mei iuntum est, et de unu capu fine aqua de padule, et de alio latu et alio capu fine audoaldi et magiperti et pertangi in padule, quatenus fini decerno. de ipso clausum quartam pars tibi exinde integram bindo, sicut ipso hemtum abemus da wilemari et gaidone filio boniti; unde predicta mea sortionem in ipso klausum nec mihi qui supra cunari nec ad alius homines nihil reserbabi portione, set tibi suprascripti iohanni ipso in integrum bindo una cum bicem de bia sua ad possidendum. unde pro mea binditione recepi a te qui supra fenitum pretium aurum tremisse de principe unu de moneta domni arechis, heam ratione, ut amodo et semper tu et tuis heredes ut ipsa mea binditio vobis ab omnis homines inantestare et defendere promictemus; et si menime potuerimus, au per nos ipsi retornare quesierimus; bel si ipso vobis noluerimus defensare, primis homnium de questio nostra taciti maneamus et dupplo suprascripto pretium nos bobis cumponere spondimus; et quod aput bos remelioratus fueri ista binditio in quabis parte, sub estimationem pretiis nos vobis restituare spondimus et de culludio vobis iuremus, et an cartula ut supra sit firme. te ursu notarium scribere rogabit. actu in ipso mercatu sub monte lebinu indictione feliciter.

  • + ego rappertu filio mauriperti teste subscripsi

  • + ego lupus teste subscripsi

  • + ego raginpertu teste subscripsi

 

1) Indictio errata a notario: lege quartadecima.
2) Estabi vel Stabi vel Stabia, hodie Castellamare di Stabia.
3) Padula, prope Stabiam.

p.79

  • + ego ragenfreda teste subscripsi

  • + ego magelfreda teste subscripsi

  • + ego odelperto teste subscripsi

  • + ego leompertus teste subscripsi

  • + EGO ADEAELMANNO ME

  • + ego ramipertus notarius teste subscripsi.

LXIV .A.D.868.                                                

1) In nomine domini dei salvatoris ihesu cristi regnante domno lodoyco imperatore agusto Anno deo propitio eius imperii vicesimo mense novembris secunda indictione. Ego Guayferius divina gratia princeps filius bone memorie dauferi, divino auxilio me adiuvante, intus hanc salernitanam civitatem a super ipsa fistula propinquo casa mea a fundamine usque ad culmen ecclesia dei edificavi in honore et vocabulo beati sancti maximi confessoris domini nostri ihesu cristi. Nunc autem quoque dominus largitus est michi ipsius ecclesie per hanc offertionem devote mentis offerre desidero, unde credimus ad dei omnipotentis misericordiam pervenire. Primum quidem offero ipsius ecclesie ad deserviendum et laudem domini reddendum pueros hos, qui subter legitur: hi sunt nomina eorum, iohannes diaconus filius ursiperti de balentino 2), et alius iohannes subdiaconus filius leonis, liusprandus subdiaconus de liburie 3) filius liuperti, emepertus clericus filius sindeperti, ursus filius mauri de saltu 4) lupus clericus quem datum habui da filii aunefrit, et amipertus clericus de liburie filius carunci. In simul et de rebus meis ibi obtuli, que

1) Huius Diplomatis originale Guaiferii forte corrosum Abbas Cavensis Monasterii anno 1118 ostendit iudici Petro, qui in suo authentico instrumento religiose trascriptum reliquit, qualiter a nobis typis demandatur. Instrumentum Petri ita incipit: + In nomine domini dei eterni et Salvatoris nostri ihesu cristi anno ab incarnatione eius millesimo centesimo octavo decimo. Temporibus domni nostri Guilielmi gloriosi principis et ducis mense octobri duodecima indictione. Dum in monasterio Sancte et individue trinitatis, quod constructum est foris hanc salernitanam civitatem in loco meliliano, cui domnus petrus gratia dei venerabilis abbas preest, essem Ego Petrus ludex in eadem presentia iussu ipsius domni abbatis ostensa est una cartula que continebat: - Sequitur ut supra Guaiferii Diploma.
2) Balentino, hodie S. Valentino, pagus intra Nuceriae et Sarni fines.
3) Liburie vel Liguria, Campania (Terra di Lavoro).
4) Saltu, finibus Salerni.
 

p.80

subter legitur, idest terram per circuitum ipsius ecclesie et case, qualiter modo edificate sunt cum curte sua, et terra baciva a super ipsa ecclesia uno teniente, que habet fines da subtus erga pariete de ipso viridario nostro duos pedes ab eodem pariete cessante, et perexiente in platea que deducit ad portam de ispizzii 1);abinde saliente a capite de ipsa casa, quod gualpertus servus noster ibi edificavit per latere erga ipsa via, que educit ad casa de rotense, et ceteris qui illuc habitant, quomodo ipse terminus discernit, et saliente sub casa de filii auderami, et

Ad maiorem intelligentiam topograficae descriptionis erantiquae Sa- lernitanae Civitatis, prout in hoc diplomate habetur, huc adducimus, quas recolligimus ex una vel alia charta, notitias de eiusdem structura deque portis eius praesertim, ac de arumdem denominatione: 

Haec erant:

  • I. PORTA DE RESPIZZI -- Ex Diplomate Guaiferii Principis anno IX mense Novembri, VII Indictione. A. C. 870-De ipso viridiario nostro.......exiente per Plateam, quae ducit ad Portam de Respizzu.

  • II. PORTA S. FORTUNATI, vel ELINI etiam dicta -- Ex Instrumento XII Anni Ioanni Principis et VII Guaimarii eius filii, VIII Indictione. A. C. 995 -- Terra cum casa frabricata intus civitatem Salerni ad hortum magnum subtus plateam, quae deducit ad portam S. Fortunati quae modo clamatur Elini.

  • III. PORTA DE PALMA -- Ex Instrumento A. C. 1062.........et casam quae ferat Petri clerici filii quondam Alfani posita intra hanc civitatem (Salerni) prope portam quae dicitur de la Palma.

  • IV. PORTA ROTENSIS -- Ex Instrumento anni XXIV Princ: Gisulfi A. C. 1065 -- In Ecclesia B. Matthei Apostoli et Evangelistae super ipsam Portam Rotensem sita.

  • V. PORTA DE MARI - Ex Instrumento Anni 1065  -- Intra hanc Civitatem........et prope Portam quae de Mari dicitur.

  • VI. PORTA NOVA -- Ex Diplomate Rogerii Ducis anni 1087. -- Concedimus in patronatus Ecclasiae S. Gregorii de Porta nova. Et es liu Instrumento An: 1212 habetur -- Intra Civitatem Salerni in ortanova ante  Ecclesiam S. Petri, quae de Grisonta dicitur.

  • VII. PORTA DE LU FURNARU-Ex Instrumento An: 1165....Terra cum casa frabricata solarata intra hanc Salernitanam civitatem prope portam quae dicitur de lu Furnaru.

  • VIII. PORTA PUSTERULA, el PORTELLA, vel PORTICELLA.  -- Ex Instrumento A. C. 1111, mense Decembri --  Terra cum parietibus ipsi Ecclesiae S. Mariae ertinens intra hanc Salernitanam Civitatem inter murum et muricinum....... a parte septemtrionis, quae deducit ad portam, quae icitur Pusterula.

  • IX. PORTA DE RADEPRANDO -- Ex Diplomate Guaimarii Iufuni Domini A. C. 1091. Supra quam Ecclesia S. Andreae inter muros duplices civitatis constructa est. Eadem et Prandi icebatur, ut patet ex Instrumento An: 1128. Leo...... et Abbas Ecclesiae S. Andreae Apostoli, quae constructa est intra hanc civitatem a super et prope portam, quae Prandi dicitur.

  • X. PORTA  NUCERINA -- Ex Instrumento An: 1142. Intus hanc Salernitanam Civitatem a super et non lunge a platea deducente ad Portam, quae lim dicta est Nucerina prope Ecclesiam S. Bartholomei.

  • XI. PORTA USANOLA -- Ex Instrumento An 1214......................vadit in partem occidentis usque ad viam, qua fluit aqua, quae Bussanola icitur, usque viam publicam, quae exit per portam istius civitatis, quae de Bussanola dicitur. Prope hanc Portam erat Platea, uae de S. Nufrio (Onufrio) dicebatur; ut ex Registro I Thomae Ab: Car: 13 a.ergo an: 1260.

spektrum.GIF (657 Byte)  

p.81-p.100